Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi e Societate Jesu Philosophiae professoris in Collegio Romano ejusdem societatis Psycologia Theologia

발행: 1863년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

mento non egont, sed etiam per illud exerceri nullo pacto

possunt. lam vero Operationes intellectus per organum mat riale exerceri non posse, certi Ssimum eSt.

Etenim aὶ ea cognoscit intellρctus, quibus organum materia is nullatenus amici potest. Hujusmodi sunt possibilitas, impossibilitas, necessitas, contingentia, negationes et privationes, Simplicitas, set Hrnitas, honesias. turpitudo. jus, officium et alia hujusmodi mere idealia objecta. Ad haec, despiritu, de Deo cogitat, et simplicissimas animi assietiones per conscientiam rei egit. Haec omnia, cum materialia objecta non sint, sed materia multo sublimiora, corporali instrumento attingi non possunt; corpus pnim non potest nisi corpus tangere; ex quo sequitur potentiam, quae his afficitur, quae haec concipit, materialis organi adjumenta prorsus respuere. bὶ Intellectus insuper ipsas res sensibiles modo multo nobiliori cognoscit, quam per impressiones organicas percipi queant. Dum enim Sensus individuorum praesentia assicitur, mens universales in illis rationes contemplatur, cujusmodi sunt ratio entis, unius, veri, boni, rationesque omnes genericae ac specificae, quas abstrahit a concretis, et separatim concipit, et inter se conjungit, aliisque applicat objectis. Relationes praeterea multiplices inter experientiae objecta cognoscit, similitudinis, aequalitatis, causalitatis et dependentiae, medii et fiuis, successionis, ordinemque rerum et pulchritudinem. e Cogitat insuper et cognoscit multa. quae quanquam sensibilia sint, sensus tamen nunquam assecerunt. Sic uno quovis individuo objecto percepto, cognoscit infinita alia huic similia posse existere; et cognita causa Piu Sque natura, essectus futuros, aut loco dissitos, vel certo praenuntiat vel probabiliter divinatur, et vicissim cognito este tu, causae existentiam ac naturam ratiocinando deducit. Atqui materiale organum iis solum astici potest. quae praesentem in illud

actionem exercent, aut olim exercuerunt. Ergo.

di Denique de rebus sensibilibus quandoque mens decernit contra id quod sensibus percipitur; dumque v. gr. oculi vident remum sub aqua contractum, aut solem bipedalis ma-

62쪽

gnitudinis, mens illusionem corrigit, et remum judicat integrum. Solsemque t Ρllure multo in jorem. At sacultas quae hoc pacto judicat, organica esse nequit. Omnis enim organica saeuitas ab impressionibus in organo receptis ad actum determinatur.

100. 5' Si voluntatem hominis consideres, la) ejus appetitio non est ad bonum quod organa sensitiva asticit, quod est bonum animalis vitae, limitata; sed immensitatem quamdam habet capacitatis ac desiderii. Etenim quemadmoduin intellectus bonum in genere apprehendit. ita haec ad omne bonum seriurbὶ et ad illud in primis quod omnem corporum ac materiae

conditionem excedit. Quare maxime delectatur veritate, scientia, virtute, honore. ordine, pulchro, sublimi et similibus; prae quibus interdum bona omnia sensibilia et corporea contemnit. His autem Obj-ctis omnibus moveri non potest organica potentia, quia ab his O ana assici nequeunt. e) Postremo hominis voluntas est libera, nimirum quanquam ad agendum excitetur ab objecto, tamen per arbitrii indifferentiam, ad agendum vel non agondum se ipsa determinat. Sed lacultas quae sit organis alligata, semper ad Objecti praesentiam determinatur ad actum, nec indisserens esse ad agendum, nec se ipsa determinare poteSt. 101. COR0LLARiA. Ex his omnibus iterum deduces. animam humanam esse substantiam. Nam 1' per se multa agit et inde pendenter a corpore. Ergo per se est et inde pendentera corpore. Praeterea 2' Hst subjectum unum et constans plurimarum assectionum. Tale autem suri sectum est substantia. 2' Ne divina quidem sirtute fieri potest ut materialis substantia intelligendi ornetur faculti.te. Nam quanquam anima materiam informans, in ea et per eam Sentire queat, tamen materia per se neque Sensitivae perceptionis capax est, ut

vidimus 88, 89 . Multo magis ergo repugnat, intelligentiae

operationes ab ipsa exerceri; cum ad has operationes exercendas ne instrumenti quidem munus sortiri possit, ut modo

demonstratum est. Lockius ergo, qui de hoc dubitat, vehementer errat. Duili od by Corale

63쪽

Dupieultates. 102. obj. I. Assirmari nequit cogitandi facultatem non

posse existere in materia. Etenim : ' Id eas tum materiae, tum cogitationis plane inadaequatas

habemus.

2' Materia organica mirabiles acquirit proprietates. Ergo si exquisitiori quadam Orgauisatione consormareιur, sortasse etiam cogitare POSSet. 3' Ε que magis quod insunt materiae proprietatis quaedam simplices, ui sunt velocitas, vis motriX, attractio, Vegetatio, vires multiplices. Ergo. Resp. Nego ant.105. Ad 1M Dist.: ita tamen ut cognoscamus ejusmodi proprietates, tum materiae, tum cogitationis, quae simul consifilere non posSunt, eo M.; Secus, neg. Materia enim est essentialiter composita et extensa, et non potest agere nisi in materiam. Cogitandi autem facultas requirit subjectum incompositum et in extensum, et Objecta prorsus immaterialia attiugii. Eisi igitur intimam materiae naturam ignoremus, novimus tamen materiam extenSioni S subjectum esse, atqui adeo cogitandi facultate pollere non posse: nisi dicere velis, idem subjectum proprietatibus contradictoriis et contrariis

constare poSSe. Ad 2 Cone. ant.: neg. consequentiam. Organi satio enim, ulcunque persecta, materiae essentiam non mutat.

Ad 5m Disι.: Ideae abstractae harum proprietatum exhibent aliquid simplex, eone. ; ipsae proprietates, ut sunt in materia, simplices Sunt, neg. In Super neg. consequeutiam. 104. Proprietates istae relationem continent, quas est aliquid indivisibile, prout i ab intollectu concipitur. At relationum istarum sundamentum, Seu proprietates ipsae in se, non sunt aliquid a materia distinctum, adeoque sunt aliquid compositum et divisibile. Revera velocitas est relatio spatii ad tempus : reipsa autem est corpus in motu .

64쪽

Vis motrix est productum ex velocitate in massam corporis; ae proinde, ut ipsa massa, divisibilis est. Attractio, quidquid sit in se, est et ipsa relatio quaedam, quae certe a corporis massa et distantia pendet. Vegetatio a multarum partium structura, dispositione, conjunctione pendet, et motu peragitur. Vires denique omnes quibus materia pollat, essentialiter sunt extensae, compOSitae εx pluribus, et eum inertia sociantur: non enim possunt semetipsas ad actum per se determi

nare.

Postremo vires omnes actusque materiae vErsari non possunt, nisi circa materiam, Objecta vero immaterialia alii niagere nequeunt. Etiamsi igitur daremus eas esse simplices, semper tamen negandum foret, materiam intelligere posse. 105. Inst. 1'. Cartesiani docuerunt bruta esse machinas mere corporeas. Atqui bruta Sensationes experiuntur.

Res p. Disι, maj.: Et simul docuerunt bruta nullas exp0riri sensati opes, eone. : SecuS nego. Quod si qui aliter docuerunt,

pessime docuε Tunt.

Dist. min. . Si Sunt machinae, neq.: si animam habent simplicem et in extensain, eone. 88, 89 . 106. Inst. 2' Saltem nihil vetat, quin existimemus, ultima materiae elementa vi cogitandi donari posse. Rρs p. Nego. Etenim, si elementa materiae ultima ponantur extensa, ea posse cogitare ex dictis est manifeste impossibile. Si vero ponantur esse puncta Simplicia, 1ρ Disticultas non est ad rem: etenim elementum materiae

simplex non est materia, nec corpus, nec res exten Sa.

2' Negari posset haec suppositio ex dictis alibi C. 49. seq.);

sed non est modo ineunda hujusmodi quaestio. 5' Etiam data hypothesi, negandum est, hoc elementum posse esse sentiendi principium, ut supra dictum est 87,5' . 4' Quomodo vero veritas, virtus, universalia puncto attingi poterunt' Multo magis ergo repugnat, punctum intelligere Igitur ultima materiae elementa, etiamsi simplicia ponantur, cogitandi vi donari non possunt.

65쪽

107. Obj. II. cogitatio non pugnat cum extensione et cominpositione. Etenim, 1' diversae partes compositi, incompleta vi cogitandi praeditast, ita conspirare inter se possunt, ut una exinde cogitatio nascatur ; quemadmodum ex . gr. in horologio singulae partes horas non designant, Sed ex . Omnium conspiratione horae de Signantur.

Cogitatio omnis explicari potest per motum partium

subtilissimarum. 108. Re Sp. Nesso ant. Ad 1 η Reg. In primis vis cogitandi in completa absurde supponitur. Vis enim cogitandi est vis sibi repraesentandi objecta, ac potissimum Objρcta Simplicissima quae Organo corporeo attingi nequeunt i99j. Vel ergo habetur ex toto, vel nullatenus habetur. Praeterea, data etiam hac Suppositione, nunquam posset ex hisce ine impletis cogitationibus cogitatio completa exsurgere. Cogitatio enim non est actio transiens ad terminum externum, Sed actio immanens s. 259J, .cii jus terminus est essentialiter intra ipsum agens subjectum enim cogitans sibi ipsi Objectum repraesentat non alteri. Iam vires illae, quarum actio transiens est et in termino externo completur, pOSSunt utique ita disponi, ut Omnium virium, vel immediate vel m filia te, unus idemque Sit terminus, ut, que omnes simul id est iciant, quod seorsum singulae efficere non valent. At vires quae terminum exlernum non habent, sed solum internum, non possunt simul ita confluere, ut ex virium conjunctione una activitas constetur. V. dicta 91,

Ex his patet, nullam esse adductam paritatem. 109. Ad 2 II eq. Assesrtionis salsitas pluribus argumentis evidenter ostenditur: unum hoc nobis sum ciet. Si omnis cogitatio motu eon Stat, quum plures habeo perceptiones, plures in partibus illis tenuissimis excitari motus, dicere oportebit. Peto jam, an motus isti sint in diversis par.

ii bus, an vero in una tis nium.

Si sunt in diversis, nulla pars omnium simul perceptionum sedes e54et, nulla elbet omnium conscia.

66쪽

LIBER SECUNDUS, LAPUT I.

Si sunt in una tantum, jam una eademque pars pluribus motibus. distinctis inter se atque diversis gaudere posset. Sed duo haec supra modum absona sunt :quia motuum materialium lex est, ut quum duo motus idem punctum materiale urgent, confundantur in unum motum compositum, qui a componentibus est plane diver-Sus ;2m quia diversitas motuum a diversa celeritate vel dir etione puncti materialis exoritur. Sed plane absurdum est, unum idemque punctum moveri simul in plures directiones: absurdum pariter, moveri Simul diversis celeritatibus, quia excessum majoris spatii supra minus percurreret simul et

non percurreret.

Nec juvat si dicas, motus sibi succedere rapidissimos. Si enim singuli sunt in diversis partibus, nihil proficit hypothesis. Si vero in eadem, aut secundus motus fit durantec adhuc primo, aut non . Si Primum, redit argumentum; si alterum, non satis sit experientiae. 10. 0 . III. Anima vel est ipsum corpus humanum, vel certe sub,tantia corporea. Nam :1' Ut multi docent, recipitur in eorpore, et per totum corpus diffunditur. 2' Quod non est extensum, non potest assici a corporibus.

Anima autem assicitur a corporibus. 5' Quod non est extensum non potest percipere corpora. 11. R. ant. Ad 1m Dist. 1M partem: recipitur in corpore, ut corpus recipitur in alio corpore, aut accidens corporeum in Suo subjecto, neq.; ut substantia Simplex et vitae principium, cono. Dist. partem: diffunditur per totum corpuS, i. e. cir cum scriptive in illo distenditur neg.; desinitive existit in illo et agit in illo, cons. Ad 2M Dist. maj.: Quod non est extensum i. e. quod est punctum geometricum, non potest astici a corporibus, eone. ἰquod est substantia simplex et quantitatem Corpoream HXCedens, subd.: Si vis haec non sit corpori conjuncta, omulo; si

sit corpori conjuncta, nes.

67쪽

Ad δ' Dist. mq.: Quod est punctum geometricum non potest corpora percipere, eone. ; quod est substantia simplex, subd.: non potest corpora percipere secundum rationes intelligibiles, neq.; per impressiones organicas, subd.: si non sit organis conjuncta, eonc.; si sit conjuncta. neg. Tantum porro abest ut anima dici debeat extensa, quia percipit in organis extensum, ut imo ex hoc ipso probetur esse simplex, ut

Haec omnia, quanquam prolixiore tractatione digna, sussicit tamen innuere, ut dissicultates oppositae concidant.112. Itist. Anima subest iisdem omnino vicissitudinibus ac corpus. Etenim: ' Crescit et senescit, crescents ac Senescente corpore. 2' Si organicas Iunctiones perturbentur, Perturbantur quoque intelligentiae operationes. 5' Facultatum mentalium evolutio pendet a conditionibus corporis, et a causis externis quae in corpus agunt. 4' Denique animus semper movetur cum corpore. 15. II sp. msι. ant.: Non tamen Semper, nec eodem modo, eone. I Semper et eodem modo, nego. Dico primo generatim: non semper animum iisdom omnino vicissitudinibus subesse, quibus corpus subest. Nam :1' Saepe corpore crescente, animi sagultates non perficiun

tur.

2' In juventute, quum corpus est maxime robustum. vism sntis et judicii maturitas minor est quam in senectute, quum corpus fit debile et languescit. 3' uuae corporis evolutioni atque incremento prosunt,

saepe animo nocent : itemque quae mentum faciunt validiorem, Faepe corpus debilitant. 4' Saepe animus adversatur quae Organis corporeis grata accidunt.

5' Corpore coacto ad aliquid agendum, animus ad volendum non cogitur. 6' Abscisso v. gr. brachio, animae pars non abscinditur, etc.

114. Dico secundo: non eodem modo, ut ex dicendis patebit.

68쪽

LlBER SECUNDUs, cAphT i. rs Ad 1m Dist.: Anima crescit et senescit eodem modo ac corpus, nego: diverSO, subd.: quia est identica cum corpore, neg. ἰratione unitionis cum corpore, et dependentiae ab illo, cono. Crescit corpus quoad ipsam substantiam, novarum partium susceptione : crescit animus solum quoad habitus, experientia videlicet, scientia, arte, virtute et aliis. Ad haec autem recipienda incrementa, diuturnum actuum exercitium, ac praeterea organorum materialium usus multiplex, nec non persectio quaedam requiritur. Hinc patet, cur animus aetate perficiatur, quemadmodum aetate perficitur corpus, sed diversa ratione.

Patet etiam, cur in senibus senescere dicatur senescente corpore. Senescit enim animus in eo quod, senescente corpore, decrescit phantasiae ac sensilivae facultatis vigor. Cum enim hae lacultates per organa exerceantur, debilitatis organis, et ipsae languescant Oportet. Ad Dist.: perturbantur ratione Sui, neg.; per accidens,

Intelligentiae Operationes per corporea organa non exercentur. Quare vitiatis organis, non idcirco per se intelligentliae operationes perturbari oporteret. Sed vitialis organis, perturbatur exercitium lacullatum earum quae ab organis dependent, quae sunt Sensus et phantasia. Quoniam vero harum lacultatum usus ad intellectus operationes, tanquam conditio, requiritur, hinc sit, ut organorum perturbatio intelligentiae quoque exercitium perturbet. Ad δ' Dist.: mediate, eone. : immediate, nego. Videlicet ab organorum statu dependet facultatum organicarum exercitium, et ab hoc exercitio, tanquam a conditione quadam, facultatum mentalium applicatio. Ad 4m Cone. Nam anima et corpus unam compositam substantiam esticiunt. Caeterum spiritus quoque Separatus mo-Veri potest, sed diversa ratione ac corpus; pro uti diversa ratione spiritus separatus et corpus in loco sunt.

69쪽

DE ANIM E IIUMANAE UNITATE.

ARTICULUS I.

Utrum sit eadem anima sensitiva et rationalis. U3. Quaerendum nunc venit de animae humanae unitate. Existimavit Plato, tres in homine animas esse, non modo distinctas inter se, sed etiam loco divisas, videlicet concupiscibilem, eamdemque nutritivam in hepate, irascibilem in corde, et cognoscitivam in cerebro. Haec suit Galeni quoque,

aliorumque veterum medicorum Sententia. Quos sequens Averro es opinatus est, tres animas, Vegetativam, Sensitivam, intellectivam in homine essu, at non loco sejunctas, Sed simul commixtus. Appollinaristae et manichei duas animas homini tribu 0runt : at ollinaristae sensitivam et rationalem; manichei bonam et malam.

Ut nihil dicam de archeo Paracelsi s 18 , inter recentiores Barther, vitalis mi auctor, docuit, in homine duo distincta vigere principia. animam, ac vim vitalem, conspirantia inter se, sed non consuSa. Ac ne nimius sim in Omnibus recensendis. DL Gunther hominem nuper divisit in animal, quod est suprema naturae evolutio, ut Spiritum qui illi conjungi

iura

C0mmunissima vero Omni tempore doctrina suit, eadem que humani generis universi Sententia, unam ess s in. homine animam, quae intellecti Va Sit, ac Sensitiva, et a qua ipsa quoque vegetalis vita uno modo vel altero, Sed certe essentialiter dependeat. 16. Pii0Ρ0SITi0 I. Eadem est in homine anima sensitiva aerusionalis. Prob. 1' ex unitate intimi sensus. Idem enim subjρctum, quod in variis sensuum Organis varias SensationeS experitur, qti Oil lue sensitivi appetitus actus elicit. ide in est quod iiii elligit ac ratiocinii lur. Il Euelii in omnia unum ideniques obbesii uin, ut ad Se Perti laetitia, tu Se e X PHritur; ea dei Liqii ei uidiligentia, quae ad PropriuS intellectiones Se converιit, . Duiligod by Corale

70쪽

sensationes quoque et appetitiones reflectendo relegit. N que aliunde cognoscimus, sensu nos ac ratione praeditos esse, nisi quia et sentire nos, et intelligere re nectendo deprehendimuS. Igitur principium sensus et principium intelligens unum idemque principium est. Fieri enim prorsus nequit, ut una anima experiatur ut suum, quod ab altera fit: aut ut in alterius actum rest-xione redeat. Actus enim immanentes sunt essentialiter in solo agente. 117. 2' Id ipsum ostendit nexus multiplex inter facultates sensitivi ordinis, et intellectivi. Nam :aὶ Operationes sensus, si valde intensae sint, operationes intelligentiae impediunt. Ut autem scite adurertit s. Thomas: e diversae vires quae non radicantur in uno principio, non, impediunt se invicem in agendo, nisi fori se earum actiones s essent contrariae, quod in proposito non contingit iij. xbI Elementa intelligibilia non alibi reperit intellectus, quam in objectis per sensum oblatis. e) Ad operationes rationis exercendas, experientia semsuum, et phantasia juvamur. dὶ Voluntas intellectiva sensus, phantasiam, ac facultatem loco- motivam ad actum movet, non minus quam intellectivas vires. II pec autem omnia contingere non possent, si anima senistiens On esset eadem ac rationalis. Ergo. Ex his patet, erasse eos Omnes qui sensitivam hominis animam ab intellectiva distinxerunt, vel qui homini utcun- quo sensum ac motum independenter ab eadem anima tribuerunt.118. Nominatim nexus ille necessarius, qui existit inter cognitionem et concupiscibilem, et irascibilem, Platonis errorem prorsus profligat. Nam concupisci non potest, nisi bonum cognitum. Ergo illa eadem anima quae concupiscit,

bonum cognoscat Opuriel: ergo eadem est amma quae concupiscit. et quae cognoScit. Rul Sus. Omne' Da SNiones ira et bilis in boni concupiscentia ra ilice in liabent. Noti e uim Speramus,llὶ contra Gent. Lib. u. c. LVIII, 1 T. Duiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION