Io. Antonii Viperani ... De virtute libri 4. ..

발행: 1592년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

nus modus extat in malis 'In ipsis quoq; virtutibus neq; niamium , neq; parum est: quia si in modo modii alium requirimus , nunquam ullum comparandae virtutis terminum reperiemus. Sed ars quoq; medium, quod inter nimium &parum est, captat: quod recte vocabis extremum; nempe

quod in arte summum & persectum est; cui videlicet nihil addi, nihil detrahi potest. Quod si operis sui absolutionem

ars quaerit, multo amplius quaeret virtus, quae est arte praestantior. Hunc porro modum philosophi medium appellant , quoniam est inter parum & nimium, quae vocant e trema. Et quidem medium est multiplex. nam aliud ex extremis constat, ut rubor est medius quidam in ter cand rem & nigroiem color; quia ex utroq; est: aliud est naturarum extremorum omnino expers,ut medium, quod inter

sanum & aegrum locant medici: aliud ab utroq; extremo a qualiter distas vel arithmetica,vel geometrica proportione. Medium arithmeticum aio, quod ab utroq; extremo pari abest interuallo: ut sex dicuntur media inter duo & deceni arithmetica coparatione; quoniam pari numero ab utrisq; distant. Medium geometricum non idem interuallum,sed similem proportionem habet cum extremis:vt sex sunt mei. dia inter duo & novem . nam quomodo vincunt duo,e dem modo superantur a nouem, proportione videlicet se quialtera. Illud medium rem, hoc rationem respicit: illud semper est idem omnibus, hoc diuersis rationibus i in mutatur. Tot modis clam dicatur a philosophis medium liuic ultimo geometrico simile videtur esse medium , quod

virtus tenet. Non enim re, sed ratione distinguitur: ac propter Varias personarum, rerum, temporum, ac locorum circunstantias varietates multas facit. Neq; idem omnibus , eodemq; loco,ac tempore conuenit. Caeterum quod inter maius & minus est medium, id aequale est merum scum co conseratur , quod nimium est'. minus ;seum eo,

L quod

82쪽

m E VIRTVTE

quod parum est, maius esse cernetur. sic sortis si cum timudo comparetur , audax ; st cum audace, timidus apparebit. Quamobrem extrema, quia longe inter se dissimilia sent, magis secum ipsa pugnant, quam cum medio, ad quod aliuqua similitudine accedunt: veluti audacia similior est soribtudini , quam timiditati . nam quatenus se periculis offert, sortitudinem imitatur ; sed quia temere id facit, hoc a semtitudine differt: verum a timiditate,quae omnia pericula r sugit, est omni ex parte dissimilis Sic etiam prodigalitas

cum liberalitate cognatione aliqua iungitur . nam utraq; beneficentia gaudet: sedestilIa profusior. at ab illiberalitate maxime dissidet; quae a mni voluntate gratificandi abest. Praeterea extremorum alia magis, alia miniis contraria sunt medijs : velut intemperantia magis, quam st piditas temperantiae repugnat ,& timiditas fortitudini m gis,quam audacia. Id duabus de causis euenit;vel quia res ita fert. nam ea, quae similitudinem aliquam habent, niis inter se distare videntur . vel quia nos procliuiores ad id sinismus, quod a ratione magis est alienum . Utvero ad mediocritatem animus reducatur, haec potissime a nobis o seruandae sunt. Primum est, ut ab eo,a quo ratio magis abhorret, magis nos remouere conemur: & quando m dum , tanquam scopum attingere difficilimum est , e malis minimum eligamus . Alterum, ut incontrariam ab ea partem, ad quam appetitus impellit, enitamur; scut ij facere latent, qui obliqua ligna recta efficere volentes, in adue fiam illa partem insectunt,donec ad rectam lineam dirigantur. Nostram autem propensioneme voluptate & dolore cognoscimus, quae in aliqua actione, vel commotione mi, mi sentimus. siquidem his rebus delectamur, quae nobis intimae sunt, contrarijsq; dolemus. Tertium, ut summost dio a voluptate caueamus, quae plurimis nos dolis noctes ac

dies petit, magisl nobis inhaerens & insita est. Quam

obrem.

83쪽

LIBER TERTIUS. O

rem si unum ratum medium est, ac plura extrema, Ipsam extrema multis,uarijsq; interuallis a medio absunt, non si cus atq; una est recta linea,nimiru quae breuissima est,oblia suae vero plures sunt &infinitae: siq; virtus ex multis rebus integris cohaeret, praestas vero ex cuiusuis rei vitio accidit, profecto dissicilius est virum bonu, quam malum euadere. Doctet Pythagoras bonu finitu,malum infinitu vocavit;

Ipsum quoq; in vita, sicut in sphaera , medium inueniare valde operosum est: sacessitq; non paruum negocium smilitudo, quam vitium praefert, virtutis. Sed & hum narum rerum multipIices, variaeq; conditiones, quae nullis prarceptis con tineri queunt, maximas obscuritates habent. Dare argentum facile est ; sed cui, quando,quantum, S ut oportet, dissicile. Verumtamen ut dici solet dissicilia, quae pulara. Hic exoritur non leuis sorte dubitatio, qu modo virtus una duobus vitin aduersetur,cum inter phil sophos constet rem unam ni opponit Quidam aiunt us. tia rationem mali, virtutem vero rationem boni subire. itaq; virtutis probitatem cum vitiorum prauitate pugnare. Recte etiam dixeris medium contrarias rationes suscipere, cum ad contraria extrema refertur: sc colorem fuscum, si cum candore comparetur,nigrum; si cum nigro, album; &sortitudinem obiectam timiditati, audaciam, audaciae vero oppositam,timiditatem videri.

De Prisci se humanarum actionum.

CAP. III.

AD exponendam moralis virtutis uniuersam nat

ram declarandum arbitror quid sit electio quae principium est humanarum actionum, quas vise L a tus

84쪽

DE VIRTUTE

tus moralis recte, ordineq; componit. Atq; principia ciretionis, rationem inquam, & appetitum,in primis contem plabimur. Dictum est autem supra homini certas,variasq; vires inesse,nepe vigendi,sentiendi,intelligedi, & appetedi atq, harii quas da esse naturales , quae solo instinctu naturae, nullo nostro consilio reguntur; quasdam liberas, quae numirum sunt rationis capaces: & liberas habitu aliquo ad

certa opera consormandas esse; naturales vero nullo habitu indigere,quippe quas ipsa natura instituit. Vnde in quiabus nulla vis libera, ut in stirpibus, &belluis, in his neq;

suarum Operationum est ulla potestas. Quare magis ab lio, natura inquam, vel Deo, aguntur, quam se ipsis agunt. At nos quasdam facultates habemus naturales,ut nutrie di , ac generandi,quas nullo nostro arbitratu, solo naturae impulsu exercemus; quasdam liberas, ut rationem, & ain petitum. Rationis verbum in ea pones intelligentia, qta cognitionem cum actione coniungit. Eius duo munera cernimus . nam aut uniuersales quasdam rationes indagat; quas quaestiones Rhetores consultationes appellant, ut ausit administranda respi an sit ducenda uxori aut de rebus, locis, personis, atq; temporibus definitis quaerit, ut an a Catone sit administranda respi an a Paulo ducenda uxorian etiam haec t an hoc tempore t an ex hoc locol quas quae stiones ijdem rhetores finitas nominant. Ac quo usq; animus in consultatione, seu in infinita quaestione versatur, nunquam se ad agendum appellit. Vniuersarum quippe rationum est cognitio, singularum actio. Appetitum vero eum intelligi volo,qui quoquo modo rationis est particeps. Humanae igitur actiones dicuntur, quae voluntariae sunt. Sunt autem voluntariae , quae non a naturalibus, sed a liberis facultatibus intelligentia,& appetitu proficiscuntur. Quae principia mouentia vocantur, quia nos ad certum aliquem finem impellunt. Nam quae agimus,alicuius rei cau-

85쪽

sa agimus, felicitatis inquam gratia. Itaq; ex electione is agit, qui quicpiam agendo, aliquid spectat. Is autem est

homo, qui mente &consilio utitur, non brutum animal, quod nullam eorum, quae facit, rationem concipit. Quamobrein omnis nostra actio ex electione animi laudatur, aut reprehenditur. Igitur moralis virtus, quae humanas actiones moderatur, sine electione non est.

De Consultatione . CAP. I . AT quoniam electionem consultatio antecedit,

prius de consultatione dicendum puto, quam de electione. Consultatio est inquisitio. qui enim consultat, quaerit. Nec cuiuslibet rei inquisitio est consultatio. quippe latius patet inquisitionis significatio, quam consultationis . nam & mathematici quaerunt, nec quicquam tamen deliberant. Nec deliberatio in haec cadit,quae aut sensu, aut scientia comprehenduntur: neq; in ea, quae mutari nequeunt. Sed neq; de rebus certis, aut arte conclusis, aut modo aliquo definitis, aut praeteritis, factisq; consulimus. Quod enim factum est ut ait Poeta comicus insectum fieri non potest. Cum vero F. Quintilianus inquit Lib. 3. etiam de praeteritis deliberationem esse, opinor illum sen- cap. 8.rire non res praeteritas deliberari, sed praeteritarum rerum qualitates ,& conditiones aliquas consilio perpendi. Res quoq; aeternae, ac naturales, siue eodem se modo semper habeant, ut caelum, quod semper eadem conuersione torisquetur circa se ipsum, siue diuerso modo, ut ex quatuor Glementis procreationes rerum,&dissolutiones , cum sortestis , quae a nostra mente, scientia, & facultate absunt, nutilam unquam deliberationem habent. Nec postremo ea, quae fieri nequeunt, aut difficilia factu sunt, consultantur. Nam

86쪽

υ DE VIRTVT E

rget. et . Nam dissicile ut Aristoteles, & Cicero aiunt plerisq; s

in uis, re videtur esse άδυν'ον. Ac quonia in deliberatione devoluntate, non de necessitate agitur, non iniuria rhetores ut DP 3- - F. Quintilianus asserit necessarium a consilio remouerunt. M' Vnde qui in proposita deliberatione videt aliquam necessi- De Ora. 1. tatem , omnem consultationem tollit. Sic Cicero, Inciditur, inquit, omnis deliberatio, si necessitas affertur: quam qui attulit,alijs non videntibus,is plurimum attulit. Verum nonnulli duplicem faciunt necessitatem, alteram absol tam, ut,moriendum est omnibus, alteram cum adiuncti ne, ut, necesse est Casilinenses in potestatem Annibalis venire, ni malint mortem oppetere. Hanc necessitatem in deliberationem venire aiunt, priorem illam negant. Fit

igitur deliberatio de rebus dubijs, agendisq; ,& quae varios

euentus habere possunt: nec in ea cognitio, sed rei bene gerendae ratio quaeritur. Itaq; consultatio, quae inquisitio est, non est scientia, quae est inquisitionis extremum. Tum scientia nullum in crrorem inducit, consultatio potestin- ducere. Sed neq; opinio est. nam opinio existentis res,comsultatio nondum constitutae rei est. Quare consultationem nondum esse enunciationem ; opinionem vero assensionem quandam esse Aristoteles ait. Nec praeterea consultati nem, quae jacium ad cogitandum requirit, sagacitatem esse dixeris, quae breui momento coniectura cietur. quin tiam ciuia anceps cura est ob obscuritatem rei, clos ad doliberandum adhibemus. Ideoq; cum mora deliberandum est; sed ubi consulueris, mox clisto opus. Verum enim comsultandi nullus unquam modus seret, ni deliberatio propositum aliquod haberet , quo sua consilia dirigeret. Oratori in deliberando proposita est utilitas nam bonum,cuiuS gratia facit aliquid, idem esse putat, quod utile. nobis, qui de virtute loquimur, consultationis unis est honestas: quam ab utilitate non separamus;licet vulgus ista disiungat. Atq;

ille

87쪽

illa de actionibus disserit, quae tantum cernuntur ; nos interiores ipsas animi commotionesiactioneso componimus. Est igitur consultationis finis honestum & utile ; ad quos assequendum certas ,&aptas vias inuestigamus. Quod si tantum una via patebit, quaeretur quo pacto sit illa progrediendum: snplures, quaenam sit aptior. in uniuersum omnia personarum,& rerum attributa sunt accuratissime per icienda. Ob haec rhetores in deliberando duo capita faciunt, Fieri ne possit,& utile ne siti Nec tantum simpliciter Puerunt utile ne siti sed etiam comparate quid utilius i Ipsa etiam contraria inter se opponunt, an plus commodi sint, an incommodi cosequuturit Ac suasori utrunque caput probandum esse aiunt; dissuasori vero satis esse alterum improbare. Tandear quae de appetitione summi boni, ac mediorum supra diximus,huc transferri commode possunt. Nam de summo bono, quod voluntas necessario amplectitur, nunquam deliberatio fit; sed de his, quae ultimi boni gratia facienda sunt vi,ciuilis hominis selicitas est sine morbo, & argestate secundum virtutem vivere. hanc felicitatem non possumus non expetere. quare nec de ipsa consutitamus; sed de his suscipimus deliberationem,quae ad consequendam felicitatem valent: ut, quo vitae studio tenerinos ad comparandam selicitatem oporteati Atq; ubi certumaliquod studium constitutum est, tum ipsum fit alterius

consultationis extremum: vi,quae ratio in hoc vitae genere instituenda siti Sic multae ac variae consultationes fiunt. Atq; equidem consitum res ea terminat, quae prima in Mctionem venit. Extremum enim inuentionis initium est

actionis . Ergo ante deliberationem intelligentiae finem agnoscit: ad quem voluntas mox fertur; simulq; intelligentiam appellit ad inueniendas rationes, quibus finem a

tingat . tum intelligentia varias rationes indagat. mox eas

inter se confert:& si dumtaxat unam rationem reperit,illius

88쪽

Lr DE VIRTVTE

ineundae modos inter se comparat. Atq; hoc proprie comsultare est, res inter se conferre atq; componere. Quod munus peculiare videtur esse rationis, S intelligentiar. Ideoq; consultationem tantum habent, qui ratione utuntunculus quia sunt expertes belluae, idcirco vacant consultatione.

Sed videre quae e rebus inter se collatis ad id, quod spectamus, accommodatior sit, iudicij est, siue sententiae r opi re vero quod iudicium probat, electionis est. Itaq; consutitatio electione terminatur. Licetq; idem re sint quod consulitur,& quod eligitur, tamen differunt ea ratione, qua

consilium electionem antecedit.

De Electione . CAP. V. Consultationem igitur sequitur electio: & quamuis

consultatio sit opus intelligentiar,tamen electio estia motus voluntatis ad id optanduna,quod prae caeteris legendum esse mens sensit . qui quidem motus,quat nus consilio regitur, etiam prudentiae adscribitur. Recteq; finitur electio consulta earum rerum, quae a nobis fieri po sunt, appetitio; siue intelligentia appetens, aut appetitus intelligens : in qua haec duo praecipue considetamus, mentis consilium,& voluntatis commotionem; e quibus, tanquam e sorma & materia constat. Quod si consultatio non est de rebus transactis, sed consequentibus, atq; in nostra facultate positis,earundem certe rerum erit electio. Caet rum voluntas quaedam dicitur θε te, summi boni, quod ad

nullam consilitationem ,& electionem pertinet. nemo enim consultat, aut eligit esse beatus. quaedam ris λησις,eorum, quae ad summum reseruntur. Haec porro in consultatione

versantur; eaq; nobis vel assumere, vel rescere integrum cst. quod liberum arbitrium theologi vocant; liberam inquam

89쪽

LIBER TERTIVS. Τὸ

quam hoc, aut illud volendi, aut nolendi facultatem. Ac quidem amplior est voluntatis, quam electionis vis . nam ut intelligetia saepe ea,quae in rerum natura nulla sunt, c gitat; sic voluntas, quia libera est, quandoq; ea desiderat, quorum potiundi nullam spem habet . at electio fit tantum earum rerum, quae obtineri possunt. Ad hoc non eligimus nisi ea, quae ad propositum finem aliquem pertinent: at volumus etiam finem ipsum. ideoq; plurium rerum inter se comparationem habet electio; atq; ex ipsis commodissimam eligit. Quamobrem appetitus, quem vocant sensitiauum, quoniam uno modo semper assicitur, caret electionerat voluntas licet unum summum bonum expetat necessario, tamen in singulis alijs bonis aut assumendis, aut repudiandis adhibet electionem. Aristoteles quoque probat electionem neq; opinionem, neq; cupiditatem, neq; iram esse. Quod opinio non sit, ita probat. opinio est non solum singularum, sed etiam uniuersarum rerum, aetern rumq;, ac nihil ad nostram facultatem attinentium; at electio est singularum, mutabilium, & quae suscipi a nobis po sunt. Tum opinio est in ea intelligentia, quae verum fati sumq; diiudicat sine ulla declinatione, aut appetitione; V rum electio est in voluntate, quae bonum, malumq; vitat, atq; persequitur. Ideoque non dicimur ob opinionem qu les, quia nullum affectum, siue ad rem aliquam comm tionem habet; sed ex electione dicimur quales, boni sciliacet, aut mali, quoniam est voluntatis affectio. Praeterea opinamur saepe incerta; eligimus vero quae certa tenemuS.

Demum si opinio esset electio, id quisq; eligeret, quod opinione concipit. at contra saepe fit. nam opinamur res multas bonas este, quas tamen minime assumimus. Quod vom non sit cupiditas, his rationibus demonstratur. Cupiditas est homini cum brutis animantibus communis; at electio propria hominis est. Insuper cupiditas est, animi; M electio

Diui

90쪽

e lectio non . Deinde voluptas non est voluptati contraria. quare si electio esset voluptas, voluptati non repugnaret.atin homine continente cum appetitu ratio decertat ;& incontinens cupide quid agit, non tamen consulto&cogitato . Quod si electio non est cupiditas, multo minus erit ira,

cum qua minorem, quam cum voluptate, cognationem

habere videtur. Quid electio sit, &quid non sit, satis opinor explicui inius. Ergo actiones humanae proprie dicuntur, quae sunt voluntariae. Sunt autem voluntariae, quae ab electione proficiscuntur. Et quidem electio, utpote m nans a ratione libera,melius animi mores, & qualitates indicar, quam ipsae actiones, quae in aliorum conspectum prodeunt : quandoquidem saepe fictae, aut coactae sunt. Quamobrem si humanae actiones ortum habent ab electione, &electio est a consilio, & appetitu, erunt proculdubio nostrarum actionum principia voluntas,& ratio. Quae principia. quia in nobis sita sunt, & actiones quoq; in nostra potestate erunt. Ideoq; laudantur, aut vituperantur, quia nostri iuris sunt: ac ni voluntariae essent immerito legum latores malos poenis,bonos praemijs affici statuissent. Est autem bona electio, quam cum recta ratione honestus appetitus glugnit. Itaq; moralis virtutis habitu ornata,& prudentiae praeceptis con rmata laudatur. At vero nonnulli addubia tant utrum actiones, quae ab habitu oriuntur, sint liberae,& voluntariae t an tanquam naturales nusius nostri iuris amplius sinit Certe si habitus ex ijs actionibus componuntur,quae in nostra manu sunt, cur ipsorum iure privabimur ξquanquam non inficior haud aeque integrum nobis esse habitum deponere,atq; assumere: sicuti non aeque facile mombos depellimus, atq; contrahimus. Habitus enim quasi naturales & ingeniti fiunt: sed voluntarij etiam sunt, cum sint nostra sponte suscepti. Atq; vide his morbis vituper mur, in quos nostro vitio incidamus; sic ob malos habitus

SEARCH

MENU NAVIGATION