장음표시 사용
71쪽
nec tim mus, nec irascimur, nec audemus, nec generatim contra dissicultates quae honum impediunt, pugnamus, nisi amore boni. Ergo eadem est anima. in qua passiones concupiscibilis et irascibilis sedem habent.1 9. 5' Ipsa illa intestina pugna inter cupidinem et mentem, ex qua Plato pluralitatem animarum deducebat, animae potius unitatem luculenter ostendit. Haec enim pugna in variis inclinationibus ac motibus ad opposita bona sita est: inclinationes autem ac motus hujusmodi sunt actus immanentes, qui in agente, toti quanti sunt, manent, nec ad aliud transire possunt. Si igitur anima mente pollens ab
anima concupiscente distincta ac divisa esset, unaquaeque suas affectiones experiretur, suisque motibus moveretur, nullumque esset in nobis subjectum, quod oppositorum
bonorum illecebras in se experiretur. Atqui illud idem subjectum quod bonum honestum mente probat et appetit, hoc ipsum appetitu sensitivo ad bonum sensibile sertur. Hoc igitur bellum non animarum est, sed inclinationum ad
opposita bona, quae in eadem anima excitantur. Quemadmodum dubitatio non est nec esse potest duarum mentium coiis ictus, sed est pugna rationum diversarum, quae eamdem in opposita trahunt. 20. Ex hac postrema animadversione colliges, quo pacto praecipua illa contra statutam veritatem objectio resollatur :Experimur intra nos intestinam quamdam . pugnam. Sed pugna non potest esse ejusdem cum seipso. Ergo sunt intra nos duo quae pugnant, nempe duae animae. Resp. Dist. m .: Experimur intra nos pugnam animarum, neg., pugnam inclinationum ad bona opposita, eone. ; eon
Quemadmodum videlicet mens trahitur hinc inde ab oppositis motivis ad oppositas propositiones, Vel corpus idomab oppositis viribus ad oppositas partes, ita una eademque anima a bono sensibili et a bono rationis hinc inde trahitur. 21. Quod si quis urgeat: nequeunt in una eademque anima existere simul inclinationes oppositae: respondμ his disιinguendo: inclinationes oppositae eoicaces, eone. ; inebβω-
72쪽
res, neg. Nequit profecto voluntas ita trahi ab oppositis bonis, atque ita inclinari ad utrumque, ut simul utrumque eligat. Sed potest ita trahi. ut alliciatur ab utroque, quia aliquam boni et appetibilis rationem utrumque prae se sert. Hic quoque valent adductae paritates.
Utrum anima humana sit vegetativae vitae prineipium.122. Pstopostrio II. Anima rationalis et sensitiva vegetativae quoque vitae in homine principium est.. Vegetalis vita, ex se et generatim, anima aliqua ut sui principio non indiget, prouti supra demonstratum est sM seq. . Sed nunc quaeritur, an vita vegetalis qua homo viget, ab anima pendeat. RPSponsio nostra est, vitam vegetalem originem habera ab anima 1' in quibusdam e erιο; 2' probabiliter in omnibus. 25. Prob. 1 ' Vitam hominis vegetalem aliquo modo ab anima originem habere, manifestum est ex necessaria sunctionum Omnium vegetalis vitae a lacultatibus sensitivi ordinis dependentia. Etenim, functiones nutrilivae v. gr. ut generatim de animantibus supra notatum est 58, 2 ' . diversum in homine ac in plantis exordium habent. Hominis enim nutritio incipit prehensione ciborum, eorumque trituratione ac deglutitione. Prehensio autem sensationes internas famis ac si iis, ac sensitivi appetitus motum supponit, ipsa autem, seque ac trituratio et deglutitio, pluribus facultatis motricis actibus continetur. Respiratio item, ut caetera omittam, quamvis non semper, frequenter tamen voluntaria
Igitur anima humana ut sensitivae, ita vegetalis quoque
vitae in holnino .principium est. 24. Prob. 2 Probabilissimum est, caeteras quoque sun- cito nρs ad nutritionem pertinentes. non mediantibus solum praecedentibus functionibus, sed etiam immediate secundum seipsas ab anima dependere; primo quidem eas quae motitius automaticis l52i peraguntur, ut sunt digestio, eireulaιio,
respiratio involunιuris; tum eas quoque, quae qua ratione
73쪽
fiant, physiologi ignorant, videlicet aeeretiones et assimilationes.
Eipnim ' hae functiones omnes nervorum ministerio comis plentur: id quod de functionibus primi generis exploratissimum est: functiones vero generis alterius, quanquam quomodo eae fiant, ut dixi, obscurum sit, fieri tamen nervorum ope, est jam sere certum apud physiologos. Iamvero iam nervi a quibus dependent digestio, circulatio, respiratio, tam ii qui secretionibus praesident, sunt nervi misti, qui nempe sub eodem involucro fibras tam sensiferas, quam motrices conjunctas continent. Sed fibrae saltem sensi seras animatae sunt, aut certe sub perpetuo animae influxu. Igitur in nervis quibus vitae organirae functiones subordinatae sunt, vigμl perpetuus animae influxus. Quidquid ergo per illos fit, sub animae influxu fit. Dixi libras saltem sensiferas esse sub perppluo animae influxu: hoc enim est prorsus indubitatum. Ssed vero- similius id ipsum de fibris etiam motricibus dicendum est, quanquam eae in gangliari SIstemate voluntati subjectae non
26. P contendere possumus. vires quibus organicas functiones peraguntur, non solius corpori S esse, sed corporis simul et animae. Impossibile enim videtur, animam, quas simplex substantia eSt, et maxime activa, quaeque non molis exiensione, sed sui Suaeque Virtuti S communicatione corpus insormat intimeque pervadit, nihil suis viribus agere quum corpus agit suis; viresque corporis nulla in re ex tali sociε- tale modificari atqu8 vugeri. Concludendum itaque, vim omnem quae in animato corpore viget, valde probabiliter esse vim compositam ex eorporis animaeque viribus resulis
27. Quod ut aliqua b Spothesi explanem. attendo hinc
quid sem vim omnem corpoream ultimato ad vim resistμndi rediro te. 210 se i inde vero spiritum quoque vis resi- stsendi. modo Sibi proprio. capacem esse; animam vero humanam hac sar ultate esse indubitanter iii structum, ut patet
ex facultate loco-motiva cujus corte principium ac radix in
74쪽
ipsa roperitur. Haec autem vis resistendi quae animae propria est. quanquam a vi resistendi quae propria est corporis, sit essentialiter diversa, tamen quoad effectum similis est illi, proindeque cum illa conspirare, eam quo modificare optime potest. Non dissiculter itaque concipies, quomodo anima corpori infusa, illudque pervadens, vim hanc suam vi propriae corporis commisceat, atque intime conjungat. 0uo posito sequitur, non solum resistere corpus, sed corpus simul et animam; ac proinde vires Omnes organicas, quae ex vi resistendi resultant. non a corpore solum dimanare, sed a eonjuncto. Atque hinc concludere pronum est, organicas sunctiones conjuncti viribus peragi: nisi quis existimare velit, aliquam peculiarem vim animae inesse ad iunctiones organicas ordinatam, qua de re disputare nolo. 128. δ' Denique vitam organicam ab anima dependere, suadent quoque relationes multiplices quae organicam inter animalemque vitam existunt. Hujusmodi suntain relationes persteιionis. Nam quo persectiores sunt in animalibus sensitivae facultates, eo exquisitiori artificio vitae organicae apparatus digesti sunt, ac distincti, eorumque
functiones persectius exercentur.
bin relationes durationis. Tandiu enim vita organica protrahitur, quandiu viget sensitiva; et viceversa quum illa abrumpitur, haec quoque perimitur. Quod certe non contingeret, saltem adeo constanter, si vita organica a principio
vitae sensitivae esset independens. ej relationes subordinationis. Vitae namque vegetativae tunctiones organa ipsa sensitivis facultatibus attribula, quae certo
anima ut sibi propria possidet et insormat, perpetuo nutriunt
dὶ demum relationes insivaeus ac dependentis mutuae. Nemo ignorat quantus sit in fluxus passionum, imaginationis, atque adeo operationum mentalium, in iunctiones digestivas, in
varias secretiones, in circulationem, motusque viscerum automaticOS. V. gr. prosunuae mentis elucubrationes nutriti otiem imminuunt: maerores animi eamdem impediunt; exsorιi odore lacrrmae, ex 'ebementi dolore Eudor, ex come-
75쪽
stionis imaginatione saliva copiose sρgregatur; ira motum cordis accelerat. terror deprimit, memoria rerum sordidarum vomitum provocat. 29. Ε converso minor non est climatis, aetatis, Sexus, alimentorum influxus in animi propensiones, atque adeo in ipsum intellectivae facultatis exercilium : notumque est medicis, quantum sanguinis seu qualitas seu quantitas, et morbi praesertim abdominales in nervorum excitabilitatem, in animae passiones, in mentis statum possint. Quibus aliisque plurimis, quae huc laciunt, attentis, mirum non est, si non raro animi aegritudines remediis physicis, et remediis moralibus morbi orsa uismi curari debeant. 30. Iam hae relationes omnes lacile intelliguntur, si vita organica ab anima Sensitiva dependeat; at vix, ac ne vix quidem earum ratio aliqua excogitari potest, earumque praesertim constantia inexplicabilis videtur, si vita hominis organica a vitae Sensitivae principio independens suppona
151. Ex dictis colliges: ' errasse veteres illos omnes, qui vegetativam quamdam anima in a sensitiva diversam in homine vigere existimarunt. 2' Errare quoque eam vitali Starum scholam, quae principium vitale, nescio quod, ab anima diversum, ei a viribus materiae distinctum homini inesse docet sit 5 .Pi uuae de homine' dicimus, de brutis quoque animalibus dicenda esse; nam etiam quoad illa eaedem valent rationes. 4' Sententiam salis communem, quae statuit, vitam hominis organicam ex toto quidem ab anima pendere, ita tamen ut sub immediato ejus influxu eae solum peragantur functiones, quas lacultas motrix exsoquitur il 25j; hanc, inquam, sententiam, quanquam certo salba dici non possit, esse tamen minus probabilem. 5' Deduces quoque, hominem unum vivens esse, quamvis ejus vita multiplex sit. Omnis enim ejus vitalis activitas ab
uno principio, eodemque simplici et indivisibili dimanai.
76쪽
Non possum tamen iis assentiri, qui putant unitatem hanc pstriclitatum iri, si anima humana, juxta sententiam modo citatam, omnium organicarum sunctionum immediatum principium non esset. Non enim sequitur ex ea sententia, ut quidam dicunt, hominem lare quasi duo subjecta, plantam simul et animal; ad hoc enim requireretur ut vita organica ab animali, et animalis ab organica esset independens: imo nec illud sequitur, hominem aliquo modo plantam dici. posse; planta enim includit privationem sensus in subjecto vivente vita organica. Igitur hoc tantummodo ex ea se latentia sequitur, hominem esse corpus vivens vita organica, factumque animal eo quod anima sensitiva informatur. Et quoniam in ea sententia vita organica ab anima, ex parte quidem immediate, ex toto autem mediate de-ppndet, idcirco etiam in ea sententia verum laret, corpus ab una eademque anima omnem vitam recipere; id quod sullicit ut homo unum vivens et esse et dici possit.
32. Psto postrio IlI. Falsum plane esι animam humanam vitae τε getulis prineipium esse per intelligensiam eι rationem. Fuit haec Statilii opinio; qui insuper existimavit, animam sibi ipsi corpus exstrustre rationali cognitione. Sed 1' in has incredibiles assertiones Statilius se conjecit, quia non distinxit id quod anima rationalis esticit, ab eo quod efficit vi rasionalis, et ab eo quod efficit per cognitionem rationalem; quae tamen distinctiones capitales sunt, atque usu tritae. Profecto, quanquam una Sit anima, tamen plures sunt ejus facultates: anima vero tunc operatur ut rationalis, quando vel ratione operatur, vel aliqua alia facultate, dirigente ratione. Atqui non Semper actus aliarum iacultatum eliciuntur ab anima, aut elici possunt sub ductu rationis. Nam V. gr. anima Sentit, et imaginatur, et appetitu sensitivo movetur, etiam non praeeunte ratione. Im O tunc quoque quum dirigente ration δε aliquam aliam facultatem ad actum
applicat, ratio quidem sinem ac motiva agendi voluntati pro-
77쪽
ponit, eique suggerit variarium facultatum actus, qui ut inedia ad finem collineare debent; at non edocet modum
quo singuli acius exeruntur, quem modum homo novit confuse instinctu naturae, non cognitione distincla ac rationali. Nescit enim hominis ratio, quomodo v. gr. moveantur oculi, aut rei absentis imago in memoriam revocetur. Igitur eorum quae anima rationalis Operatur, multa non operatur ut rationalis, et iterum multa non operatur ex cognitione rationali, seu, ut veteres dicebant, per intellectum. Ergo ex eo quod anima rationalis vitae organicae principium sit, nullo modo sequitur, eam esse hujusmodi principium ut est rationalis, aut per cognitionem rationalem. 35. Quum per rationalem cognitionem Operamur, novimus quomodo operatio fiat, et tam operationis ipsius, quam modi operandi reflexam conscientiam habere possumus, quum libuerit, quantacunque Sit agendi consuetudo. Patet primum; nam ratio est quae dictat modum operissaciendi. Ergo ratio novit quomodo opus stat. Patet alterum; quia quaecunque ratione praelucente operamur, voluntario operamur: ratio enim non immedia is caeteras lacultates movet, Sed me li3nie voluntate. Quae autem
voluntarie agimus, conScientiae non sunt abdita, ut patet experientia. Atqui nullam prorsus conscientiam habere possumusaeivum rationalium, quibus organicae vitae providemus, nec scire possumus adhuc, quo Pacto organicae vitae functiones fiant. Ergo. Neque dicat Sta hi horum actuum rationalium conscientiam non habμri ex assuetudine. Hoc enim quod dicit, ad summum valeret, si sermo esset de affectionibus compositi L. 447. 6', T'ὶς quum vero agitur de actibus intellectus et voluntatis, Iocum non habet, ut modo probatum est. 154. 5 Si vegetalis vitae principium omnino est intelligentia, quid de brutis Sta filius opinabitur 3 uuidquid dicat,
arma nobis suppeditabit ad ipsum oppugHandum. Si enim negabit brutorum animas vitae organicae principium esse,
primo, hoc negabit contra omnem analogiam: deinde hoc
78쪽
ipso latebitur, nullum animae influxum, nedum rius intelligentiam, ad vitam organicam constituendam conservandamque necessarium esse. Si vero dabit a brutorum animabus Vitam organicam pendere, concedet nobis intelligentiam hujus vitae principium non esse; nisi errores erroribus cumulans, contendere velit brutorum animas intelligere. 155. Dicendum igitur, animam humanam in organi eam vitam innuere Isi eas operationes excipias, quas in hunc finem elicit ut sρnsitiva. atque ut principium motu non per intellectum, sed per modum naturae iC. 426,1' ἔ videlicet vi tute independente ab intellectu et voluntate, quaeque eodem plane modo ac vires corporeae, positis debitis conuitionibus, necessario exit in actum. Id quod minus mirabere, si attendas sensitivam quoque lacullatem ejusdem esse conditionis. Nam pendet quidem V. gr. a voluntate, atque adeo quandoque ab intellρctu, ut oculus huc vertatur aut illuc; sed quod proposito debitis sub conditionibus objecto, virtus visiva adactum tran beat, hoc prosecto neque ab intellectu neque a voluntate dependet.
' Blieultates. 36. 0bj. I. Anima humana non potest non sentire quidquid operatur. Atqui non Sentit Operationes organicas a se fieri. Ergo hae opi ration Ps ab ipsa non fiunt. Res P. Disι. maj.: Anima non potest non sentire quidquid ipsa agit in se, eone. ; quidquid agit conjunctum, subd. r non potest hoc non sentire confuse vel distincte, vividius vel remissius, eonc. ἰ Semper distincte ac vivide, nego L, 453, 2'ὶ. 57. Notandum in primis. animam sentire Suam cum corpore conjunctionem, ac proinde etiam corpus cui conjuncta est. Hic tamen sensus confusus est, non distinctus: non enim anima singulas quas informat, nervorum fibras, earum. que cursum senSu distinguit, aut re nexione distinguero
potest. Id quod patet etiam in nervis qui sensationibus in se viunt, et in iis qui sunt voluntarii motus instrumenta. Nam prolecto anima Sentit se v. gr. videre atque audire, et in
79쪽
hunc sensum reflectit; quo tamen pacto so haboant nervi
optici et acustici. nec sentit, nec cognoscit utcunque. Itemque sentit se musculos movere; at quibus nervis hoc esticiat. ipsi non est notum. Quin imo ipsa prorsus nescit se nervos habere quibus sentit, nervosque quos movet. Id ipsum ergo dicendum de nervis vitae organicae: non potest anima distinctum eorum sensum habere, aut eos reflexione cogno
Hinc sequitur, animam distincto sentire non posse munus, quod ipsa exercet in conjuncti operationibus, videlicet in sensu, in motu, in iunctionibus organicis. Ad hoc enim necessarium esset, ut sentiret distincte nervos in quibus sentit, quos movet, quibus iunctiones organicas administrat.
5' Sentit tamen nerveum systema universum consuse. eo sensu quem vocant sundamentalem L. 447, 4'j. Suum influxum in sensationes et motus voluntarios sentit ut actus distinctos inter se, quia revera in eos innuit actibus distinctis; in fluxum vero in functiones organicas, qui perennis est, non senili nisi in perenni illo sensu conjunctionis, cujus variationes exprimimus quum dicimus, nos bene vel malo nosmetipsos habere. 4' Nolandum postremo non esse confundendum sensum quem anima habeι sui corporis, cum sensu tactili quo corporum extraneorum impressiones percipiuntur. Hoc enim sensu ni rui plurimi, etiam sensitivi, ipsumque cerebrum carent. Hinc functiones vitae animalis et organicae inierno sensu tactili non experimur, nisi quatenus per illas nervi qui hoc sensu instructi sunt, vellicantur. Sensitiva autem sacvllas in glangliari s3stemate, quaecunque demum sit ejus rei causa, remissa eSt ac torpida, nisi morbus aliquis viscerum
58. Obj. lI. Si vita organica in homine ab anima, quae
sensitiva simul et vegetativa sit, dependet, consequi videtur, etiam vitam organicam plantarum ab aliqua anima vegetativa dependere. Admittenda est igitur anima plantarum. Resp. Neg. eo eq. et parit. Vita unim orsanica in homine,
80쪽
idemque proportione dicendum de caeteris animalibus, diversa plane est a vita organica plantarum : nam et initium sumit a quibusdam vitae sρnsitivae actibus f125 , et per Systema nerveum exercetur 24 : quae duo in plantis non habentur. Unde potius opposita conclusio inferri debet. Essectus enim dissimiles ad dissimiles causas reserendi sunt. Praeterea animam hominis caeterorumque animantium in vitam organicam influere, deducimus etiam ex hoc, quod novimus aliunde esse in homine animam. Si enim anima hominis corpus informat, nequit ejus vis in sianctiones organicas corporis a se informati non influere 125 . In plantis autem animam esse, nulla ratione constat.
59. 0bj. III. Vita vρgetativa, etiam in animalibus, ab
anima non dependet. Nam :1' Εmhryon vegetat ante animationem. 2' organi eas vitae sunctiones perseverant, etiam nolento
δ' in hominis cadavere quandoque succrescunt capilli et
140. Resp. ad Omitto. Nos enim tuemur, non omnem vitam organicam, sed vitam organicam in corpore animato, et quidem persecto, ab anima dependere. Quidquid igitur sit opinandum de foetu ante animationem, hoc assertionis nostrae veritatem non infirmat. Noto tamen, plurium sententiam esse, laetum in ipsa conceptione anima rationali informari. Ad 2 Transeaι ant. nego eons. Non enim anima per solam voluntatem ad vitales operationes concurrit. Ipsa enim sensiliva lacultas independens est a voluntate. Ad 3m Transeat. Pili et ungues non sunt partes animatae, sed vegetalia quaedam humanae cutis propria : vegetant ergo in cadavero vi dispositionum ad ipsas enutriendas, quas in eo vita reliquit.
