장음표시 사용
51쪽
casuum similium exspectatione, quasi per analogiae argumentum, procedere videntur, tum quae ab iis peraguntur quasi ex habitu quodam, educatione ac magisterio hominum inducto. Nisi quod in primo casu associatio haec phantasmatum naturalis est, in altero artificiosa et ab hominis industria. Tota enim bestiarum educatio huc denique redit, ut cum aliquo hominis imperio vel signo phantasma voluptatis vel doloris in bruit imaginatione conjungatur, ac repetitis actibus firmiter imprimatur 0. 188, 5'ὶ.
De uitae animalis principio. 8. Principium animalis vitae dicimus id quo corpus organicum sensum ac motum habet. Hoc et vulgus et philosophi animam appellant. Pluribus porro, quae Occurrunt, quaestionibus ad opportuniorum locum rejectis, hic statuere tantummodo volumus quae ad animae brutorum naturam perii
PROP0siTIO. V. Anima brutorum esι simpleae et indipisibilis. 79. Est simplex, quia ex partibus essentialibus non constat: est indivisibilis, quia non est sor maliter extensa, nec in partes integrantes resolvi potest; sed lota est in toto corpore, ac tota in singulis ejus partibus. Plurimi porro ex aristotelicis huic propositioni adversabantur; quorum alii probabilius Oxistimabant, animas brutorum omnium divisibilΡs esso: quidam etiam opinabantur, eas ex partibus hel erogεneis constare ; alii vero, quanquam animas impersectorum animantium divisibiles esse censerent, animas lamen animantium persectorum indivisibiles esse dogebant. Inter hos est angelicus doctor ac s. Bonaventura. Sed post exagitatas cum materialistis controversias, vix ulla jam hac de re dubitatio
superesse poteSt. Itaque animantium quorumcunquo animas, etiam imperfectorum, videlicet omnem prorsus animam sensitivam, simplicem et indivisibilem esse cum communi sentet tia contendimus.
80. Assumptis quae paulo ante dicta sunt de vi sentiendi
52쪽
57. seq. . de vi appetendi i59 , do interno sensu s6 . 623,
argumenta ad propositionem statutam demonstrandam nullo negotio construes, juxta ea quae mox subjiciemus, ad animae humanae simplicitatem probandam. 81. Binae sunt hujus loci speciales dissicultates. . Quum aliqua pars ab animali abscinditur. haec aliquanto tempore se movet. Imo quaedam animalia. exsecto capite, toto adhuc corpore Se movent, ut V. gr. muscae, quae capite mulctatae volant. Quin etiam reptiles in binas partes divisae, secundum utramque partem vivere pergunt. Ergo in his anima dividitur. 2' Annulata quaedam, ut lumbrici terrestres, si in plures partes dividantur, unaquaeque pars novum ejusdem speciei individuum constituit. Fluviatilibus vero polypis, quos hydras vocant, utcunque dissectis, tot animalia fiunt quot
82. Ad 3 respondobis negando, partes decisas vivere, quamvis se moveant. Ille enim motus est continuatio motus vitalis, quem animal dolore exstimulatum, in ea parte quae abscindebatur, excitavit, vel etiam motus quem musculi, adhuc vi motrice referti, vi exterui irritamenti, puta aeris. concipiunt. Illa autem pars solummodo post divisionem vivere pergit, in qua sunt organa vitae essentialia. Notandum quoque, animalium quae frigidi sanguinis dicuntur, organismum contractilitatis passivam polentiam, etiam post mortem, longiori tempore retinere; ita ut stimulatis vi externa musculis, membra eorum omnia agitari conspiciantur. Muscae vero amputato capite volant, quia adhuc earum corpus non est anima viduatum. Negabis igitur, ex his quae opponuntur, concludi posse animarum clivisionem. 85. Ad 2 respondendum est, non dividi animas, sed animalia multiplicari corporis divisione. In annulatis enim Organa omnia ad vitam necessaria extenduntur uniformiter ab una extremitate ad alteram, ita ut unumquodque transversale sep mentum organa omnia essentialia contiueat, et a toto vix disserat, piae rerquam longitudine. Quum ergo unum segmentum a reliquo dividitur corpore, ab animae prioris
53쪽
dominio subtrahitur, novaque informatur anima, quo fit ut novum sola divisione animal goneretur. Quare hujusmodi animalia fissipara vocantur, quia hac sui divisione novos quodammodo laetus parere possunt, quemadmodum arbores per taleas propagantur.
Id ipsum probabilius, ut caeteras hypotheses omittam, dicendum de hydris : nisi quod hae multiplicantur divisiouo
utcunque peracta. quia massa quadam uniformis ubique naturae constant, in qua unaquaeque pars easdem iunctiones exsequitur; ac propterea nulla earum ad totius vitam necessaria est, unaquaeque autem in se continet quidquid ad vitam, quantum eSι ex corpore. requiritur. Quare mirandum non est, si quacunque parte absci Ssa, novum in ea procreetur animal; eoque minus hoc mirandum est, quod naturalis
horum animalium propagatio fit per erumpentes gemmas, quae in quosdam quasi ramulos crescunt, ac spontμ dein ab animali genitore separantur. uuare animalia haec gemmipara appellantur. 84. COROLLARIA. l. Anima brutorum non educitur eae potentia materiae; quae Aristotelis opinio fuit. Nam qui hanc opinionem sequi vellet, is, ut de plantis agentes diximus 55 , totum de corporum principiis peripateticum systema amplecti deberet, cum omnibus consectariis, quae in citato loco
Si vero, ut indubitatum est, materia animati corporis sunt tandem aliquando eaedem atomi, quibus caetera corpora constant, plane repugnat, ex materia hujusmodi educi posse brutorum animam. Haec enim anima est simplex et indivisibilis. Repugnat autem, e Subjecto multiplici educi, eique inhaerere aliquid simplex, in extensum, indivisibile C. 152.b .
Haec autem deductio valet, ut manifestum est, etiamsi quis elementa corporum ultima esse puncta simplicia opinare
2. Anima brutorum est substantia. Nam neque corpus est; nec corporis qualitas. aut assectio, aut temperamentum. Haec enim omnia divisibilia Sunt, et cum corpore dividun-
54쪽
LIBER PRIMΠg, chpΠT III. 453. Eadem non potest oriri nisi per ereationem. Patet ex dictis in oniologia i0. 5723. Non itaque activitati generantis originem debet.
4. Est dependens a eorpore quoad omnes suas operationes. omnes nim bruit facultates intra sensitivum ordin Em continentur i68j. Actus autem facultatum sensitivarum sine corpore exerceri nequeunt : eorum enim subjectum nequo anima est, neque corpus, sed compositum ex utroque L. 458 . Igitur nullum actum anima sensi tua exercere potest independenter a corpore. 5. Aon tamen ex se a corpore dependet quoad ipsum esse. Nam neque accidens corporis est, neque forma materialis dici potest i ' : est autem substantia. Ergo per se est. 6. Hinc intelliges quo pacto dici possit subsistens, quo pa- cto non possit. Subsistens latius acceptum excludit inhaerentiam in altero, ut in subjecto ; ac proinde opponitur acci- denti et formae materiali perci pateticorum ; et hoc pacto caeceptum, idem est ac substantia. Pressius vero, subsistens
excludit impersectionem partis ; ac dicitur de iis omnibus quae non sunt in alio ut in toto: quare hoc sensu idem est ac suppositum i0. 168, 2'. 466 . Anima igitur sensitiva esι
subsistens primo modo, non autem altero. T. Postremo anima bruto tum a eorpore soIuta, eι vivere et esse desimι; n0n quidem corruptione sui, Seu anni hi latione naturae ejus debita, ut communi sententia receptum est. Primo quidem, quia bruti anima corpore exuta, non est amplius vitae capax. Εjus enim vita sensitivae facultatis operationibus tota continetur; ac proinde a corpore tota clependet. um igitur vivere extra corpus non possit, nulla est amplius ratio, cur inutilis illa quae superest, existentia conservetur.
Deinde quia bellu inae animae finis informatio tantummodo
est corporis, non vero persecta felicitas in creatoris sui cognitione et amore constituta, ad quam quidem assequendam immortalitas necessaria est. Demum quia anima ejusmodi nec meriti nec demeriti capax est, ex quo nulla ipsi Praemia, poetiae nullae debentur.
55쪽
Praevia quaedam. 83. Homo in quo quaecunqus in ii ac rerum o niversitato mirabilia sunt, comi ,enili O quodam collecta emicant, non v gelati solum ac sensitiva, sed etiam intellectuali vita vivit. Qirae tres vitae sic se mutuo excipiunt in illo, ac tam harm nice consertae sunt, ut unaquaeque a reliquis duabus, plus minusve, licet diversimode, quoad proprios actus dependeat. Sed miranda haec connexio, quemadmodum hominis auget dignitatem ac pulchritudinem, ita quaestionem de humanae vitae principio non parum impeditam facit. De quo haec ex ordine quaerenda occurrunt. Primo an sit aliquid a corpore distinctum: secundo sitne unum an vero mulit plex: tertio quomodo cum eOrpore uniatur: quarto quaenam sit ejus origo: demum quaenam ejus duratio. Ad primam
quaestionem veniamus. 86. Infinita res esset, si omnes iam Veterum graecorum, quam recentiorum materialistarum de animi humani natura erroneas opiniones recensere vellemus. Omnes tamen hac in re aberrationes huc redeunt: animum esse ipsum hominis corpus, vel ejus partem, vel qualitatem aut temperamentum. vel subtiliorem aliquam purioremque materiam; animi vero operationes esse motus, vel collatus ad motum. Omnia igitur materialistarum systemata refellemus, si ostenderimus, animam humanam nec corpuS esse, nec eSSede pendenter a corpore. OstendemuS porro eam non esse corpus, eo quod est simplex; non eSSe clependenter a corpore, eo quod est spiritualis. 87. Ut autem de nominibus quaestio non fiat, haec praenotamus. 1' animae humanae numiue intelligimus principium
56쪽
illud, per quod homo sensitivus est, cogitat ac vult: in qua
desinitione nemo profecto dissentire potest.2' Animam simplieem dicimus, et quoad quantitatem, et quoad essentiam. Quoad quantitatρm, quia nec constat ex partibus integrantibus, nec in partes integrantes resolvi potest. uus ad essentiam vero, quia nGn constat ex pluribus constitutivis, nec in Eas potest regolvi.5' Αdverte porro, animam esse quidem simplicem secundum quantitatem, sed non in stenere quantitatis. Simplex enim secundum quantitatem dupliciter dicitur. nempe vel
intra genus eon ιinui, vel eaetra totum continui genus. Quod simplex est secundum quantitatem intra continui genus. in ipso continuo situm determinatum habet, ut limes seu longitudinis seu temporis, ac mente solummodo a continuo abstrahitur, nec potest per se in rerum natura consistere. Ei etiamsi quis punctum per se existens conciperet, hoc punctum anima esse nequit. Anima enim, ut alia omittam, certe non punctum humani corporis occupat, sed totum compus, aut certe aliquam ejus partem divisibilem: prset rea corpora sentit ac percipit. Punctum autem non potest occupare nisi punctum, nec sentire nisi punctum, si tamen vel punctum Sentire queat.
Id vero quod est simplex extra continui genus, extensione quidem formali caret, et nihilominus. quoniam in extensione situm sibi essenii alem non habet, extensum corpus occupare potest, illudque intime penetrare ac per 'ait Ere, eoque mediante ab aliis corporibus allici, eaque percipere, si caeteroqui hac vi Sit instructum. 4' Demum substantiam spiritualem vocamus substantiam simplicem, quae in Suis Operationibus, saltΘm quibusdam, ab organorum materialium concursu est independens; adeoque non indiget corpore, ut sit et agat.
De animae simplicitate. 88. Pstopost Ilo I. Anima humana est simpleae tum quoad quantiιMem, ιum quoad essentiam.
57쪽
48 ps Π0L0cIA. Probatur 1' pars. Πι simpleae quoad quantitatem. ' Quod extensum est, per se non potest exiensum, ac proinde corpora, Percipere.' Si enim subjectum extensum posset per se. triangulum v. gr. percipere, prosecto sensilis repraesentatio trianguli ita in eo seret, ut singulae trianguli partes in distinctis extensi percipientis partibus repraesentarentur, quemadmodum fit in speculo. Igitur unaquaeque extensi percipientis pars unum trianguli latus ad summum perciperet; nulla vero pars omnia latera simul, totumque triangulum. Singulae enim partes percipere quidem poterunt id quod ipsas asticit: at ea quae caeteras partes assiciunt, percipere certe non poterunt. Ergo nihil est in extenso quod triangulum percipere
Diximus, quamlibet extensi partem unum trianguli latus
ad summum percipere posse: sed neque hoc concedere licet, spectata illa parte per se. Si enim et ipsa extensa est, perciperet per partes; unaquaeque igitur pars aliquam Iineae portionem, nulla vero lineam totam perciperet. Est igitur manifestum, id omne quod extensum est, ex tensionem percipere non posse per Se. Ex quo Sic arguere licet: Homo extensionem percipit, quum corporea Organa a corporibus circumstantibus asticiuntur. Sed corporea Organa, ut quae extensa Sunt, inepta per se sunt extensioni percipiendae. Ergo praeter cerpus et Organa corporea. est in homine principium aliud in extensum ac plane simplex, quo homo ipso sit extensioni percipiendae idoneus. Principium autem per quod homo Sentit, vocamus animam. Ergo anima hominis est simplex. 89. 2' Unusquis quo sibi conscius est, se plures ac diversas eodem tempore sensationes experiri, easque inter se comparare. Sed et ad haec subjectum quod extensum sit, est per se prorsus ineptum. Etenim diversae istae sensationes vel manent in diversis partibus vel ad unam constuunt.
Si sunt in diversis partibus, nulla pars omnium simul
58쪽
LIBER SECUNDUS, c ps7 I. 49 conscia esset; nulla posset inter diversas sensationes comparatio nam instituere. Si in una parte, quaero ulterius, utrum haec pars sit simplex, an vero extensa. Si simplex, jam non est extensum quod plures sensationes habet, easque comparat: habemus animam simplicem. Si composita, redibit argumentum. 90. 5' Anima humana se in se reflectit, omneSque suas assoctiones relegit et expendit, ita ut vero in se totam redeat
Atqui ens Oxtensum hujusmodi reflexionis capax non est. Restexto enim extensi in seipsum hoc solum modo seri potest, ut una pars ejus super aliam inclinetur partem, non vero ut una pars in seipsam aut totum in totum redeat; quod est impossibile. Ergo. 91. Prob. 2' pars. Anima est simpleae quoad essentium. Facile autum notabis, argumenta quae subjicimus, primam
' Anima habet ideas quae etiamsi pluribus nolis constent,
sunt tamen in indivisibili positae O. 48 . ita ut qui simul
non teneat notas OmneS, quae ideam A constituunt, aliam quidem ideam habere possit, non tamen id eam A. Dico igitur: ideae quas animus habet, haberi nequeunt a subjecto composito. Ergo animus Simplex est quoad essen.
92. Prob. ant. Si id ea v. gr. justitiae est in subjecto composito, vel est per omnes ejus partes divisa, vel in una tantum parte residet, vel tota est in singulis partibus. Si primum dicas, unaqua que pars percipiet, si placet,plementum justitiae, aut melius dimidiam, decimam, cρnteissimam hujus ideae integrantem partem; quod quidem plano absurdum est: sed nulla pars compositi hujus percipientis, neque etiam partium collectio ideam habebit justitiae. Praeterea ideae illae simplicissimae, V. gr. entis, Veritatis, aliaeque hujusmodi. in quibus compositio nulla est, quomodo possunt concipi divisae in partes ΤSi alterum, in primis haec una pars esset animus, non to
tum compositum : deinde haec pars quae justitiae ideam ha-
59쪽
bere ponitur, vel est simplex, vel Oomposita. Si simplex,
ergo fatentur, simplex esse quod cogitat; si composita, redibit argumentum, donec pervenias ad simplex. Si tertium, a admittis tot cogitantes, quot paries sunt incomposito; quod quidem est gratuitum, inutile et absurdum; bὶ redit interrogatio: singulae istae partes suntne Simplices. an vero compositae Τ Εt sic redit argumentum. 95. 2q Animus plurρs inter se ideas comparat, earumque relationes deprehendit; ideasque in judicio componit amrmando ac negando separat. Baec omnia subjectum prorsus incompositum necessario requirunt. Primo quidem ut instituatur comparatio, quemadmodum dictum est in prima
parte 90ὶ; deinde vero, quia actus simplicissimus assirmandi vel negandi concipi prorsus nequit divisus in partes; ac proinde non potest nisi in subjecto simplici 91 existere.
94. 3' Volitio est tendentia quaedam in Objectum cognitum. Nullus ergo potest exeri voluntatis actus, nisi cognitio aliqua voluntati praeluceat, Objectumque proponat. Pon Θ nunc in subjecto non simplici volitionem. Erit in illo etiam cognitio. Dic quaeso, utrum cognitio et volitio pertineant ad diversas partes, an vero utraque in una eademque parte resideat.
Si primum dicitur, absurdum dicitur, et quia est contra intimum sensum, et quia impossibilis volitio est, nisi in eo qui vult, sit cognitio. Si alterum, non te extricabis. nisi subjectum in quo est et
cognitio et volitio, dicas esse simplex. 95. 4' Postremo animus libertate gaudet indissserentiae. Itaque si ex partibus coalescit. vel omnes ac Singulae partes seorsum sunt liberae, vel solum earum collectio, vel una
Si primum, iam in una anima sunt plura subjecta quae volunt. Praeterea quoniam singulae partes sunt suorum actuum
dominae. poterit altera pars velle, alt6ra nolle objectum idem. Haec quis credat 3 Si secundum, quomodo potest exsurgere aggregatum libertate gaudens, cum nulla pars seorsum aecepta libera sit
60쪽
Si tertium, nisi dicas illam unam partem simplicem, redi-hit argumentum Semper.
humanum, neque ejus partem, neque ullum plane corpus. 0mne enim corpus compositum est, extensum, divisibile ranima autem Simplex. Patet 2' animam non esso qualitatem, assectionem, temperamentum qualitatum corporis. Haec enim Omnia composita sunt, extensa et divisibilia quemadmodum est corpus. Patet igitur δ' animam esse substantiam a corpore distinctam. ARTICLLUS III. De antime spiritualitate.
97. PRopost Tio II. Anima humana esι ens spirituale. Demonstratur. Principium simplex quod in quibusdam suis operationibus a materiali organo sit independens, estens spirituale 87, 4'J. Atqui anima humana est hujusmodi, tum in intellectus, tum in voluntatis operationibus. Nam 98. 1' Potentia quae sit materiali organo defixa et psr illud agat, valde laeditur a proprio objecto, et ad sua munia fit inepta, si quundo hoc vehementissime ipsam assciat. Sic laeditor vidonei lacultas luce vehementi, et auris magno Strepitu obSurdescit, et phantasia patitur, Si qua imago praeter modum ipsam commoveat. Ratio est, quia in hac praevalida
Obj sicli actione corporale Organum Stimulos experitur excessivos et violentos, unde et ii Sum vitiatur, et fit animae instrumentum ineptum.
Ast in intelligendi facultate longe aliter se res habpt. Tunc
enim maxime recreatur ac roboratur intellectus. quum objecti sui actionem maxime persentit; ita ut nulla re magis delectetur ac proficiat, fiat quo aptior ad caetera cognoscenda, quam quum altissimas veritates persecte coguoscit, earuinque evid sintiam intente contemplatur.
Ergo intellectus non est potentia organo materiali dosixa. 99.2' Si quae sunt operationes ab Organo materiali inue- pendentes, sane illae sunt quae non solum hujusmodi adju-
