장음표시 사용
471쪽
terminos diversos, eodem plane modo ac de voluntate dictum
Do potentiae divinae amplitudine. 273. PaoposiTIo I. Divina potentia est omnino infinita. Probatur ex infinita Dei persectione. Nam :1ρ Si potentia divina sinita esset, imperfecta esset, aliaque potentia ipsa major cogitari posset. Nihil autem potest in Deo esse imperfectum, nihil quo majus cogitari possit.
Ergo 2' Talis potentia est, qualis essentia. Potentia enim veIest ipsa essentia, quae sit ex se immediatum Operandi principium. vel naturalis proprietas ab essentia. necessario dimanans : in Deo autem est ipsa essentia. Sed essentia Dei plane infinita est. Ergo et potentia. 274. PRoposiIIo II. Deus est Omnipotens.
Omnipotentiae nomine intelligimus divinae potentiae ampli. iudi nam infinitam, respectu babilo objecti; ita ut se extendat ad omnia quae ontis rationem habent, videlicet ad omnia quae sunt intrinsece possibilia I 0. 62 . Probatur 1' ex praecedenti propositione. Nam si potentia divina ad aliquid quod possibile est, se extendere non posset, ipsa jam divina potentia limitibus contineretur, esSeique vel ex hoc solo impersecta. 2' Omnis activa potentia fundatur in aliqua actuali persectione quam habet agens, quamque agendo effectui communicat O. 265 . Ex quo sequitur, objectum proprium activae cujuslibet potρntiae esse id omne, quod ex participatione illius persectionis potest esse Simile agenti: quemadmodum v. gr. Objectum proprium potentiae illuminandi aut calesa ciendi est id omne, quod potest sive lucem sive calorem recipere.
Iam essentia divina, in qua Dei potentia sun daturi non hujus aut illius generis rerum tantummodo, sed possibilium
472쪽
LIBER TERTIUS, cAPUT VI. 463 prorsus omnium persectionem in se praecontinet, cum sit infinitum ac persectissimum eSSB.
Ergo omnia prorsus possibilia sunt intra divinae potentiae
275. Vidimus jam in Ontologia 0. 70, 2'; 80 . non posse
Dei polentia fieri quae intrinsece impossibilia sunt; quia haec rationem entis non habent, ac sunt merum nihil: propterea divinae omnipotentiae non derogari quidpiam, eo quod V. gr. Deus mentiri non possit, aut satigari, aut efficere ut aliquid non sit dum est, vel ut non fuerit quod suit, et similia absurda.
Est porro animadvertendum 1' quaedam Deum nec velle nec sacere posse absolute. quia abSolute repugnant; quaedam autem solum eae suppositione, supposita nempe ejus praescientia ac voluntate de Opposito: repugnat enim, Deum aliqua facere quae non praesciverit, aut voluntatem ejus mutari. 2' Id quod dici solot. alia posse a D 'o fieri potentia absoluta. alia potentia ordinaria, ita esse intelligendum : quidquid putentiae secundum se tribuitur, attenta solum non repugnantia intrinseca objecti, ac praecisione lacta a quocunque Dei decreto, hoc potentia absoluta fieri posse dicitur; id vero omne quod potentiae tribuitur, secundum quod certum voluntatis decretum exsequitur, fieri dicitur potentia ordiuaria.
473쪽
BEcREATIONE. ARTICULUS I. Deum esse rerum creatorem.
276. Nunc de externis De, operibus singillatim: ac primo de creatione seu de essectione rerum eae nihilo. Creationem porro necessario admittendam esse, alibi probavimus C. 259 . Nunc videndum utrum creandi vis soli Deo cotiveuiat, an
227. PstoposiTIo I. Solus Deus creandi virtutem possidet. In primis manifestum est, virtutem creandi ab Entti in s. nitae perfectionis infinitaeque viriuiis abesse non posse. Imo rerum existentia explicari nequit, nisi saltem aliquid a Deo creatum ponamus. Etenim Si ipse Solus eSt Ens a se, sano cetera omnia contingeDtia Sutit, atque ab alio existentiam acceperunt. Cumque in hoc non possit in infinitum procedi, necesse est ut aliquid a Deo immediate effectum osse existimemus. Hoc autem non ex praejacente materia effecit, quia est primum quod factum est; non e seipso eduxit, quia hoc repugnat: hoc ergo ex nihilo effecit. Si igitur aliquid est praeter Deum, Deus creator est.
278. Quod autem ipse solus creandi virtute potiatur, itaeonficitur juxta s. Thomae doctrinam, quo melius hac in re nemo disseruit. 1' Quo magis materia operis est ad opus improportionata, eo major requiritur virtus in agente, ut materiae inliabilitati suppleat. Si ergo materia operis est ad opus infinite impro-
474쪽
portionata, virtus infinita requiritur, ut improportio illa
Tunc autem materia operis est in sinite improportionata ad opus. quum nulla ad Opus exsequendum materia prae- existit. Ergo ut a nihil O aliquid fiat, infinita virtus requiri.
Solus autem Deus virtutem infinitam habet. Ergo. 2' Alio modo. Inter purum possibile, quod re ipsa nihil est, et existentiam, infinita interjacet distantia : est enim distantia maxima quae excogitari possit inter duos terminos,
ex quorum altero ad alterum transitus fiat. Iam omnis activa virtus, cum in eo pOS ita sit, ut potentiam aliquam essendi ad actum reducat, eo se prodit majorem, quo remotior est ab actu potentia quam in actum reducit. Quum igitur distantia a potentia essendi ad actum ossendi infinita est, virtus infinita, Seu virtus ipsa divina requiritur, ut ejuS modi potentiam in actum reducat. Sed distantia inter puram possibilitatem, quae est pura essendi potentia, et existentiam, infinita est. Ergo divina ipsa virtus requiritur ad hoc, ut quod pure posaibile est, ad existentiam transferatur l. ' 5' Εllictus cum suis causis proportionem habeant necesse est. Hinc particulares ρ nectus Particularibus causis, et qui magis universales sunt ac priores, universalibus ac prioribus causis adscribendi sunt. Ac Propterea essectus maximo universalis et omnium primus, causae maxime universali omniumquis primae tribuendus est. Sed estis clus maxime universalis omniumque primus, est esse simpliciter seu existentiae Status. Nam et omnibus conis venit quae sunt, et ab OmnibuS alii S rerum propriis rationibus ac pellectionibus Supponitur. Ergo ens simpliciter, videlicet ens qua tat Q. ens secundum ipsam rationem enti S. eSt effectus proprius primae causae et universalissimae, quae DeuS est. Aliarum vero causarum particularium effectus proprius non est ens Simpliciter, sed ens aliquod particulare.
475쪽
Atqui esse simpliciter hoc ipsum est, quod per creationem
causatur; seu aliis verbis, ratio entis est propria ratio objecti creationis. Inter creationem enim ac caeteros effectionis modos hoc interest discriminis, quod per creationem primo et per se producitur ens, in quantum est ens; quia res quae in statu solum erat ideati, et existentiae hono nullatenus fruebatur, pκr creandi actum incipit eo frui : per alios vero essectionis modos ex ente praesupposito fit tantum hoc ensaut illud; ac propterea non fit ens simpliciter. Ergo creatio effectum suum causal sub ea rations, quae est propria ratio effectuum primae et maximo universalis causae, nempe Dρi: est ergo acii a Dei propria. Εjus enim est actio, cujus est effectus. Potentia autem ad eum solum pertinet, ad quem, ut Dropria, pertinet actio. Potentia itaque creandi ad
ARTICULUA II. Error manicheorum refellitur.
279. Vetustissimum dualismi errorem, quem apud Persas praesHrlim viguisse compertum est, in serae citristi aliae initiis gnostici, ac sequiori aevo manichei, novis absurditatibus cumularunt. Persarum enim philosophorum Opinione, unum erat supremum aeternumque principium, a quo duo Secundaria atque inferiora principia creata suero. Ormusd atque Ahri manes, illud honorum, hoc malorum omnium principium. Gnostici vero et manichei duo suisse contendebant suprema rerum principia, utrumque aeternum et inde pendens, quorum alterum eSSEt summum bonum idemque lucis, spirituum ac bonorum universornm origo; alterum summum malum, principiumque tenebrarum, materiae, malorum omnium. Sic malorum originem explicare Se posse puta
De primitiva dualismi forma nihil in praesenti dicendum superest : sulliciunt enim quae modo diximus de creations
476쪽
2IT, seq. et quae paulo superius disputata sunt de divina
voluntate i 244. seq. . Contra manicheorum commenta aliquid addemu S. 280. Pnopostrio II. Manisheorum hypothesis intrinsece absurda est, et ad finem ad quem assumitur, prorsus inutilis. Primo dixi, esse absurdam in Se . Nam 1' supponit, essct res quasdam per se malas. Haec autem suppositio ex crassa quadam rerum physicarum ignorantia procedit, et Omnino luepta est. V. dicta in ontologia
2' aluito magis repugnat, esse principium aliquod summo malum. Nam cum malum sit boni seu realitatis privatio, summum malum foret summa realitatis privatio, nempe merum nihil. Quomodo autem merum nihil e5Se ens queat, et rerum principium Τ 0. 140. 14 l . Et haec sussciant in re manifesta. 281. Secundo dixi, esse inutilem ad finem. Est enim haec hypothesis invecta ad malorum bonorumque commixtionem, quae inmundo viget, explicandam. Atqui ' malorum origo Optime explicatur, quin ad haec opinionum monstra confugiamus : mala enim quae in mundo sunt, cum infiniti Numinis bonitate nullatenuS pugnaui, ut in suis periore libro demonstratum est 255, Seq. . 2' Praeterea, duo haec principia sibi invicem inimica sunt, et ad holium vel malum eSsentialiter determinantur. Peto jam, utrum viribus polleant aequalibus, an vero inaequalibus. Si inaequalibus, jam vis major minorem Vim superaret; et vel eam impediret ne quidpiam eniceret, vel quidquid ab ea fieret, prorsus destrueret. ipSaque solum in mundo dominaretur. Hoc igitur admisso, vel solummodo bonum vel solummodo malum in mundo ebSet. Si vero aequalibus viribus pollent, altera vis alteram perpetuo elideret; ac proinde nec bonum nec malum supere
Ergo hypothesis manicii eorum boni ac mali permixtionem nullatenus explicat; imo vero illam facit inexplicabilem. 282. Neque dicas cum Bulio, pessimae causae sero nimiε
477쪽
patrocinatore, evitari omnia haec incommoda, si fingas hina principia laedero inter se inito, aliquid sibi mutuo concessisse, ut finis pugnandi fieret. Etenim hoc 1' absurde supponitur in iis, quae necessitate
2' Haec suppositio tollis utrique principio independentiam. 5' Si principium bonum, quin desinat esse bonum, permittere potest principio malo, ut mala bonis immisceat, jam malorum permissio cum summa bonitate non pugnat. Quid ergo necesse fuit, ad maiorem existentiam explicanuam, principium illud malum excogitari Τ285. uuae a manicheis Opponi solebant, ad haec sere capita
revocantur :1' Summum bonum omne malum excludat necesse est. Ergo si principium rerum unum esset, illudque summe bonum. Omne malum soret exclusum. 2' Effectus oppositi ad oppositas causas reserendi sunt. Sed bonum et malum sunt effectus Oppositi. Ergo. 5' Bonum et malum contraria esse dicuntur, ut patet in
virtutibus et vitiis. Sed contrarium utrumque aliquid positivum est.
4' Ubicunque invenitur magis et minus, ibi invenitur summum. SQ d bona dicimus alia aliis meliora, et mala ex aequo alia aliis priora. Ergo et Summum bonum habetur, et
284. Res p. ad 3 Dist. ant. r a seipSο, mne. : ab aliis, nego. Ad 2m Dist. : Essectus oppositi ad Oppositas causas reserendi sunt, nempe ad causas proximas et particularps, omitto: ad causas mediataS et univerSales, nego ; conc. min. ct eodem pacto dist. cons. Profecto non semper effectus oppositi ad oppositas causas immediatas reserpndi sunt. Ut enim nihil dicam dρ disparate oppositis L. 5 l). Θffectus inter quos privativa Oppositio est, quandoque a diversis causis Ortum habent, ut v. gr. Opus persectum a bono artifico, Opus imperfectum ab artifice imperito ; quandoque autem ab una eademque causa, modo agente, modo non agente dimanant, ut v. gr. aeris Diuitia oste
478쪽
LIBER 0UARTΓs, c pur I. 469 illuminatio et tenebrae. Effectus quoque positive et contrarie oppositi modo ad Oppositas causas reserendi sunt, ut SenSationes caloris et frigoris f0. 195, 1' ; m do eidρm causae adscribendi; nam ex . gr. idem calor quaedam obdurat et quaedam emollit; et tam bonus actus quam pravus ab eadem voluntate procedit.
Sed qui diluid dicendum sit do proximis et particularibus
cauSis, certe effectus omnes positivi, sive oppositi Sive non, si vo bonum asserentes sive bono privantes, ad unicam Supremamque causam referendi Sunt, nempe ad Deum, a quo omnis persectio et activitas omnis dimanat. Quod vero in .essectu positivo deficiens est et malum, id per accidens est a
causa bona 0. 145, seq. , quae totum id quod habet, a Deo
habet. Ad 5 Dist. maj. e Bonum et malum contraria esse dicuntur, attenti S actibus vel viribus. in quibus est bonum vel malum, cone. ἰ attenta ipsa ratione boni et mali. nego. Malum enim privative opponitur bono. V. dicta in Ontologia de mali subjecto l0. 159j. Conc. min. et eodem pacto dist. cons. Ad 4 Disι .m . . Ubicunque invenitur magis ei minus per incrementum perfectionis, ibi invenitur summum, tr.; ubicunque invenitur per remotionem et privationem, ibi invenitur summum, nego. Et eontradisi. min.: Summum non potest inveniri, nisi in bono, et quidem non intra idem genus, in quo habetur magis et minus bonum, sed extra omne sinitorum genus. In malo autem summum inveniri nequit,
De sine et perfectione mundi. 283. Daum qui sapientissimus est, in mundi creatione
finem aliquem, illumque se omnino dignum intDndisse 'tam. quam certissimum assumimus. Quinam autem hic fuerit, sequentibus assertionibus Statuimus.1' Dici nequit divinam voluntatem ad agendum moveri fine, qui dicitur finis operantis s0. 296 . Etenim. ut supra dictum est, divinae voluntatis actus ipsa est essentia divina:
479쪽
cum autem divina essontia non sit propter finem. neque divinae voluntatis actus propter finem esse potest.2 Dici tamen debet. divinam bonitatem esse Deo rationem volendi quaecunque extra se vult. Id enim quod propter se ipsum amatur, ratio est unica. qua fieri possunt appetibilia ea quae non amantur propter SeipSa. Deus vero Suam bonitatem propter seipsam amat. Ergo . vide superius dicta de
divinae voluntatis objeclo 225ὶ et de divina bonitale 241J.5' Hinc sequitur, ea omnia quae fiunt a Deo, ordinari ab ipso ac dirigi, tanquam ad finem ultimum. ad divinam bonitatem. Itaque est in operibus Dei finis veris 0. 296j.
4' Ordinantur autem omnia ad divinam bonitatem, non ut aliquam perfectionem aut voluptatem illi consserant, quod est absurdum: sed ut divinas persectiones manifestent. Seposito enim bono Dei intrinseco, quod res conlingstrates et finitae promovere non possunt, non alio modo res hujusmodi ad Deum ordinari queunt quam hoc, ut bonum ejus extrinsecum promoveant. Hoc vero bonum est ejus gloria externa, seu clivinarum persectionum mani se, tali O. Ergo. 5 Haec aulam manifestatio absolute a Deo in lenditur etem caciter: ita ut fieri prorsus nequeat, mundum divinae gloriae non inservire, in eo gradu quem Deus praefinivit. Absolute, dixi, intenditur; quia hic est finis rerum ultimus: et eoicaciter. ita nempe ut Deus velit removere aut superare impoclimenta omnia; quia Secus in Ordinate et insipienter
6' Res aut m diversae, pro Suae naturae diversitate. finem hunc ultimum diversimode assequuntur. Quae res ratione carent divinam persectionem manifeSlant. primo quidem quia divinae essentiae similitudinem aliquam pro suo modulo participant lo. 85ὶοῦ deinde vero quia Dei creatoris sapientiam, bonitatem, potentiam, pulchritudinem mirandum in modum produnt i55J, ut in eo quod Sunt et in eo quod agunt: ag ndo enim ad mundi Ordinem et r0rum aliarum bonum, hominis praesertim, con Spirant. Et res quidem hujusmodi necessario ad finem suum, determinato hoc modo
480쪽
MBEn sisARTUs, cAPUT I. 47l obtinendum . per Se diriguntur: atque hoc pacto fines proximi singularum rerum proprii determinantur. Homo autem et ipse ad Dei gloriam est absolute ordinatus, eamque Promovel non Solum eo modo qui rebus Omnibus communis est, nempe manifestando in sua excellentia et pulchritudine excellentiam pulchritudinemque Creatoris, sed alio insuper modo ac nobilissimo. Quoniam enim ipse
libertate pollet arbitrii, duplex ipsi ad Dei gloriam promovendam aperta est via. Prima Dei intentio est, ut homo Deum glorificet libero obsequio atque amore in niortalis vitae brevissimo cursu, ac dein periectam in Dei cognitione et amore assequendo felicitalem. In quo ipsam Dei persectissimam vi iam ae beatitatem, quantum reS creata potest, in se reseret. Deus enim ideo persectissime vivit ac beatus est, quia se cognoscit atque amat. Voluit autem Deus, serio quidem et veraciter, ut omnes homines tali pacto finem rerum omnium ultimum asSequerentur: non vero absolute id intendit et efiicaciter, sed conditionate et dependenter a Singulorum arbitrio. Si enim homo aliter agat, divinae nil illo inius gloriae serviet altero modo; quatenus nempe aeterno Supplici Oaddictus, divinam justitiam in seipso invitus manifestabit. Et sic ad absolutum rerum omnium finem et ipse necessario
' Ex his sequitur, hominem esse secundarium sinem, cui O. 29iὶ visibilis haec rerum universitas in Servit. 8' Sequitur et illud: quamvis Dei gloria sit ultimus rerumi piusque hominis finis, nihilominus, quoniam rebus his visibilibus non sui commodum aut voluptatem Deus quaesivit, sed commodum ac voluptatem hominis, hominem ipsum a Deo amari amore qui dicitur benevolentiae. 286. Manifestatio divinae persectjonis gradus habere potest; nec ille gradus quem Deus ut mundi finem praestituit, potuit esse omnium possibilium maximus. Perti ctiones enim infinitae ab opere finito semper magis ac magis manifestari possunt; nunquam vero ita, ut magi S manifestari neque&nt. Est igitur mundi finis manifestatio divinarum pQrsectionum, non simpliciter, sed solum in determinata quadam mensura,
