Compendivm Ethicæ Aristotelicæ ad normam veritatis christianæ revocatum-fab Antonio Walæo ... accesserunt ejusdem Orationes dvæ cum Hymno ad Devm, & Theodori Schrevelii Jambi morales continentes totius philosophiæ moralis summa capita ac præcepta

발행: 1644년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

ligit, desiderat ei esse similis qui omnia quae sub sole sunt propter hominem a

Deo creata novit, is etiam accendetur

ut benefactori suo gratus sit atque se viat. Sic, qui in brutis ipsis videt virtutum imagines, in quibusdam temperantiae, in aliis sortitudinis, castitatis, in omnibus naturalem instinctum cindustriam ad illa munia obeunda, quae ipsi sunt propria, is facile adducetur, ut co ritet iniquum fores hominis natura indignum, si ipse ossicio suo desiit. . Denique doctrina praescribit formam veram virtutis, proponit exempla virorum laudatorum , item praemia ac gloriam, quae eos est secuta contra, ignominiam, tristes exitus eorum,hui sceleribus se dediderunt; quibus rebus mens humana, nisi plane perverta sit, facile in amorem&admirationem virtutis rapitur, Ma vitiis avertitur Haec est ergo sententia Peripatetico Christia

rum. Causam videlicet principdic sadaequatam virtutis esse assuefactio

nem; adjuvantem vero inclinas emi latuis doctrinam,&uaturae se indolis boni ta virtu-

tatem tu.

82쪽

c DE NATvRAtatem. Quae sententia aliquo pacto est vera, cuna Sapiens Proverb. et et versis. dicat, In rue puerum pro ratione via ipsius etiam quum arae senuerit, norarecedet ab ea sed tamen imperfecta, quia summam, praecipuam verarum virtutum causam omittit, nempe gratiam hauxilium Dei. De quo Atii tot. cap. s. haesitanter loquitur: quam ramen Plato, Pythagoras, plerique Philotas hi veteres costanter agnoverunt. nam illi omnes virtutem tam eximium

esse bonum agnoverunt, ut naturae hujus inferioris brtem superet, ac proinde divinitus nobis contingere debere judicarint , ac proinde eam a Deo alli- duo esse petendam Plutarchus in libro . si si tum demum vii tute per feetas in animis hominum oriri

fatetur, cum natura bonitas, ast retudo

recta , divini numinis favor simul in uno homine conspirant. Imo ipsi 'oetae , ut virtutem divinitus contingere indicent, passim heroibus divos vel diva perii liares assignant, quibus a vitiis

avertantur id virtutem civilem ac bellicam ex criciatur.

Illa igitur tria si conjungantur, Vera& Christiana sententia sic formari potest.

83쪽

test. Nempe quod virtutes quidem civiles Lextrinseca forma laudabiles, in homine oriantur ex causis jam dictis: sed ut virtutes spirituales, Christia

nae in animis hominum ingenerentur, oportet corruptam hominis naturam a

Dei spiritu intrinsecus emendari, seu, ut Scriptura loquitur, purgari ac renOvari, idque per gratiam nobis a Christo partam. Deinde per eandem gratiam oportet homines moveri ad fidei

charitatis actiones exercendas . Incrementum vero harum virtutum etiam quidem est ab eadem gratia, ita tamen ut earum crebra exercitatio cnrediorum, quae ea excitant, usurpati, necessaria sint instrumenta , per

quae Deus collatam gratiam nobis vult augere quemadmodum Christus parabola talentorum demonstrat, dicto Iohan is omnem palmitem in in f rentem fructus, Pater metu purgabit, ut plures fructum proserat. Explicatis causis externis virtutum, edes consequens est , ut jam de earundem

natura, ac forma agamus. Quae ixxu i ii tuta.definitione continentur.

Vistus ab Aristotele definitur, Habitu noe i xc seu elictivus, in me

84쪽

DENA Tum Adiocritate posii tui, quo adnas, es prout vir prudens definiverit. Habitum est probat Aristoteles, tum quia est qualitas animi crebro usu acquisita, ut supra probatum est , tum quia nulla est ex tribus reliquis speciebus qualitatis. Nam no est potentia naturalis, cum supra probatum sit virtutem non esse natura Nec est affectus

seu patibilis qualitas, quia affectus saepe

sunt mali, litus autem semper est bona. Nec est figura, ut notum est, unde relinquitur, quod sit habitus. Vocat autem habitum electivum

quia virtus non exercetur temere aut

fortuito sed certo consilio me deli beratione. Quemadmodum infra latius explicabitur , cum de virtutum principiis agem US. Forma virtutis, secundum Aristotelem , consistit in mediocritate quoad nos. Quod ut intelligatur, sciendum est; Quemadmodum falsum est multiplex, verum autem unicum, simplexu ita etiam malum esse varium simultiplex, bonum autem in media malorum turba unicum c simplex Ut ergo bonum illud in unoquoque genere inveniatur,

oportet id quaeri sicligi ex magno malorum

85쪽

orum numero. quemadmodum inirculo centrum unicum cst in medio circuli , reliqua vero omnia puncta extra medium , centra non sunt, sed a centro recedunt; ita etiam secundum Aristotelem virtus est quaerenda in medio uiorum, vel potius, in medio affectuum, non in eorum extremitate.

Medium autem illud in quo virtus uaerenda est, statuitur duplex Ari-imeticum, me ometricum. Arithmeticum vocaturri aequalitas excessuum, ut inter tria movem medius numerus est senarius. Geometricum medium vocatur, aequalitas pio portionum seu rationum nulla ex cc sitium habita rationes ut numerus quaternarius est medius inter binarium, octonarium , quia sicut quaternarius est duplus ad binarium, ita octonarius est duplus ad quaternarium etsi ratione excessuum Octouarius longius distet a quaternario quam quaternarius a binario. Hic ergo quaenitur, an virtus consistat in medio Arithmetico an Geometrico si recte respondet Aristoteles, virtutem non consistere proprie in me- dioArithmetico sed in medio eo me taicos

86쪽

trico quia virtus non semper aequaliterecedit ab utroque extremo , sed sepesit, ut propius accedat ad vitium quod in excessu est, quam ad vitium in defectu, contra Exempli gratia, fortitudo propius accedit ad audaciam, quam

ad meticulos talem contra temperantia propior est abstinentiae , quae in de sectu est, quam intemperantiae, quae est

in excessu.Atque haec vicinitas major aut minor esse potest , prout occasiones

objecta singularia id exigunt.

Quae circust intiae Loccasiones singulares hoc versiculo coprehenduntur; Suis quid, ubi, quibu auxiliu cur, quomodo, quando. Quae circumstantiae diligenter expendendae sunt, ut actio virtutis secundum rectam rationem, medium illud proportionale dirigatur. Sed quia rursum hic nova seman e- stat disti cultas, quo pacto, tum in aste-ctibus, tum in circumstantiis omnibus,

medium illud Geometricu seu proportionale possit in veniri, ideo addiditAri. stoteles in virtutis desinitione , prout virprudens definioerit. Quibus verbis notat, medium illud non est quaerendum

87쪽

iam in vulgi judicio: sed illud metiendum esse, ex recto sensu, judicio viri prudentis. Quod judicium vita prudentis tribus modis haberi potest , elex consilio eorum prudentium qui 1nter nos vivunt vel ex ipsorum scriptis tractatibus de virtute; vel denique ex eorum exemplis. Haec sententia Ari. stotelis , nonnihil dicit de virtutis forma sed tamen animo hominis virtutis verae studiosi sitis facere non potest, propter sequente causa S. i. Quia in aes ionibus singularibus, subitaneis, nec consilium, nec CXemptu viri prudentis semper haberi potest. 1. Quia ipsi illi prudentes, quo Ari poteles hic nominat, de ipsa virtutis forma saepe inter se diisentiunt. Sic Pla- to dissentit ab Aristotele, an vindicta privata sit licita, necne, Aristotele issstatuente, Platone autem negante Cato dissentit a Cicerone an seipsum potius interficeres, quam superesse casui Rei p. sit actio fortitudinis, nec ne Catone prius illud judicantes, Cicerone

negante.

s. Quit illi ipsi Prudentes. Sapien

tes, de auibus agit Aristoteles, rationis D caecita-

88쪽

Tera

virtutis

DE NATvRA caecitatem naturae corIuptionem a xima ex parte ignoraverunt. Unde ta- si iam est, ut caecae rationis ductum secuti, saepe vitium pro virtute, invirtutem pro vitio habuerint. Icer o animus hominis omni dubitatione liberetur , ex religione Christiana statuendum est, veram normam virtutis esse Dei legem, quae in se continet persectissimum omnium virtutum exemplar Ergo vera inica virtutis forma consistit in congruentia seu convenientia actionum habituum cum Dei lege. Quemadmodum vitii forma consistit in discrepantia eorundem a Dei lege. Quia tamen Lex Dei in genere quidem praecepta virtutum praescribit, ad actiones singulares non semper descendit, ideo ut circumstantiarum quoque ratio hal eri possit, secundariae nor-niae action una virtutis erunt exempla laudata hominum sanctorum, quorum vitam: res gestas sacraScriptura nobis comm dat. Exempla vero laudata quae apud ethnicos occurrunt, aut praecepta quae de virtutibus reliquerunt, a nobis

non sunt plane rejicienda modo cumpi ceptis excplis sacrificii pugnent.

89쪽

Post naturam virtuti communiter explicatam, quaest ione nonnullae moveri talent, quae virtutem in genere

concernunt.

Qiaiarum quaestion una prima est, Anonanis recessus a medio sit vitiosus. Ad quam Aristoteles non male respondet, omnem quidem recessum a medio esse Nitiosum' sed si is exiguus sit, eum ita virtute absorberi, ut vel non appareat, vel omnem saltem actionis laudem non tollat. Secunda sati aestio est Stoicorum, An omnes recesius a medio sit aequaliter vitiosus Hoc paradoxon defenderunt Stoici contra omnes reliquos Philosophos argumento non magni ponderis adducti sequia peccare sit transilire lineas justitiae; quicunq; ergo illas transiiliat, sive parum, sive multum a desinitione virtutis aequaliter recedat. Exem. plo utuntur hominis qui ex ripa inflavium decidit nam sive is prope ripam mergitur, sive in medio fluvio, que tamen mergitur.Sed hq sententia est nimis dura, paradoxa quia licet omne

vitium recedat a medio, tamen omne

vitium non recedit aequaliter a medio. nam qui homini perperam maledicit,

nulla de virtute in genere, stio

90쪽

recedit quidem a medio justitiae sed

qui hominem necat, multo magis ab eo recedit atque ideo etiam inaequales poenae ab omnibus Legumlatoribus adversus inaequalia peccata sunt constitutae, sacra Scriptura hic etiam manifesta est. Nec exemplum allatum ejus

dem est generis quia qui mergitur ab aqua mergitur quae ubique ejusdem

naturae est cum recessus a medio ubique ejusdem naturae non sit , ut jam

os en sum. Tertia Qu aestio Cum virtus in medio duorum vitiorum consistatu quaeritur, an alterum extremum magis pugnet cum altero, an vero cum media

virtute.

Res ondeo. Si considerentur gradus affectuum, in quorum medio virtus consistit, extrema magis cum extremis sibi oppositis pugnant , quam cum mediis virtutibus. Sic plus irae dc suroris est in audacia, quam in fortitudine atque hoc respectu timiditas magis pugnat cum audacia, quam cum tortitudine sed si pugna consideretur absolute, iecundum qualitate, vitium quodvis extremit magis pugnarcumnaedia virtute, quam cum X tremo

SEARCH

MENU NAVIGATION