Vtilia admodum ad Praedicamenta Aristotelis scholia, à Ioanne Arboreo Laudunensi, ex eruditis authoribus selecta, & nuper commodè locupletata

발행: 1538년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

re solum ratione praeditis insunt naturales impotentiar: sed etiam animantibus rationis exspertibus,ut ceruo & lepori quibus nihil est me,liculosius inest naturalis impotentia,scilicet tis nuditas :qus innata est qualitas ad debiliter ope. randum,scilicet ad salutem sibi fuga comparanidam. CEt ne quemquam lateat subiectum natus ratis potentiae aut impotentiae, animaduerterearon indignum videbitur, naturales potentias de impotentias esse vera animi accidentia: perinde

atque bona vel mala dispositio in oculo, sueboria vel mala corporis habitudo. Et dispositio,

nes sunt contrariae, sicut albedo & nigredo:ut in. geniositas & obtusitas adinvicem intrariantur.

Et si cuipiam insit naturalis inclinatio ad quid. piam agendum, nunq eidem adesse potest inest,

natio illi contraria r ut si Socrati adsit naturalis ad temperatiam propensio, quae accidentaria est animi assectio:nunquam eidem adesse potest nasturalis inclinatio acl intemperatiae vitium. Hinc licebit quorundam imperitorum blatteramenta& inscitiam castigare: qui suis nugis proculca, runt naturales potentias & impotentias solum inesse materiae: ex quorum opinione satis ab ina dicendum esset naturalem ad scientiam indi, piscendam igniculum, seu virtutem inesse mateariae, quod est abiurdum. Hos videat lector inges nuus maxime delirare,& a recto deflectere, qui hac Philosophi enuntiatione : Anima nostra in principio suae creationis est tanquam tabula rassa, in qua nihil est depictum , sunt ausi affirmare naturales potentias , & impotentias non inesse i. iij.

132쪽

animae . An Philosophus eos impulerit ad ille mere dicendum s Non sanh, sed imperitia & eo.

Tum caecitas qui minus quam decet,Aristotelem intelligunt. Fateor, nec diffitentur optimi inter, Pretes , anima rationalem in principio suae crea,tionis non esse insigni virtutu moralium & scientiarum specimine depictam e non eo tamen infi, Cias, quin natura condonauerit animae quasdam virtutes naturales , & quaedam praeparamenta quibus dum ratio adoleverit & consummatior facta sit, absolutam virtutu moralium perfectiosnem sibi acquirere possit. Vnde Philosophus di.

cit Cap. septimo secundi Magnorum Moralium: Pueris citra rationem quasdam prius exoriri af, sectuti appetitiones ad honestum e rationem vesro posterius aduenientem ac ratiocinantem, di, sternentemque efficere ut honesta peragantur. Et vera appetitio naturalis & ipsa ratio eo amos

re & subsidio se mutuo fouent, ut ex Aristotele cap.trigesimo quarto, primi libri Magnoru Mo,

Talsum. Non est prorsus sine rationcinaturalis ad virtutem instinctus ac appetitio. Nec rursum cistra naturalem appetitione, ratio ali electio ad, modii perficitur ut sit virtus. Dices,Si natura, Ies potentiae non insint corpori, quona igitur pascto cognoscemus corporea leonis fortitudine,&Ieporis agilitatem CDilutio.Natura rerum sagas Cissima cum naturales potentias rebus indidit animo latentes, neq; sensibus peruias, quaedam signa, seu vestigia sensilia in Corpore reliquit,quisbus huiusmodi natiuas passioeg cognosceremus:

ut leoni dedit magnas summitates ad percipiens

133쪽

DE QUALITATE. 68

dum eius fortitudinem corporea, dedit & latam frontem ad cognoscendum eius frugalitatem &Communicabilitatem.Sic habere pilos molles,&dormire oculis apertis, est signum timiditatis in Iepore:& exilibus esse tibijs,est nota agilitatis di, gnoscendar:habere itidem mollem & delicatam

Carnem, est signum ingeniositatis . Nam molles Carne,aptos mente dicimus e & caro praedura &callosa nobis obtusitatis argumentum obijcit. Harum autem passionum optimi coniectores,

Physiognomones dictitur: qui certis indicijs res comminiscuntur, & quorum assectuum illis postissimum insita sit pronitas . Si plura de physio,

gnomia requiras, lege dominu Fabrum ad Ari, stotelem in ultimo cap. secundi Posteriorum.

Vt plenior sit intelligentia pro dicibilibus sub

hac qualitatis specie contetis, hoc glossema prosculcatum huic loco infigemus . CTerminus sis gnificans qualitatem suo subiecto innatam ad bene vel male operandum vel resistendum, posnitur sub ista qualitatis specie, ut risibile, fortis, robustus,durum,molle. Durum, ut describit Philossopbμs, est quod habet potentiam nou facile securi: Molle uero , quod eiusdem ipsius habeat impotentiam . inertia uero species qualitatis , est pagibiles qualitates pasones. Passio,est quaedam quaalitas facile a subiecto dimobilis: quae sensui pas,

sonem infert, aut quae a passione infertur. Qua litas sensui passionem infert, quae suam speciem in sensum diffundit. Qualitas vero a passione infertur, quae ab assectione vel perturbatione animae proficiscitur:quare facilE admodum cois

134쪽

DE QUALITATE.

Iiges passionem homonymum esse.Nam aliqua.do stimitur pro specie causata in sensu: ut in pri, ma definitionis parte : & interdum pro assectu, seu perturbatione animi r ut in secuda definitio. nis parte. Albedo unius hominis est passio: nam est qualitas facile dimobilis a subiecto, quae senssui passionem ingerit, id est speciem in visum diffundit.Perpendunt exacte perspectivi colorem non posse visu percipi, nisi quandam imaginem seu speciem visibilem in visum diffundat: cuiuet

virtute, color a visi percipitur. Similiter rubedo ex verecundia in faciem prosiliens , est passio. Nam sensui passionem infert, cum suam in ocus Io similitudinem inducit: & ex passione emasnat, puta pudore, animi perturbatione aut asse,ctione. Redditur ratio quare ex pudore seu vereacundia emergit faciei rubedo . Nam cum fit vesrecundia,in os omnis sanguis egreditur:& velut delictum tecturus effunditur. Ita quoque fit rus

bor ex sanguinis progressione, ait in apertum effusione: quocirca si hoc ex innaturali passione coligerit,naturali facies rubore perfunditur. Pa, Titer pallor ex timore in facie demersus, est pas,sio: nam est qualitas facile dimobilis, ex passio. ne, scilicet timore progenita. Fit autem pallor quoties a facie sanguis ad praecordioru interios ra descendit:quare facies destituta sanguine pal, Iescit. Quoniam aliqua passio infert passionem,

di a passione infertur :& aliquid passionem insfert,quod tamen non infertur a passione, adnos rant docti, Quaecunque ex passione inferuntur, sensui passione inferre,non tamen cluerso.VOκ

135쪽

DE VALITATE.

enim & lumen,infert passionem sensui: nam vox dissundit in auditum aliquam speciem qua percis Pitur: pariter lumen quandam sensui imaginem obijciliqua dignoscitur. Et ne B vox, neq; lumen insertur a passione, id est ab affectione animi. assibilis qualitas, est qualitas permanens,quae sensui passionem infert, aut quae infertur a passsionibus:vi albedo cygni, nigredo corvi:nam ais do cygni est qualitas permanens, cum niaqua, aut difficulter possit a cygno separari:& haec sensui passionem inijcit, scilicet speciem seu imagis nem,qua videtur. Ita est dicendum de nigredine corvi. Aliae sunt qualitates passibiles,quae a passsione inferuntur: ut color croceus ex cholera,aue

plumbeus a melacholia. Pallor & rubedo ex nasturali complexione qualitates dictitur passibiles: sunt enim qualitates permanentes, id est durant quousque subiectum exhalet, & a passione inse, runtur. CNeque passibiles nucupari putes,qubdearum subiecta aliquid patiantur: neque enim mel,ut dicit Philosophus, quonia aliquid passumsit,dicitur dulce:sed quoniam gustu aliquam pas sionem,scilicet dulcedinem componit.Nam pati mur dulcedinem, cum aliquid dulce gustamus: simulque secundum caloris & frigoris qualitate talium sensuu passione subimus. Passibiles igitur oualitates ab as Rib',perturbationibusq; nomesortiuntur:qubd scilicet aliqua passione adferat, suscitentque assectum,vel quod ab aliqua passo. ne, perturbationet innascantur: ut tactiles quas litates,quae sunt caliditas, frigiditas, humiditas, di siccitas: pariter gustatiles, ut dulcedo, amaria

136쪽

DE QUALITATE.

tudo, & ita de alijs qualitatibus sensibilibus.

Inquires, an rubedo ex verecundia emergens, di ex timore palledo,dicantur verae qualitates.

Dicit Philosephus: Qualitates fucile solubiles,o' cito transie tes, passiones dici: qualitates uero minime. Nam si quis propter uerecundiam rubore suffusus sit quoniam rubor ille non permanet rubetis noudicitur. Qubd si rubeus diceretur ut vult Boeti' esset quoq; ipse rubor passibilis qualitas, quoniain subiecto corpore diutissime permaneret.Nunc autem quoniam nullo modo rubeus dicitur, cuia verecundia rubor venit qualitates autem sunt secundum quas quales vocamur verecundiae rubedo non qualitas, sed quaedam passio est. Nam

si esset qualitas,ab eo rubore rubet dicerentur,id est quales, sed hoc non ita est: non igitur huius, modi affectiones,quae non multo durant tempos r qualitates vocatur, sed potius passiones: passus enim aliquis dicitur, qui propter verecundia rubeus sit. eadem ratio est in animae passionibus. Nam si ad momentum quis iratus est,non ideiraco iratus dicetur.Licet ira percitus diceretur,aut iratus,si huiusmodi vitiu firmius animo hqreret. Quartum uero genus qualitatis est figura, o circa umquodq; constans forma. Quarta species qualia talis secundum unaquaiam formam, figuram. Consideratur. Et forma numerum , figura vero magnitudine respicit. CSiquidem forma,est quaalitas ex numero,aut numeri proportion descri,ptionesp proueniens .Et de ijs numeris dici repe, ritur,qui suis unitatibus dispositi, figuras ferme magnitudinum repraesentant:ut si quis scrutetur

137쪽

qualis est ternarius 'respondebitur trigonus :quastis quaternariri est quadratus equalis octonarius sest cubus :haec enim nomina quavis re ipsa quastitatem significent, eorum tamen ratio est quas

litatis. Sunt enim sermae numerorum trigonus, tetragonus .Et serma de naturae magnitudini

dicitur: ut Drma hominis,forma equi, secundu quam unumquodq3 sermosum aut desernae di, citur:imb lineam & superficiem, & trigonum &circulum & huiusmodi pulchra dici volunt: quae decentius c ut dicit Faber desermata, delineastaque conspiciutur. Differens de hac specie Boeotius,assierit sermam ipsius figurae quandam qua litatem esse: vi figura quidem est triangulus vel quadratum,Drma autem ipsius triaguli vel quasdrati quaedam qualitas est, sicut ipsa superficies

quantitas est, ipsius vero superficiei composistio, qualitas . Figura est magnitudo termino Vel terminis coclusa:termino,ut circul' & sphetes

Tarterminis,ut triangulus,quadratunNquare spastium quidem ipsum lineis contentum, superfiscies dicitur, quae est quantitas. Sed constitutio superficiei qualitas est: & reipsa figura est quanstitatis,ratio vero qualitatis. Triangulus siquidem accipitur pro ipsa superficie,designando eam essse tribus lineis rectis constitutam. Et ab hac rastionς denominatur ipsa figura esse qualitas, ut siquis interroget qualis est haec magnitudo respos

detur recte, est circularis, trigonia, tetragonia. Ambigitur,an rarum, densum,asperii,& laeve, hanc speciem ingrediantur s Nam videntur ali,

quam qualitate sgnificare, & in nulla alia qualis

138쪽

DE QV ALITATE.

tatis specie recipi possunt. Dilutio,Ingenio potilentibus haec in quarta qualitatis specie non posni, quin potius non dici qualitates, manifestum est:na positionem,& non qualitatem significant. Spissum id dicitur, cuius partes vicinae sunt,&adeo contractis,ut inter eas nullum corpus posse incidere:vt ferrum, adama I. Rarum,cuius partes a scinuicem separatae distant: ut inter eas alieni generis corpus possit admitti: ut spongiae Pumices . aru cuius partes coplanatae sunt, in rectum iacentes e quare laevitas cognoscetur, quoniam partes ita sunt positae, ut neutra sumaret, neutra sit minor: sed aequis extremitatibus iunctae sunt. CAsperum vero est, cuius partes

aliquae supereminent, & aliae demissae, inferio, resque sunt. Ita qubd in asperitate non est ara qualis partium positio. Qualia Mero siunt,quae si cundum bus denominative dicuntur, uel quomodolibet aliter ab his. Diffinitionem qualium, qualitattis descriptioni subiungit.Nam in plerisque qua lia denominatiuE dicuntur a qualitatibus, ut ab

albedine album, a candore candidum, a granasmatica grammaticum'. Denominantia, qualita. tes dicentur: ut albedo,nigredo, fortitudo, iusti,tia, a connotatione dimota. Sed denominatium

denominatiua , qualia dicentur: & haec ultra id pro quo supponunt aliquid designant: ut altam, nigrum, calidum, frigidum. Sed hoc discrimen non debet cuipiam suadere qualitatem & quale

duo constituere praedicamenta . Nam Aristote, Ies,vi inquit diuus Augustinus,inditarenter pro

qualitate quale posuit, & qualitatem pro quali.

139쪽

DE Q V ALITATE. TrSaepe unum alterius loco sumimus:vi album est

qualitas,& quale dicitur. CEt licet in plurimis &ferh omnibus , qualia denominative dicantur a

qualitatibus: euenit tamen nonnunquam aliquo

alio modo, hoc est no denominative ipsa qualia aqualitatibus dici:quare non iniuria adiecit Phi. losophus qualium diffinitioni particulam hanc, vel quomodolibet aliter ab his. Et bifariam con, tingit qualia non denominative a qualitatibus dici. Primo,Quia qualitatibus indita no sunt nos mina: quaedam denominatiuE a qualitatibus dici non possimi, dicuntur tamen qualia: quia aliqua qualitate participant,sed no secundum eam quas litatem, ex qua si his esset qualitatibus nomen positum poterant appellari: ut in ea qualitate, quae secundum naturalem potentiam dicitur.Illi enim quanq quales dicantur ab ipsa naturali postentia seu quadam habilitate nativa, ipsi tamen

nullo nomine proprio nuncupantur. Ut cursor& pugilator: ut quadam natiuam potentiam des signant,qualia no denominative dicuntur a quas litatibus,qubd illis naturalib' potentijs indita nomina non sint. Interroganti cur aliquis dicitur

cursor si non currat,respondemus secundum potentiam naturalem:quia habet nativam currendi

habilitatem. Pariter si quis quaerat cur pugilator dicitur, qui nodum arte pugilatoria assectus est, respondebitur: quia habet naturalem artis pugis Iatoriae potentiam: quare & cursor & pugilator solum dicentur quales a naturalibus potentijs. Secundo qualitatibus indita sunt nomina,ab his tamen qualia denominatiue non dicuntur: eo l

140쪽

DE QUALITATE.

ex illis nominibus non deducuntur e vi studio, sus a virtute qualis dicitur: qubd eum significet

qui sibi virtutem nactus est, non tamen deno, minative:nam studiosi nomen, a virtutis nomisne no deducitur. Et in denominatione quaerenduest,ut semper idem permaneat nomen. In eo austem qui virtute participat, nulla virtutis deno, minatio est. vi qui bonitate participat, bonus dicitur: qui iustitia,iustus. qui vero virtute parsticipat, aut probus,aut studiosus nominatur,sed neque probus,neque studiosus a virtute. Notum igitur est qualia denominative a qualitatibus apopellari, aut quomodolibet aliter ab ipsis, ut non denominatiue, sed aliquoties quidem secundum Potentiam, aliquoties vero secundum eandem qualitatem virtutis . e Inest autem contrarietas bocundum qualitatem. Prima proprietas, Verius lasmen communitas, qualitatis: Qualitati aliquid est contrarium, hoc est,dicibili qualitatis aliquid contrariatur: ut albedini cotratiatur nigredo,&calido frigidum. & nomine qualitatis compleactimur & quale. Non enim solum qualitatis dea nominantibus aliquid pugnat, sed etiam deno, minatiuis.Nam quemadmodum caliditas &fri, giditas contrariantur, ita calidum & frigidum. Haec c5munitas non omnibus qualitatibus conuenit. Nam circulus , neque quadratum, neque ulla figura cuipiam contrariatur: & tamen figus ra est qualitas . Pariter rubro & pallido & alijsmedijs coloribus nihil contrariatur. Nec mirans dum est si albedo & nigredo comtratientur, non

autem nigredo & rubedo. Na albedo & nigredo

SEARCH

MENU NAVIGATION