Compendivm Ethicæ Aristotelicæ ad normam veritatis christianæ revocatum-fab Antonio Walæo ... accesserunt ejusdem Orationes dvæ cum Hymno ad Devm, & Theodori Schrevelii Jambi morales continentes totius philosophiæ moralis summa capita ac præcepta

발행: 1644년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

M A. 3: tertia, quae in multis caeca, In multis perversa est, regnum obtinuerit in doneo autem Reipublicae Christiana ad ministro justitia atque aequitas divini et tus tradit, utramque moderaris adfines suos dirigere debeat. Principio enim, in . Scriptura noria tantum traduntur veram salutifera re- ligionis Christianae dogmatas Mostium communium praecepta, sine quii bus Respub Christiana nec stare nec a regi potest sed tota quoque ratio ac forma politiae Israeliticae, cui ipse Deus populum suum subjecit. Quis vero tam ii profanus sit rerum a Deo institutarum aestimator, ut non plurima ex ea in usum Rei p. Christiana transferri posse arbi- tretur Etsi enim libenter agnoscam populum Christianum ad legum Mo- a saicarum observationem non per omnia

i adstringiti quia post adventum M ae

sceptrum tollendum erat aut da Le- gislator ex medio pediem ejus tam ea Quin aequitas Iustitia quae in a atqtie institutis illis relucet, magnum a civi is pruuentia usum sit suppeditatu- ra, nemo Christianus potest dubitare. Circumstantiae legum civilium mutationem subire potiunt, fundamentum

et tamen

212쪽

motum. in variatum manetet quia lex moralis variationem non admittit, quod primaevae naturae a Deo ab inrtio

est insculptum , nulla hominum institutione potest aut debet aboleri. Haec autem civilis prudentia etiam

magis hinc promoveri potest , si diligens variorum exemplorum observati, meditatio accedat, quae in historia sacra per sacros scriptores tam belli quam pacis tempore eis stini adjuncta. Anulla vel Graeca vel Romana historia nobis viros sapientiores ad regendum populum sibi commissum divinitia inaeis factos reprae se tu abit , quam vel Modes, vel David, vel Salomon, vel alii pii Reges ac proceres, quorum res gestas historia sacra describit, suo tempore fuerunt Esrodeat in medium tota gentilium Regum Imperatorum, aut aliorum virorum laudatissimorum turba nemo Christianus illos hac in parte hisce non dico non conserendos , seditiam non praeserendos judicabit quum Deus ipse eos Spiritu prudentiae supra reliquos mortales afflaverit m omnibus piis Principibus , ac proceribus in exemplum non tantum pietatis, sed

etiam

213쪽

P CUM A. etiam verae prudentiae ac sapientiae proposuerit. Imo haec sapientiae ac civilis prudentiae laus in iis tam conspicua fuit, ut ipsi quoque sapientissimii prudentillimi inter gentiles, eam eissa unquam inviderint. Huic primarii inter eos in Phoeniciam , Syriam, atque AEgyptum

peregrinationes initituerunt, ut ex eDrum fontibus prudentiae ac sapientiae hujus rivos augerent quemadmodulade Solone ac Platone tota vetustas tradit adeo ut Numenius Platonem, quia ex Mosis scriptis pluri in in sua transtulerat , Mosem Atticum appellaverit. Pythagoras, referent Iamblicho invita ejus, annos plusquam et in illis

regionibus transegit, ut cum eorum Sacerdotibus ac prophetis sermones conferret , ac sapientiae eorum trudentiae praescripta edisceret quibus exactis demum in Patriam reversus est; sipost Iet ann. in Italiam transiit , ubi plus quam coo discipulos in omni scientiae ac sapientiae genere , atque inprimis hac civili, instituit. Idem de Mose olim judicarunt, teste lib. r. contra Appionem Josepho, omnes scriptores AEgyptii eum que b , , is bis x, virum admirandi e, divinum nun- cui am

214쪽

c O, A et i cuparunt. Et Straboni lib. Is Geo graphiae , de veteribus Israelitarum ducibus , veritas idem judicium extorsit, quum es A, divom, v M; Ah cae' in Ss c, iustitia cultores O vere pios, olim fuisse affirmat. Atque hinc quoque factum est, ut in legibus Graecorum, in legibus Veterum Romanorum , quae partim ex Pythagorae disciplina partim ex Graecia, Legatis in eam rem missis, Romam advectae sunt, plurimas leges Mosaicis per omnia consentaneas reperire sit quemadmodum a dive sis scriptoribus Christianis earum collatio in eum finem est instituta. Quid dicam de Proverbiis Salomonis, atque aliis sententiarum in . Scriptura librisu in quibus non tantum diversa Prudentiae privata atque Oeconomicae praecepta continentur sed plurima quoque Prudentiae atque solertiae

Civilis ab omnium Regum Sapientissimo, in usum eorum qui rebus publicis praesunt vel praefuturi aliquando sunt,

traduntur. Quamobrem ipse Sapiens statim initiori ea hoc titulo commendat, Proverbia Salo nonis Ilii Dadidis, Regis Israelita ruin ad ciendam P pientiam , O eruditionem, ad intelligendum

215쪽

r ndum di I Prudentia , ad percipien

dum eruditionem intelligentia, justitiae, iuri que si omni reecti, ad dandum fatuis astutiam puero scientiain soler

tiam qui bis auditis sapiens adjiciat disciplinam ct intelligens industria consilia

comparet. An ergo quisquam Christiariae Reipui, alumnus ex solis prophanorum ac gentilium scriptorum cisternis hanc verae sapientiae ac civilis prudentia laudem pete tam putabit, quum ipse Spiritus . haec scripta ad hunc modum nobis commendet atque ipsi gentium sapientissimi legumlatores, acci villis prudentiae laudatissimi Magistri, divinos eos sapientiae ac prudentiae fontes longis quoque peregrinationibus atque immensis periculis adeundos sibi existimarint se Ptolomaeo Philadel pho inter Egyptiorum Reges prudentitissimo refert Aristaeus nosephus, quod cum a Demetrio phalerae Theophrasti discipulo , librorum illorum farinam Vargumentum accepisset, tanto eorum desiderio accensus sit, ut legationem ad Iudaeorum Antistites miserit, quo viros Hebraice Graece peritos ad sese mitterent qui veteris Testamentia: teras in linguam Graecam trans s ferrenti

216쪽

a oferrent cum ipse, subditi sui eorum librorum lectione tui possent quod S: factum esse idem autho res&tota vetustas Christiana testatur. Ille ergo Rex, etsi gentilis ex consilio suorum tot impensas dabores sustinuit, ut horum librorum sibi copiam faceret; bos Christiani Christianae Reip. candidati,

tantum thesaurum , qui ante oculos nostrosi in manibus nostris versatur,

de ab ipso Deo nostrae fidei concreditus est , in hac parte negligendum aut

praetereundum arbitrabimurn De Christianis principibus aut eorum consiliariis, quia brevitati studeo, nunc e Xempla non affero , quae infinita nobis in hanc rem ab histori eis Christianis referuntur; qui tanto semper sapientiores, in Rep. administranda feliciores fuerunt , quo in horum librorum lectionem inaeditationem diligentius incumberent. Qiud, quod non tantum

utile, sed plane quoque necessarium sit

viro Christiano, conscientia integra in Repub. aliquando versaturo, priusquam civilis prudentiae praescripta aut exempla ad usum revocet ut eorum justitiam atque aequitatem , ad Verbi Divini normam examinet, conspectam habeat.

217쪽

beat. Nos enim hic Leguleium non respicimus, quem Cicero lib. de Oratore

praconem vocat actionum , cantorem

formularum, aucupem strabarum; aut qui ex coeco tantum erga leges Osectu de jure respondeat. Nos requirimus hic virum Christianum ex veris atque immotis aequitatis justitiae, ac prudentia praescriptis Rempublicam aliquando administraturum. Hujus dicimus conditionem ac statum hunc esse, ut in omnibus actionibus suis, non tantum quid leges humanae jubeant , aut quid sibi aut Reipub quoquo modo conducat, respicere debeat; sed insuper, ut summo omnium rerum moderatori Deo , earundem actionum suarum ratio item aliquando reddere teneatur. Quemadmodum pius Rex Josaphat Judicibus a se constitutis suggessit 1 Chroni c. is Videte, moluit quid sitis sacruri non enim pro homine u caturi estis, sed provehoeta , qui vobiscum futurus es in rebus iudicii Quare nunc insit pavor Ieho a vobis, ob erv ie e facite non enimus apud Iehoetam Deum nostrum iniquitas , aut acceptio

personarum, aut sumptio muneris Facitote ergo cum timore Ieho an cum

218쪽

e Scum animo integro. Hunc inquam, virum in administratione Reipub. Iuri relictione requirimus, qui Deo noverit dare, de Imperatori quod suum est. Quod nunquam quisquam in Republica Christiana assequetur, nisi divinam hanc sapientiam quavis occasione adhibuerit in consilium,i hanc veram ac supremam architectonicam omnibus aliis legibusi aut horitatibus praeposuerit. Quia haec sola omnibus aliis praescribit modum ac formam, quo eae ad Deum omnium scientiarum authorem referri debeant. Nam animus vere Christianus nunquam sibi patietur satisfieri, si vel Graecos vel Romanos hoc aut illo pacto Rempublicam suam instituisse , aut jus administrasse audiat, nisi simul ex Dei verbo certus sit , aut Deum hiatus modi administrationis rationem probasse Laut saltem nunquam improbasse, vel condemnasse. Neque vero quisquam hic mihi regerat, defectus illos , si qui fuerint in jure veteri

Graecorum aut Romanorum , ab Imperatoribus Christianis in jure novo castigatos ac sublatos esseti ac proinde non esse quod juris hujus interpres ulterius requirat. Quia de mero juris civilis

219쪽

bilis interprete hic non loquimur, sed qui Reipub Christianae regimini est Irae futurus, ad quod plura requiruntur. Dei id de hoc juris nostri candidatis serio observandum est , hunc aris aequi rivum non semper tam limpide fuere, ut ad ipsum aequitatis ac justitiae

fontem non saepe sit adscendendum. Nam meo tempore multi quoque abusus ac super litiones in religionem Christianam irrepserant , qua civiles leges persaepe in consensum trahunt. Inter

Pontificios, Civilis uris defectum supplet jus ipsorum Canonicum, atque inter eos juri civili modum ponit Quod

jus Canonicum raro ex Scripturis anctis, nonnunquam ex Decretis conciliorum , aut Patrum sententiis, persaepe ex Pontificum Decretis est consarcinatum inter Reformatos vero nullum jus Canonicum agnoscitur, nisi quod aut ex ipso Dei verbo, aut ex ejus certa constanti analogia colligitur An inter Pontificios idoneus Iutis consultus haberetur , qui jus ipsorum Canonicum ignoraret aut contemneret Nostrum jus Canonicum est S. Scriptura qua sola aequitatis omnis ac justitia vera Catonem seu regulam praescribit, ut ex

220쪽

ri O, A TI OSalomone jam intelleximus ac proinde pro Christianae Reipub Rectore aut

Consulto juris agnosci non potest, qui Divini juris, quod solum omni aequitati ac justitiae civili modum ponit quasi ultimam manum apponit , negligens

sit aut ignarus. Quam multa hic exaequo tono in juramentis, votis, usuris, conjugiis, testamentis, atque aliis bonae fidei contractibus decidenda sunt 3 quae non tantum ex civilis juris apicibus formulis, sed ex moralis ac divinae quoque legis moderamine judicanda sunt, ut Christianae conscientiae hic

reperiant, in quo tuto acquiescant. Qua multa in poenarum ac praemiorum civilium distributione, ne adversus ipsum Rerum publicarum authorem Deum,

ejus justitiana peccetur quam ipse Hesiodus Dei Filiam appellat, quae cum

a mortalibus judicibus neglecta aut laesa est, ad tribunal Patris sui in coelum adscendere ab eo fingitur, neque inde recedere donec justam adversus sui contemptores vindictam impetravit. Quod de jure dixi, multo quoque magis observandum est in eorum librorum lectione, ex quibus regulas aut exempta

administranda Reipub petenda esse plurimi

SEARCH

MENU NAVIGATION