Io. Antonii Viperani ... De virtute libri 4. ..

발행: 1592년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

LIGER CERTIVS.

reprehendimur, quos sponte suscepimus. Quod ver5 m gis actiones, quam habitus in nostra sint potestate, hinc perspici potest, quia semper idem ius actionum a principio retinemus: habituum vero magis initia, quam quae post initia sunt , in nostra facultate sita esse videntur.

De Voluntario, Inuoluntario .

CAP. VI

SEd de voluntario, & inuoluntario, quo sub genere

collocatur electio, pauca disseramus. Omnis enim electio est voluntaria; non contra,omne voluntarium cum delectu est et cum multa consulto fiant, non tamen i uite.Ipsum quoq; voluntarium spontaneo subijcitur. Spontaneum voco,quod inclaras Πraeci;voluntarium,quod βουλητον appellant. quanquam latini uno voluntarij nomine virumque expresserunt ε'κs ιν & M-ον. nos distinguendae rei causa diuersa nomina usurpamus; nec spontanei vocem re

fugimus, licet inquinata censeatur. Et quidem spont neum non solum hominibus, sed etiam pueris, belluisque concedituriat voluntarium his dumtaxat datur, qui rati ne utuntur, scientesq; quod in sua potestate positum est agunt. Vt vero factum aliquod dicatur volun rarium,duo in sint oportet: alterum est, ut quid fiat, & cuius causa fiat, non ignoretur: alterum, ut eius principium in nobis sit. At in uoluntarium horum alterum facit, aut ignorantia, aut violentia. Cognitio, quae voluntarium facit, non est ea, quam solo sensu habemus mancam ,&imperfectam, quam etiam belluae capiunt ; sed quam intelligentia comprehendimus persectam & absolutam; qua inquam rcrum agendarum conditiones Omnes percipimus: cuius cognitionis expertes bellqaecimi sint, priuantur voluntario mor

92쪽

tu. Per ignorantiam vero fit, quicquid inscienter fit, scst itum postea displicet; alioquin ni displiceret,non seret in

uoluntarium . nam approbatio a voluntate est.Ignorantia

est duplex, altera simplex,&excusationem aliquam h bens ; altera praua, & iusta reprehensione non vacans:qliae est eius rei, quam quispiam debet, & potest scire, nescit tamen sua culpa. Scire autem quisq; potest, ac debet actionis, quam eligit, naturam. Sed rerum, quae actionem circunstant, ignorantia simplex dicitur 'cui par est veniam dari; quoniam fieri vix potest,ut unus omnes pariter circun-rtantias perspiciat. Circunstantiae autem sunt conditiones quae rem ,& personam circunstant; attributa Cicero v cat. Sunt autem istae praecipue, Quis, Quid, Vbi, Per quos, Quotiens, Cur,Quommodo, Quando. quarum potissimae sunt Quid, & Cur; materia inquam,& finis. Ignorantia simplex factum reddit inuoluntarium; non illa altera, quae quasi accersita deindustria videtur. Vnde philosophis aliud est ignorantem, aliud ob ignorantiam agere. Ignorans agit, qui suo vitio id, quod agit,ignorat. quodpropter Ommis malus ignorans vocatur. ob ignorantiam vero agit,qui leui ignorantia decipitur unius alicuius, aut plurium rei, personarue attributorum. Atq; huius facti ob ignorantiam duae sunt species . nam factum, ubi cognitum est, aut placet, aut displicet: si displicet, involuntarium fit; si placet , neq; inuoluntarium,quando animo arrideat, neq; voluntarium , cum inscienter admissum sit, sed,quia proprio caret , Communi vocabulo non spontaneum dicitur. Hinc quaerisOlet an ea, quae metu aliquo facimus, dicamur inuiti fac re r quandoquidem nullo modo illa faceremus,ni metus vrgeret. Verum si principium faciendi, & mouendi eas corporis partes, quae sunt quasi instrumenta ad suscipiendas huiusmodi actiones,in nostra potestate est; cuius aute principium in nobis est, id voluntarium est; certe voluntaria du

centur.

93쪽

LI SER TERTIVS

centur. Accedit quod in his habetur temporis ratio; quae propositum aliquod spectat. id autem est voluntarium. ιPraeterea huiusmodi actiones mixtae, sic dictae, quoniam

partim voluntariae,partim inuoluntariae sunt, saepe lauda tur , aut vituperantur. atqui nihil laudatur, aut vituper xur,quod a.voluntate non prouenit. Itaq; rhetores in huius.

modi actionibus duas quaestiones faciunt, alteram de utili; alteram de utili, & honesto. De utili talis est. An commota in mari tempestate merces proijciendae sint, ne fiat naufragium t De utili, & honesto, An pro retinenda vita sit aliquid committendum contra honestatem, aut decorum iEt quidem interdum ingentis boni spe contra personae dignitatem aliquid perpeti non nimisim reprehendi solet:vertim leui de causa quicpiam indignum se facere graui r

prehensione dignum est; nec ullius rei causa crimen ullum unquam patrandum est; nec ullo modo in vita peccandum, etiam si non peccanti proposita mors sit. In his porro actio- Mibus attributa rerum, & personarum multas, di magnas difficultates pariunt: quas videre praestantis ingenij est:&constantis viri contra omnem animi perturbationem in eo, quod faciendum cognouerit, persistere. Quod de metu, idem quaeritur de voluptate, an inuite fiant, quae per V luptatem fiunt; cum aliud mens, aliud appetitus veliti Uerum si ratio,& appetitus in nostra potestate posita principia sunt, erunt proculdubio voluntaria quaecunq; ob vo luptatem facimus. Deinde quae inuite geruntur, iniucun-esa sunt animo; iucunda vero, quae lubenter fiunt. Et si no- his liberum est tam turpia, quam honesta facere, prosecto non inuiti ad agendum aliquid uoluptate inducimur. E

demq; de alijs perturbationibus animi dici possunt, quae de

metu,&uoluptate dicta sunt. At affectus inquies isti sunt rationis expertest sed possunt ratione temperari. ob idq; humani appellantur, virtutis, viiij j; capaces, quia rationis

94쪽

imperio reguntur . Iam altera species inuoluntarij facti est eius, quod per vim fit. Vt vero aliquid per vim factum discatur , atq; inuitum & coactum, haec duo adsint necesse est,& causa extrinsecus impellens, & eius, qui impellitur, ropugnans animus: veluti siquis aliqua vi extrinsectis illata cogatur ire quo nolit, erit ista itio inuoluntaria. Haec quia

copiosius ab Aristotele disseruntur, a nobis pressius disputata sunt.

De recta Tutione . CAP. VI I.

Constat igitur actiones humanas esse eas, quae v

luntariae sunt: quas nimirum cum delectu, hoc est, scienter, & sponte nostra suscipimus: verum bonaedi laudabiles sunt, quae cum ratione conueniunt; contra malae & vituperabiles, quae a ratione desciscunt. oportet enim appetitum, qui ex se caecus,& praeceps sertur, rati ne duci, quae modum describit, quem moralis virtus ten re debet , ut delectemur, aut doleamus quibus, quantum, quando,cuium causa oporteat. Haec recta ratio ipsa prudelia est, quae virtutem moralem insermat. Itaq; in moralis uirtutis definitione posita est prudentia,non tanquam pars, qua uirtus moralis cohaeret,sed tanquam princeps,& caput, quae uim suam omnibus uirtutibus moralibus impertitur .atq; diffundit. Itaq; nulla bona actio uacare prudentia &ratione potessiquae ut domina quaeda atq; regina suo costio commotiones animi, & actiones regit, & ad certas uirtutis species effingit. Quapropter Socrates & Plato virtutes om-Mes morales,quas uno prudentiae nomine appellabat,sciem. tias quasdam esse dixerunt, quod eas nihil aliud, quam ipsa sinet animi rationes esse crederent. Contra quos Arist

teles disputat, dicens , Socratem in eo peccare, quod i ne- quit

95쪽

L BER TERTIUS. D

quit omnes uirtutes esse prudentias; in eo bene sentire, quod putat absq; prudentia non esse. Non solum enim s Cundum rationem, sed etiam cum ratione sunt : alioquin si sola cognitione consisterent, solis utiq; iterbis docti homines animorum aegritudines morbosq; curarent; & qui de , uirtute subtilius disputarent philosophi, etiam uita & m ribus meliores existerent. At satis non est ad bene uiue dum nosse virtutis nomen, & definitionem, sed oportet antimum ad honestum habitum bonarum actionum exercita 6One componere. Tunc certe sola scientia satis ad studiose uiuendum per se ipsa foret, si appetitus in rationis dominatu usquequaq; esset: verum rationi usu & consuetudine, ac ciuili quadam gubernatione, non tyrannice subijcitur. Ex hoc etiam datur uirtutis moralis actionum, & artis operum discrimen agnoscere: quod artis opus in se suam habet absolutionem, nullam artificis bonam mentem animuinq; requirit ς at uirtutis actio tribus rebus scientia, clectione , habitu sustinetur. Scientiam quidem exigit, ut secundum

rationem instituatur; electionem, ut uoluntaria sit habitum , ut firmitatem ,& aequalitatem teneat. Tum omnis

astio sormam ab animi consilio & proposito, quod Theologi uocant intentionem,capit bonam,aut malam. siquidem uoluntas bonum aliquod appetit. id autem est finis. A fine itaq: cietur,& ad actionem aliquam impellitur, atq; etiam ipsa ad id, quod vult, alias animae uires appellit. Quale igitur propositum, talis & uoluntas: qualis uoluntas, talis etiam est actio. Ergo actiones humanae,& uoluntariae sp ciem sortiuntur a fine. Unde eadem actio diuersis modis affici potest, si in diuersos fines instituatur. Exempli causa, crimen est hominem ira, uel odio interficere: sed iustitiae seruandae causa opus utile, ac saepe necessarium est reip. Fianis autem humanarum actionum est quod saepe diximus honestas. Quapropter uirtutis actio non, ut opus artis, se

96쪽

ipsa contenta est,sed ex agentis voluntate,& electione pendet. Hinc philosophis aliud est iusta agere, aliud iuste. Iusta agit, qui debitas quidem res agit, sed uel inscienter,

uel contra mentem, uel sine constantia: iuste uero, qui sciens, uolens, atq; constanter. Atq; ut is, qui nouo alia quo dicendi modo, uel figura communem locutionem inis scienter mutat,Quintiliani sententia figurate non loquitur, sic rem studiosam non agit, qui sine ratione, electione,h bitu illam agit. Temere enim fit, quod sine consilio fit. atqui uirtus cum ratione est. Electio quoq; bonam uoluntatem indicat,rectumii; propositum. Et habitus genus est, quod uirtutes omnes complectitur. Ex his etiam uides intelligentiae uirtututis, moralissi; discrimen. Haec enim& iacultatem , & usum bonum facit, illa solam faculi rem . Quare licet illa nobilior sit,quatenus praestantiorem animae partem afficit, haec tamen est melior, a qua boni ducimur, quia uoluntas ipsa est, quae bonum, ac malum amplectitur. Sed & quia caeteris animae uiribus imperat, ideo moralis uirtus comune nomen effecit suum .Quae, quoniam appetitus constans, & bona qualitas est, atq; electione, &recta ratione consistit, non male definita est habitus cum delectu tenens mediocritatem, quam recta ratio praescribit. Cumq; in omni actione haec duo consideretur, propositum,& modus, rite ipsius naturam absoluunt electio, quae propositum intuetur , ct prudentia, quae modum definit.

De moralium virtutum diui . .

CAP. VIII.

ET prudentia quidem rerum agendarum veras rationes;

moralis virtus vero ipsarum usum, fructuini; considerat . Quae cum studeat appetitum rationi obtemperantem reddere

97쪽

LIBER TERTIUS.

reddere, pro diuersis appetitus facultatibus in plures species diuiditur. Appetitus vel ratione ducitur, qui voluntas proprie nominatur; vel sensu mouetur, qui communia ter appetitus dicitur. Atq; is duas partes habet Aupidit tem, & iram. Naturalem appetitum omisi,quia nullius capax est rationis, sine qua nulla est virtus. Ergo alia virtus est, quae voluntatem ; alia, quae cupiditatem; alia,quae iram regit. Ac licet omnes virtutes sint uoluntariae, non sunt tamen omnes habitus voluntatis : sed ea nimirum ratione voluntariae sunt, qua partes omnes animae voluntatis imperio subijciuntur. Primum igitur tria virtutum moralium genera sunt, iustitia, quae voluntatis, sortitudo, quae irae, temperantia , quae cupiditatis est habitus. Etenim vel antimi affectus, graece , vel rerum conditio in nostris actionibus potissime attenditur. Affectus in his praecipue cernitur, in quibus nostra dumtaxat, nulla aliorum ratio habetur: in quibus vero aliorum ratio habetur, in his r rum conditio spectatur. Atq; actio, quae componit affe- ctus, interiore sensu, ac studio continetur; quae vero ali rum dignitatem, aut utilitatem respicit, soras circa externai bona eminet: illa ex sola affectionum moderatione, haeci etiam ex retributo alijs debito laudem acquirit. Quamuis; enim multa ex animi commotionibus saepe oriantur, quael alios attingant, tamen componendis affectionibus animusi sui, non aliorum respectum quaerit; ni quem sorte aliqua do iustitia quaeri voluerit. Et affectionum quidem, quae

ex cupiditate, & ira nascuntur, moderatio aci temperantia & sertitudinem; rerum vero inter ipsos homines administratio ad iustitiam pertinet. Quod si rerum extern rum administratio ad voluntatem pertinet, ad voluntatem. quoq; iustitia reseretur. Quamobrem omnis virtus & si alia cuius actionis est parens, tamen uel circa affectus animi, vel circa actiones ipsas tanquam propriam materiam versa-

98쪽

M DE VIRTVTE

tur. Cum vero actionem omnem uoluptas, aut dolor c mitetur, non male Aristoteles virtutem moralem circa v

Iuptates, & dolores versari dixit, non ut subiectam mat riam, sed ut ea, quae actionem consequuntur. Caeterum non tria, sed quatuor genera moralium virtutum comm niter omnes faciunt.Nam cu iustitia,sertitudine, temperantia prudentia recensent. Nec omnino quidem absurde.Et nim prudentia quatenus est habitus intelligentiae, cum intelligentiae virtutibus annumeratur ; sed ratione rerum, in quibus vim, & operam suam exercet, in moralium viri tum numero ponitur . quippe quae uniuersales, & comm nes rationes ad res singulares applicat;modumq; actionum,& affectionum virtutibus moralibus praescribit. Itaq; habitu a moralibus,actione a metis virtutibus seiungitur. Praeterea tanta est prudentiae cum virtutibus moralibus conspiratio atq; consensus,ut inter se nullo modo separari queant. Quam uirtutum conexionem postea planius explicabimus.

De sumtia. CAP. IX.

Iraer virtutes morales iustitia maxime excellit, tum

quia nobiliorem animi partem, nempe voluntatem in stituit, tum quia maioris boni, videlicet communis vi litatis est procuratrix . Est vero iustitia virtus moralis, ruta voluntas appetitus quidam est, cuius propensiones, de eclinationes vocavimus mores. Ac quando voluntas est quaedam vis animae nulli subiecta dominationi naturae, nuru actioni mancipata, sed res diuersas pro arbitratu suo appetens, certa aliqua ratione instituenda est, ut certum liquod bonum sine errore sequatur. Et quidem si unum tantum bonum esset, aut unus appetendi modus, nullum

habitum praeter naturalem iacultatem, pulsumi desider

retr

99쪽

LIBER CERTIVS. υ

reti sed quoniam plura sunt genera bonorum,diuersaeq; iIlorum astequendorum viae, ut ad constitutum aliquod bonum promptius, faciliust seratur, certo habitu conforme tur Oportet. Neq; enim voluntas ad appetendum, quod sibi bonum est, vilius praeceptis eget;sed aequalitatis in vita seruandae causa, & ut alijs prosit, ac nullius commodis omciat, decet eam alicuius virtutis praeceptis institui. Haec a tem est iustitia: quae etiam inseriorem appetitum res exter nas appetentem, ut superior, moderatur, & regit: quam doquidem volutas in omnes animae partes imperium tenet. Cunq; aliae virtutes proprium bonu spectent, iustitia etiam alienum curat. Insuper iustitia, quia bonum tum commune, tum proprium curat, in communem, priuatam diuiditur. Finitur autem ab Aristotele habitus, quo vol mus , & facimus res iustas. Non enim ex eo, quia scimus

quid iustum sit, iusti sumus, sed quia quod aequum est facuvius . Ideoq; iustitia circa actiones praecipue uersatur. Ad- haec iustitia, quae communi bono studet, latissimh se dissu

dens omnes virtutes complectitur. quarum omnium munera ad ciuilem felicitatem reseri r licetq; una sit re, tamen virtute multiplex est . quare iustitia vocatur uniuersa vi tus . Sed & aliud iustitiae, aliud persectionis nomen, quae etiam tota virtus vocatur, fgniticare videtur. Nampe sectio dumtaxat animi rectam compositionem designat: iustitia vero communionem vitae respicit . quanquam interdum hominis persectio translatione quadam nominari i

sitia solet, prout quis sibi ipsi iustus esse dicitur. Nec si

probitas in omnium uirtutum copulatione consistit, prauiatas quoq; omnium vitiorum congregatione cohaeret. Nam virtutes maxima inter se cognatione tenentur; vitia vero multis, varijsq; modis inter se ipsa dissentiunt. Qua obrem communis,ciuili si iustitia, quia omnium virtutum ornamensis decoratur, pulcherrima est quia omnium

N a rati

100쪽

rationes continet , persectissima: sed etiam dissiciIima, quia seruare cum alio aequitatem maxime arduum est. Ex quo dici solet, Magistratus uirum ostendit: quippe qui aliorum studet utilitati. Quae communis iustitia cum ad conserua dam communem utilitatem,& societatem quid faciendum, quid negligendum sit legibus sancit, legalis appellatur, unam prae se ferens formam atq; naturam imperantis in rege , obsequentis in subdito ; sed virtute multiplex & varia est. Nam iubet pro cuiusq; virtutis praeceptis vivere. Itaq; virtutes omnes ad tuendam ciuium felicitatem rationis imperio dirigit. Quare iustitia communis atq; legalis re omnis virtus est, ratione tamen a singulis diuersa: neq; inepte quaelibet virtus vocatur iustitia, & vitium iniustitia; di iustus bonorum operum artifex; & iustitiam exercere est hona opera facere, legibusq; parere. Caeterum iustitia , quae uniuersae iustitiae tanquam pars quaedam cst, non ad uniuersam ciuitatem,sed ad singulos pertinentia bona procurat i nec circa res omnes studiosas, quas leges &iura praescribunt, sed circa ea bona versatur, quae sortunae attri

buuntur , quaeq; distribui, ac permutari aeque, & inique possunt.

APpellatur autem iustitia graece δικαι-υγη, quasi

δικώ- --εσις . quae vox iusti scientiam sonaliquiarem iustam non agit , qui ignarus est eius, quod agit: δλουον vero,quasi χ tu α verso,apud nos in aequas partes diuisu fgnificat; & quasi δι-νη . diuis remmi dictu existimes. N a autem iudicij Dea est. At Plato δώ-- quasi δἰ-ν explicat, quod permeans interpretamur ; ut sit mens ipsa diuina vadens per omnia, mundi

SEARCH

MENU NAVIGATION