Io. Antonii Viperani ... De virtute libri 4. ..

발행: 1592년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

tenta est; sectio sui soris petit extremum, atq; etiam opus suum alio refert. Sic sectionis finis aliud est a tactionei non autem finis actionis aliud est ab actione. Tum actio ex deis lectu pendet voluntatis. quare idem est quod eligitur, &agitur . sectio solum artis praecepta con siderat, quae intelligentia comprehenduntur . Atq; hinc est quod in arte

praestat scienter, quam inscienter peccare . . Non enim ad artis, operisque persectionem voluntas bona , sed ratio intelligens requiritur et quandoquidem artificiolarum rorum principia non voluntatis assectione, sed considerata ratione continentur. Itaq; ars nihil ex se habet cum morali virtute commune: quanquam iustitiae praeceptis regenda est, ne unquam ullo tuo vitio societatis humanae ius vi let. Dicitur autem ars recta, quia certa ratione consistit. Hanc postremam,& artis propriam definitionem Cicero in Bruto pluribus explicuit, Ars inquiens est, quae dat rationes certas, & praecepta faciendi aliquid: quae habent ordianem, & quasdam errare in faciendo non patientes vias. Nec superuacaneum fore arbitror quo modo repertae, ac partae sint artes breuiter indicare: id quod Aristoteles in Mes)ph. Metaphysicis docuit. Sane ut animus ex indiuiduorum 1 multorum simili animaduersione uniuersales quasdam sommas effinxit, sic ex multarum rerum simili periclitatione communem quandain cognitionem accepit. Harum cognitionum, & comprehensionum ordo artem composuit. Vnde Virgilius,.

Ut varias Uus meditanti extunderet artes .. Georgic. I

& recte Polus experientiam dixit artem escere, inexperientiam vero casum. Ac quoniam experientia multarum

rerum memoria constat,non absurde ars etiam Orta ex memoria,& experientia est, perinde ut prudentia. Et exporientia, quia rerum singularum est, arti praestat in laciendo; contra ars in cognoscendo, quia coSestio uniuersarum est

72쪽

Qua de causa expertum medicum ad medendum, ad docendum vero scientem adhibemus. Nec eodem tempore inuenta,& persecta est ars , sed dies incrementum attulit, prioribus cognitionibus,& comprehensionibus alijs deinde adiectis . unde nostrorum temporum artifices superioribus antecellunt. Sic omnium rerum principia parua primo e titere: tum alijs, atq; alijs factis progressionibus aucta sunt. Prosectoq; magnas gratias primis rerum inuentoribus hahere debemus, qui rerum occultas naturas,& proprietates cogitatione & cura eruerunt; ob id in coelum a veteribus iulis fama, laudibusi sublati. At inuentis addere facile, &cuiuslibet hominis fuit. Tandem a summis ingenijs pertaciae, & perpolitae sunt. Itaq; artem,quia perceptionum qua dam collectio est, ab arctando dictam esse volunt. arctare enim est in unum cogere. Quam etiam varie appellarunt, nunc modum & viam, quia ordine constat; nunc rationem, quia cognitiones habet; nunc doctrinam, quatenus ab alio traditur; nunc disciplinam, quatenus ab alio percipitur; atq; etiam pro animaduersione & experientia, a qua procreata est, usurpaverunt. Et ut de eius utilitate pauca etiam dicamus in ars omnis vel ad usum vitae necessarium, vel ad oblectationem inuenta est : & tanquam comes, auxiliatrixq; naturae ipsam imitatur, aut perficit. Imitatur Juidem , cum opera similia eringit tum in comparada qu am modo materia, tum maxime in formanda, ut pictura atq; sculptura. perficit vero siue eius vires iuuando, ut m dicina,& agricultura, siue fabricando ea,quae in natura non extant, ut vestes, domos, &huiusmodi alia; sed tamen conatur talia essicere, qualia fierent a natura. Sic artis a xilio nostris manibus in rerum natura quasi alteram nat ram essicimus. Praeterea artes aliae materiam parant,ut quae Iateres facit, aut quae ligna incidit; aliae sermant, ut quae domos, aut naues aedificat; aliae formata utuntur, ut nautiaca,quae

73쪽

ea, quae navim regit , Et secundae nobiliores primisi tertiari tanquam architectonicae: omnium praestantillimae sunt. Adhaec artes liberales dicuntur,quae sunt homine ingenuo dignae: contra,illiberales, quae sordidae. Belluae quia res similes aut dissimiles,easdem aut contrarias inter se conser re ac comparare nequeunt, quia vacant ratione, nulla arte vivunt, sola phantasia, & memoria, eaq; impersecta ducuntur, ac semper eodem modo se gerunt. quae si ullo pr dentiae munere iungerentur, non semper eadem opera λmili modo facerent. Quod s nonnullae ipsarum artificiosa quaedam opera videntur efficere,non suo quidem illa ingenio faciunt, sed diuinae cuiusdam vi mentis,omnia regentis

atq; mouentis.

Dς Intelligentia virtutum inter se di G

tem intelligentiae ipsarum quoq; inter se differen-

tias aperiamus. Primum aliquae illarum sola rerum uniuersarum, & immutabilium comtemplatione tenentur,ut intelligentia, sapientia, scientia; quaedam cognoscendis rebus singulis, & mutabilibus o cupantur, ut ars,& prudentiar quae licet communes quasdam rationes complectantur, tamen ipsas rationes ad res sngulas, quae agendar, aut faciendae sunt, reserunt. Illae cognitionem ipsam tantummodo petunt;istae praeter cogniationem etiam actionern , aut factionem: illae sunt vera inia uestigantis; istae etiam agentis aliquid, & molientis intellia gentiae habitus. Id unum tamen omnium commune Vid mus , quod earum omnium adeptio tempus, & experientiam exigit.Tum intelligentia a scientia differt, quod intel-K ligen-

74쪽

et et Fui et V et I

ligetia principiorum est, e quibus conclusiones efficiuntur hscietia vero conclusionum,quae e principsis pendent. At s pientia utriusq; facultatem apprehendit, atq; omnium re rum principes causas venatur, ac res caelestes & diuinas i tuetur. Itaq; disparem ab utraq; conditionem sortitur.

Adhaec prudentia distat ab intelligentia: quod intelligentia

uniuersorum principiorum est, quae vi sua nota animo,de perspicua sunt,neq; ullius demonstrationis egent ; prude tia singulorum , quae prima nobis occurrunt, quae nimirum adsensus magis accedunt. Praeterea inter prudentiam &scientiam hoc quoq; discrimen agnoscimus; quod prudentia est rerum singularum, agendarum;scientia vero rerum uniuersarum, quae tantum ratione & intelligentia compre' henduntur. Nec non inter prudentiam & sapientiam est

differentiai quoniam prudentia res singulas, variabiles, humanas , ωquarum deIectus aliquis habetur reapientia

vero res uniuertas, aeternas, immortalesq; con siderat. Quae

de prudentia dicta sunt, eadem sere dici de arte possunt; cum utraq; sit eiusdem intelligentiae habitus, & rerum s gularum , atq; dissolubilium : tamen inter ipsas quoq; hoc interest, quod prudentia suarum actionum mate xiam ab alio non mutuatur, quam in se ipsa positam habet, affectiones inquam animi, siue commotiones; atq; ipsa se ad agendum 3pplicat, nec seris quaerit extremum, quod in ipso prudete,non extra est at ars materiam sumit aliunde atq; ab artifice, non a se ad opus appellitur, nihil j; praeter abloluti operis effectum curat. Adde quod trisas in faciendo vias sequituri quare nullam deliberationem suscipit,nisi in his , quibus ignoratur quis exitus contingat: vesuti medicinari nauigatio de his saepe consultant, quorum est o sturus euentus. Atq; huiusnodi artes, quae coniectui utuntur, quoniam incertus est finis, σνο-τιηώappestantur. At prudentia, quia nostrarum actionum rationes incertar - . lant,

75쪽

sunt,&indefinitar, causas habet consilitationis; cum praeis sertim & rebus ,&personis multa accidant, quae mutati nem consilij faciunt. Quamobrem nullus est prudentiae I cus in his, quae artificio constant. Insuper artis munus praecipuum est iudicare ; prudentiae vero praecipere; quod quiadem in usu recti consilij cernitur. Ideoq; miniis reprehenditur artifex, qui scienter peccat in arte, quam qui inscie ter : quoniam hoc mentis inopiam & iudicij coarguit. conistra prudens magis vituperatur, qui scienter, quam qui imscienter peccat; quoniam ab officio declinat. Etenim rerum artificiosarum principia non voluntatis delectu, sed solum mentis perceptionibus continentur .quare potest alia quis peritus artifex esse vir improbus:at prudes esse prauus non potest a quoniam prudentia non solum rationis ductum, sed etiam voluntatis delectum sequens cum morali virtute coniuncta est; cum qua arti nulla cognatio intere disinis ad seruandam communionem vitae,ut ne cui damnost. Quocirca in arte dumtaxat ignorantia; in prudentia etiam voluntas reprehenditur . Postremo ars potest alia

rua obliuione obscurari, si eius studium remittatur; pruinentia nulla potest obliuione deleri, quia semper eius usus in vita est.

De generasi quadam doctrinarum,

artium diuisione . CAP. TVII.

Vm autem virtutes omnes intelligentiae uno sese riae, aut artis nomine saepius appellentur, consen- laneum fore duxi generalem quandam doctrinarum omnium diuisionem hoc postremo loco attexere: quae si non lumen, at certe ornamentum aliquod his, quae dicta

Sunt, afferent ec me quisquam reprehendat, si quandoq;

76쪽

scientias dixerim i quod me uti hoc numero plures dissimi

lium rerum cognitiones cogunt. Et hoc quidem verbum scire notat eam animi actionem, qua rerum notiones comprehendit . Scientiae vero, & artes sunt xiae, quibus ad codignitionem rerum peruenitur. Atque in primis scientia vel clara est cum propriae rerum causae sciuntur; vel obscura, cum caulae ignorantur. Tu in alia aliae praestat vel rei, quam tractat,ntibilitate; vel modo, quo.illam tractatis, Est enim aes illa nobilior, quae simplicior est, minusq; concreta: cuius modisint res cauestes, tq; diuinae. Modus autem docendi optimus is est, qui rem necessarie, hoc est, suis causis,rvtionibusqi, deinonstrat. Praeterea vel est inuenta a nobis, quam scilicet per nos ipsi adepti sumus, ex rebus nobis a te perspectis earum fidem consectantes,quaSignorabamus; veI acsepta ex aliorym monumentis, & vocibus. Quae dupscientiae genera non rebus differunt, sed vijs, modisq; sciem di .. Nam qui suo sui dici sistet marte aliquam scientiam inuenit, is quibusdam n0υOnibus a ς perLeptis, tanqRamsundamentis, nitituri qui vero ab alio di it, saepe prius e gnitionem eorum stccipit, quae sibi quidem obscuriora, sed

natura notiora sunt. Vocant philossephi notiora natura,quapvi sua magis intelligentiae,quam sensibus pateni :quia nimis xv sunt a corporeis coditionibus magis aliena.Demu scientia vel ipsa rerum c0gotione sontenta est, vetapx ipsa cognitione actionem aliqtiam aut onem fingit Itaq; scientiarum de arrium tria potissime genera facta lunt: qu Lib. 1. rum primum Vt inquit F. Quintilianus in inspectione, id cap.i8. est,cognitione&existimatione rerum positum est, μεικὸν

graeci vocant;alterum in actione,ωρακτι oliactionem exiges

nihil tamen operis relinquens post a tionem, quod cerni, aut tangi postit; tertium, in factione, ποιηυιον, pus reli

quens,quod sub aliquem sensum cadit. Primi generis unus tantum sinis est,cognitio,quae per se ipsa expetitur. reliquo

rum s

77쪽

rum, praeter cognitionem est vel actio, vel factio; quarum gratia cognitio quaeritur. Et quamuis eadem res viriq; ii, telligentiae, contemplanti inquam, & agenti obijciatur,t men utriusq; dispar est finis,& modus. Nam illa, quod i e-pe diximus, solam rei notionem & comprehensionem satissbi esse putat; haec ex rei notione aliquid machinatur & agiti tum illa ultimas, minimas'; rerum causas indagat;haec rerum notiones ad actiones singulas conseri, ac quasi structuram quandam facit. Contemplatio rem sequitur; actiorem praeit,ut causa effectum: atq; agendi, faciendiq; principium in nobis est, ipsasq; actiones & opera ad rationes ita

Ias exprimimus, quas mente concepimus. Quamobrem scientia, quae propter se expetitur,nobilior videtur esse tum prudentia, quae actionem, tum arte, quae factionem pariti. atq; illa in bonis est honorabilibus, istae in bonis utilibus .

quanquam istae etiam propter cognitionem, quam possidet, quandoq; in bonorum honorabilium numero habentur. Tandem intelligetia, quam nuncupauimus,vel ce ta est, cum rem plane cognoscit,& firme concipit. quod scure plutosophis est. vel dubia, cum huc , illucq; varijs rati nibus impellitur. quod opinari dicitur. Et scientia, quae firma &stabilis permanet, vel rerum mathematic rum, vel physicarum, vel metaphysicarum est. Atq; omnium ministrae quaedam sunt Gr matica, Rhetorica, Dialectica. Dee . quibus satis alibi diximus .

78쪽

I O. ANTONIIV I PER ANIDE VIRTUTE

Etionem, siue ad rem aliquam propensionem , quam graeci vocant, tum consuetudinem, quam ijdem immutata tantum litera appellant. Vnde morale utriusq;.vocis notionem comprehendit, consuetudinis,& affectionis. Assectiones animi quaedam a natura sunt, quaedam a conis suetudine & usu. Itaq; mos & affectionem animi ,&ipsius affectionis habitum significat. Et naturales quidem ais dilones vel a natura loci in generantur, ac terrae, & caeli r gione, vel a corporis temperatione, vel a generis stirpe, vel a sexu, vel ab aetate afferuntur. siquidem campestres homines mitiores sunt, duriores montant; timidiores & callidiores , qui austri, contra,simpliciores & audaciores , qui aquilonis partes incolunt. Tum acriores, in quibus bilis ιLIBER I ILCAP. I. si ponunt. Sed in primis exponendum 4 arbitror quid mos sit, a quo morales g nominatae sunt. Mos latinum nomenis res duas significat, tum animi ais

ostquam de his virtutibus dictum

est, quae intelligentiam perficiunt,&ornan dicendum deinceps est de his, quae affectiones animi, moresti; co

79쪽

tardiores, in quibus pituita; hilariores , in quibus sanguis; tristiores, in quibus atra bilis redundat. Ad haec quod in prouerbium pene abijt Fortes creantur sortibus.atq; Ariastoteles iram, medici etiam morbos a parentibus filijs inseri, & tanqua haereditariam quandam possessionem tradi d cent. Plaeterea sunt aliae qualitates & affectiones viri, aliae mulieris. AEtatum quoq; dissimilia studia dissimiles mores indicant. Acquiliti vero mores sunt, qui consuetudine contrahuntur. Consuetudo autem est frequens earundem actionum usus: quae paulatim, ac pene clam, nihil nobis sen tientibus,obrepit, atq; in naturam euadit, ut difficia lime commutetur. Est tamen inter consuetudinem & e perientiam nonnihil discriminis: quoniam experientia est rerum, quae extra nos sunt; consuetudo vero rerum, quae in nobis sunt, nempe actionum, quarum modus ab animo petitur. Enimuero animi facultates, quas ipsa natura componit,quaeq; nullum ab usu habitum recipiunt ullam consuetudinem poscunt. Idcirco belluar, quia solo naturae impulsu seruntur, nunquam aliter assuescunt, quam a natura institutae sunt. At facultates animi compotes rationis,quae in varias partes flectuntur, in aliquo actionis genere usu &exercitatione confirmentur oportet. Itaq; fas est homini

aliter atq; aliter assuescere, quia suarum actionum in se i se, non in naturae ditione postiam habet potestatem. Mos igitur non ad intelligentiam , sed ad appetitum pertinet, atq; eum, qui capax est rationis. Neq; enim nos a scientia , vel a sapientia, vel ab opinione,vel ab arte tales ut Arist teles inquid boni scilicet,aut mali, sed a qualitatibus appotitus modesti, Qrtes,&iasti dicimur, qui ad agendum consilio & ratione ducimur. Ideoq; belluis nullos veros mores affingimus, sed quasdam humani animi morum imagines, urbanitatis, serocitatis, clementior, acerbitatis, sortitudianis, ignauiae , metus, fidentiae sae, prout certa quadam c git

In Poeta

80쪽

M. DE VIRTUTE

gitatione & existimatione ferri videntur. Quamobrem cum moralem virtutem dico, appetitus, qui consilio regia . . . tur , laudabilem qualitatem usu& consuetudine confirm . c. tam intelligo; clim mos affectione animi,consuetudinem bsignificet. Idcirco virtutes intelligentiae licet studio comparentur , non tamen morales appellantur, quia nullam Mnimi affectionem , propensionemq; declarant.

De Virtutis moralis desinition. .

CAP. II.

Postquam expositum est quid sit mos, euoluenda est

definitio virtutis moralis, quae est perfectio eius ain petitus, penes quem est optio eorum, quae mens ratioq; proponit. Quando autem appetitus commotiones intendi , ac remitti plus, minusue possunt, quam deceat, se uare oportet illarum mediocritatem, quam ratio designat. Ethie. 2. Itaq; moralem virtutem Aristoteles finit habitum quodam cap. a. cum delectu tenentem affectionum animi,& actionum mediocritatem . Habitus est commune genus ad omnem vi tutem pertinens; reliqua virtutem moralem describunt, atq; ab intelligentiae vii tute seiungunt. Nam electio non est intelligentiar, sed eius animae partis, quae aliquid declianat, aut sequitur. Mediocritas vero notat modum ais ctionum, quem recta ratio, hoc est,prudentia constituit..ia' Sane in quibus est nimium, & parum, in his etiam est mediocritas . Atqui affectiones animi quandoq concitati res, quandoq; languidiores sunt plus aequo. Debent igiatur ad aequalitatem quandam reduci,ne quid metuamus, aut cupiamus plus, vel minus, quam ratio postulet. quanquam nonnulli affectus, qui suapte natura praui sunt, nurulum omnino modum laudabilem recipiunt. Quis enim bo-

SEARCH

MENU NAVIGATION