Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi e Societate Jesu Philosophiae professoris in Collegio Romano ejusdem societatis Psycologia Theologia

발행: 1863년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 철학

481쪽

quam inter omnes possibiles creator libere praefinivit. Et hunc finem. in hac de torminata mensura. munduS Rda mussim assequatur necesse est. Dei enim voluntas. in eo quod absolute et efficaciter intendit, frustrari nullatenus PO-

287. Hinc mundus habet omnia, quae ad hunc finem in hac determinata mensura assequμndum, illi debentur. Est ergo in suo genere persoctus 0. 529 . Quod si finis mundi generatim consideretur, mundus hic aestimari nequit omnium possibilium optimus. Quia licet finis sit optimus, modus tamen illum assequendi non est omnium optimus. Sic ruit speciosa illa, quam Leibnitatus invexit, optimismi doctrina.

DE INFLUXU DEI IN RES A SE CREATAS. ARTICULUS l. De eonservatione.

288. Finitae res non solummodo quoad primam sui originem a Deo dependent, sed perpetuo, tam in eo quod esse pρrgunt. quam in Bo quod Operantur. Sic duplex est et perennis influxus creatoris in res a Se conditas, quorum primus eonservallo, alter concursus nominatur.

289. Conservatio alia est indirecta, alia direeta. Conservat rem in directe omne id, quod vel removet rei contraria vel iis resistit: quo Pacto area V. gr. Pecuniam conservat, VesteS calorem. Mani labium Porro est, Ea Solum egere conservatione in directa, quae per vireS naturales destrui aut dissolvi possunt: quae vero natura sua incorruptibilia sunt, ut est humanus spiritus, hoc conservationis mouo prosecto non indigent. Di recte rem conservat id omne, ex cujus influxu, tanquam ex causa, ipsum eSSe rei perpetuo dependet. Ita si, ura liquidi in vase conlpnti a vasis figura, et corporum compaὀesa moleculari attractione couServantur. Diqiii od by Cooste

482쪽

LIBER uUARTUS, pdT II. 473 Deus et in derecte et directe ros conservat: sed de conservatione in directa modo non loquimur; sermo est de conservatione directa, quae proprie et per se conservatio est.290. Dirpcla substantiarum conservatio definiri passim solet: continuata ereatis. Sed vehementer erraret, qui ejusmodi d se sinitionem cum Bayllo ita intelligeret, ut res singulis momentis cedere putaret in nihilum, et a nihilo singulis

momentis iterum educi. Haec enim non esset continuata creatio, sed iterata: id quod ingentem continet absurditatem. Quum enim creatio in instanti fit C. 265, 2'ὶ, iterata creatio in diversis fieret instantibus. Haec vero instantia vel se immediate excipere dicuntur, vel non. Si primum dicis, hoe repugnat, quemadmodum repugnat inveni ro in linea duo puncta se contingentia C. 595 . Si dicis alterum, hoc pariter absurdum esst; quia hoc pacto res modo exibteret, modo

non existeret. Mitto caetera.

Quum itaque conservatio dicitur continuata creatio, hoe est ita intelligendum, quod quemadmodum existentiae initium debρtur divinae virtutis esticaciae, quae facit utres sit, ita continualio existentiae ab ejusdem esticaciae continuations dependet; ita ut quandiu res in esSe perseverat, landiu perseveret actio, quae rei tribuit ut sit, et ideo rei existentia protrahatur, quia haec protrahitur. 29l. Ex his ii, telliges 1' Conservationem ab actione creandi re ipsa non distingui, Sed unam eamdemque cum illa actionem esse; quemadmodum idem eSt motus in principio ac subsequenti tempore quo durat; eademque est actio, qua linea incipit describi, et qua protrahitur. Creatio tamen et conservatio distinguuntur ratione, quatenus utraque quidem esse. otionem rei dicit, sed illa con notando rem antea non suisse,

haec con notando rem antea suisse.

Aetionem qua Deus res conservat, parem fore rei ex nihilo sessici sendae, si ipsa nondum suisSet creata. 5' Quoniam creatio proprie est divinae voluntatis actio, aepropterea actio immanens, et transiens tantum aequivalenter

Dietum. Ari. Pyrrhon.

483쪽

272, P . idipsum de conservatione dici oportere. Quare huc

redit creatio simul et conservatio, quod Deus voluntate sua,' quae rerum productiva est, velit rem quae non erat, eSse Pereuniter. ARTIcULLS II. Utrum Deus omia conferseι. 292. Nunc demonstrandum est, res omnes eroatas adeo indigρ re ut in esse quod acceperunt, a Deo conserventur, ut si

virtus divina ab iis conservandis aliquando desiiceret, omnia illico in nihilum redigerentur. lloc sΘn Su StatUitur. Pliopstsi Tio I. Omnia quae sunt, conseruantis Dei virtute indigmt, uι esse perstunt. 295. Probatur 1' Continuatio existentiae ab existentiae initio distinguitur : in funer continuatio existentiae, non minusquam ejus initium, eductus quidam eSt, qui causam suam habeat oportet. Causa autem hujusmodi esse nequit existentiae initium aut existentia praecedens ζ quia nulla est inter haec duo necessaria connexio, multoque minus connexio causalitatis quomodo enim existentia entis in hoc momento, existentiae ejusdem entis momento SHquenti causa esse possit ΤNon en bis essentia; nam entis QSSentia, etiamsi actualis sit, semper contingens eSt : nunquam igitur exi Stere postulat,

Non quodcunque aliud ens contingens : nam quanquamens contingenS quorumdam motuum aut quarumdam modificationum secundaria et in adaequata causa conservatrix esse quoat, primaria tame u et adaequata eSSe nequit, praesertim substantiarum ut vel ex eo patet, quod nullum ens contingens seipsum conservare pote St, ut modo dictum est. Restat ergo, ut dicamus, cauSam continuationis exist pntiae

esse illud ipsum Ens, quod initii existentiae per creationem

causa suit.

294. Probatur 2' Persectio quae ab aliquo agente alteri communicatur, quandoque manet in ipso quum agentis actio

484쪽

cessat. quandoque non manet. Manet enim, si persectio communi cotur subjecto habenti ex se virtutem eam sibi appropriandi. eamque ex Se sustentandi; vel si persectio quae es- sectui communicatur, sit illa ipsa persectio quae in agente est actionis principium si utrumque istorum desit, non manet, Rem explico exemplis. Figura quam liquidum habet intra vas, non manet in ipso liquido, si vas frangatur ἰ manet autem si ante vasis confractionem liquidum frigore concreveritae fuerit solidatum. Eodemque paclo compositio illa et ordo quae domus forma est, manet ceSSante actione aedificatoris, id om que contingit in omnibus sormis artificialibus: quia videli est in his omnibus materia seu subjectum cui torma communicatur, est ex se ad eam arripiendam Servandamque idoneum. Pariter lux quam a corpore luminoso corpus Opa cum accipit. in hoc non manet ci'ssante luminosi corporis actions; sed e contrario calor ab uno corpore ad alterum iransmissus manet calefaciento remoto; quia calefaciens communicavit calefacto motum illum mole cularem, qui caloris principium est. 295. Hisce praestitutis. en argumentum :Ui perfectio quae alteri communicatur, maneat in illo agentis actione ceSSante, necessario requiritur, vel ut haec persectio communicetur subjecto habenti jam ex sρ praeviam virtutem eam sibi appropriandi, vel ut essesciui communicetur illa ipsa persectio, quae est in agente actionis principium. Aliter persectio communicata maneret in essectu sine ulla

Atqui in creatione, per quam ipSum esse rebus communicatur, neutrum contingit. Creator enim non communicat esse subjecto. quod ex se virtutem habeat servandi ipsum esse; tum quia creatio nullum Praesupponit subji ctum, tum etiam quia ipsum esse non potest ab alia quapiam persectione recipi ac servari. Neque potest effectui crΘato communicari ea persectio, quae in creatore est creandi principium.

Hujusmodi enim principium est ipsa essentia divina plane incommunicabilis; neri enim nequit, ut quod habet esse parιicipatum, Sit ens a se.

485쪽

Εrgo esse quod rebus creatis communicatur, non pol est in ipsis manere, cessante crθatoris actione. Ut ergo rses cres tas esse perseverent, creatoris actio perennis necessario requi

296. Ex hucusque dictis lacile solves quae objici solent;

quorum Praecipua haec sunt : ' Mulii effectus finitorum agentium esse perwVerant, etiamsi causae opseratio cesset. Multo magis hoc erit existimandum de effectibus Dei, cujus potentia infinita est.2' Creaturae indigentia in hoc solum contineri videtur, ut exi si Antia potiri nequeat. nisi ab alio eam accipiat; non vero tanta esse, ut postquam Semel existentiam accepit, nova ejus collatione perpetuo indigeat. δ' Demum multa sunt, quae non a Deo, Sed a causis secundis conservantur. 297. Res p. ad 1 Cone. ant. ἰ nego conseqis, et paritatem.

Nam agentia finita hoc tantum agunt, ut existesnlibus divina viri ute substantiis varias modificationes inducant; quarum quaedam agonus Operatione cessante, in Subjecto perseverant, quia naturali ejus virtute vel actione 294ὶ vel hi iam inertia i C. 218ὶ conservantur. Et in hoc agentia finita sunt potius causa, ut ejusmodi modificationes fiant in certo aliquo su secto. quam vi sint. At vero Deus non modificationes solum substantiarum, sed ipsas e nihilo substantias producti: in quibus, cum nihil sit aut e Sse poSSit quo ex se permaneant, necesse est ut actione creatori S perpetua Su Stententur οῦ quem admodum, ut vidimus 294 , necesse est ut agentis finiti actione perpetua sustententur eae modificationes, quae in sub-joeiis radicem non habent. Divina igitur potentia causa est, non modo ut res fiant, sed ut sint; atque idcirco efficere nequit, ut esse pergant ejus operatione cessaute; in hoo enim haberetur effectus absque cauSa. Ad 2 Nego: et negationis ratio ex modo dictis liquet. Ad 3M Disi. r multa sunt quae a causi S Secundis conservantur, nempe sub Stantiae ipsae primitivae . nego; harum combi

nationes variaeque modificationes, Subd. . CODServantur a causis secundis conservatione quadam secundaria et inadaequata,

486쪽

ad 1 . 295, 234 . 298. Ex disputatis in hac quaestione colligere licet, quinam

haberi debeat anni hi lationis conceptus. Non est putandum, ad annihil alionem requiri actionem positivam ; ad hoc enim ut res creata in nihilum redigatur, sussicit, si Di us actionem qua ipsam conservat, ab ipsa subtrahat; videlicet ut divina voluntas in eo quod entis existestatia in ejusque durationem decernit, non perennem illam, seu ad certum uSque tempus decernat 291. Din. Ad De uni autem tantummodo an nihil alion om pertinere,

dubium esse nequit. Si enim anni hi latio cessatio conservationis est. conservallo autem continuata creati O, profecto

ille solus anni hi landi potestatem habet, qui ortiandi virtutem

possidenS, Omnis existeIitiae sons est. ARTICULUs III De concursu Dei.

299. Concursus Dei naturalis, de quo nobis sermo, est

cooperatio Dei cum causis secundis, seu divitiae virtutis inageniis siniti actiones in nuxus. Concursus porro unIus causae cum altera mediatus est, et immediatus. Mediatus est ex eo, quod una causa alteri vires agendi communicat : sic gladii artifex cum gladio concurrit ad seriendum. Immediatus ex eo, quod una causa cum altera actu influit ad eum ii qm producendum essectum. Sic duo equi

currum trahentes, alter cum altero, ad currus motum ciendum concurrunt.

Concursus item est physicus, si concurrens operantem physice juvet; moralis, si moraliter, i. e. suadendo, jubendo, minitando etc. 0. 261, 6'ὶ.500. Deum cum Omnibus quae agunt, mediate concurrere, nulli dubium Esse potest. Ab ipso enim rebus omnibus vires quibus agunt, sunt indilae, jugiterque conservantur, ut modo demoustratum est. Et illuu evidens est, eum non ad omnes Diuitigod by Cooste

487쪽

actiones moraliter concurrere, sed ad actiones solum entium intelligentium, Des ques ad has Oinuess. sed ad eas tantummodo quae honestae sunt. Idcirco concursus i Ste moralis, specialis dicitur. Restat modo probandum, Deum in omnibus prorsus finitorum agentium Operationibus phySice concurrere Concursu immediato, qui propter hanc suam universalitatqm generalis appellatur. o01. Antea tamen est accuratius exponendum, quaenam sit divini hujus concursus ratio; qua in re plurimum se theologorum exercuit inclustria. Nos omnibus omissis quae,tionibus, quid juxta probatissimos auctores tetiendum Sit, paucis

statuimus.

' Igitur concursus hic Dqi, quemadmodum omnes ejus ex tertiae opstrationes, in se est actio immanens, et ipsa Dei voluntas subsistens ; quae ratione effectus qui extra Deum recipitur, transeunti aequivalet actioni f27 2; 3'. 4'ὶ. Concursus iste transiens et extra Deum in creatura receptus, quaeritur

quid sit. 2' Dicendum in primis, non esse aliquid praevium actioni

ipsius cruaturae, eique conserens aliquid quo ad agendum moveatur aut in vi agendi perficiatur. Quidquid enim huius. modi est, et tanquam principium vel conditio ad complendam agendi virtutem pertinet, hoc ante actionem sup Ponitur jam positum per alias actiones, vel ipsius agentis vel aliorum, concurrente utique Deo. SHd positis his omnibus nihil amplius requiritur, ut causa secunda sit in suo ordine expedita ad agendum; et nihilominus, ut agat, adhuc Dei con

3' Εsi itaque divinus iste concursus aliquid, quod causae

Secundae actionem comitatur, et ipsum se habens per modum actionis, qua divina virtus una cum creatura agit, ad eumdemque terminum immediate tendit, ad quem tendit creaturae actio. Ad eum sere modum, quo bitiae caubae partiales et cooperantes O. 264, 5' , v. gr. duo homines aliquid fune trahentes, non ita cooperantur alter alteri, ut alter in alierum agat, sed ita ut ut 'rque in eumdem essectum immediate

innuat. Ita quoque causa prima et secunda simul Operan-

488쪽

ad terminum actionis, tendant.' 4' Hinc Sequitur. essectum non partim a Deo manare et partim a creatura, sed totum esse Deo adscribendum et totum creaturae : diversimode iam En : a Deo enim est, ut a causa prima et inde pendenti; a creatura, ut a causa secunda aede pendenti. Sic utraque causa totalis est, in suo videlicet modo cauSandi totum essectum. Quod si integra causalitas ad effectum necessaria consideretur, nihil vetat, quo mitius, ut quidam loqui amant, et Deus et creatura ad eumdem essectum partialiter concurrere sicantur.5' Ex his patet, utriusque causae, et primae et secundae, unam eamdemque actionem esse. Actio enim est ipse essectus, ut actu sit 0. 381j. Si igitur effectus unus est utriusque causae, actio quoque ab utraque una est. 6' Propterea actio causae primae in eodem subjecto recipitur, in quo recipitur acti O causae secundae. Νempe concursus Dei cum actione causae secundae transeunte, recipitur in patiente; concursus id Ρm cum actione immanente, in ipso agente. prout i in eo ipsa ejus actio recipitur. ζ' Hinc demum erues, quo pacto sint intelligsenda illa veterum dicta : causa secunda non esstit, nisi mola a prima, et: applicatur a prima ad agendum, et: agit in virtute primae. Duplex in his essatis veritas continetur. Prima ESt, causam primam, mediis aliis causis Secundis, Vel etiam, ut nonnunquam, Se Sola, conjungere motu locali activa passivis, aut potentiae proponere objectum quo ad agendum moveatur. Altera: causas secundas non agere, nisi quia prima activam

virtutem iis suppeditat; iisque praeterea, propter sines a se intentos, concursum suum adhibet; sine quo virtus creata, quantumvis in se completa et applicita actionis subjecto, nihil plano agsere potest. Lege, si plura cupis, Franciscum

489쪽

302. PRoposiTIO II. Deus omnibus agentibus eooperatur. Probatu e 1' ex dictis de conservatione. Nam conservatio, secundum rem, a productione prima non diffsert: sed ratione solum. Si ergo effectus agentium finito ruta ab iis primo producuntur sine ullo Dei influxu, ii profecto sine hoc influxu etiam conservantur; si autem conservari a Deo dicas, ut dicendum est, concludendum, eos etiam in productione prima, a Deo dependere. Non fiunt ergo a suis causis sine Dei co0peratione.

Alio modo. Si res immediato Dei in fluxu non egent quum fiunt, cur egeant postquam lactae sunt Τ Si quidem si qua res, ut sit, alienum influxum requirit, multo magis ipsum requirere putanda est, ut esse incipiat, quam ut jam facta

completaque permaneat.

2 omnis causa finita a Deo quoad ipsum esso dependet s295ὶ: id enim omne quod esse participatum habEt, quantum ad ipsam essendi rationem, est proprius Dei essectus. Atqui etiam essectus quicunque finitarum causarum est ensper participalionem. Ergo omnis essectus hujusmodi, quoad ipsum esse, a Deo dependet. Ergo etiam quum esse incipit, nempe quando fit a sua causa. 5' Agentia creata sunt ex ipsa sua essentia Deo subordinata, non modo ut entia, sed etiam ut agentia sunt. Nam quemadmodum sumentia per participationem, ita quoque per participationem agentia sunt. Sed si agere possent Deo

ipsis non cooperante, non larent ex ipsa sua essentia Deo subordinata, quatenus agentia sunt. Didendum ergo, agentia finita sine Dei cooperatione 3gere non POSSe. 4' Denique ipsa causarum finitarum consideratio propositum demonstrat. Nam illae quoque causae quae cognoscendi facultate praestant, inulta agunt quae quomodo ab ipsis agantur aut agi debeant, prorsus ignorant. Non enim sciunt V. gr.

homines, quos musculos aut quomodo contrahere debeanti

490쪽

LIBER dUARTUS, rapsv u. 481 quando oculos movent aut vocem emittunt; nec quid ab ipsis agatur in cerebro quum sensationem jam habitam reproduceres tentant, et alia hujusmodi sexcenta. Iam si hoc de animalibus, imo de hominibus ratione utentibus dicendum est, multo magis idem erit sentiendum de corporibus inanimis. Ex hoc autem deducere pronum est, eausas hujusmodi Omnes in suis operationibus superiori aliqua virtute immediate cooperante dirigi et gubernari. 503. Ex iis quae in superiore articulo praemisimus, non

disti culter colliges, quid sit respondendum ad ea quae opponi

solent.

Opp. 'uuum una eademque actio est a duobus agentibus, agens utrumque est causa partialis. Hoc autem de Deo dici nequit. 2' Causae secundae profecto possident sussicientem et completam virtutem agendi ea quae agere possunt. Ergo superioris causae auxilio non indigent. 5' Quod si effectus causarum secundarum proprios Deus operatur, profecto Susticienter operatur, et quantum ad producsendum effectum requiritur. Non enim potest Deus insus.ficienter operari. Ergo ad eumdem essectum producendum

causae secundae laustra adhibentur. 304. Resp. ad 1 Dist. m .: quum utrumque agens constituit unam causam finitam, cone .: quum alterum agens finitum est, alterum infinitum, subd.: utrumque est causa partialis ex parte essectus, nego; ex parte causae, iterum subd.: spectata integra causalitate necessaria ad Opus agentis siniti ιr. . spectata unaquaque causa in suo ordine, nego 501, 4' . Contradisi. min.

Ad 2 Dist. ant. r in actu primo, eone. ; in actu Secundo, subd. : cum dependentia a prima causa, cono.; independenter ab ipsa. nego 50 l. 2', 502). Et nego conseq.

Ad 5 Dist. ant.: Deus susticienter operatur ad modum causae primae conc. I ad modum causae unicae, subd.: quando causas secundas non adhibet, eone. quando adhibet, nego. Dist. eodem pacto rat. add. et nego conseq.

a Non est superfluum, itas. Thomas, si Deus per seipsum

SEARCH

MENU NAVIGATION