Rationale diuinorum officiorum Ioanne Beletho theologo Parisiense authore. Opus annis abhinc ferè quadringentis conscriptum, nunc demum opera Cornelij Laurimani Vltraiectini in lucem editum, ac diligenter à mendis compluribus repurgatum

발행: 1562년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

ait DIVIN. OF Ic. chro quieuerit per synechdochen, quemadmodum dicitur tribus diebus de tribus no stibus in corde terre latitasse. Vel propter septuaginta duas nationesi 8c septuaginta duo genera linguarii. Vigintiquatuor candelae quae prius accenduntur, dc postea extinguuntur, hunc versiculum : Gloria patri dc filio, dccaei. significant, qui viginti quatuor vicibus in nocturnis festiuitatum cantari soleat, & in hoc ossicio omninb tacetur, quoniam laus Trinitatis, ad quam pertinet versus ille, in morte Christi videtur extincta. uindecim cadelae duodecim Apostolos δc tres Marias tignificant, qui omnes laudem Dei tunc subinticuerunt. Sed Apostolis tamen fugientibus, tres Mariae, ut quae minus metuebant, circa euin, quoad poterant, Versa

bantur. Vnde legitur: Pelli meae cosumptis carnibus adhaesitos meum, dc derelicta sunt tantummodo labia circa detes meos, id est, mulieres, que sunt quasi pellicula quaedam. Duodecim cadelae, duodecim exprimunt Apostolos. At verbnouem, humanu genus significant, quod

propter peccatum suum a consortio nouem ordinum angelorum semotum est, dc a vera luce exclusum. Per septem candelas, septiformis spiritus fandi i declaratur gratia, quae in cordibus Discipulorum

252쪽

numero cadelarum sat,omnes manu caeis

rea debent extingui. Et quidem per in num caeream liuelligitur manus illa, quam vidit Balta et ar rex Assyrioru scri- ibente in pariete verba huiusmodi: Mane tetet phares , quae sic exposuit Daniel: Mane. id es , enumerauit, tet et appendit, ct phares, diuisit. Hic ergo sensus est: dieit Dominus: Numeraui tempus regni tui,& opera tua bona dc mala, dc appendi de inueni plus mali quam boni, atque ideo diuidetur regnum tuum in Persas i&.Medos. Quod utique factum est per Cyrum dc Darium. Quemadmodu igitur regnum illud propter mala opera regis extinctum fuit,& diuisum in perpetuum : ita quoque regnii Iudaeoru , propter peccatum in morte Christi comista sum, diuisum est, in posterum penitus deletum. Vel quod melius est, manus eaerea repraesentat manum Iudε, que fuit

cfrea, id est,ad malit flexibilis, per quam

Christus rex noster,& lucerna Vera, traditus fuit Zc extinctus, quantum in ipso fuit. Atque ita per manu carream significatur illius manus, de quo Christus ait: Qui mecum intingit manum, &cae. Veenim hec extinguit lumen,ita illa verum lumen extinxit, quantum in se fuit. Ali quando verb plures candelae sine certo L s nume-

253쪽

numero incend utar, nec obseruatur ali quis numerus , ita ut vel quaelibet mi

lier aut vir suam istic sibi accendat. Per quas candelas significantur Prophetet Scalij sancti patres, qui propter Cnristum

lumen mundi venturum annunciantes atque alijs verba salutis cocionantes, dc praedicantes varijs vexati poenis mortui sunt δc extin isti. Nec vero omnes candelae simul extinguuntur, sed successita nunc haec, nunc illa. Quoniam Discipuli non simul ab eo recesserunt, sed paula tini quum unus decessisset, abiit de alter. Vna tamen, quae in earum medio est collocata, non extinguitur, sed abscon ditur , c occultatur, posteaque in aper tum profertur, ac eius luce omnia ecclesiae lumina rursus accenduntur. Hic est Christus, qui licet videreriir secundum corpus extinctus, secundum diuinitatem tamen vivebar, que illis erat occulta. Hic

enim paulo pbstre surgens cum luce clarissima se suis Discipulis manifes auit, quando in eorum mentibus charitatemiani propemodii extinctam sua illustra tione iterum inflammavit. Nunc de ipso o facio prosequainur, qudd uniuersam Chrilli sonat passionem. Primus ergo versus, a quo noctis officiu alioqui inc pi consueuit, nempὸ: Domine labia mea

aperies, sublicetur: quod Christus caput l

254쪽

nostrum a nobis auferatur. Sic nec Deus in adiutorium dicimus, quia nostro pastore percusso nos illius oves a quo petamus auxilium non habemus. Inuitatorium autem ideo non exprimitur, ne per hoc prauum istud Iudaeorum consilium cotra Iesum fa,stuna quodammodo imitemur, sed potius ut ipsum per inuitatorij silentium detestemur. Ad Icctio nes quoque benedictio neque petitur,

neque datur, qud spastor qui gregi suo benedicat modo non adsit. Vel quia per Iube Domine significantur illi, qui

eunt concionatum, , per Tu autem,uli qui concionandi munus obierunt,& inde reuersi sunt. Sed nec hi, nec illi tum aderant,siquidem aufugerat. Debent ergo dici lectiones etiam lamentando, dc maxime illae , quas Threnos appella mus Hieremiae, qui defleuit sanctum iratum regem Iosiam. Luget ecclesia etiam tunc passionem, de morte Domini. Sed quia propter peccata nostra ipsum amininus, si eundem volumus recuperare, certὸ ut ad poenitentiam conuertamur,

ideo sub finem lectionum per hunc Versiculum, scilicet: Hierusalem Hierusalem, couertere ad Dominii Deum tuum, eb admonemur. Leguntur Hreni Hi remiar,hoc est, lamentationes, si verbum verbo interpretemur, quae ita a Threna L 6 romon-

255쪽

rri DIUI . OFFI c. ro monte sunt appellata ubi animarum lamentationes, quae istic puniuntur, sepius audiuntur. Possunt tamen ideo vo cari Threni, qudd semper post tertium quemque versum sequatur litera ex Hebraico alphabeto, quod unitiersum in illis lamentationibus quater ordine ponitur. Idcirco autem Hieremiae lament tiones legimus, quoniam sicut ille deplorauit mortem Iosie. & destructione gentis suae futura, ita nos deploramus mortem Christi. De expositioire trium piae praeterea inbui nodi sicio obseruantur. in

R Est ni deinceps tria inquirendar

Primo quamobrem in hoc officio noctis Antiphona quae ad Benedictus

canitur, atque etiam totui Psalmus tam

alta voce,& quasi terribili cantetur: deinde vero quare quidam tropi in huius osse ij sine lamentabiliter dicantur. Postrem b cur tribus hisce noctibus ipsum ossiςium noctis alta voce, quasi terribili dc manifesta decatetur, diurnum autem tacite ac voce omnino demissa. Vertim enim uerb quod antiphona ad Benedictus,& ipse etiam Psalmus extini his c delis voce eleuata, & velut horribili canatur, significat tumultu cohortis, quacum gladsis de fustibus secum Iudas ad daxit,

256쪽

t nocturnum autem officium tenebrarum declaratur prophetia Prophetarum, de per diurnum, praedicat; o siue concio Α-l postolorum . Quapropter officium no- ctis alta voce canitur, quia prophetae apertὶ quae de Christo erant ventura pre dixerunt, & quod illis spiritus sanetus. diei abat, omni semota formidine nun i clauerunt. Sed diurnum officium subi missa voce cantatur, quod Apostoli aut

omnino tacuerint, aut certe occulte pre

i dicauerint, & concio nati fuerint. Continet autem cohors quinquaginta mi

i lites qui ob id in tanto numero cuml Iuda missi sunt ad Christum capien dum, quoniam Iudei verebantur, ne po- pulus, qui eum libenter audiebat, si hanc proditionem sciret, suas interponeret partes ad ipsiuna liberandum . Aut certὸ ideo, quia facile opinabantur eum esse s fortissimum, & omnino talem, ad quem capiendum pauci non sussicerent. Videbant namque Dominica praecedenti ipsum sol uni flagello ex funiculis cons

i isto omnes vendentes & ementes pote ter e templo eiecisse, ac numulariorum,

mensas fortiter euertisse. renuo quidemi fael o praeterea viderant fulgorem quendam, quasi quoid.; -ι Uios igneos , exl ipsius facie exire. Porrbialitem tropi, ia

257쪽

versus illi, qui tribus istis noctibus in fine officij cum acyrieeleison, dc D .

mine miserere, velut lamentabiliter decantantur significant lamentationes, de dolores mulierum, quae propter coSn tionem Iesum ab Galilaea fuerat secutae. Inter quas erant Maria Magdalene, Maria Iacobi de Salome plorantes iuxta sepulchrum. Tropis cantatis, in quibus dam Ecclesus ad terram procidentes diacunt: Miserere mei Deus, dc Collectain, videlicet: Respice quaesumus Domine super hancrim. dcc. De purgatione pauimentiac A P. III.

Post haec dicendum est , cur quinta

feria Ecclesiae pauimentum mundetur dc altaria denudentur, ac deinde quamobrem eadem feria ipsa altaria vino dc aqua Iauentur, atque asperis ramis,praesertim taxi aut buxi quasi fricetur. Ad primum quidem promptὸ in tetiligendum, oportet cognoscamus ecclesiam aliam esse corporalem, aliam spiria tualem. Corporalis est domus, in qua

diuinum ossicium perficitur, Spiritualis Verbest, velut conuocatio quaedam si-delium. Sicut enim Ecclesia corporalis lapidibus ex diuersis locis congregatis construitur: Ita quoque spiritualis E chesia ex diuersis conuocatur hominiabula

258쪽

YρII cITIO. at His,ita ut hine ecclesia ipsa appellata sieconuocatio. Quanqua nomen illud pro-Prilis aciverius spirituali Ecclesiae conueniat, quam corporali. Homines enim conuocantur, non lapides. Saepenumero tamen sit ut nomen eius quod signi sic tum est, significanti attribuatur. In Ecclesia igitur spirituali, sunt pauimentum Christi pauperes, hoc est, pauperes spi ritu, qui in omnibus sese humiliant vehinc propter humilitatem pauimento

maxime assimilentur. Quare obiter notemus tria esse genera paupertatis, quorum primum paupertas dicitur necessiatatis, quae est in egenis et Alterum sim

Iationis, quae in hypocritis est: Tertium autem vocatur paupertas spiritualis, quae consistit in bonis. Prima paupertas tolerabilis est, secunda detestabilis, te tia laudabilis, ita ut omnibus ijs bene faciendum sit propter Dominum. Nec sane ullus sit fortunae respectus, quantum ad primam paupertatem, Xel causae quantum ad secundam, sed naturae ii minis. Pauimentum ergo Ecclesiae mundat ille, qui pauperibus propter Domi num pedes lauat, caeteraque misericosediar opera exhibet. De nudatione altans.

259쪽

, Equitur de nudatione altaris , quae

pars est in Ecclesia dignior, usque adeo, ut si altare remoueatur, ac rursus aedificetur, tota Ecclesia iterum sit consecranda. Vertina contra, etiam si Ecclesia remoueatur, hoc est, pars eius aliqua aut plures altari immoto, Ecclesia non cote eratur, sed alia sanctificatione mundatur. Altare enim Christum significat. Praecepit namque Deus in lege: Altare de terra facietis mihi. Altare de terra, est Christus natus de virgine. Vnde dicitur: Veritas de terra orta est. HAEc est terra,iquae dedit fructu silium, fructu sublime, Christu videlicet, sublimatu super choros angelorum in coelis. I ludi; o ergo altaris declarat, v Christus in passione sua denudatus visus sit, dc despoliatus illis signis, quibus ante in faciendis mi

raculis apparuerat gloriosias, quum λ- his vendentes atque ementes e templo eiecerat facie eius spled Oris radios emittente. Qui enim privo tam potens, tam

gloriosus apparuerat,modb in passione visus est debilis & abiectus. Vnde Isai as: Vidimus, inquit, eum non habentem speciem neq; decore. Et Hilarius: Ante, ait, passionem apparuit Deus ex homo, in passione totus homo, post passionem totus Deus. Vel etiam altaris nudatio repraesentat ipsam ac veram Christi nuda-

260쪽

tionem, quando milites eu spoliauertit, ct eius vestimenta partim sunt partiti . partim sortitione abalienariit. Aut certi vestem Christi Apostolos esse dicimus, quibus Christus tanquam vestibus quibusdam ornabatur, idc per quos nomen illius erat magnificatum . Altare igitur nudatur quoniam Christus a suis Discipulis fugientibus, & nomen eius tacentibus, relinquitur. Proinde vinum dc aqua quibus altare lauatur significant sanguinem redemptionis nostrae dc aquam regenerationis , quae ex latere Christi fluxerunt, quando latus eius lancea fuit apertum. Altare ergo abluitur quia corpus Christi verum alta .re , sanguine dc aqua in cruce aspersum fuisse creditur. Rami autem asperi, quibus altare fricatur, significant spineam coronam, qua coronatus est Christus, aut flagella amara, dc ictuum vibices,&graues dolores, quos in morte sustinuit.

Sunt ideo rami hispidi sicut rami taxi .

quibus pauimentum mundatur, quod nos debeam4s viiijs mundari, de in eleemosynis pauperibus prouidere, quatenus hi sint, qui nos in aeterna taberna cula recipiant. Ipsorum enim est regnurn coelorum, quod intelligendii est de pauperibus boni e voluntatis siue spiritus. .

SEARCH

MENU NAVIGATION