Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi e Societate Jesu Philosophiae professoris in Collegio Romano ejusdem societatis Psycologia Theologia

발행: 1863년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 철학

451쪽

ctione sempi saeta recedere nunquam potest lI62. ad 2 in. uuare semesi tantum suam Deus libertatem exercuit, et hoc unico actu omnia constituit, quae in Serie temporum voluit, fecit. permisit. 50 Libertatis essentia in eo est, quod voluntas ad orie-etum in quod tendit, sit indifferens. Porro in creaturis voluntas est potentia, quae ad Objecta diversa per actus lendit diversos. Ex quo sequitur, creaturae libertatum iridissereniatiam quamdam esse potentiae adactum. Divina vero voluntas non est potentia, sed actus ζ ejus igitur libertas, non in indisserentia potentiae ad actum sita est, sed in indisserentia actus ad obiectum. 250. PRoposiTio. Divina voluntas circa bona finita indisserentiae libertate gaudet. Etenim 1' libertatis conceptus per se desectum nullum includit : esto quod in ente finito quibusdam sit admixta deis sectibus, qui a subjecti limitatione Oriuntur. Per se igitur est perlaetio simplex. Ergo in Eute persectissimo formaliter sit oportet 88, 1'ὶ.2' Voluntas omnis finem solummodo ultimum necessario appetit, quemadmodum voluntas nostra beatitatem : de cinteris bonis ea solum necessario appetit, quae videt ad finem esse necessaria οῦ ea vero sine quibus finis obtineri potest, quanquam appetere POSSit, non tamen neceSsario appetit. Iam vero nullum finitum bonum ejusmodi est, ut sine illo esse nequeat divina bonitas, propter quam Deus vult quaecunquo vult; nihil enim est ipsi necessarium, sive ut sit, sive ad ejus persectionem, sive ad persectam Hjus felicitatem. Est enim divina bonitas per se infinita, et in omnibus sibi sum cienS. Ergo divina voluntas nullum bonum finitum necessario appetit. Ergo si quod eorum vult, hoc libere vult. 5' Ex hoc aliud argumentum. Si Deus circa haec bona liber non esset, supponere deberemus Vel errorem naturaialem in ejus intellectu, ex quo judicaret aliquod bonum non sibi necessarium, ut necessarium, vel inordinationem naturalem in ejus voluntate, ex qua bonum non necessarium

452쪽

MBER TERTIUS, cxpuT N. 443 amore neopssario prosequeretur. Sed utrumquq in ente per- sectissimo pla ite absurdum est. Ergo. 4' Demum, si divina voluntas libertato caret, ad unum da- 'terminata sit oportet. Igitur vel est detesrminata ad volenda

omnia possibilia, vel ad volendum nihil, vel ad aliquid tan

tum.

Sed 1' hypothesis repugnat: primo quia omnia possibilia existere non possunt 0. 69. δ' ς deinde vero quia, si quando existerent omnia possibilia, insta ita potentia esset

2' est contra factum, et supremae potentiae conceptum de- struit. N pariter admitti nequit. Etenim quaenam laret ratio, ejus voluntatem determinans ad haec et non alia volenda' Non soipsa libere determinat: non dimanat haec necessaria determinatio a voluntatis natura. quae ad Omnia ferri poteSt, quae- icunque boni rationem habent; non a potentia ejus quae infinita est. Ergo ratio ista determinans esse solum posset aliquid Deo extrinsecum, a quo Ens necessarium et absolutum dependeret; quod manifeste absurdum est.

ARTICULUS III.

Di cultates. 251. Gravissima hoc loco occurrit dissicultas, quae a Dei

necessitate et immutabilitate desumitur. Nam 1' actus liber is est, qui potuit esse et non esse: est orgo contingρns. Sed omnia quae in Deo sunt, necessaria sunt; nihil in ipso contingens esse potest. Ergo actus liber in Deo eSse non potest. l2' Liberias in hoc est, quod voluntas indifferenter so habeat ad utrumlibet. Sed quod indisserenter se habet ad utrumlibet, in potentia est quoad utrumque. Ergo si Deus libertatem habet, in potentia est adeoque mutabilis est; quia quum actu vult, de potentia in actum transit. 5' Deus eodem actu vult se et alia; nam in ipso non sunt

453쪽

plures actus. Sed actus quo se vult, necessarius est. Ergo et actus quo alia vult, necessarius dicendus est.

4' Neque dici potest, actus liberos quibus Deus aliquid

extra se esse vult, esse denominationes solum extrinsecas, uti sunt rerum productio et caeterae ejus ad creaturas relationes. Nam, ut Supra diximus, amor quo vult res esse, in

eo est proprie 226 : est ergo in eo amor actus vitalis: ac praeterea rerum productio et caetera huic similia sunt aliquid Deo extrinsecum, quatenus sunt effectus ab ipso prο- cedentes : causa autem effectuum istorum est ipsum Celle. Boo igitur velle intrinsecum Deo sit oportet. 232. Hic nodus solvitur, seu potius praeciditur, in primis ignorantiam nostram fatendo. Non possumus haec inter se facile componere, quia cujusmodi sit in se Dei libertas et immutabilitas, non possumus a Ssequi, sed solummodo per analogias et ratiocinationes quasdam divinamus quid illas essa oport0at. Solvi tamen potest per distinctionem alibi iradi iam 156ὶ inter divini actus entitatem, et multiplicem respectum quem ad diversos terminos habere potest.255. Actus divinus, videlicet divinae libertatis exercitium ac nutus eligentis voluntatis, in sua quidem entilato necessarius omnino est, ac sine ulla polentiali late, ut qui cum essentia divina est plane identicus ; secundum respectum vero quom dicit ad res sinitas, indifferens est ad respectum quem cunque: ita ut idem in se sit, sive uno modo sive altero ad ipsas tendat ac terminetur. Quare libertatis exercitium ei directio, ut ita dicam, atque inflexio divinae Voluntatis ad alieram oppositarum terminationum, potius quam ad alteram, nullam divinae essentiae intrinsecam diversitatem aut continguntum actualitatem assert; idemque est divinus actus si ad volendum ex . gr. mundum determinetur ac esset si ad non volendum determinaretur. Nimirum, ut Deus mundum

velit, nihil aliud requiritur Deo intrinsecum, nisi ut Deus sit id quod est : ut mundum non velit, nihil aliud pariter requiritur, nisi ut Deus sit id quod est. Diversa in utroque

casu lρrminatio diversam tantummodo rationis relationem

gignit.

454쪽

t BER TERTIUS, cvLT iv. 4 32M Ut simili aliquo utar, stella fixa, prout i astronomi docent, uno eodemque radio indisserenter attingere tellurem Dotest, in quocunque suae orbitae puncto tellus inveniatur ;quia nempe immensa stellae distantia a telluris orbita facit, ut radii directio ab una vel altera terminatione sit inde pendens: atque in se eadem manens, tam unam, quam alteram habere possit. Simili modo divinae voluntatis electio et internus nutus independens est a quacunque habitudine ac tendentia ad creaturas ; sed propter suam eminentiam, cujuscunque habitudinis hujusmodi capax est, et Fb quacunque hujusmodi habitudine est idem. Ita etiam qui una eademque voce, pluribus quaestionibus, sive amrmando sive negando, respondere posset, quemadmodum in h. Francisco Xaverio lactum fuisse memoriae proditum est, hic prosecto quum uni quaestioni respondereta stirmando, eum poneret actum, quo alteri quoque quaestioni negando respondere posset, si ea proponeretur. Pari ratione,

quum Deus creare vult, ita est in actu, ac esset si creare non vellet.

255. Ex his colliges, quid sit ad objecta i55lὶ responden

Ad Dist. 1 ant.: Actus liber is est, qui potuit esse et

non esse; in ea videlicet voluntate quae potentia eSt, cone. ἰin ea voluntate, quae est actus, subd.: is est qui potuit esse et non eSSe, quoad Suam terminationem, cons.; quoad Suamentitatem, nego. Contradisi. eo .: Hic ergo actus est contingens, quoad suam terminationem, cone. ἰ quoad suam entitatem, subd.: Si sit actus a potentia distinctu S, conc.; SecuS, n sto. Βιst. quoque ant. 2 : Omnia, quae sunt in Deo, necessaria sunt entilate, cons. . terminatione, nego. Et nego ultimum

cons.

Ad 2 Dist. m . . Libertus in hoc est, quod voluntas indifferenter se habeat ad utrumlibet; nempe vel quoad positionem actus, Vel quoad actus teritii nationem, sono. Solummodo circa actus poSitionem, nego. Contradisi. min.: Quod indisserenter se habet ad utrumli-

455쪽

THEO GIA.bet, in potεntia est quoad utrumque, si indisserenter se habeat quoad position Em actus, cono. ς Si tantum circa actua terminationem, nego. Et nego caetera. Ad 3 fusi. m .: Deus eodem actu vult se et alia, terminatione tamen multiplici et diversa, cons.: secus, nego; cone. min. et dist. eons. r entilate, cons.; terminatione, nego. Ad se Cone. ιotum. Libertas enim divina non in mera extrinseca relatione sita est, sed in indissesrentia intrinspca et essentiali divini acius ad quascunque terminationes, quum

de objec is finitis agitur.

oenam sint aιtributa moralia. 256. Virtutes morales quas appetitivam partem in nobis perficiunt, remotis impersectionibus omnibus, in Deo reperiantur necesse est. ΗaSce persectiones attributa moralia vo

camus.

De quibus advertendum 1' eas non esse in Deo ad modum habitus, ut virtutρs noStrae Sunt. Habitus enim accidens quoddam est, quod potentiam aliquam perficit. In Deo a uisem nec accidens ullum esse potest, nec ulla potentia. Sunt igitur in Deo virtutes morales ipsa divina essentia. 2v llinc sequitur virtutes easdem, non contingenter aut morali solum necessitate a Deo possideri, sed necessitate prorsus absoluta, ita ut oppositum metaphysice repugnet. 237. Sedulo notandum, quaenam virtutes morali', Deo sor- maliter tribuendae sint. Quae enim sunt circa M secti vas passiones, in sensitiva parte sedem habent, eamque perficiunt, ac subdunt rationis regulae ἰ uti sunt fortisudo, mansuetudo, aliaeque his similes. Atque hae quidem virtutes proprie ac

456쪽

LIBER TERTIUs, cxpLT V. 447sormaliter in Deo esse neqvsunt, in quo nec passiones sunt, nec appetitus sensitivus. Imo quaedam ex his neque metaphorice attribui divinae naturae possunt: quia nullum ad hoc reperire licet in ipsa aut in ejus affectibus, iundamentum 225 . Hujusmodi sunt eae virtutes, quae corporeorum hon rum appetitus moderantur; videlicet temperantia, virtutesque quas illi subduntur. Itaque illae solum virtutes de Deo permΘlaphoram dicuntur, quae versantur circa appetitiones spiritualium bonorum, ut sunt honor, vindicta, aliaequρ hujusmodi; et hoc pacto Deus dicitur v. gr. fortis. magnanimus, mansuesus; nempe propter effectuum similitudinem f225 . 258. Quae vero virtutes in voluntate sunt, sicut in subjecto, at non circa passiones, sed circa actiones versantur, hae sunt in Deo formaliter. remotis tamen impersectionibus, quas in homine habent ex conditione subjecti. Uujusmodi sunt, quae

attribula moralia vocantur.

Notanda tamen duo: excipiendas esse virtutes illas, quae pertinent ad eos qui alicui subjiciuntur, ut est v. gr. Obedientia; 2' earum quoque virtutum quae divinae persectioni non repugnant, quosdam esse actus, qui ob suam imperfectionem Deo non conveniunti Tales sunt v. gr. actus commula siuae justitiae. 259. Praecipua moralia attributa sunt saneιitas, benignitas, quae et bonitas dicitur, et justilia. Sanctitas est persectissima ac necessaria divinae voluntatis rectitudo, quae Sita est in conSensione cum lege aeterna ordinis. Benignitas est naturalis propensio ad communicandum se inferioribus, pro cujusque captu. Ad hanc revocantur paιientia, quae vindictam injuriarum cohibet; elementia. quae sontibus et culpae et poenae malum condonat; miseris dia, quae alienam depellit miseriam. Ex sanctitate ac benignitate propemodum fluit justitia, videlicet constans voluntas iribuendi unicuique quae illi debentur pro meritis, juxta divinam ordinationem ac promissionem.

Nos de benignitate solummodo aliquid subjiciemus.

457쪽

De bonitate Dei. 240. Dρus tripliciter dicitur bonus: 1' ratione persectionis, quam ejus natura possidet: nam quod persectum est, bonum est ; 2' ratione sanctitatis, quo potissimum modo

entia intρlligentia vocare solemus bona; δ' ratione voluntatis ad suam bonitatem communicandam propensissimae; quam voluntatem bonitatem relativam dicimus, seu etiam benignitatem, ut modo dictum est. De prima atque altera bonitatis ratione non est cur plura hoc loco dicamus: de tertia supersunt dicenda quaedam. 241. PR0'0si Tio I. Summa est divinar voluntatis propensio ad bonum quod habit, aliis communicandum.

Etenim bonitas rationem finis liabet 0. 124, 332 . Finis

autem est id, quod voluntatem ad agendum movet. Omnis porro actio esse aliquod producit, et Agentis bonitatem communicat 0. 265J. Ergo bonitas natura sua movet ad boni communicationΘm. Iam tanto magis ad agendum finis movere potest, quanto magis ipse finis amatur. Sed Deus bonitatem suam infinite amat. Ergo infinitam habet propensio. nem ad agendum hujus finis amore, i. e. ad suam bonitatem

commmunicandam.

242 Internae hujus propensionis indicium est et effectus

externa ejus beneficentia, seu actualis divinae bonitatis comis municatio. Quis porro non miretur, qui S non ObStupescat. si paulum consideret, quantum se et quam miris modis Lois nitas haec in rerum universitate manifest 't, dum persectionem, pulchritudinem, utilitates, voluptates, felicitatem ei hominis et Setia, bilium Omnium creaturarum, tanto consilio tenuit. tanta 3edulitate procurat, tanta magnificentia ac liberali latu promovet l245 Haec lamen diligenter notanda sunt :Propen Sio haec ut viniae voluntatis, de qua loquimur non ita intelligi clρhet, ut Deus necessario seratur ad suam 'actu

458쪽

LIBER TERTIUs, cipvr v. 449 communicandam bonitatem, sod quatenus in sua ipsa per-ssectione sinom habet tantae dignitalis et excellentiae, quo adduci possit ad sempρr ac sine sine majorem beneficentiam ex Prcendam, si velit. Etenim, ut supra demonstratum est 2 0. 2' , Dei voluntas, non necessario, sed libere benefica est. Quia licet necessario amet finem propter quem alia vult, a lamen quae propter hunc finem vult, non sunt illi necessaria ἰ cum sine his omnibus divina bonitas sit in se persectissima.

2q Qitanquam bonitas relativa Dei infinita sit, et finis propior quem ad hanc bonitatem exercendam libere descendit, ab ipso in sinite ametur, beneficentia tamen externa quam propter hunc finem exercet, infinita esse nunquam potest. Repugnat enim, totam Dei bonitatem extra Deum communicari, tum quia divina natura non est multiplicabilis, tum quia ossec: us infitiitae persectionis contradictionem includit 159j. Igitur divinae bonitatis communicatio necessario

Quomodo divina voluntas se circa malum habe . 244. Quaestio illa semper philosophorum aeque ac vulgi pulsa it animos: quomodo divina bonitas cum malis quae in

mundo conspicimus et experimur, comi poni pOSsit. Hunc quaestionem, quoniam hoc loco ejuS propria sedes est, quantum dabitur. expedire aggredimur. Principio ani in advertendum est, Deum, respectu bonorum et malorum hujusmodi, dupliciter esse considerandum: 'ui e St prima cauSa physica, quae Omnia quae sunt creat atque Onservat. ad eorumque actiones concurrit; 2' ut eausa agens

per intellectum, et in his quae facit, media intendens ad

finem.

Quaestio praesens non primo modo Deum spectat, sed altoro. Si primo modo spectetur. certum est ex dictis 0. 145. 144ὶ mali physici causam esse Deum solummodo per accidens: mali vero moralis nullo modo esse cauSam, pro uti latius in

459쪽

proximo libro explicabitur. Nunc igitur hoc nobis inquirendum proponitur. utrum et quomodo Dei summe boni voluntas, intellectus ductum sequens, mala velle possit. Cumque malum lattissimo acceptum in metaphysicum, physicum, et morale dividatur 0. 15ζὶ, de singulis distincte agendum. 245. PaoposiTio lI. Deus velle potest malum metaphysteum; imo debet illud velle. si quid vult eatra se. Nam limitatio qua malum hujusmodi improprie dictum constituitur, necessario inest et essentialis est iis omnibus. quae Deus velle extra Se potest. Non potest enim extra se velle, nisi res sinitas s243, 2' . Ergo si quid Deus extra se vult, hoc ipso malum metaphysicum velit necesSe est. Igitur si divinae bonitati repugnaret, malum velle metaphysicum. repugnaret jam Deum extra se aliquid velle; repugnaret nimirum bonitati summae id quod illi maxime conveniens est, esse beneficam.

246. PκoposiTio III, Deus non potest physicum malum per se

intendere.

Si enim physicum malum ita intenderet, in malo creaturae conquiesceret ac delectaretur, ipsamque creaturam odio haberest; ea enim odio habemus, quibus malum volumus et in quorum malo delectamur. Sed fieri plane nequit, ut Deus rem ullam odio haheat . omnis enim causa suos Effectus naturaliter diligit, ut aliquid sui; multo magis prima causa. Ac praeterea Omnia quae sunt, ideo sunt, quia Deus vult illorum esso: ac volendo illud creat in sui similitudinem. Esse autem ei similitudinem divinae bonitatis participare, uniuscujusque rei bonum est. Ergo omnibus quae sunt, Deus vult bonum; omnia proinde amat 227J. ac nihil odit. 247. Nihilominus uicere solemus, quaedam a Deo odio ha- heri : quod quidem non proprie, sed per similitudinem quamdam intelligendum est. e Dicitur Deus, ita s. Thomas, aliquan odire similitudinarie, et hoc dupliciter. Uno quidem modon ex hoc, quod Deus amando res, Volens eorum bonum esse, , vult contrarium bono lscilicet malum) non esse: undρ ma-o lorum odium habere dicitur; nam quae non eSSe volumus, s dicimur odio habere. Haec autem non sunt essectus, ut res

460쪽

n subsistentes. quorum proprium est odium vel amor. Alius B autem modus est ex hoc, quod Deus vult aliquod majus a bonum, quod esse non potest sine privatione minoris bo-n ni; et sic dicitur Odire, cum magis hoc sit amare: sic enim B in quantum vult bonum justitiae vel ordinis universi squod x esse non potest sine punitione vel corruptione aliquorum ,

n dicetur illa odire, quorum punitionem vult vel corru-x ptionem si . a 248. Pnopostrio IV. Betu maIum physisum intendere potest,

tanquam medium, ratione alicujus boni. Nam quum malum aliquod hoc pacto vult, revera bonum vult, quod per malum obtinetur. Divinae autem bonitati nuru latenus repugnat, bona velle physicis malis mediantibus. In primis enim si hoc divinas repugnaret bonitati, maxima quaedam bona Deus velle nunquam posset. Ut enim omittam bona illa plurima, quae ex rerum inanimarum destructione proveniunt, interdictum prorsus Deo esset quaedam velle bona, quae rationali creaturae prae primis conveniunt, eamque maxime exornant: ut sunt v. gr. nobilissimae illae sortitudinis partes, patientia maximorum malorum, et impavida aggressio, constantia insuper ac perseverantia in dissicilibus exsequendis, virilis in periculis animi securitas, fili ueta in Deum, abstinentia quatenus necessariis libenter caret, justitia vindicativa, et quae non homines modo, sed ei Deum adeo commendat, misericordia. Brevi heroica omnis virtus impossibilis evaderet, quae in arduis tantummodo enascitur, ae phrsicis alitur et lavetur malis: imo industriae pleraeque atque artes gigni nunquam potuissent; hae enim, ut Sapienter poetas dixerunt, non aliis oriuntur parentibus, quam paupertate ac necessitate. Quis autem dixerit, divinae honi- lati repugnare, ut haec bona aliquando velli'

249. Sed ceris multa alia bona, quae per phγsica quaedam

mala obtinentur, v. g. mundi Ordinem et humanae societatis stabilitatem, Deus et velle et obtin re posset sine ullius mali admixtione. Sed ex hoc non licet inferre. Deum ratione suae

SEARCH

MENU NAVIGATION