Vtilia admodum ad Praedicamenta Aristotelis scholia, à Ioanne Arboreo Laudunensi, ex eruditis authoribus selecta, & nuper commodè locupletata

발행: 1538년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

cundarum substantiarum aliquae sunt propinaquiores primis quam aliar,toto illae primis consuenientiores magis dicuntur substantiar. Hinc facile erit perpedere discrimen inter prismas substantias & secundas. Primae nanque subsstantiae omnibus alijs aequaliter subijciuntur: &natae sunt tam secundis substantijs quam accis dentibus substerni&subijci. Secundae autem subastantiae non aequaliter sunt substantiar.Nam quo φniam propinquior est species primae substantiae quam genus quae solum deprimis substantijs di, citur: genus autem & de specie & primit substa, ths,idcirco magis est species substatia quam ge

nus . Nec propterea putes secundas substan, tias suscipere intensionem & remissionem,cum id abneget Philosophus in quinta proprietate substantiae . Nec praedicari cum his adverbijgmagis & minus . Sed quia species conueniens ius & propinquius primis adnectuntur substans ijs, & de primis interrogatis aptior & lucidior per eas fit responsio q per genera, dicuntur masgis substantiae quam ipsa genera . Adnotatu dignum est,omnes substatias eatenus dici aeque substantias , quatenus non suscipiunt intentios

nem nec remissionem. Praeterea non est incoma

modum eandem substantiam esse magis & mi. nus substantiam, diuersa tamen ratione: Utania mal.est enim magis substantia quam corpus anismatum,& minus substantia quam homo. Cosgnoscitur una substantia esse magis substantia quam alia , cum talis substantia est altera misnus communis .Et minus substantia,quanto ma i

62쪽

DE SUBSTANTIA.gis est communis, & minima substatia si omniusubstantiarum sit calamunissima, ut substantia. Sequi videbitur duas aeque dici substatias: qua,

rum una est minima,altera vero non,ut substan.

tia & corpus. Sunt enim aeque substantis,cu non praedicentur cum istis adverbijs magis & minus intensionem & remissione designantibus, & una est minima,scilicet substatia,altera vero non.Gesnera enim intermedia sunt magis & minus subistantiae.Genus generalissimum minima substan, tia particulares vero substatiae,maxime sunt sub statiae . Sed cum substantia omnes coplectatur substatias,videbitur cuipia maxima,nec iniuria. Quare adnotandu puto substantiam eo iure dici

maxima,quatenus est continens omni u substan, tiarum. Corpus,maior substantia,ut est cotinens Omniu corporu. Corpus animat maior substanalia,ut est contines omnium animatorii. Animal maior substantia, ut est continens omnium anis malium .Pariter homo,ut est cotinens omniu hoominum. Minima aute erit particularis substatia, quatenus est unius tantu substantia,ut Plato, Ci, Cero. Hac tame valida ratione, demostrat A ri, stote. primas substatias esse maxime substantias.

Primar,ut inquit,substatiae alijs omnibus subhctu, tur,& omnia alia vel de ipsis praedicantur,vel in ipsis sunt. Et quemadmodu primae substantiae ad alia omnia se habet, sic & species ad genus se hasbet Nam species subijcitur generi, genus autem speciei non subijcitur : quare species primis.sub stantijs propinquiores & similiores,dicentur ma/gis species q genera. Ipsarum specierum quaecuss

63쪽

DE svBSTANTIA. 33 non sunt genera:nihil magis alterum altero subsstantia est. Cum secundarum substantiarii aliquae

selum sint species, & hae specialissimae seu ma,

ximε species dicuntur. Aliae vero sint species &genera, ad diuersa tame paratae: hamuae spesciatissimς iunt, ea sibi vicinitatem & couenienatia in substatia vcdicant: si earum nulla,ut dicie

Philosephus,sit altera magis substatia: cuius fidima & expedita est probatio.Nihil enim,ut inquit, familiarius assignabis de quoda homine homi ne assignado. Q de quoda equo equu. Et ratio estinam homo & equus selis indiuiduis praesunt: &aequaliter a suis indiuiduis distant: no igitur ho mo propinquius de stis indiuiduis dicetur, q de

quolibet equo, uus. Probe dixit species quς non sunt genera,este squaliter substatias. Na duarum cierum, quarum una est specialissima,& altera subalterna, no est substatiae aequalitas:vt hominε& aue animalis species, dicimus inaequaliter esse substantias:cum una sit specialissima, scilicet ho, mo: altera subalterna,scilicet auis,quae in alias di uiditur species:vt in accipitrem dc vulturem:qus quanqua aues sint,specie tamen dissentiunt.Nec mireris hominem & aue non esse aequaliter subastantias. Nam a primis substantijs non aequali, ter distat.homo enim selis praefertur indiuiduis: auis vero n6 selum indiuiduis,sed etiam specie. bus specialissimis , ut accipitri & vulturi praeest. Sed homo & accipiter cum aequaliter a primis substantijs distent, sunt aequaliter substantiae.

similiter autem o in primis pubstantqs nihil missis alterum altero substantia est. Satis manifestum

64쪽

DE SVBs TANTIA

est primas substantias aequaliter esse substantiae Non enim quidam homo magis substantia est qquidam equus.Nam primae substantiae, cum mas xime & principaliter sint substantiae,nem minus, neq; magis substantis dicentur. QMerito post pri, mas substantias, sola aliorum omnium species er gesnera siecundae substantiae dicuntur. Couenieter post primas substantias, genera & species,secundas esse substantias demonstrat:nam sola baeciquid sint primae substantis indicant: nobis enim sciscitanti,

bus quid sit Socrates, apte resipondebitur homo,& animal. manifestius tamen & familiarius ho, minem quam animal assignabis. Aliorum autem, ut accidentium,nihil apte primis substantijs quidipta sint assignabis : sed extraneh &alienissime proferes e ut quid Socrates sit percontanti, non apth respondebitur est studiosus,albus, aut Philo, sophus. Quare accidetia aliena erunt ad qusstio, nem quid,de prima substatia. Merito igitur post primas substantias, earum genera & species,sescundς substantiae dicuntur. Tum etiam primae sub,

stantiae propri sime idcirco substantiae dicuntur, alique omnibus substernuntur . At uero ut ipsae alijssubqciuntur: ita species earum genera alijs sub-ijciuntur: er de ipsis reliqua praedicantur. Si enim

quedam hominem grammaticum enunties, idistur hominem & animal esse grammaticum fa, .learis necesse est:similiter & in alijs: quare post primas sitib statias recte proposuit earum species& genera secundas esse substantias. Commune est

omni substantiae in pubiecto non elle. Nunc Philoso. phus substantis proprietates,seu quasdam verius

65쪽

communitates cupit exquirere: quasi sint signa quibus substantiam valeamus agnoscere. EPri. ma. Commune est omni substantiae in subiecto non esse. De prima substantia statim perspicuum euadit,cum de nullo possit accidentario praedicari, nec possit particularis substantia esse accides. Secundae autem substantiae quavis videantur es.se in subiecto,cum dicunt hominem esse in So, crate & animal in homine: sed no aliter illud in, telligendum est q per praedicationem essentiastem,& hominem praedicari substantialiter de So. crate & animal de homine. Non tamen secunadae substantia sunt in subiecto:cum de nullo prς. dicentur secundum accidens,homo enim de sub tecto quod a homine dicitur, sed in subiecto nul lo est. Itidem animal de subiecto dicitur, & in nullo est subiecto . A mplius eorum quae sunt in subiecto, rationem de subiecto praedicari est im, possibile : etsi nomen praedicetur, ut iam ostens sum est:at secundarum substantiarum nomen de subiecto praedicatur & ratio : ut hominis & ani, malis nomen & ratio, de quodam homine dici. tur ut de subiecto . Non igitur secundae substan, tiae sunt in subiecto. Quare palam erit omni sub,

stantiae conuenire, non esse in s*biecto . Uerum

id non soli competit substatiae, sed & earum dis, ferentijs: ut rationale de homine dicitur , ut de subiecto, pariter bipes , & in nullo est subiecto. Denio disserentiarum substatialium non solum nomen dicitur de subiecto, sed & ipsa ratio : ut rationalis & bipedis ratio de homine dicitur ve de subiecto : non igitur disserentiae substantiales

66쪽

sunt in subiecto. Accidentales tamen esse in subisiecto nihil prohibet: vi album, nigrum, simum, aquilinum . Quare non erit proprium substantis non esse in subiecto. Ex hoc deprehendes textuditarentias substantiales non esse simpliciter in genere substantiae. Nec proprijssime dici substantias : qu bd si dicerentur substantiae, ut primae &secundae substantiae, esset proprium substantiae non esse in subiecto, quod tamen abnegat Philo,

sophus . non tamen hinc sumas ansam ratiocinadi ditarentias substantiales accidentium numesro & nomenclaturae ascribi debere, licet ut in. quit diuus Augustinus videatur vim tenere qualitatis,quia non quid sit res,sed qualis sit demonstrant.Uerum quado a genere prima oritur dis. ferentia, & sic sequitur species, in accidetibus nodebet numerari: Atque ideo Aristoteles eam si, gnificatione quidem mixtam dixit, virtute auteinter usias habendam decreuit. Eadem enim in hac inueniri pronuntiat, quae in caeteris substan, iijs reperiuntur,id est,cum subiecto posse, & no, men & rationem habere consimilem. Cum enim gressulum hominem dicimus, in subiecto idem,& vocabulum & eius. rationem eandem possit, mus inuenire. Socrates enim & homo est & gresisutus. Haec ille . CArgumentaberis: Omnis res aut accidens est, aut substatia:sed disserentia sub, stantialis est res , & non est accidens, igitur est substantia . minor probatum disserentia substanstialis non est in subiecto,igitur non est accidens: consequentia est bona . Amplius, accidentia in

substantiam subiecti veniunt: quael permutata

67쪽

D E S u B s T A N T I A. 3 snaturam substatiar non perimunt. perempta austem disseretia substantiali,necesse est id cuius est, interire:igitur no est accides. Mocludit Boetius Aristoteli accedes, & cui propius accedere cupio, differentiam neque solum substantiam esse,neque . qualitatem : sed quod ex utrisqui inficitur, substantialem qualitatem: quae permanet in nastura subiecti. atque ideo quoniam substantia paraticipaliaccides no est .quonia qualitate, a substa, tia relinquitur:sed quodda medium inter substa. tiam & qualitatem:haec ille.Ex Boetij censura ne, ganda erit maior argumenti propositi, licet pas, sim concedatur. Sed omne quod est,aut est sub, stantia, aut accidens, vel medium inter substan. tiam& accidens:& ita maiorem intelligedo pro.

trita talis enuntiatio a veritate non abhorreret,

sed consequentia facta denegaretur. CCotendet quispiam probando substatiam esse in subiecto. Partes substantiae, censentur substantiae: & sunt in subiecto,cu sint in aliquo , scilicet in tota subsstantia, igitur substantia est in subiecto . Hanc

diluit rationem Aristoteles, dicens:Non uos conturbent substantiarwm partes, quae ita sint in toto, quasi in subiecto sint: ne forte cogamur eas non esse substantius confiteri. Non enim sie dicebantur esse,

quae sunt in subiecto:ut quasi partes essent in aliquo.

quamuis igitur substantiarum partes sint in tosto,non tamen sunt in aliquo,ut in subiecto,cu de nullo accidentarie praedicetur. inest autem sub , stantijs er earu differetijs univore praedicari. Hac secunda comunitate docet Philosephus secundas

substatias & eam disteretias de primis praedicari

68쪽

univoce. Nam secudarum substatiarum species de primis uniuoch praedicantur: ut homo de Soscrate & Platone,& de sipecie genus univoce praesdicatur,igitur & de prima substatia genus univosce praedicabitur. Nam quaecilip de praedicato di, cuntur,eine & de subiecto dicuntur. Sed genus, ut animai,de hoc praedicato homo dicitur,igitur S de stibiecto illius. at prima substatia, ut Socrastes,hominis est stibiectu, igitur & animal de So, crate univoce dicetur. Amplius prim g substatiae, rationem suscipiunt speciei & generis: ut Socrastes est animal rationale mortale,& substatia ani, mala sensibilis. Si igitur species de prima substa, tia eadem ratione & definitione praedicetur,pas riter & genus, merito secundae substatiae de pri

mis univoce dicentur. Et non minus secundam

substatiarum genus dicitur univoce de specie &primis substantijs , deprimis substantijs. Nam

eade animalis ratio, dicitur de homine & de So, Crate:cum genus & de specie & indiuiduo praedi, cetur. Similiter secundaru substatiarum disserenotiae univoce praedicantur de primis substantijs &earum speciebus. Nam rationem differetiarum, suscipiut species indiuidua: rationale enim noesia ratione dicitur de homine & de aliquo homine. Cu quaecunq; de praedicato dictitur, eadem &de subiecto dicuntur. oenin substatia uidetur boc aliquid signiscare. antri moliar hanc tertia interspretari comunitatem : quidnam sibi velint haec, significare hoc aliquid, significare quale quid,osteda. Significare hoc aliquid , est notione absolusta singulari substatia significare: ut Socrates.

69쪽

nam cum sit prima substantia, notione absoluta& singulari,solum Socratem significat Signisi, care quale quid , est notione absoluta di comunisubstantiam significare,ut homo,animal,& quaescunq; secundae substantiar. Hic aduertedum est qd summa diligentia adnotauit Faber e cum res ipsas suis nominibus designamus, duplex quali. tas reperitur. Qusdam propria: & est singularis notio,qua res ipsa designatur. Et quaedam comu,nis qualitas quae &appellativa: & est communis notio,ut speciei,generis.Notio singularis propria

idcirco qualitas dicitur : quod id quod designa,

tur,pariter & re& ratione singulare est. Altera communis & appellativa et quod rebus ipsis quae designantur reipsa non conuenit non enim re ipsa communes uniuersalest existunt ed solum

ipsis couenit ratione, cum eas vocamus appella,

misis . CSed forsitan dices, prima substantia,ut Plato,quale quid significat:nam absolute substan, tiam notione singulari, quae est qualitas signifi, cat,igitur quale quid significat. Non oportet ii, iam notionem singularc significare quale quid:& consequentia proposita venit abnegada.quas uis enim illa notio singularis sit qualitas, non tamen quale quid significat. Nam quale designat

notionem communem. His utcunq; praegusta itis, suadere conabor omnem substantiam videri

hoc aliquid significare . Prima substantia ut ex ploratu evadit, significat hoc aliquid. Nam cum Socratem aut aliquam indiuiduam substantiam nominamus, hoc aliquid significamus:cum talis substantia notione singulari & ab luta designa, e. iiij.

70쪽

DE SUBSTANTIA.

tur. Etsi omnis substatia videatur hoc aliquid si, gnificare, non tamen omnis substatia significat hoc aliquid: cum ipsa secunda substatia no signis ficet hoc aliquid:ipsa etenim de primis dicitur,&no est unum numero subiectu, ut prima substan. tia,cum dico homo, non hoc aliquid significavi: neq; enim singulare est hominis nomen, sed illa ipecies intra se plurima indiuidua cotinet,& anis mal genus multas intra se sipecies includit: qua, re secunda substantia non significat hoc aliquid, sed quale quid. Videtur autem secunda substatia hoc aliquid significare propter appellationis nus pationisque figuram, P quis quedam homine, aut homine,aut animal dicit. Dicit Boetius que, admodum qualitas quantum significat,& quali, tas quale: sic etiam substatia videtur hoc aliquid

significare. Sed inijcitur dubitatiois scrupulus, an secunda substatia in hunc modiu quale signi, ficet queadmodum albii. Dubiu dissoluit Philo, sophus,dices: Non aute simpliciter quale quid signi, Da queadmodum album: nihil enim aliud signiscat

album g qualitate:at species π genus circa substan.

tiam qualitatem determinat., qualem enim qnandam

substantiam significat: haec Philosophus. Qualitas

secundarum substantiarum in indiuiduis est, qua

vocant notionem communem absolutam:de ipssis enim micatur. Et fit determinatio circa subsstatiam qualitatis, ut dicit Boεtius,vel qubd sub stantialis qualitas in genere & sipecie est : vel φsecundum quandam communionem subiecto. rem dicitur. Sed per se qualitas, ut album,neque ullius substantiam significat,nem ullam commual

SEARCH

MENU NAVIGATION