Vtilia admodum ad Praedicamenta Aristotelis scholia, à Ioanne Arboreo Laudunensi, ex eruditis authoribus selecta, & nuper commodè locupletata

발행: 1538년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

DE AD A LI et VI D.

nisi in substatia sit:quocirca quoniam secundum

substantia dicuntur,contrarietate carent.Virtus autem & vitium secundum qualitatem praedicantur, & qualitatum numero asciscuntur. At qua, litas recipit contrarietatem, quare virtus ti vis

tium contrarietate non carent.

Videntur autem magis o minus ea quae ad aliquid sunt Ucipere. Non minus secunda proprietas ad aliquid comuniter de dicibilibus exponenda est, quina prima. Interpretatio huius proprietatis: Dicibilia ad aliquid, communiter praedicantur cum istis ad uerbijs magis & minus, ut studiosus est magis vel minus alio studiosus,& relativis comuniter est propria primo.Nam soli conuenit &non omni: homo siquide & animal relativa sunt comunia,& no suscipitit magis & minus.Conues nitetia nonnullis relativis proprijs:simile siquide& dissimile magis & minus dicit, pariter aequale di inaequalemon tamε omnia huius praedicameli dicibilia suscipiunt magis & minus: duplia enim& dimidium huius sunt praedicamenti, quae nec magis, nec minus recipiunt. Dicit Faber Arisstotelem cum asseruit simile & dissimile, aequale& inaequale suscipere magis & minus: latius caespisse magis & minus q prius sumpserit, pro ijs quae apte praedicationem cum magis & minus suscipiunt,seu illa intensione & remissionem, seu maiorem,minoresnve conspirationem & consensum prsferunt:ut sint duo quoru uteri siesciens& bonus:sint pariter duo alij, quorum uteri sit

sciensnnus tamen bonus, alter vero malus:duo

primi sunt magis similes ob maiorem qualitatis

112쪽

, DE AD ALIQUID.

affinitatem: cum virtute & scientia conspirent de coalescant,alij vero sola consentiunt scientia.Pa, Titer duae aquae, quarum utraq; effervescit quas tuor gradib':sunt magis similes ijs,quarum una tribus incalescit caloris gradi , & altera quin gradibus feruet. Sint etia duo corpora, quorum utrunq; sit proceritate quinq; pedit,& crassitie pedanea. Item duo aequali proceritat unum tamen crassitie pedanea,alteru vero minori,prima sunt magis aequalia Neq; hic aequale sumitur ut quantitatu praecisione indicet,ut neq; simile sola qua, litatem,alioqui no reciperetur in hoc prsdicameto. Neq; aequale & inaequale suscipiunt magis di minus ex Boeti, censura, i proprium sit qua titatis suscipere magis & minus, sed ut quaedam -passo seu adueritia quatitatis affectio:vti risibile aduentiliu homini risum astribit, & simile ad ex, . trinsecam qualitati relatione. EOmnia autem quae sunt ad aliquid,ad conuertentia dicuntur. Tanta est relativorum habitudo,tantat affinitas :vt unum non possit apte intelligi alio non intellecto. Et ea est reciproca conuersio,vtvnum ponat alterum, S couersim ab altero ponatur. Quapropter Phis Iosephus hac tertia proprietate apertis patefacit exemplis relativa ad couertentia dici,ut peruus do . mini seruus, o dominus serui dominus. Pariter du

plum dimidij duplum- dimidium dupli dimidiu.

R elativa conuertuntur,quae de seinuicem veris scatur cum obliquo sui correlatiui:vt pater & fi, lius. Correlativum id censetur,ad quod relatiuuarefertur: ut cum pater ad filium refertur: filius est correlatiuum,& paterirelativum: dc cu filius

113쪽

DE AD ALI VID. saad patrem refertur, pater est correlatiuum,& si, lius relativum. Nec viriose fateberis idem diuersa ratione dici relatiuum & correlativum. Dicit Boetius relativa conuerti,cum prima res tu tur ad secundam: secunda rursus dicitur ad primam. ut ponatur prima res pater, & secunda filius: quemadmodum pater filij pater est , ita fi. lius patris filius est. Et quantiis relativa conuerstantur, non tamen semper eodem casu reddun, tur:sed aliqua simili catu reseruntur, ut pater &filius,dominus & seruus:&aliqua dissimili,ut di. sciplina & disciplinatum. Est enim disciplina di, sciplinati disciplina, & disciplinatum disciplina disciplinatum . Similiter scientia scibilis est sci. entia, & scibile scientia scibile. CPerscrutaberis,

an omnia relativa ad conuertentia reciprocaque dicantur. Respondet Aristoteles relativa mi, nime ad couertentia dici,nisi apta conuenlans suorum correlativorum facta fuerit assignatio. Nam quis a recto deflectit & peccat correlatiusi assignando quod non conuertitur cum relativo: ut si ala, auis correlatiuum assignetur, minime conuertetur. Non enim ala eo dicitur,ut sit auis ala . Siquidem aliquid habet alam, auis tamen nullo modo nominatur, ut apes: eodem quoque modo de capite . Si quis caput animali referat, haud quaqua conuersionem reciprocam faciet: multa enim sunt animalia capite carentia, ut os strea,cochilia. Sed ala referre oportebit ad alatii,& conueniens crit assignatio. Est: enim alatii alaalatum, & ala alati ala. Et caput ad capitatum,

si usus latinorum id recipiat: aut fingere licebit,

114쪽

DE AD ALI VID.

ut testatur Philosophus:& conuenientem reddes assignatione. Est enim caput capitatae rei caput,& capitata res capite capitata. Similiter remus ad

rem remitam referetur: non autem ad navem.

Et dicendum erit remum remiis rei esse reni ne& remitam rem, remo esse remitam. Ambigi, tur,an tertia relativoru proprietas sit aliquo pro.

prij modo propria tam relativis communibus qproprijs. Responsio,Tertia relativom proprie. tas, est propria quarto relativis communibus :&propria secundo relativis proprijs. Cobluctabe, ris. Non in solis relativis communibus ςst consuersio,igitur talis proprietas no est dicenda pro,pria quarto relativis comunib':antecedens prosbatur: conuenit homini & risibili quς sunt a rela, tiuis discreta, pariter congruit soli super terram& diei. Nam cum sol super terram est,dies est:&cum dies est,sel super terram est.hsc autem sunta relativis aliena, igitur non in solis relativis cosmunibus est conuersio. CNon fit ibi mentio de conuersione secundum consequentiam,quam si, bi vendicant homo & risibile,& multo plura: sed selum de conuersione secundum quandam habi. tudinem & comparationem. Est proprium rela. tiuorum dici ad conuertentia,uon secundum su a nuncupationem, sed secundum quanda habitu, dinem. Qui enim diciti si homo est, risibile est:&si risibile est,homo est:nullam habitudinem monstrat, sed tantummodo consequentiam. Consesquitur enim risibile esse cum homo est:cum vero

aliquis dicit filius patris filius est:& pater filij pa,

ter eae labitudinem utrius p & comparationem

115쪽

DE AD ALIQUID. Ddeclarat. ridentur autem ad alliquid si xul esse natura . Cum nulla sint dicibilia relativis iunctiorq& magis connexa, & quae mutuo ab ipsa natu rasubsidio sese foueat,non abs re cessiit Philosopli' in hac quarta proprietate relativa simul essena, tura. Illa sinat simul natura,quae simul nascunstur, & simul tareunt. Ita quod uno posito aliud necessario subsequitur: & uno perempto aliud interimitur, ut pater & filius . Nam si pater sit,

filiu esse necesse est: & perempto patre,siliu tolli manifestum est. Similiter cum duplum si dimit dium est,& cum dimidium, duplum.qubd si unudepereat, alterum perire necesse est. CAliqui di, cunt relativa dici simul natura, cum inter ea couertitur subsistendi consequentia. CSubsistendi consequentia, est ab esse ad esse resequentia:hoc est a propositione de secundo adiacente ad alte. ram de secundo adiacente: ut pater est,igitur fialius est.& in copulis extrinsecis talis subsistentia

fieri potest. CConuertitur consequentia,cum nomodo ad antecedens sequitur cosequens,sed etiaad consequens sequitur antecedens :vt dominus est,igitur seruus est:&seruus est,igitur dominus est. Licet relativa sui simul natura,non tamen omnia.Quaedam enim relativa sunt,quorum unualtero natura prius est:ut scientia & scibile, quae feruntur relativa potentiar: & unum scilicet sci,

bile, altero natura prius est. Si scientia sit, scibile permanet: at scibile si fuerit, scientiam esse non oportet. Est enim circuli quadratura scibilis, sttamen scientia nondum in lucem emersit,nec insuenta est. AmpliM , Id altero antiquius est &

116쪽

DE AD ALI VID.

prius natura, quod posteriori sublato non depe, rit, eo tamen perempto posterius emori necesse est:at scientia sublata scibile non deperit. Si ta, men scibile sublatum fuerit, non poterit postestius scilicet scientia subsistere. Recte siquidem ex isto antecedente nullum est scibile. Inferes, nulla igitur est scientia . Pariter sensius & sensi, bile relativa dicuntur, non tamen sunt simuli sed uti scibile natura prius est scientia, ita sensu ipssum sensibile,& longe eo antiquiuS. Passim iactatur relativa actus esse simul natu, ra, non autem relativa potentiae: quod si id aperitioribus approbetur, animaduertere non insdignum videbitur, quaenam sint relativa actus di potentiae. Relativa actu, sunt ad quorum unius substantiam protinus alterum subsistit, &ediuerso: ut pater & filius : nam si pater est, si, lius est, & ediuerso . Relativa potentia, sunt

quorum unum potest actu esse, altero non exi, stente, ut genus & species: non enim oportet si

genus sit, protinus specie ese. Sed quid hoc sibi velit,in nostris ad prsdicabilia scholijs discussum est: pariter prius & posterius , causa & eskinis,

sint relativa potentiae . Et haec quemadmodum relativa potentiae sunt, etiam secundum potens tiam conuertuntur: ut si genus est,species potest esse:& si prius est,posterius potest esse:& si causa est, effectus potest esse. Ambigitur,Utrum nul,la substantia ad aliquid dicatur,quemadmodum Videtur,an id contingat secundum quasdam substantias. In primis manifestum est primas substatias non esse ad aliquid: nam Socratos non dici,

117쪽

tur alicuius socrates, nec quiuis alius homo discitur alicuius quidam homo, neque quidam bos alicuius quidam bos. Similiter & substantiarum

partes, quaedam enim manus dicitur non alicu, ius quaedam manus,sed alicuius manus. Si quis enim operto capite & alijs mebris obtectis ma, num seras exerat, non quempiam latebit illam manum alicuius esse manum, cuius autem sit

manus definite non dicet. Et quoddam caput nodicitur alicuius quoddam caput, sed alicuius m. t. Si enim contectis oculis facieque velata,ali, cuius caput inspicias, illud quidem caput alicua ius esse non dubitas: cuius autem sit particula, rim,no proferes. Similiter secundae substatue novidentur ad aliquid dici.Non enim homo dicitur alicuius homo,nec bos alicuius bos,nec lignum

alicuius lignit, sed alicuius possessio. EAmplius, cum sint accidentia relativa, si quis substantias,

relativas esse concedat, eas in accidentium nua mero ponendas esse, ut censeat necesse est:quod

est absonum. Si enim substantia in subiecto non est, accidens aute in subiecto est, qui fieri potest, ut idem & in subiecto sit, do in subiecto non siis

Si tamen substantiae relativorum numero ascrisberentur,id eueniret. Obsistes, Prius dictum est caput esse ad aliquid: nam ad ipsum capitatu rea

fertur: sed caput est substantia: igitur substanx ria est ad aliquid. manc diluit rationem Phia: losophus, dicens : si igitur sufficienter eorum quoe

sunt ad aliquid diffinitio assignata est:aut nimis difficile , aut impossibile est ostendere, quod nulla substantia eorum quae punt, ad aliquid dicitur.

118쪽

Ita qubd innuere vult subcntiam a diffinitione ad aliquid communiter sumpti no reijci. Sed alia ad aliquid proprie sumpti diffinitionem ponit, aqua substantiae separatur & excluduntur. CSunt

ad aliquid quibus hoc ipsium est esse, ad aliquid quodam modo se babere: hoc est, ad aliquid sunt dici,

bilia,quibus hoc ipsum esse: hoc est,quorum prismaria significatio & praecipua est, quodam moetdo se habere ad aliud, id est significarerem in coparatione ad aliam : ut non possit intelligi signi, ficatum relativi sine suo correlativo:quemadmodum patris ratio praecipua & formalis est, quosdam modo se habere aci aliud, videlicet ad filiit, re e diuerso . Nec fieri potest, ut substantiam pa tris quatenus pater est,sine sui correlativi notiosne intelligere possim. Nam unius intelligetia al, teri'reciproca est. Ex hac interpretatione dilucide 'percipiet nulla esse dicibilia huius prςdicamenti,

nisi connotent seu mauis designent mutua inter .

se referedi habitudinem. Et quod si quis definite eoru quae referuntur aliquid cognouerit,& aliud definith seu determinate intelliget . Hinc facile substatiam & qualitatem ab hoc praedicamento excludes: quod solum ad aliquid proprie sumptu recipit. Pugnabis in hanc diffinitionem, Diffini, rio ut magis sit lucida & aperta,sumitur,ut res de qua quaeritur, assignetur. Sed Philosophus rem ipsam quam diffinit in diffinitione protulit, igiε talis diffinitio non est apta. Non putes Arctoa relem hac particula,hoc ipsum est esse,diffinitio, ni ad aliquid adijcientem, diminuisse aut magis

obscurasse suam descriptionem: non cnim ea,vd

119쪽

imperiti,sumpsti sed in hanc intelligentiam,vim integrs dissinitionis sumere oportet. Sunt ad aliquid quibus hoc ipsium est esse,id est,haec eorum natura ais substantia 6h ut id quod sunt,ad aliquid referantur id es non solum reberri dicatur ed etiam reis ferantur.Et nihil aliud intelligere vult,nisi ad ali quid talia esse, ut eorum substantia, ad aliquid aliud referatur, & quae ita sunt, ut ipsa id quod

sunt ad aliud referantur. De re ipsa agitata dicit Boetius:Non enim in eo quod est dici ad aliquid consideramus,sed in eo quod est esse . Ea nan sunt relativa, quae in quadam comparatione, &relationis habitudine consideramus: ut quater narius numerus , &hoc ipsum quod est esse dici tu id est quatuor: & aliud quoddam, id est du.plum,ut si ad binarium referatur. Sed non putes Boetium dicere quaternarium in eo quod quaternarius est,esse ad aliquid, nam est quantitas, sed quatenus est duplus duorum,& ad binarium c5. paratur.Binarius quoq; in eo sunt duo, ad alia quid non refertur, sed in eoinest medietas,scili,

cet ad quaternarium comparatus. Talem relastiuis inesse habitudinem cupit Aristo. φ si quis aliquid eorum quae sunt ad aliquid definite sciet:& illud ad quod dicitur definith sciturus est. vi siquis determinate nouerit, quia duplum est, mox cuius est duplu definite agnoscit: φ si quis per contaretur an duplum sit, & respondeas dupluesse, sed inscius sis cuius sit duplum: non persesctam dupli notionem habuisse diceris. Et si quis' nouit Anchisen patrem definite esse Aeneae, &Aenea filium esse definite agnoscet. Hoc autem

120쪽

DE AD ALI VI P.

ne 3 substatijs neq; qualitatibus contingit.Capue

enim dc manus , de eorum singula quae substatiae sunt scire possumus:sed quorum sint,non est ne, cessarium scire. pariter albedinem alicuius esse albedinem non me latebit: cuius autem sit albo do,no satis certus euadam. Palam igitur est substantias non esse proprie ad aliquid, non tamenvsqueadeo a relativis expelluntur, quin per accis

dens ad aliquid dici possint.Nam ut vult Philoso, phus cap. quindecimo' quinti Metaphysic. homo aliquid dicitur : propterea quod accidit ipsi esse

duplum .Et album simili modo: si eidem accidat duplum esse. CPercontabitur quispiam,an relati. uum siue id quod resertur, dicatur secundu sub stantia vel accides,ut pater dicitur ad ecotra:an talis habitudo patris ad filium sit se n. dum substatia vel accidens.& sane videtur qu5d non sit secundum substantiam,nam si diceretur secundum substantiam, diceretur ad se. Addest non esset mutatio,quod est falsum: nam So, crates qui pater est alicuius,potest a tali excidere nucupatione de appellatione,si filius eius exhaleeanima dc expiret: nec videtur dici secundu accudens. Nam pater in diuinis dicitur ad filium ab

aeterno genitu,& filius ad patre, non tamen secudu accidens:quia omne accides est mutabit mos do nulla in deo est mutatio.Hanc dubitationem dissoluit Diuus Augustinus libros.de Trinitate, cap. s. dicens: In rebus mutabilibus omne quod dicitur,aut dici secundu substatiam vel se dum accidens, non aute in rebus immutabilibus. Li. cet pater in diuinis ad filium relatus, no dicatur

SEARCH

MENU NAVIGATION