Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi e Societate Jesu Philosophiae professoris in Collegio Romano ejusdem societatis Psycologia Theologia

발행: 1863년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 철학

491쪽

n potest omnes effectus producere. quod per quasdam aIiasn causas producantur οῦ non enim hoc est ex insufficientias divinae virtutis, sed ex immensitate bonitatis ipsius, porn quam suam similitudinem rebus communicare voluit, non v solum quantum ad hoc, quod essent, sΡd μtiam quantuma ad hoc, quod aliorum causae esssent iij. n Re lege quae haeo de re dicta sunt in ontologia s0. 288, 289ὶ.505. Sed potissima difficultas in eo est, ut concipiatur,

quomodo Deus ad liberas actiones concurrat. Non enim sa-cile apparet, quomodo Deus liberis agentibus cooperari possit, sarta tecta libertate. Illud praeterea urget: si ad omnes liberos actus Deus concurrit. ad actus quoque pravos concurrat necesse est; id quod cum Dei sanctitate repugnare videtur. 506. Ut haec, quantum hoc loco sat est, explicentur, animadvertendum in primis, quanquam divinus concursus, ut actio est et in actu secundo, non sit aliquid praereq ut situm ad agendum, sed actionem creaturae comitetur 501, 2' , nihilominus eumdem concursum in actu primo, et in proxima sua applicatione, prout i nempe divino decreto praeparatus offertur dato tempore. et causae secundae quasi conjungitur, se habere ad modum conditionis, necessariae ad hoc, ut creatura agere POSSit. 307. Cum igitur certum sit, Deum unicuiquo agenti suum

concursum non conferre, nisi modo cujusque naturae accommodato, consequitur, eumdem concursum diverso modo praeparari et offerri causis ex necessitate agentibus. ac causis

eum arbitrii indifferentia operantibus. Proinde illis offerturcle terminatus in omnibus ac definitus, talisque ut cum illo haec et non alia individua actio, hoc tempore, hoc ordine, adjunctis prodire necessario debeat. Causis autem liberis non ita. Non enim iis concursum suum Deus praeparat et applicat enicaci voluntate physice determinanto, et efiiciente unum aliquem actum, et non alium; sed ad plures actus, ad quos causa libera indisserens est, indisserentem pariter, quantum est ex se, et ad singulos susticien

492쪽

LlBER OUARTUS, CAPUT III. lem. concursum offert. Unde fit ut voluntas, etiam ex parte praeparati sibi concursus, proxime disposita sit ad eligendum : et possit tam velle, quam non velle, atque adeo nolle, et tam hoc velle aut nolle, quam illud. Sic in ipsius voluntatis potestate est divino vel ad unum vel ad alterum concursu uti: neque concursus voluntat m, sed potius voluntas concursum nectit atque detρrminat Sic patet quomodo divinus concursus libertatem non laeuat, sed potius causet et protegat.

508. Ex his quoque colligitur, Deum quum ad actus pravos concurrit, nullo modo peccati causam esse. Etenim actus isti spectari possunt et materialiter, ut sunt aliquid phy- situm et physice bonum, et Iormaliιer, ut privationem continent conformitatis ad morum regulam, in qua privatione malitia moralis sita est. Deus igitur, quum suum indifferentem concursum voluntati Osseri, ita illum offert, ut bonum actum, quantum in ipso est, iii tendat, pravum autρm velit solummodo permittere. Quumque voluntas ad malum actum declinat, Deus concurrit, et quidem permissive, ad actum materialem, quatenus, cum posset illum impedire, cooperationem suam subtrahendo vel aliter, tamen non impedit: ad Rctum vero ut est formaliter malus, nullo modo concurrit,

sed potius illum reprobat ac damnat . Malitia igitu Ota est humanae voluntatis, nullo pacto Deo tribui potest. Consule citatos auctores id01, 6' .

Statuitur providentia divina. 309. Providentia est ordinatio rerum in sinem. Ea portinρtium ad intellectum, qui res ad fines ipsarum proprios, per Dpportuna media assequendos, disponit; tum ad voluntatem, quae conceptum mente Ordinem approbat, illum quo adhibere descernit.

493쪽

Exsecutio huius ordinis, i. e. actualis rerum ad suos sines directio, dicitur proprie gubernatio.

Cura rerum utramque complectitur. Caeterum haec tria rprovidentia. gubernalio, cura rerum, promiscue usurpantur in communi sermone; nos hoc postremo sensu. qui plenior est, nempe pro cura rerum, providentiae vocabulum modo

accipimus. Providesntiam divinam impugnarunt epicurei, stoici, satalistae omnes, et in praesenti de istae et increduli. 310. Supra i 28o, 3' sqq. demonstratum est, D*um Omnia quae sunt, ad ultimum finem condidisse, qui est ejus gloria :

ad hunc autem finem, pro suae naturin diversi late, singula conspirare 28o. 6' . Quare licet sit unus finis ultimus omnibusque communis, rerum tamen singularum fines partiales et illi subordinati, plures sunt et diversi. Dei igitur providentia in hoc est, ut unam quamque rem, medii S Opportunis adhibitis, ad finem suum partiarum assequendum uirigat, atque ita dirigat, ut sinem ultimum con, taliter omnia obtineant. 3 1. PRoposiTio I. Deus de omnibus et singulis rebus providentiam sapientissimum hubει. Probatur 1' observatione ipsa et experientia. Etenim leges quibus materia regitur et movetur, organa legesque r9gni vegstalis, organa item et instinctus et indoles variae animantium, adeo rerum Singularum finibus congruunt, ut nihil opportunius aut sapientius excogitari posse videatur. 0 iis

non miretur quum ad Spiciat, reS intellεctu carentes ianta ratione operari, et in fines Suos, quOS nunquam animo per ceperunt, tam ordinate constanterque tendere, ut plane ratione summa pollere videantur 3 Huc applica quae in argumento physico attigimus. Bis adde relationes inter mundana entia ita dispositas, ut

tonstanter contrariorum conflictus temperentur, et aequili-hrium servetur, ut noxia arceantur, utilia in promptu cuique sint, vires amissae perpetuo reparentur, utque omnia, quantum fini eorum congruit. con Serventur, et quantum con Servationi specierum necessarium est. multiplicentur. Haec

494쪽

LIBER OUARTUS, CApΠτ lii. 485 omnia quid aliud sunt, nisi splendidissima providentiae continenter prospicientis et operantis vestigia 2' Quidquid Deus condidit, quidquid conservat, hoc ad finem aliquρm condidit atque conservat: vult nimirum, ut res a se conditae finem aliquem semper assequantur. At si hoc vult. media quoque idonea illis suppeditare perpetuo debet. Nam qui vere vult sinem, is media velit oportet, et tandiu ea velit quandiu finem vult. 5' Si Deus creatis a se rebus non providet, quaenam incuriae hujus causa erit 3 An quia nescit' At scientia praestat infinita; novit intimas rerum naturas; novit quaecunque ipsis accidere vel ab ipsis sieri possunt; habet in sua sapientia media infinita assequendi sinas omnρs quos vult aut velle potest; cognoscit denique Omnia impedimenta quae occurrere possunt, ac media quibus illa superentur aut praevertantur. An quia non potest 3 Atqui ipse est ubique praesens, inti. meque praesens omnibus: Omnia in ejus potestate sunt, ab ejusque nutu pendent: nihil potest ipsi resistere : omnipotens eSt, unoqlae voluntatis suae nutu enicere omnia potest. An quia non vulι Videlicet ex ignavia. aut lassitudine, aut quia Opera sua post aliquod tempus fastidire coepit. Si sapiens, si bonus Deus est, omnino sibi debet, ut suorum onserum curam habeat. Libere secit quaecunque secit, at postquam socii, ea despicere ac deserere non potest. 512 Psto postrio II. Dei propidentia ad Singularia se porrigit, etiam ad res minimas atque uilissimas. Nam i ' cum Di us propter finem emciat quaecunque essi cit, tantum patet ejus providentia, quantum patet ejus em cientia; eoque modo res attingit providentia, quo essicientia.

Sed Dei effetontia se porrigit ad omnia et singula quae esse

participant, etiamsi vilissima sint : Omnia enim quae sunt D us creavit. omnia conservat, omnibus cooperatur; neque genera aut speetes esticii, quae su ut mentis abbtractio, sed individua. Ergo

2' Si Deum dedeceret ea quae vilia sunt nobis ac minima,

et a

495쪽

gubernare. sane ipsum quoque dedecuisset ea creare ac conservare. Hoc autem Dμum non dedecuit. Insuper tota rerum universitas tanquam nihilum coram Deo est. Deus igitur, si minima dedignatur, totum mundum dedignetur necesse est. 5' Praeterea quaecunque Observatio suppeditat ad arguen.

dam Dei providentiam i 511. 1'ὶ, ea in magnis aeque ac in

minimis rebus, deprehenduntur. 4' Humana quoque gubernatio ad individua pertingat oportet, saltem mediate : secus esset inutilis. Multo magis ergo divina providentia. 313. Inter divinam porro humanamque providentiam hoc interest discriminis, quod homines, cum immμdiate Omnibus sibi subjectis prospicere nequeant, administris utuntur qui particularium curam gerant, iam ordinando singula ad finem idoneaque media eligendo, quam intentum ordinem exsequendo. Deus autem, quem nihil impedire potest quominus de singulis per se cogitet, singulis per se prospicit, finem statuens mediaque praeparans; Sed in exsecutione suae providentiae quasdam res per alias gubernare solet, ut filios per

parentes ac civitates per earum rectores, non sane ex desectu

potentiae. sed ex sapientiae consilio, et ut paternae quoquo suae bonitatis vestigium aliquod et imago in rerum universii ais fulgeat. 514. Paopostrio III. Speriali providentia intellectuales ereaturae a Deo gubernantur. Eisenim 1' hae sunt, in quibus hi per quas finis creationis ultimato obtinetur. Sola enim rationalis creatura actibus suis ad universi finem pertingit, et gloriam Deo vere tribuit, ipsum cognoscendo et amando. Unde est, quod caetera quae in mundo sunt, propter ipsam facta sunt, ipsa autem immedia is propter Deum. Si ergo Deus res omnes provide subernat, multo magis rationalsem creaturam. 2'ΕOque magis, quod rationalis solummodo natura in finis sui assecutione felix esse potest, ex ejusquis a mi Ssione miserrima sit Oportet: cum caetera nec finem cognoScant, nec eo persi uantur obterito, nec doleant a mi SO. Quare, eum Deus, isi rebus insensatis non provideret, insipienter agere dicendus i

496쪽

esset, non insipientem modo, sed crudelem se exhiberot, si homo ex mediorum desectu et ex sui conditoris incuria, finem suum aliquando non obtineret. uuis enim vero puta. verit, id praestare nolle Deum, quod matres per tot dolores molestiasque praestant; imo quod ipsae praestant serae, quae in suis foetibus alendis ac tuendis adeo sollicitae sunt 3 Est ergo divina bonitate prorsus indignum, ut rationalem naturam sibi ac fortunae relinquat. Est Id confirmat observatio. Ut omittam media omnia, quae et in se et extra se homo habet, ad physicum suum bonum opportunissima, considerare Suilicit ea, quae immediate ad finem suum a Ssequendum, non quidem illum cogunt libere enim ad finem suum pervenire debet), sed hinc inde validissime et exstimulant et adjuvant. Unusquisque enim legem c0gnoscit naturalem; acriter impellitur ad bonum honestum, atque a moruli malo retrahitur; frenatur formidine infamiae, quae pravas actiones pone sequitur: allicitur honore, qui virtutis comes est; terretur suppliciorum timore: spe praemiorum erigitur; ac si quid mali admiserit, conscientiae Stimulis torquetur; habet denique in natura universa quasi speculum quoddam, in quo

creatoris sui bonitatem contempletur, imo scalam prope-moclum, qua ad ipsum ascendat. Et haec Omnibus communia, aliaque multa. Aude nunc auxilia, quae Singillatim in unumquemque Opportune conseruntur, ut quisque sibi conscius est: adde caelestis gratiae, quae naturae nullatenus debentur, gratuitas motiones ; et plurima alia, quae sunt mortalium oculis prorsuS occulta. Ex quibus omnibus concludere necesseeSt, exqui Si tam esse rerum omnium parenti S in humanum genus providentiam.

4' Praetermissis pluribus quae ex humani generis historia huc afferri possent, considerare praestat luculentissima quaedam divinae providentiae judicia, quae in humana societate, ad quam homo factus est et qua tantopere indiget, conservanda, perpetuo emicant.

αὶ Vita socialis consistere non posset, si omnes homines essent mendaces, proditores, laboris et iniuriae impatientes,

497쪽

nullisque legibus subjici vellent. Ex altera parte singuli homines possunt ita perverti; iique ipsi qui semper probi suerunt, possunt intra breve momentum improbi fieri. Unclo ergo lactum est, ut nunquam generalis haec morum perversio acciderii Τη Varietas vultus ac vocis propemodum infinita, in signo

est providentiae in societatem argumentum. Fac enim omnes in omnibus persecte Similes esse: quanta exinde perturbatio con Sequeretur leὶ Ad societatem conservandam necessaria quoque est prO- pensionum et ingeniorum Varietas, ut omnibus ejus necessitatibus satisfiat. Haec autem varietas Semper Servatur. H Diversitas denique graduum et inaequalis bonorum distributio requirebatur in primis, ut societas permanere, vel ad aliquod tempus, posset. ita autem sunt Omnia disposita, ita connexa sunt et interna adjuncta et externa, ut haec graduum diversitas, bonorumque inaequalis distributio constanter maneat.

5' Accedat ultimo ad haec omnia humani generis constans

αὶ Haec se manifestat, quum aliqua calamitate, injuria, periculo homines premuntur, aut repentino terrore percelluntur. Tunc enim oculos, manus, vocem in coelum attollunt, et Numen sponte invoca D l. b) Hanc testantur jurisjurandi religio, sacrificia ac vota, quae omnibus populis usi lata semper fuere, ad bona consequenda, ad avertenda mala, ad gratias agendas. e) Imo cultus religiosus universus, et timor divinae potestatis in hac maxime persuasione sundamentum habent. dὶ Ipsos impiorum blasphemiae eamdem persuasionem manifestant. Cur enim in Deum irascuntur scelesti, nisi quia certo tenent, ipsius nutu omnia regi rgi 5. COROLLARIA.1' Unaquaeque res et ad peculiarem aliquem finem ordinata est, et mediis instructa ad ipsum assequendum, etiamsi vel finis vel media non appareant.

2' Nullus est respectu Dei eventus sortuitus, non modo

498쪽

quia omnia ipse praevidit. sed etiam quia omnia sub ordine

provid sentiae ejus continentur.

δ' Homo quilibet in promptu habet media omnia, quae ipsius conditio et adjuncta postulant, ut honeste sancteque vivere possit, et per hoc felicitatem in futuro assequi. Ille est enim hominis finis 283. 6' . 4' Mala physica quae in mundo sunt, cum finis rationem

non habeant s246 , medii rationem habeant necesse est. 5' Idem dicendum de malorum moralium permissione. Suis prsemus provisor etiam malorum Permissione, tanquam modio, utitur.

6ρ Unde quidquid, sive boni sive mali, in unoquoque homine accidit vel circa illum, quantum est ex parte Dei, medii ad finem hominis idonei, semper rationem habet.

De bonorum et malorum distributione. 316. Antiquissima humanae imbecillitatis et arrogantiae in divinam providentiam calumnia est pessimos quosque homines bonis omnibus asti uere, probos autem atque honestos cum adversa fortuna semper colluctari. Vel nulla ergo providρntia est, vel injustitiae arguendus supremus proviso e. 517. Ad hasce querimonias respondendum in primis, sal sum esse quod generatim asseritur, bonos nempe Omnes miseros, impios autem felices esse ; multos enim bonos felices videmus, multosque malos mi Seros. Sed bonorum felicitas et malorum miseria non attΘnditur, quia miranda non accidit; contrarium autem, si quando contingat. hoc notatur ab omnibus, quia apparens quaedam in eo absurditas est. Itaque difficultas objμcia male collocat quaestionis statum. Quaeri enim hoc unum potest: cur tum boni tum mali hujus vitae bonis ac malis indifferenter et promiscuΘ, ut plurimum. subjiciantur, pro uti rerum cursus tulerit. Hujus autem boni ac mali promiscuae distributionis multae rationes reddi ab humana ipsa imbecillitate possunt; quarum praecipuas udiri a capita reducemu S.

318. I. Potissima ratio haec est, quod vita haec praesens

499쪽

stadium est probationis ac meriti, cui ulla altora succedere debet, in qua unicuique pro meritis justa retributio fiset. Si cum hac vita omnia finem haberent, profecto in hac retributio fieret. Sed cum post hanc altera vita supersit, et praemia et poenas in illam differri possunt. Igitur bona et mala praesentis vitae rationem potius habent mediorum ad futuram acquirendam selicitatem, quam praemii vel poenae . Intor haec autem media illa Deus unicuique assignat, quae ipsi opportuna esse novit.

519. II. Aliae rationes reddi possunt ex parte justitias Dei. Nam 1 Νomo adeo bonus est, qui aliquid non peccaverit; nemo adeo malus, qui aliquid boni non gesserit. Ergo possunt boni aliqua poena temporali juste plecti, et mali aliquod

temporale praemium recipere. . 2μ Saepe actiones quaedam, quae bonae videntur ac magnis dignae praemiis, malae revera sunt ex fine operantis, poenam-qus potius aliquam merentur. E contrario actiones nonnullae, quae ingentes videntur mereri poenas, venia dignas sunt, quia ex errore aut inconsideratione procedunt. 5' Non raro si licitas peccantium eorum supplicium gravius tacit: tolluntur in alιum, uι lapsu graviore ruant; bonorum autem aerumnae saepe a majoribus calamitatibus illos liberant: adeoque praemii loco habendae sunt. 4' uuaecunque sit impiorum felicitas, poena tamen Omnium gravissima semper illos cruciat, conscientiae videlicet amaritudo, et futuri supplicii praesensio. Bonos autem semper solatur conscientiae tranquillitas et Spes. ω Denique adversarios sic urgere possumus. Frequenter

contingit, ut bonos pater filium habeat pessimum, pia uxor scelestum maritum, etc. Quaero jam : debetne Deus malum filium aut scelestum maritum omnino in praesenti vita punirer At si punit, damnum assert ac dolorem bono patri, piae uxori. Estne hoc justum' Respondeant ipsi, ac nodum sol

vant.

520. III. Ex parte sapientiae Dei. Nam eum qui in utroque ordine, et physico et morali, i

500쪽

MBER uUARTUS, CAPur III. 491 provisor est, non decuit talem inire providentiae rationem, quae ad moralem Ordinem Servandum, physicum penitus subverteret. Atqui physicus ordo plano subverteretur, si Deus praemia ac poenas pro meritis in hac vita cuique distribueret. Nulla enim lex constans, nullus certus esset eventus; si quod magno miraculo accidit olim in AEgypto, quod ten bris late toti regioni offusis, ubi habitabat Israel Iuae erat ii , id status esset mundi ordinarius. Vide quid postulent deistae, qui nihilominus miraculorum negant possibilitatem. 521. 2' Sapientiae Dei provisoris convenit, ut humanam naturam modo ipSi congruo et accommodato gubernet. Non esset autem humanae naturae accommodata ratio illa gubernandi, quam adverssarii postulant. Nam :αὶ Si boni nunquam aliquid paterentur mali, praerepta ipsis sui Iset omnis occasio ad virtut ses nobilissimas exercendas, ut alio in loco notatum est 218 . Insuper bonis sensibilibus toti inhaererent, nec de sutura felicitato amplius cogitarent. Cu In e contrario adversi casus a fluxis et caducis rebus animos avellant, et per hoc ipsum virtutem custodiant. Si autem omni suae beneficentiae effectu peccantes Deus privaret, subtraheret illis incitamentum maximum ad restia piscendum, videlicet beneficia. Quod si illico morte eos plecteret, Omnem poenitendi viam illis praecluderet; ac dogenere humano brevi actum esset.bὶ Si in hac vita statim honestis actibus praemium, praevis autem poena respondρret, homines virtutem colerent lan- quam mercenarii et mercatores, non Dei amore sed lucri: at ex servili solum timore a malo abstinerent, tanquam mancipia: quae res humanae naturae dignitatem, totamque ordinis moralis pulchritudinem everteret. 6 Societati praeterea humanae minime expediret, si occultatissima quaeque delicta per manifesta supplicia hoc temporanunirentur. Sic enim omnis mutua fides periret. Q Insuper, cum omnia crimina omnibus patefierent, brevi omnis criminum horror ac pudor evaneSceret.

e Denique quum Deus caduca haec bona bonis et malis

SEARCH

MENU NAVIGATION