Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

jus tanta tamque admirabilis fuit in exploranda rerum veritate solertia, ut, quo ille non pervenerit , nemini uni 1perandum sit, posse sese unquam pervenire . ANque is tamen vir sapientissimus, quum brevissimis ac tissimisque sententiis , quas Graece aphorismos dicimus, quasi medicinae totius oracula esset simul complexurus,tode sbi exordium capiendum censuit, ut vitam humanam brevitatis, longitudinis artem incusaret. Vitam enim dixit hievem ; artem longam. Sed istud de tritio

argumentum, quo a tanto nomine quaeri solet torpori ignaviaeque nostrae patrocinium , neque orationis s se jam explicantis cursum abrumpet , neque a sapien- ltiae vos studio , optimi adolescentes, retardabit, si paul- ilisper consideretis , quod vos fortasse miremini, sed ta- ὶ 'men verissimum est . caussam inde meam confirmari . unde penitus infringi evertique potuisset . Nam, Cum oculos ad illum medicorum veluti deum, ad Hippo- ,

Cratem Converto, erim iamque ejus in omnibus artibus - ieruditionem attentius cogito; satis jam video. nullum aliud ex tota antiquitate opportunius atque ad rem n stram accommodatius exemplum afferri unquam potui Lse . quod vobis ad omnem doctrinam Proponeretur .

Fuit enim, si quis alius, non in arte solum medica , sed etiam in toto disciplinarum orbe exercitatissimus , eaque vere laude dignislimus, qua nescio an major ulli unquam hominum contigerit, quod & alios fallere , oc ab aliis ipse falli nesciverit. Quapropter qui volunt, laboriosi scilicet in otio homines, longius multo esse aris

tium liberalium curriculum, quam ut toto eae vitae eumpore perdiscantur, & luculento admodum HippocratὶS eXemplo refutantur, qui eas omnes artes calluit

quZm pericillime, & quaenam hominis mens, quodve Consilium laetit, minime omnium assequuntur. Nisi si is quis sorte adeo deliret, ut arbitretur. ideo Hippocra- ti longam artem; vitam autem dictam eue brevem

quod

112쪽

quod hac potissimum ratione alios vellet a medicinae studio avertere , qua ipse medicina maxime omnium mniteret. Sed O prava hominum minime ingenuorum , qui de ingenuo viro tam inique atque adeo Proterve senserunt, judiciat quos etiam gravissime olim reprehendit optimus principis medici interpres, medicorum& ipse longe clarissimus, Claudius Galenus . Quid e-

ni in a Iecta ratione magis alienum, quam, ad humani generis bonum. commentarios Medicos conscribere. quibus nihil unquam utilius aut esse , aut excogitari Poc sit, simulque ab arte universa , cujus doctrina hominum tete saluti atque incolumitati consulere velle profiteare, legentium prorsus animos avocare Aliud omnino UO-luit parens ille medicinae Hippocrates, aliud in votis, aliud in mente habuit , dum artis magnitudinem eo Protrahendam putavit, ut longissima ea esset, si unius eam hominis vita metiremur. Non enIm ad otium Lgnavorum , inertiumque hominum fovendum, sed ads tertium navorumque diligentiam excitandam ; non ad excusandum torporem . sed ad laborem promovendum: non ad deterrendos abalienandosque ab artis medicae studio animos. sed ad exaeuendum proposita artis dinficultate ingenium . eam retulit de brevitate vitae sententiam: ut nempe, quo vita hrevior esset, ars autem longior , eo impensori cura majorique animi contentione opus sibi esse studiosi quique intelligerent, ut brevi

artem tempore adipiscerentur. Quanquam autem explicationem hujuscemodi veram illam quidem , sed veis

Iuli ad Hippocratis sensum non satis appositam, neque aPtam , minus approbat Galenus; tamen illa ipsa Hippocratis verba ita interpretatur, ut doceat, hreve etiam tempus ad artem perdisicendam susticere . s recta studi rum 3ia , constansque labor adhibeaturi non posse quiadem ab uno eodemque homine .. quam vultis, diligenti & studiolo. artem aliquam & inchoari & absolvi , quod

113쪽

quod ad inventionem spectat; sed, posteaquam inventa ea fuit, pluresque docti atque industrii viri . multo-Tum annorum decursu, ad eam constituendam persis etendamque laboraverunt, nihil jam in caussa esse, cur breviori temporis spatio eam quisque artem non com Prehendat ; eaque de re perbreves constribi commentatioues Oportere, quibus omnia, quae magni quique viri multo tempore , magnoque labore observarunt, inia

credibili quodam S temporis & laboris compendio. ih unum veluti adspectum subiiciantur. Sed cur in uiana tamdiu nos arte immoramur quasi vero non in toto disciplinarum orbe nostra versetur oratio. Age igitur, quantus qualisque est, quamque hominibus omni. s inditus a natura , cognitionis amor , & veritatis

quam nunquam otiatur in nobis haec veri inveniendi cupiditas. quam rei cujusque novitate pueri capimur .& detinemur l quanto discendi ardore ad liberalium arutium studia impellimur adolescente si quam magnam vitae nostrae partem viri, saepe etiam Cum maximo rei familiatis detrimento, litteris rerumque cognitioni imia pendimus i quo studio , etiam qui a rebus gerendis longe absumus, senes res gestas legimus & audimus , neque historiis modo, sed etiam fabellis recreamur i quam denique in omni aetate, ut ab aliis curis vacuus antiamus secum esse permittatur; tamen nunquam quiescithoe sciendi omnia desderium t Solonem ferunt , quem in sapientium hominum numero Graecia habuit, moriati jam proximum. assidentibus amicis, & nescio qua

de re sermonem inter sese conferentibus, caput, ut Potuit , sustulisse, ut re, de qua disputarent, Percepta . eruditior atque sapientior moreretur. Tanta humanum genus distendi cupiditas tenet; tantaque inde est , re-hus tandem cognitis , animi nostri oblectatio. Id enim, quo uno bestiis maxime praestamus , & homines sumus, mentem nimirum nostram, rerum scientia perficit, ho-N ne -

114쪽

ne stillimaque complet voluptate. An igitur existimabiamus, frustra hunc esse in nobis cognoscendi veri ardo rem , tamque inique atque iniuriose erga hominum genus sese naturam , tanquam novercam quandam , gensile , ut , quum sane quam Vehementi perpetuoque impetu ad studia nos omnium liberalium doctrinarum impellat , atque rapiat . tamen ad jumenta nobis denega v

xit . quibus earundem ipsarum doctrinarum scientiam assequeremur 3 An Galenum oleum & operam , quod est in proverbio. Perdidisse putabimus . quem nullum non lapidem moviile a junt, ut in omni doctrinarum g nere pei sectus evaderet p An Cleanthem fissum , qui noctem hauriendis aquis, diem bonarum artium studiis dedisse traditur, atque inde a labore Hercules alter est appellatus, laboris hujus tanti fructum hune retulisse arbitrabimur , ut in liberalibus artibus comparandis animum prorsus desponderet An inane in Euclide Negarico censebimus studium sapientiae adeo eximium ac singulare , ut, quod Megarensibus capitale erat . ipse Athenas, veste muliebri indutus, venire noctu ad Socratem audiendum minime omnium dubitaret y Aa . ut sexcentos alios eκ tota antiquitate viros doctissimos omittam , quibus tota vita nihil antiquius fuit . quam optimarum omnium disciplinarum apparatu pulis cherrimo atque elegantistimo instrui , frustra Pythagoram , frustra Democritum , frustra Platonem , quales a Deus bone . viros i dicemus patriam , ubi summo h uore florebant, reliquisse; ultimasque terras peragrasse, ut, periculosistima per harbaras incultasque nationes peregrinatione nullum non doctrinarum genus a sapientis limis omnium populorum viris discere vellent . scire autem non possent 8 O miseram humani generis conditionem s o poenitenda hominum vota , si sapientiae .

quae persecta est atque accurata bonarum omnium artium Comprehensio, Pulchritudinem ardentissime concu

115쪽

piscant, illam quaerant, illam meditentur , ad illam

maximo conatu anhelent, neque illam tamen unquam

complectantur i Sin & nihil frustra molitur optima parens natura , & nulli penitus deest de reliquis omnibus animantibus, quominus fines adipiscantur suos ; quanto majori cura prospexisse homini reputanda est , ceterorum omnium animantiam longe nobilissimo ac princi- ω, quem unum ratione uti voluit , omniumque fecit capacem disciplinarum p ut nempe, quemadmodum sumis Inam nobis ingen*ravit percipiendae veritatis cupiditatem . ita & nobis largissime copiosuimeque submilustra-TOe, unde optimarum omnium artium scientiam , quanta quidem homini satis esset , obtineremus y At falsa

plerique eriistimatione decipiuntur: quibus quum instru menta omnia a natura aflatim suppetant ad omnem doctrinarum elegantiam; tamen otio suo & ingenio abutuntur; maluntque ingrati naturam reprehendere , quam suam ipsorum segnitiem emendare . Quae autem & quanta sit humani ingenii facultas, H quid & quantum, si

annititur , in universo illo liberalium omnium artium studio eadem possit, docunt si clarissime , quos summis laudiis hus celebrandos duximus, viri veterum multo sapientissimi, quos omni disciplinarum genere ornatos instructosque maxime fuisse accepimus . His vero dum Democritum accenseo, nolim cogitetis , Auditores , alia quem de grege Philosophum, qui cum malorum gemtium philosophis nullo modo sit conserendus; sed tanta virum eruditione, ut Hippocrati ipsi Coo maximae admirationi fuerit, ct , quum plui imos tum discendi aradore , tum rerum omnium doctrina vicerit, nemini uni secundus videatur. Etenim prae sapientiae studio , quo maxime incendebatur, amplissimas opes , humanaque omnia contempsiti peregrinatusque est in Persi

dem ad Nagos & Chaldaeos ς in Aegyptum ad Mathematicos ; in Aethiopiam atque Indiam ad Gymnoso- , N et phi-

116쪽

phistas; in omni autem sapientiae parte adeo profecit, ut quinque certaminum victori non ahsimilis diceretur. quod ea quinque doctrinarum genera , quibus universa

veterum eruditio definita atque conclusa erat, probe tenuisset. Iam vero si optimas ipsas artes propius intu mur , &, quarum amore tantopere eXardemus , pr Ponimus eas ob oculos; mirum est , Auditores , quanta sit earundem artium atque doctrinarum inter sese coci neXIO , quantus earum ordo, quamque uno eae societatis inter se vinculo coalestant. Namque illud ego di cam , quod a Platone assenum in Epinomide , multo faciliorem, atque contractiorem , quam vulgo suspica tur , reddit cursum omnium disciplinarum, miro quoiadam inter sese consensu bonas cunctas artes sapientisque viri proprias concordare , & hane liberalium doctrina rum in unum veluti conspirationem facillime intellectum iri, siquis vim rationis ejus . unde omnia alia pendent.& ordine quodam cognoscuntur , antea eX ploraverit. Inde enim & Musae , quae vel ipsae sunt liberales atates , vel artibus certe liberalibus praesident, visae sint quibusdam sic appellatae, quas ομ--, a nexu nimirum & consociatione omnium inter s.se disciplinarum rquo etiam ex nexu quasi una visa est esse rertim omnium scientia et cujus tamen, tum Propter rerum ipsarum magnam varietatem , tum etiam propter discentium commoditatem atque facilitatem. facta si in plures arates atque disciplinas partitio. Quod si altiora haec esse videntur, quam ut infirmo adhuc adolescentium captui apta snt atque accommodata quanquam, ubi de toto doctrinarum orbe loquimur, nihil, nisi excelsum , atque a vulgari hominum sensu longe remoti stimum , sapiat necesse est oratio tamen illud constat , non tantam, quantam aliqui volunt, inter omnes disciplinas diversitatem inveniri, quae omnes ad veritatem tmiae Dissili sed by GOrale

117쪽

tae unam reseruntur. Quid enim tandem spem ni illae ipsae artes, quae aliis omnibus majoribus artibus f mulantur. & bene ornateque loqui docent , numerisque orationem Constringere, ut majori, quam fieri possit. Concinnitate lenocinioque verborum, animi nostri sensa

expromamus, nisi veritatem p Quid unquam profitetur ne disserendi facultas , quam verbo Graeco Dialectu Cam vocitamus, nisi veritatem p Quid unquam speculantur Mathematicae illae disciplinae, quarum vastissimo quidem gyro & numeri & sonorum vocumque m dulatio , & artificiorum , quae ad varios multiplicesque

hominum usus , tum delectationis , tum necessitatis cainsa , excogitata sitnt, exacta ratio . & caeli & terrae munis eique totius dimensio Continentur , nisi veritatem Quid etiam Physice in theatro hoc communi atque amplis. simo naturae. vhi varietas rerum infinita , admirabili

ordine distincta, spectaculum sui multo omnium pulia

Cherrimum Praebet, contemplatur, nisi Veritatem p Eae quoque disciplinae, quae in agendo versantur , quo Primum . veluti ad certissimam unandam atque tulisita mam actionis cujuscunque regulam, respiciunt, nisi ad veritatem Veritatem Ethice, ut animum Curet; vertitatem Medicina, ut corpori salubritatem afferat; veri tatem Iurisprudentia , ut aequa civium jura conservet; veritatem Politice, ut publico civitatis hono consulata veritatem oeconomice, ut rem Privatam atque famuliarem bene administret; veritatem honae omnes artes, ut sua rite munera expleant, inquirunt. Fontem deni

que ipsum veritatis, hoc est, Principem Primamque . quae a semet ipsa est, veritatem, summumque rerum mnium principium , & sormas ab omni concretione materiae quam longissime alienas, Theologia , quae re rum est scientia divinarum, intuetur. Ergo quum una solaque veritas in omni doctrinarum studio maxime quam vatur , eamque meas hominis tanta secum cognatione

118쪽

copulet atque devinciat, ut nihil, nisi verum , percipere penitus possit, nec, nisi in perspicientia veri , beatitudinem suam assequatur; quaenam illa ost vana defidiae

que plena, ignavorum atque otio marcescentiam hominum e Apostulatio , quod tanta disciplinarum in diversa tendentium magnitudine simul ac varietate ingenium Confundatur humanum ac propemodum obruatur Nota

ita sane eensite summus dicendi magister, Romanaeqtae. juventutis optimus institutor, Fabius Quintilianus ; qui . quum oratorem . quem instituendum sibi sumpserat . nullius ornamenti expertem esse oportem ostendisset , Primam quoque aetatem pluribus simul artibus imbi endam exornandamque esse existimavit. Atque utinam tanti apta nos esset Quintiliani auctoritas , ut pueri nostri ea veluti temporum subsidia, quae a Grammaticae studici iupersunt , erudito illi Geometriae pulveri, aliisque hujusmodi amoeaioribus studiis donare docerentur lia longam illam ad discendum aetatem , si non tesseris. non, nugis , non otiosis sermonibus , non denique somnos inruiliter conteri, aut potius Profundi. sineretur lEst enim maxime docilis, & laboris patientissima , in. genioque fruitur t- facili, atque in Omscm partem veloci, nullum ut Periculum si, ne studiorum onere, plusquam,opus sit, fatigetur. sed ut potius varietue L pia reficiatur, minusque sentiat, quam si in uno semper labore perseveraret, dissicultatis. Quoniam vero Lgnavia nostra facit, ut ingenium variis simul litterarum studiis ioccupatum , distrahi aut Obtundi. non perficLaut excoli, videatur; & revera humanae mentis facultas , quantacunque illa sit, finita est , suisque terminis Circumscripta , non id ego certe oneris adolestentibust

nostris imponam . cui sat ipsi ferendo impares, ut Pluribus, & quam diversissimis disciplinis .eodem simul tempore iussiciant. Satis erit, mihi credite , optimi adoIe-icentes, non confuse, aut vera quadam tumultuaria,

119쪽

studia vestia pertractare; sed eum , quem incepistis .

cursum doctrinarum certa ratione moderari , ut a s

cilioribus ad dissiciliora progressi , unaque quadam & Perpetua studiorum serie, unam post aliam disciplinam a.depti, elegantissimum illum doctrinarum omnium orisbem conficiatis. Quemadmodum enim , sicut uno simul intuitu universis hic mundus spectandus exhiberetur. Obrueretur is iplane innumerabili sere atque incredibili

rerum Omnium multitudine, neque q.anta , quamque admirabilis sit ac divina naturae universae Pulchritudo . discerneret: si autem ad singulas partes, eX quibus to

in mundi machina Concrescit, atque coagmentatur . Oculos Cogitrionemque. converteret , a . veluti distribue-Tet, simiatque l. um illum . quo suis quaeque locis aptantur . ordinem distincte atque particulatim consdeis raret, ei quam facillime totum hoc universitatis Corpus, Terumque omnium admiranda cousensio patefieret ι ita sane confusus ille atque permixtus veluti adspectus omnium discipliaarum , qui primo occurrere atque Obvertari tironibus sineta Lilia vos magnitudine deterrea

adhuc in limine constitutos sed s diligentias ordo a cedit. S. quod cognosci simul totum non potest, gradatim ac veluti per paries addiscitur, brevi vos intes.

Iethuros planeque experturos Polliceor , quam artium magnitudines recta studiorum partitione minuantur . Hic ego quid praedicem , quam non inepta sit longa sapientia p quantum ad studiorum omnium metam suppe ditet vobis temporis 3 quanta se ingeniorum vestrorum celeritas, quantumque . acumen 3 quae omnia si ampli ficare velim dicendo. & per se magna. verborum ex haggeratione majora reddere , mea jam longius , tan quam in immenso quodam CZm P . excurrat atque m

ultet oratio . Sed discentium imbecillitati danda haeo est venia, Auditores, ut, quae in qualicunque illo luberalissimarum artium itinere ProPera ea nou Pλrum

120쪽

morantur, quam brevissime persequamur. Nam , quod ad persectam atque exactam rerum omnium cogniti nem attinet, ea plerosque cogitatio summam in desperationem adduxit, quod & Plato testatur in Amatoribus, & experientia cujusque nostram quotidiana Perspicue docet, semper aliquid esse, quod . quamdiu vivimus, diseamus. Unde dictum illud Solonis, tantop re veteribus celebratum, senem sese fieri quotidie aliquid addistentem. Narrant etiam, morientem Theophrastum conquestum graviter de natura fuisse , quod cervis & cornicibus vitam diuturnam, sibi exiguam deis disset. Neque ego sane , Auditores, tantum humano inis genio detulerim , ut censeam, fieri aliquando posse, ut, homo unus omnia in qualibet penitus arte Comprehendat. Quam multa enim vel in ipsa Grammatica ut hinc facile iudicium de majoribus quibusque disciplinis fiat non me modo fugiunt, qui tamen nunquam ab amoenioribus illis litteris abhorrui; sed etiam viros longe doctissimos , atque in illo studiorum Grammaticorum genere exercitatissimo ne ramen deprimenda vo- his vestra erunt ingenia , adolescentes, ut eristimetis, aut pluribus rebus distendis plures esse vitas dedicandas . aut unam duntaxat artem Pertractandam semper esse , atque in uno vel leviori studio cum desidiosa quadam voluptate ita consenescendum, ut discentes vita destia elat 3 ipsa enim unius ejusdemque ariis Perpetua tractatio semper aliquid gignet. quod investigetis. Sin vos unius soliusque artis delectatio non tenet. & aliae sunt non, opinor, indignae , quae a Vobis Percipiantur, nequid ego dieam, vos ipsi perspicitis, quis vobis modus sit in toto liberalissimorum studiorum cursu ades hendus , ut non usque ad senectutem in re aliqua su . perstitiose detineamini; sed in qualibet liberaliori arta atque disciplina non diutius immoremini , quam sobria cujusque rei cognitio Postulare videatur. Quis enim cum

SEARCH

MENU NAVIGATION