Vtilia admodum ad Praedicamenta Aristotelis scholia, à Ioanne Arboreo Laudunensi, ex eruditis authoribus selecta, & nuper commodè locupletata

발행: 1538년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

DE QUANTITATE. 47tinuo babentibus. Tria sunt obseruada ut constet quantitas partibus positionem in continuo hasbentibus. Primum,ut partes eius alicubi sitae sint, hoc est ubinam unaquari illarum sita sit dicere possimus,sursum aut deorsum,ante & post, dexstrorsum,sinistrorsum, quae differentiae positionis& situs dicuntur: hoc autem intelligedum est de partibus, in qua et cotinuum diuiditur, ut duabus medietatib',tribus tertijs,quatuor quartis, dc ita deinceps. Quare qualitatis intesar partes,non discuntur habere positionem in cotinuo: nihil enim de earum unaquai assignabile est ubi ipsa sit: cunon sint extra se secundum situm. Secundit,ut partes huiusmodi sint continuar:quare numerus non constituitur partibus positionem habetibus:

non enim numeri partes compingunt unum coatinuum,sed discretionem eficiunt. Tertium,ut partes sint permanentes, quare tempus non cos

stat partibus adinvicem positionem habentibus. Seper enim volubilitate & veloci' agitatione torsquetur & aquae decurretis more fluit & labitur. Cum autem exploratu habemus, haec tria cuipia

quantitati competere, eam conij cimus constare

partibus positionem in continuo habentibus : velinea, superficies, corpus:partes quippe lineae alis cubi sunt sitar,ut perfacilE data una linea intueri possumus: denique illius partes sunt continuae &resides, nec difficile est monstrare ad quam paratem caput alterius partis extremitasq; coniungitur, & facile est suadere illius partes esse resides N permanentes,non enim pereunt:sed in loco in quo sunt,permanent. Oratio autem voce efficta

92쪽

DE QUANTITATE.

de qua hoc in loco fit mentio' numerus,non constant partibus positionem in cotinuo haben

tibus. Nemo enim monstrare potest partes ora,rionis aut numeri, alicubi esse sitas, aut cum ali,

quo esse copulatas . e Digladiabitur quispiam: Partiit teporis una prior est, & altera posterior:

pariter partium numeri & orationis,igitur tem. Pus,numerus, & oratio, videntur habere partes positionem in continuo habentes. Hac ratiunaculam diluit Philosophus, dices temporis partes habere ordinem, cum aliquid in tempore alio sit prius & aliquid posterius:no tamen positione rescipiunt.Nam anterius & posterius hi situ & po,

stionem non admittur,sed ordinem:vt in tepore prima medietas secunda est prior. Et in numero prius est unu duobus, & duo tribus,ordine quos da numerandi. In tepore vero est ordo successionis,ut praesens succedit prius, & futurum poste. rius .Et in oratione coijcimus ordine prolationis equia syllabar eius modo longii habent lepus,cum productae fuerint:modo breue,cum fuerint cor, reptae. Contendes,probando numeru dici quantitatem continuam. Partes squidem numeri coapulantur ad terminum communem, igitur nusmerus est quantitas continua : antecedens prosbatur, Lineae bipedaneae partes copulantur ad terminum communem, cum talis binarium co,tinui importat, cuius partes vinciuntur puncto,& linea bipedanea est numerus , cum sit ab anisma secundum suas partes numerata, igitur nusmerus est quantitas continua . Ostendit ratio nihil prohibere numerii continuorum,esse quana

93쪽

DE QUANTITATE. 4stitatem continuam:qui numerans non censetur,

sed numeratus ecuius ratio non spectat ad quam litatem discretam, sed continuam:vt bipedanea linea, binarium continui importat, cuius partes copulantur ad punctum: ita dicedum est de tri, pedanea superficie. Et quavis numeri numerativi partes continui copulentur ad terminum cosmunem,id solum fit per accidens e cum id mini. mh fiat ea ratione qua est numerus , sed qua est

Continuum,aut continui numerus:vt haec dicibilia pedale, bipedale, tripedale: aut si mauis pedasneum,bipedaneum, tripedaneum, numerum exsplicantia,non sunt quantitatis discretae, sed constinuae species,ad linea,superficiem, & corpus in, disserentes, ut scite adnotauit Clichtoueus. Est enim pedale seu pedaneum cotinuum, unius pes dis extensionem habens: Bipedaneum, duorum: Tripedaneum, trium. idem est dicendum de bi. cubito, tricubito. Similis te potest admiratio pulsare de ipsius temporis ratione & natura. Cutempus quarto Physicorum, sit numerus motus secundum prius & posterius, quare potius quanaritatis continuae species censetur q discretae. Αυ tribuit tamen Philosophus. 4. physico. cap. I 2. ipsi tempori continui & discreti rationem. Qua. tenus inquit est continuum,est logum & breue,

quatenus numerus,multu &paucum. Et in eodecap.& F. metaphy. cap. I 3. probat di tempus &morum esse quanta per accides: quia inquit masgnitudinem consequitur motus, & tempus mos tum, ex eo sunt quanta & continua &diuisibi,

lia,sunt enim passiones eorum quae per se sunt

94쪽

, DE QUANTITATE.

diuisibilia,motus est passio,non eius quod move tur,sed quo aliquid mouetur, videlicet magnitu, dine,cuius est affectus .at magnitudo est quanta, motus igitur est quatus, verum cum tempus sesquatur motum , si motus sit quantus,& tempus erit quantum. Dilutio. Tempus,est numerus cotinui qui a numero non dissidet: & ipse eiusque

ratio ad quantitatem cotinuam pertinet.Numes rus enim continuorum dicitur. cuius partes co,pulantur ad terminum c5munem,ut tempus bis duum, triduum, bimus, trimus, quadriennis, quinaquenis numerum continui importat: cuius parstes,dies videlicet & anni,atamo,insectilique temporis copulatur. Et eorum quae numero censenstur,quaedam manifeste numerit,ut biduum duos dies,triduli tres,bimus annos duoS,trimus tres,

quadriennis quatuor: & quaedam occultE impor. tant,ut dies horas quatuor & viginti,annus messes duodecim, olympias annos quatuor, lustrum quinque,ssculum centum. Et licet tempus dicastur numerus motus, non tame per se & sine ad. lectione censetur numerus e modo numerus per se pro numero discretorum accipi solet: quare te, pus non dicetur species quatitatis discretae. Nul, tum etenim hoc in loco recipimus numerum, nisi numerii per se,quem vocamus numerii discreo torti e cuius partes non copulantur aliquo termino communi, S ipse eiusque ratio quantitati diis scretae accommodatur. CSuboritur ambiguitas quo modo oratio voce effusa seu tenor oratio,

nis, quantitas per se dici posset, cum huiusmodi tenor vox sit:vox autem qualitas,hinc conflcere

95쪽

DE QUANTITATE.

9- quis videbitur orationem poni in genere qualistatis . Coperspretium fuerit adnotare rem plorum i pluribus accommodari praedicametis:sed ratio ei adiecta ex communi facit propriam &'nius praedicamentorum esse generis. Res enim quae substantia est, substantiae & ad aliquid coin, munis est: cum per se subsistat & ad aliud refer, ri potest. Ratio tamen substantiae adueniens eam substantiae appropriat: ut cum dicitur homo,aut equus, aut animal, aut aliquid huiusmodi, nihil praeter substantiam deprehendimus: ratio autem ad aliquid occurrens , ut cum dicitur eadem aut

diuersa appropriat ad aliquid. Nam dicitur idem di diuersum proprie ad aliquid,haud secus devo, Ce: nam res ipsa quae vox est & quatitari & qua,

litati communis est: ratio tamen quantitatis ei adueniens eam in quantitatem asciscit: ut cum ipsa vox tenor orationis appellatur. Est enim tesnor, quaedam syllabae orationis Iongitudo aue breuitas: & cum ratio qualitatis aduenit,qualitasti determinat:vt quatenus vox dicitur. Ideo vox proprie qualitas est, & tenor vocis proprie quastitas . Nec ratio vocis dicitur de ratione tenoris vocis , cum haec sit impropria praedicatio,tenor vox est.nec te debet admiratio discruciare.Nam Philosophus tertio Physicorum eundem actum ostendit actionem, passionemque esse et sed ratio adueniens ullum determinat:vt cum ratio actiosnis quae est ab aliquo aduenerit: actus ille actio dicitur, & non passio : cum vero ratio passionis quae est esse in aliquo aduenerit, passio solum diicetur: id caliditatis exemplo suadebis facile. Et

96쪽

DE QUANTITATE.

quamuis eadem res sit actio & passio,haec tamen praedicatio actio est passio, non dicetur propria:

cum longe diuersa sit unius extremi ab altero, ratio : at ratio rationi extranea, ut docti testan. tur, nunquam praedicationem propriam recipit. Authores enim ea quae propria sunt & acco nasmoda, maxime curant: quae si desunt, quae pro' pius ad ea accedunt, conssiderant. Surrepit &alia dubitatiuncula,an ea res quae vox est,potius

qualitas, an quantitas dicenda sit. CDilutio. Ea res quae vox est, magis qualitas Q quantitas nos minari debet:quia qualitati familiarior est q quastitati, & plurimas in ea rationes habet. Et resvni praedicamelorum magis addictae & usitatio, res, potius illius praedicamenti nomen sortiuturq alterius cui minus sunt addictae, & minus assi,nes .Hinc coniectamus superficiem magis quanstitatem Q qualitatem dici, tametsi re ipsa utrunsque sit.Et cum non magis uni praedicamelorum alteri est addicta,eque usitatas admittet utrius. que rationes: ut res ipsa quae emcalefactio, cum non magis actioni quam passioni copuletur,non

magis actio quam passio appellari selet. Oro,prie autem quanta dicuntur quae dicta punt:alia uesro omnia fecundum accidens. Ne quis opinetur acscidentario seu per accidens quanta huic ascribi praedicamento: docet Philosophus quae pauloans te enumerata sunt huius praedicameli dicibilia, esse per se quanta. Alia vero quae potius ad aliud

praedicamentum deflectuntur , esse per accidens quanta: ut album dicitur multum, non idcirco

quod albedo sit quantitas: sed quoniam multa

97쪽

DE QUANTITATE. sost superficies in qua illud albii sit. Si enim mul,

tum fuerit spatium in quo album sit: multu erit album: quo circa nulla per se quantitatem habet albedo,set quonia in aliqua quantitate, id est si, perficie constituta est, dicitur quatitas per accis dens. Nec mireris unum per se tale esse,& alteri reparatum solum esse per accides : ut albedo per se est color,id est ex sua natura, a qua non per se dicitur substantia colorata cum substantia quatenus substantia non dicatur talis, sed ut colorema quo denominatur,recipit & eade albedo quan, titati iuncta,est per accidens quanta. Actio parister non sui ratione sed qualitatis longa dicitur,qubd diutino tepore sit acta. Et eadem lege aegris tudinem dicimus multam, cum longo tempore hominem discruciauit:& motum multum, quod multo tempore factus sit. Mantitati nihil ei

contrarium. Hac prima quantitatis communitas

te docet Philosophus:qualitati nihil esse contra,rium.Definitis primum nihil aduersatur: ut bicubito nihil esὶ cotrarium: indesiuitis pariter ut lineae super

scies cotraria no 6LInterpretantur hanc propriestate plurimi de ipsis dicibilibus:cuius sensus est, Dicibili huius praedicameli nihil est contrarium: ut huic dicibili bicubitum non est aliud dicibile

contrarium.Est autem propria secundo quantitasti, nam omni conuenit quantitati & non soli: cualteri a quantitate conueniat,scilicet substantiar. Qualitatem vocamus determinatam,quae cersta numeri quantitate censetur: ut bicubitum Ubinario determinatur, & tri bitum ternario.

Quantitates determinatae sunt har: bicubitum,

98쪽

DE QUANTITATE.

tricubitum, quadricubitum et dico,tria, quatuor, quini,hora,dies,mensis,annus . CQuantitas in. determinata, est quae non censetur certa numeari quantitate,seu termino certi numeri: ut linea, superficies, corpus, numerus. CObijcies in proaprietatem: magno aduersatur paruum, magnum

autem & paruum sint quantitates, igitur quanstitati aliquid est contrarium. CDilutio, utraque pars antecedentis ex Philosophi ccnsura dene, ganda est. Non enim magnum & paruum sunt contraria.Nam si contrariarentur, contingeret idem simul suscipere contraria : quod est absita dum i licet substantia susceptibilis sit contrario. rum,non tamen simul contraria recipit. Si ma, gnum paruo contrarietur,&c5tingit simul idem ut montem dici magnum & paruum , magnum quidem ad unum,& paruum ad alterum : igitur idem simul contraria susciperet. Qubd si id ac, cidat,ea ipsa eueniet sibimet esse cotraria. Nam cum idem si magnum & paruum, magnum austem paruo contrariatur,igitur idem sibi est con, trarium.Nec dicendum est magnum & paruum esse quantitates,nihil simpliciter est quantum,ni, si per se sit quatum:magnum autem non est per se magnum,sed ad alterum refertur,ut mons ad alterum montem dicitur magnus. Amplius, Quae per se quanta sunt,quantitatem significant: vi bicubitum & tri bitum: magnum autem &paruum non significant quantitatem, sed ad ali,quid: igitur quatitatum numero non sunt astrisbenda . Deinde si quis affirmet magnum & parauum esse quantitates,nihil illis videbitur esse co.

99쪽

trarium:quod demostratur,duod non potest su, mi per seipsum,sed ad solam alterius relationem

refertur, contrarium nequit sumpere:at magnu&paruum sine alterius consideratione sumi non possunt, igitur nihil illis erit contrarium. CHoc pugnabis in primam proprietatem argumento, recta linea, lineae curvae contraria est,pariter susperficies alba, nigrae superficiei, & lepus tempos ri,scilicet dies nocti, igitur manifestum est quam litati aliquid esse contrarium. Dilues seiunctim

argumenti particulas . Primum negabis rectam lineam esse contrariam curuar.Nam recta linea in eo qubd linea est,minime censetur curvae constrariari, sed quatenus recta est:quare linea non est per se lineae contraria, sed ipsa rectitudo curauitati aduersatur. Argumentum selum ostendie lineam quatenus qualis est per accidens, lineae quali contrariari, sed non quatenus est qualitas. Nec absimilis erit alijs partibus solutio . Superfiacies alba quatenus est superficies,nulli superficiei contrariatur: sed in eo qubd albedo in una est &alteri accidit nigredo, pugnant solum per accis dens duae superficies:intelligimus sanε quantita,ri nihil per se cotrariari. Nec tempori tempus est

contrarium: nox enim, quamuis videretur esse

dies cotraria,non tamen in eo, qubd tempus est: sed in re, qubd non est aer obscurus. Dies vero aer lucidus: aer autem, neque quantitas est, nesque tempus: lumen autem & obscuritas qualitastes sunt:& non quantitates. Et quemadmodum

aliquid per se quale, per accidens quantum dicis tur: ita quidpiam per se quantum, per accidens

100쪽

quale dicitur.Considerat aute maxime authores quae per se sunt. A rgumetaberis alio argumeto probaturus quantitati aliquid esse contrarium: Locus deorsum qui est a medio mundi, contrasriatur loco sursum qui est ad mundi extrema:at locus est quantitas, igitur quantitati aliquid est Contrarium: antecedens probatur : locus deorssum maxima separatur distantia a loco sursum, igitur locus deorsum &locus sursum contrarias tur. Amplius, contrariorum definitio quae est, Contraria esse quae sub eodem genere posita mas xime a se inuicem distant, illist conuenit, igitur Contrariantur. EHaec ratio facie videri maxime quantitati circa locum aliquid esse contrarium: quam non aliter dissoluit Philosophus . Sed quid varie sentiant nonnulli de loci contrarietate, fastis comode recensere videbimur. Opinatur Boeotius quantitati dempto loco b nihil esse contrasrium . Nec censet loci rationem ad aliquid de, cumbere: sed quantitatem:cuius partes partibus corporis locati, termino communi contermisnantur. Hanc qui sectantur sententian,non inficiantur locum, rationem ad aliquid posse susci, pere: sed huic instituto minus accommodatam. Scias in physi cis plerat reputari contraria quae logicis si adaptarentur vocibus minime Contrasria dicerentur. In hanc insurges opin nem, Contraria definiuntur quae sub eode genere possita maxime abinuicem distant: & eidem subie, eho vicissim assiint, a quo & se mutuo expellunt: modo alterum eorum illi subiecto natura non

agit sed locus sursum & locus deorsum non pos

SEARCH

MENU NAVIGATION