Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi e Societate Jesu Philosophiae professoris in Collegio Romano ejusdem societatis Psycologia Theologia

발행: 1863년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 철학

431쪽

cognitio speculativa est, si consideret modum, quo se res habet; praclica. si consideret modum, quo fieri potest. Dil mum eae parte sinis cognitio speculativa est, si Ordinetur non ad operandum. sed solum ad cognoscendum quomodo resse habeat aut fieri possit; practica vero, si ordinetur ad OPerandum.' 189. Ex his intelliges.

st Deum habere d8 seipso scientiam speculativam tantum. 2' De aliis rebus quas ipse operari potest, habere Scientiam praeticam ex parte objecti, speculativam simul et pra- cticam ex parte modi. 5 Spectato vhro fine, scistntiam Dei esse dicendam speculativam respectu eorum possibilium, quae ipse in temporum serie ad existentiam non traducit, practicam autem respectu eorum, quae ad existentiam traducit. 4' Domum scientiam hanc, quam secundum finem practicam dicimus, esse scientiam simplicis intelligentiae, quae de-eretum omne givinae voluntatis rationis Ordine antecedit, non vero scientiam visionis, quae decretum Subsequitur.' 190. Ex his pariter solvi potest quaestio : quo sensu scientia divina eausa rerum dicatur, et quaenam scientia appellationem istam sibi vindicet. Notandum in primis, non solam scientiam, sed scientiam

voluntati conjunctam rerum esse adaequatam causam, illam quidem ut dirigentem, hanc vero ut imperantem. Quemadmodum ars, quanquam artificem aptum constituat ad opus recte essiciendum, non tamen ipsum facit agentem, nisi accedat voluntas, quae eumdem ad agendum determinet. Hoc igitur sensu scientia Dei eSt rerum causa, quod voluntatem in operando dirigit. Dirigit autem et per modum artis, et per modum prudentiae. Per modum quidem artis, exhibendo tam rei producendae exemplar 0. 5s 2 , quam productionis modum. Per modum vero prudentiae in On sane ethicae, quae ad rectum finem opirantis actiones dirigit, s0d oeconomicae vel politicae, quae alienas disponit actiones , quatenus voluntatem et ad volendum movet, et in mediorum

electione dirigit.

432쪽

uuoniam vero divinus intellectus idem re est ac divina

voluntas, et tam intellectu S quam Voluntas unum sunt cum divina substantia, dici nequit, scientiam divinam esse rerum causam tantummodo moralem, ut est ars humana l0. 512ὶ ; sed ita a nobis concipitur, secundum quod cogitatione nostra intellectus a voluntate distinguitur.' 191. Patet aulem scientiam quae rerum causa dici hoc pacto meretur. non eSSe Scientiam visionis, sed scientiam simplicis intelligentiae. Scientia enim visionis non dirigitvoluntatem, sed θjus decretum subsequitur, nec rei exemplar suggerit, Sed rem jam factam contemplatur. Quum ergo dictum reperies: res non quia sunt, ideo cognosci a Deo, sed ideo esse, quia ab eo cognoscuntur, id de scientia simplicis intelligentiae dictum existima; de visionis enim scientia oppositum dici debet, ut etiam in sequ0ntibus explicabitur. Nunc singillatim do scientia divina, secundum divisionem

92. PstoposiTio I. Deus seipsum intelligit, et adaequale eomprehendit. Se ipsum intelligit. Nam l' intellectus operatio eo est perfectior, quo persectius est intelligibile quod apprehendit. Sed divini intellectus operationem persectissimam esse oportet: intelligibile autem perfectissimum est ipse Deus. Ergo. 2' Divina essentia est eminenter intelligibilis secundum se, quia actus purissimus estque insuper non solum immediate atquH intime praesens divino intellectui, Sed est ipse divinus intellectus. Ergo. 195. Se adaequale comprehendit. Si enim divina essentia in sinita est, divina quoque intelligentia infinita est; potest igitur in sinitam essentiae intelligibilitatem totam comprehendere. Sed est insuper tota tu actu ; ergo iusinitam essentias intelligibilitatem totam actu comprehendit. .

433쪽

. 94. Pnoposivio Il. Deus omnia possibilia eognosea. Ei enim D .i seisentia infinita est. Ergo complecti cognitione debet quidquid est cognoscibile. Possibilia autem --

gnoscibilia sunt.b Dpus essentiam suam persectissime cognoscit, ac sub omni respectu, videlicet non solum ut ipsa est in se, sed etiam ut est imitabilis extra SB. Atqui similitudines istae divinae essentiae sunt rarum omnium possit, ilium in lolligibiles essentiae. Deus ergo rerum omnium possibilium essentias cognoscit. Sed essentias hascis omnes cognoscit persectissime. Ergo cognoscit quaecunque accidere eis possunt: cognoscit videlicet omnia possibilia.

Vide dicta in ontologia i0. 85 .5' Deus potentiam suam ac virtutem infinitam persecto comprehendit. Ergo cognitione ait ingit ea omnia, ad quae se extendere haec virtus potest. Sed divina virtus ad omnia sopossibilia extendit: nec moclo ad essentias universales, sed etiam ad individua : non enim essentiae universales, sed individua sunt potentiae termini. 195. Hinc deduces, Deum cognoscere enuntiabilia omnia, vidi licet quaecunque sive de universalibus sive de in diis viduis enuntiari possunt. Etenim tam essentias rerum, quam individua possibilia adaequale cognoscit. Scit insuper quaecunque sunt in intellectus humani potentia. Ergo et enuntiabilia quae ab ipso formari possunt. Non tamΗn haec novit per id earum compositionem aut divisionem il84, 3'ὶ, sed simplici intelligentia.

2 Cognoscere etiam maIa. Nam et haec sunt inter ea, quae rebus accidere possunt. Cognoscit autem mala per hoc ipsum . quod bona mutabilia cognoscit. Malum enim est boni privatio.

De seientia libera. 196. PROpostrio III. Deus eranoscit omnia futura neeeι

434쪽

UBER TERTIUS, cApdr III.3 423Nam haec omnia cognoscere dρbet . qui naturalium causa rum, quae ex neceSSitate agunt, virtutem adaequale comprehendit; earumque ad invicem relationes, concursus, Occursus, commixtiones, positionesque suturas omnes distincte intelligit. Hujusmodi enim causarum essectus ex causarum natura et adjunctis sunt ad unum determinati. Iam vero Deus naturalium causarum virtutem adaequale cognoscit; nam ipse est qui eas produxit, certisque viribus instruxit, lΡgibusque subjecit. Series vero relationum ominnium quas in lor se naturales causae habiturae sunt, a primo illo ordine, quo sunt a Deo in rerum initio dispositae C. 519. , necessario consequitur. Ergo. Praeterea sutura haec non modo ut sunt in causis Deus intelligit. sed videt etiam ut sibi praesentia, secundum esse

quod habent in seipsis; pro uti de futuris liberis modo

dicetur. 197. Notanda. 1' Futura necessaria conditionata, eodem modo ac absoluta, in causis a Deo cognoscantur necesse est.2' Non modo cognoscit Deus effectus, qui a causis necessariis per se dimanant, sed eos quoque qui di manant peraeeidens. Hi enim effectus ex variarum cauSurum concursu

bera.

1. Divinare sutura haec aut conjectura probabili assequi, magna est in ente intelligente persectio. Multo major perseito haberi debel certa eorum coguitio. Ergo Deus hac cognitione carere non PoteSt.

2' Si haec Deus a tota sua aeternitate non praenoscit, ea nosset solum decursu temporis, quum videlicet ex futuris praesentia fiunt. Hoc autem undequaque absurdum 8St. Nam αὶ si ita esset, cognitio divina constaret pluribus actibus, in eaque haberetur distinctio potentiae et actus; bin Deus perpetuo mutaretur; eὶ novum semper accederet scientiae divinae persectionis incrementum

dὶ demum, non posset Deus liberos hujusmodi actus ad

435쪽

fines suos insallibiliter praeordinare; adeoque vix superesset providentiae locus. Tollit igitur divinam providentiam, qui

hanc Deo praescientiam negat. 5. Propositiones quibus sutura haec enuntiari possunt, suam habent veritatem, quemadmodum contradictoriae illis salsitatem. V. gr. ex his duabus propositionibus: Caesar cras domo eaeibit; Caesar cras domo non eaehibit. aliora est determinatis vera, altera determinale salsa 0. 575. seq. . Sed infinita intelligentia omnem debet veritatem habere perspectam. Ergo.

4 uuid plura Τ Nisi quis assirmare velit. Deum ea quoque

ignorare, quae Sibi praesentia Sunt, negare non poterit, sutura haec illi explorata esse. Etenim proprie loquendo, nihil Deo futurum est, sed praeSentia Sunt omnia. AE ternitas nam quo ipsius, in se indivisibilis et Omne tempus excedens, totum tempus ambit, atque omnibus et singulis temporis partibusiola coexistit il47, 185ὶ. Omnia igitur tempora a terno intellectui praesentia sunt; proindeque quidquid in serie temporum contingit, respectu divini intellectus se habet ut praesens, ac tantummodo respectu alterius partis temporis rationem habet praeteriti vel suturi. Sic in circulo singula peripheriae puncta il77, 5'ὶ Suecessive disposita sunt, sed non vμniunt succesSive in centri conspectum. Sic etiam re illas qui vadit per viam, non videt illos qui post eum veniunt: is sed ille qui ab aliqua altitudine totam viam intuetur, simulis videt omnes tran Seuntes Per Viam . n Ila s. Thomas ). Ex quibus concludes, dicendum potius esse, Deum scire aevidere sutura, quam praeScire an praevidere. 50 Αecedit his omnibus universarum gentium consensus. omnes enim gentes liberarum actionum praescientiam, iamia quam proprium divinitatis attributum, agnoverunt. Hinc prophetiae Dei nomine propositae, et Oraculorum consulta tiones, imo et divinatio, Sive per necromantiam sive per auguria sive per sortilegia, et Sexcentae illae inanes observantiae, e quibus de suturis Seu prosperitatibus seu in fortuniis, conjecturas capere vulguS aSsolet.

εὶ Sum. in. p. I, q. XIV, arti XIII ad 1.

436쪽

MBER TERTIUS, CAPUT hir. 42 6. Postremo ex historia constat, multos suisso divinitus praenuntiatos eventus, qui ab actionibus libμris. iisque multi. plicibus. omnino dependerent. Consule Sacras litteras, et ecclesiasticam historiam. Ergo.

De sesentia conditionata.

199. PR0hoqirio V. Porrigit se quoque divina resentia ad quoscunque liberos acius, qui quibusvis adjuneιis potiιis, tuturi

Nam ' necesse plane est ut existimemus. esse Deo infallibi litor notum omne id, quod nosse bonum est, et ex se desiderabile, ipsique homini magnam persectionem affert. Sed et bonum est, ex se desiderabile, magna insuper perfectio. nosse id quod libera voluntas, quavis data conditione, eSSet actura, etiamsi id nunquam actura sit. Revera haec maxime nossed psideramus, quum deliberandum de re aliqua est; haec divinare facile posse prudentis laudem in primis conciliat; atque hac maxime sagacia distinguuntur superiores illae mentes, quae rerum humanarum cursibus dirigendis potenterque fisectendis inter mortales Subinde apparent. 2' Divinae scientiae psersectio hac dignitas postulat, ut nulla possit Deo proponi quaestio, cujus ille certum et in allibile responsum ignoret. Si id Si Deus hac scientia caret, tu numerae quaestiones ipsi proponi possent, quibus infinii se sapientiae

vel nullo modo respondere, Vel Saltem non sine erroris periculo liceret; quod quis dici ferati V. gr. ait David: a Do-x mine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod dispos nat Saul, venire in Ceilam, ut evertat urbem prupter me., Si tradent me viri Ceilae in manus ejus r et si descendet, Saul, sicut audivit servus tuus Τ Domine Deus Israel, in- , dica servo tuo in. n Quid ad baec Deus O. m. respondere debuisset Nescio. Vel: Probabiliter ita erit. Atqui respondii categorice: Descendeι. Tradenι η. Erat lamen hoc fulm

437쪽

rum conditionatum: quia David inde fugit. Iam cui non occurrant animi sexcentae quaestiones huic similes ΤS' Si hac scientia Deus careret, liberas Adami v. gr. aut Caesaris electiones, quae reipsa suturae erant, tunc primo cognovisset, postquam eos condere decrevisset; nempe in signo creationis decretum subsequente 164 . Tunc enim et in hoe signo, quaecunque futura sunt, objectum sunt scientiae visionis. In signo autem decretum hoc antecedente. quid suturum esset, Deus non cognoscebat; in hoc enim signo nihil est absolute suturum, sed solummodo conditionate. Cognitio igitur omnis, quam Deus habet de sui uris hominum actionibus, foret experimentali similis et a creatura dependens, non ut

a termino cognitionis, qua in re nihil est Deo indignum, sed ut a principio cognitionem determinante; id quod in

Deo maxime absurdum est.

40 Ad haec: si Deo non est cum certitudine notum, quid Iiberum agens in datis adjunctis acturum sit, nisi postquam illud condere decrevit, divina decreta essent necessario temeraria, improvida, caeca, ludoque aleatorio similia; vel saltem saltibilibus et incertis conjecturis innixa; plane ut sunt hominum consilia. Haec aut ein Omnia Deo indignissima sunt, persectaeque providentiae rationem Subvertunt. De ratione enim persectae providentiae est, ut nihil fiat aut permittatur, quod ad finem praestitutum praeordinatum non Sit, cum cur. ii iudine de fine assequendo. 5ρ Exinde et illud consequeretur incommodi, quod etiamsi Deus vellet ac maxime cuperet, ut liberum quoddam ag0ns ad existentiam deveniret, quod hoc potius quam illud acturum soret; v. gr. ut esset dato tρmpore romanus imperator, qui, salva prorsus libertate, Christi fidem amplecte retur, eanique civitate donaret; etiamsi, inquam, hoc Deus maxime vellet, tamen id nunquam insallibiliter iniendere

6' Domum, et hoc demonstrat hominum consensus. Ethnici enim in his maxime oracula consulebant : de his Hebraei a vero Deo sejusque prophetis responsa petebant; de his hodie dum christiani sanctos viros expostulant. Pii vero homines

438쪽

LIBER TERTIUS, cxpui iii. 429 hane Deo inesse scientiam, in suis precibus constanter signifieant, dum Deum Ecclesiae vocibus precantur, ut noaia cuncta submoveat, eι omnia nobis profutura eoncedaι is ;dumque ex eo potissimum se in suis vel suorum calamitatibus consolantur, quod sibi persuadeant, Deum ideo talia pedimisiss8. quia secus in majora mala incidissent, quae ipse noverat. Raptus esι ne malitia mutareι intelDelum ejus fg . Ex quibus plane concludi potest, omnibus qui Deum agnoscunt, ratam ac fixam persuasionem esse: Deum futura conditionata certissima scientia ea plorata habere.

' Quomodo Deus hσe omnia eognoscat. 200. Quaestiones duas hoc titulo comprehendimus. PrimaeSt, quodnam sit sormale divinae cognitionis principium, id nempe quod divinum intellectum actu cognoscentem facit. Altera est de medio, ut aiunt. cognitionis ejusdem. Utramque breviter expediemus, profundiorum de his investigationem theologis reservantes.

201. uui ad primam quaestionem. animadverto, agi hic non de principio em ciente intellectionis, quod intellectus, sed de principio formali, quod veteres appellabant speciem inteIligibilem iP. 56l, P . Hoc porro principium in humano

intellectu est determinatio illa quam recipit int0llectus, quum manifestato per sensus objecto, notas intelligibiles ab ipso haurit, quibus ejusdem objecti similitudo quaedam conlinetur. Hac autem similitudine intellectus formatus, fit actu cognoscens objectum, ipsumque concipit et exprimit: conceptus Vero sic expressus, qui est et ipse objecti similitudo, est id quod veteres intentionem rei intellectae, conceptum, verbumque mentis appellabant, recentiores autem ideam vocare

solent P. 572. 374. seq. l. Dalet igitur, quid sit formale cognitionis principium, et quomodo ab idea disserat.

439쪽

nu lum eri aliud. quam alvina rasentia.

Probatur clare a s. Th. in Summa eontra sensiles. Li D. I. c. XLVI. Ex cujus argumentis, duo haec quae facillima sunt, seligimus :1' . Species intelligibilis in intellectu praeter essentiam

n ejus exist Ens, esse accidentale habet. ratione cujus scientian nostra inter accidentia computatur. In Deo autem non po-m test esse aliquod accidens, ut supra ostensum est. Igitura non est in intellectu ejus aliqua Species, praeter ipsam diu vinam essentiam iij. v 2' e Intelligμre Di i est ejus esse, ut supra ostensum est. . Si igitur intelligeret per aliquam Speciem, quae non Sit Suaa essentia, esset per aliquod aliud a sua essentia: quod estn impossibile. Non igitur intelligit per aliquam speciem, quae v non sit sua essentia 2 . v 203. Hinc 1' sequitur, in divino intellectu esse non posse plures species intelligibiles ad res diversas intelli genuas; sed divinam essρntiam esse principium sufficien S, quo Deus Omnia actu intelligat quaecunque intelligit. 2' Quoniam Deus omnia intelligit, omnium quoque species intelligibilis clivina essentia sit Oportet. P lta tamen, ut eadem divina essentia sit solius Dei species propria, aliorum vero non propria. Speciess enim intelligibilis illius objecti dicitur propria, cujus adaequatam Sinai litudinem gerit, eorum vero quae in hoc Objecto continentur, et per ejus spEciem intelliguntur. Species uon propria; quεmadmodum species totius est tolluS propria, ejubque partium non propria. Iam divina essentia sibi soli ad aequatur: caetera vero quorum exemplaria intelligibilia in se continet, ab ipsa in sinite deficiunt. 204. Per tiaec aditus patet ad quaestionem alteram de cognitionis divinae medio. Est porro cognitioni S medium id i mite, cujus cognitio ratio est, ut aliquid aliud cognOScatur. Manifestum est autem, quum de Deo loquimur, non ita hoc i

440쪽

LIBER TERTIUS, cxpur iii. 43ltelligi, ut unus cognitionis actus alteri viam sternat, quemadmodum nobis usu venit, v. gr. in ratiocinio; sed ita ut tota quaestio versetur circa res cognitas, quo nempe ordine Se excipiant objecta, quae simplicissimo actu divinus intellectus cognoscit. Quomodo quaestio haec resolvenda sit, sequentibus assertionibus exponemus.

20o. ΑssERTio I. Deira primo et per se seipsum instiligit, aeseipsum solum.

si Illa enim res solum est primo et per so ab intellectu 3 cognita, cujus specie intelligit. . . . Sad id quo Deus intel-n ligit, nihil est aliud, quam sua essentia. Igitur intellectumn ab ipso primo et per se, nihil est aliud, quam ipsemei. . Ita s. Thomas iij. ASSERI io II. Deus se et res alias a se cognoscit in seipso. Duobus modis res aliqua cognosci potest: in ipsa re, et in alia re. Res in ipsa re cognoscitur, quando per propriam ejus speciem intilligitur 263. 5'ὶ : in alia vero re, quum intelligitur per alterius rei speciem. Sed ex dictis, Deus Omnia intelligit unica spρcie intelligibili, quae est ejus essentia 205; 1' 2' Ergo omnia intelligit in seipso. 206. Revera res a se distinctas Deus intelligere potest, vel secundum quod sunt in potentia sua, vel secundum quod praeexistunt in suis immediatis causis, vel demum secundum esse quod habent in so ipsis. Jam per se patet, res secundum quod sunt in potentia Dei, non posse a Deo intelligi, nisi quatenus et suam essentiam, unde illas sesse intelligibile habent, et suam virtutem infinitam, a qua illas produci possunt, cognoscit i 194, 2', 5' .Pariter virtus cujuslibsit causas creatae in eadμm divina es sentia habet exemplar: proindeque divina essentia a Deo cognita ratio est, cur Deus cognoscat res, secundum quod in suis immediatis causis praeexirtunt. Denique esse quod res habent in se ipsis, et a divina essentia tanquam ab exemplari u seducitur, et a clivinae volun- talis decreto aliquo dependet. Igitur Deus ipse, prouti sibi

SEARCH

MENU NAVIGATION