장음표시 사용
131쪽
DE LAUDIBUS LOTII ARINGI cIs ET MEDIC EIS.
catus sum , Patres sapientissimi, Auditores oris natissimi , ut nostra haec litterarum studia pa- cis & otii summa tranquillitate uterentur . δ , quod hic Pisis , loco ad litteras atque doctrinas pertractandas totius Etruriae maxime OPPortuno, sapientiae regnum Medices quondam Principes fundaverant . magis magisque stabiliretur atque Propagaretur ad gloritiam Etrusti nominis sempiternam ; id tandem , Magncium Etruriae Duce, Francisco Lotharingo , divinitus nobis obtigisse, tum ceteris omnibus, qui Etrusco nomine censentur, tum nobis Praesertim , ad quos maxuma hujus felicitatis pars pervenit. summopere laetanis dum . Si qua enim aurea unquam tempora suerunt , qualia Mediceis certe Principibus fuisse olim memoranis tur , Prosecto tempora haec sunt in Primis aurea , cum
felicitas, quam litteris omnibusque bonis artibus atque disciplinis in Pisano hoc Lyceo Magni illi Medicet Duces dederunt, aucta summe est atque cumulata Magni Ducis nostri Lotharingici liberalitate. An non vaticinatio illa fuit viri doctissimi atque eruditissimi, qui ante centum & viginti annos, quum eandem hanc ProVinciam , quae mihi demandata est, humanitatis atque eo
ruditionis sustineret, & de insignibus Lotharingiae fami-P 1 Iiae
132쪽
Iiae gentΗitiis , quodam veluti numine aselatus, subtilius disputaret, tanquam ex Apollinis tripode , pronunciavit, hene omnino Loth1ringae genti cum Medicea gente convenire , hujusiqudi rei iudicio esse lilia sex illa au reae, quae Duces Lotharingi ab Austrasiae Regillus , majoribus suis, insigne olim gentilitium acceperant: quOxum quidem liliorum quaedam veluti radix in sex illis Mediceorum insignium orbiculis conspiceretur. Fuit illa sane divinatio ia Neque vero illa insignia quidquam
Portendere , aut Praemonstrare potueruntia Sed est quaedam in animis hominum nescioe quomodo aliunde imis pressa praesagitio, qua rem saepe . multo etiam antein quam eveniat. Praesentite divinitus videntur. Praesen
ferant igitur homines jam inde ab eo tempCre , quo Christina illa Lotharinga. vice nepotis sui Ferdinandi
Medicet ado Iescentuli. Etruriae cum impetio praeside-hat . fore aliquando ut Ducibus I otharingis avitum iam regnum. Etruria esset. &, quae beatissima tunc erat, Academiae hujus Pisanae & litterarum conditio , per Magnos Duces Lotharingos renasceretur. Quod si tam in hac fortuna, tamque admiraIlli & divina se nobis maxime lactandum , quis , quaeso, dies ad laetitiam hane
concelebrandam aptior atCue accommodatior , quam
hodiernus hic dies. quem studiis ncsti is auspicandis sis lemnem atque legitimum majores nostri esse volueruntν Agite , Auditores. pcstit oratio iam mea suam Etruiariae , suam litteris , suam Academiae Pisanae felicitatem gratulari, & Lotha lingicas simul. 8c Mediceas laudes .
divinas illas atque immortales, Praedicato. Neque vero est dubitandum, Auditores. quin miraeque hae laudes sat cum litterarum laudibus co junctae atque coniselaeae. Nam Mediceae quidem gentis quaenam 'magis Propria ac Praecipua unquam laus. qirim quae a litteris'lmerarumque Patrocinio . uberti
me atque copioIissime dimanat i Intermortuae a septim
133쪽
gentis amplius annis erant litterae, bonae omnes artes
atque disciplime in situ & squallore jacebant . Omnia
barbaries efferaverat , lingua Latina ab elegantia & ni. tore suo penitus degeneraverat, summa in ignoratione Graecarum litterarum Latini homines versabantur. h manitas fere ipia politiorque litteratura in oblivionem& desuetudinem venerat , eIegantioribus quibusque & melioribus studiis nox apud Latinos sempirema offusa ecse videbatur. Quid plura λ Graecia , illa, inquam, Gra Cia, quae tametsi plurimum jamdudum sordium conistraxerat, tamen qualemcunque veteris eruditionis splenis dorem . ag veluti scintillam conseivabat , Graecia, inquam . ipsa dictu valde miserandum barbarae ev
serat , & se quae t des olim ac caput humanitatis . MViam facta erat atque propugnaculum harbariet , Gra caeque ipsae litterae exules atque extorres e Patrio solo profugerant. Hic status erat, haec facies miserabilis litteraturae, cum Cosmus Ne dices ille senior . qui Publico civium suorum decreto suae Pater Patriae est appellatus, accitis undique doctis vitis, litterisque Latinis atque Graecis in clienteIam receptis. enixus est, atque est)cie, ut non Latium modo, sed etiam Graecia universa , in Etruriam commigraret: unde Cosmus, Latinis, Graecisque copiis egregie instructus . tellum barbasiei intulit, eamque eX maxima Europae P Rrte Pe nitus profligavit is uvae vero Europae regio Paul Io excultior atque humanior, quo . reportatae tandem a Colmo puIcherrima clarissimaque omnium victoria .
tropaeisque de harbarie perillustribus constitutis, non hujus victoriae fructus uberrimus pervaserit Z Testis est Italia, ad quam e sonte illo Mediceo omnis doctrina. rum Omnium elegantia copiosui me profluxit . Testis est Gallia, quae non doctissimis modo atque elegantissimis viris e Colmi domo in reconditis quibusque atque i telioribus litteris exornata est atque exculta ; sed etiam
134쪽
striptis venerandae antiquitatis, codicibus Graecis Iocu pietata. Testis est Germania, ad quam omnis inde dis fusa est doctrina atque eruditio. Testis est Britannia . quae honestissimis hisce atque optimis humanitatis stu diis ita inde, tamque ubertim est irrigata , ut, quum Graeca iam tum litteratura magno in Pretio atque honore haberi coepta esset, Plato postea atque Aristote-Ies, non nisi Graece, in moniens Academia atque Cantabrigiensi praelegerentur. Testes denique omnes Λ- Cademiae, atque omnia gymnasia, quae stribligine antea sermonis utebantur, postea, renatis per Cosmum Medicem litteris, ornate & pure , hoc est, Latine, neque Latine modo. sed etiam Graece, loqui didicerunt. Sed haec initia veluti fuerunt renascentium atque repullulantium litterarum . Illa , illa litterarum restitutarum incrementa, eum , quae Cosmus ille Medices auspicata
inchoaverat, nepos ejus Laurentius Perfecit atque absolvit. Quae autem promeritis his Laurentii in optimas disciplinas par unquam possit oratio inveniri aut quid huc tandem, Auditores, asterri, quod dignum ejus ingenio, aut artium liberalissimarum, quas ille protexit , atque sevit, praestantia atque amplitudine videatur p quem etiam Laurentium avo suo Cosmo in eo longe praeferendum esse a junt, quod ille aliorum, hic caussa etiam sui, quippe litterarum optimarumque aristium studiosiuimus, lectissimam sibi atque locupletissi- 'am bibliothecam comparaverit. Quid enim per Deum immortalem in univeri disciplinarum Orbe fuit , quod
Laurentius non omnibus numeris absolvendum atque
exornandum curaverit p quid in arte oratoria, quid in Poetica , quod Laurentius non ad summum fastigium evexerit ρ quid in Philosophia, quod Laurentius non ad altissimum excellentis doctrinae gradum perduxerit J quid in Graeca ac Romana antiquitate , quod Laurentius e tenebris in lucem non evocaverit p Ille Latinas Gra
135쪽
s EXTA. 219 easque Musas non hospites modo, sed etiam contuberinnales , sibi esse voluit; ille doctissimos atque eruditissumos aetatis suae homines in familiaritatem suam recepit; ille, quibus res domestica angustior omnes ad sumis mam doctrinam aditus intercludebat, faedem liberalitate sua aditum ad interiora quaeque atque recondita summarum doctrinarum patefecit; ille honorem litteris ae litteratis hominibus maximum detulit ; ille, ut Graecos sibi undique libros, maximeque in Graecia , Tedimeret, nulli unquam operae, nullique sumptui pe-Percit ἰ atque adeo , quemadmodum Barbari Graecos
imperio, se ille Graeciam honis scriptoribus bonisque libris spoliavit. Quid ρ maxima haec Laureniti in litteras merita atque beneficia nonne hic nobis, in hac Lpia aula, intra hos ipsos parietes, ante oculos obversantur p Adeste huc , huc , inquam , adeste , non animis modo,
sed etiam oculis, Auaetores. Nam quod Pisina haec litterarum studia sedem hic fixam atque stabilem haheane, quod hic, in his aedibus, suo veluti in solio, se.
se sapientia magnifice regieque ostentet, quod haec undique gymnasa sapientissimorum doctissimorumque vurorum , hoc est, sepientiae ipsus, vocibus frequenter& assidue personent , debemus nos Laurentio , qui si
eras hasce aedes a sundamentis excitavit atque extruxit, sapientiaeque Pisanae, ac doctrinis omnibus dedicavit . Hoc vero tantum est, tamque ProtiXum ac singulare, Laurentii in litteras beneficium , ut, etiamsi , quae plurima ae summa Laurentius in litteras . beneficia contulit , minime ipse omnium contulisset . unum ac solum ad laudes hominis in omnem aeternitatem celebrandas sufficeret. Quandiu namque nomen erit litterarum , nomen Academiae Pisanae , nomen Sapientiae Pisanae, nomen urbis Pisanae, tandiu Laurentii Medices nomen
apud Posteros praedicabitur . Hic ego quid dicam de Pstro di Ioanne, Laureatu filiis quorum alterum s
136쪽
rant tum in cetera omni litteratura, tum in Graecis litteris, adeo prosecisse , ejus ut doctrinam , Graecique iermonis facilitatem atque elegantiam Graeci ipsi , qui frequentes Florentiam ventitabant, valde mirareuter talter vero Pontifex Maximus creatus, Leoque Decimus appellatus, tam impense litteras coIuit, tamque benigne atque liberaliter litteratos homines est complexus. ut, qui pater orbis terrarum legitimo suoque apud Christianos titulo vocabatur, Pate1 etiam litterarum nuncuparetur , &, quod ad litteras humaniores attinet , auis rea Augusti tempora Romae restituisse putaretur. o te pora illa Leonis Decimi vere aurea, cum summo hoώmines ingenio amplissimis praemiis ad persequenda hin. narum . artium studia invitabantur, cum iis, qui vem res striptores deperditos e tenebris eruissent , magn3 merces persolvebatur, cum doctrina atque eruditio iagradu dignitatis eminentiori collocabatur, cum Pontificis illius maximi atque doctissimi amores atque deliciae studia quaeque humanitatis habebantus . cum denique litterae Graecae atque Latinae Leonis Decimi liberalitate altae atque sustentatae , incrementa multo omnium maxima accepisse videbantur . Quis hic vestrum. Λuditores , sibi facile persuadeae, Post Leonem illum Deiacimum , aucta jam summis opibus atque honoribus si teratura, ad talem hanc & Iantam Mediceorum homunum erga litteras beneficentiam quidquam unquam adiici atque adjungi potuisse ξ Et tamen , Cosmo illo MMgno ad Etruriae postea principatum evecto , tanta facta est meritorum Mediceae gentis erga litteras bonisque disciplinas accessio, ut clarissima illa atque splea.didissima superioris memoriae exempla , veluti lumen stellarum luce Solis , Cosmi Magni , reliquorumque Mae gnorum generosae illius stirpis Ducum studiis & libem litate obscurata quodammodo suerint atque offusa'. QuRenim Cosmus sapientia erat, incredibili ac propem . Disitipso by Cooste
137쪽
dum divina, quum in parvo mediocrique imperio magnam Augusti sortunam studiose aemularetur , industriam omnem suam in eo etiam posuit, ut Augustum ipsum in liberalibus artibus protegendis atque ornandis non. aequaret modo, sed etiam 1 uperaret . Deus immortali si Potestne quidquam majus, atque etiam admirabilius dici, quam Cosmum Medicem, Ducem illum Etruriae, imperii magnitudine, & armorum potentia , tanto minorem Augusto, multo Augusto majorem beneficiorum erga litteras magnitudine exstitiine y Augustus,
maximus ille terrarum orbis imperator , Omniumque gentium Romani orbis dominus, pecunia' non adeo multas in litteratos homines non adeo multos impcndit e neque haec quantacunque ejus in litteras optimasque artes liberalitas valde diuturna fuit; sed vitae ejus terminis circumscripta est atque definita . Cosmus, DuκMagnus Etruriae , multo ille quidem minor dominator, Etruriae suae totius thesauros in litteras fovendas atque amplificandas profudit: neque hanc liberalitatem suam passiis ipse est secum extingui, aut ad paucos dilutaxat homines pertinere; sed eam ad plurimos longiis me latissimeque propagavit, atque ad omnem po iteritatem . Quis enim Academiam hanc Pisanam , lueem Etruriae, arcem omnium doctrinarum, domicilium ac sudem sapientiae, labentem fere hominum negligentia atque inclinatam , reparavit atque instauravit, nisi Cosmus p quis' eam iacentem atque afflictam excitavit, nisi Cosmus δ quis , studiorum bonarum artium jam pretiis imminutis, nudam antea atque inopem , certis atque annuis beatiorisi feliciorisque Etruriae proventibus locupletavit Atque au-ν xit, nisi Cosmus p quis Iiberales vim nes disciplinas , quae 3 hic Pisis a summis & celeberrimis viris docerentur . ex gregie perpztuoque dotatas reliquit nisi Colmus p quish denique, nisi Coimus, hanc ipsam Acadciniam , sum- Inas si inmae docti inae atque eluditioni praemiis tribu-ν Iis, nec nisi summis totoque orbe claris hominibus in
138쪽
Academicorum collegium cooptatis . eo honoris atque dignitatis extulit, ut nulli cuiquam celeberrimarum totato terrarum orbe Academiarum secunda, plurimarum certe esse tunc princeps videretur Quibus ego te laudibus esseram , Cosme, cuius solerti cura atque Providentia bonae omnes artes atque disciplinae, carundem
que artium praeclarissima quaeque ac nobilissima studia.
non ad Etruriae modo atque Italiae; verum etiam Europae totiusque terrarum Orbis utilitatem, recreatae
sunt atque renoruerunt 3 Benefactum hoc tuum . divunum est atque immortale , neque unius hominis ingenio atque eloquentia satis pro dignitate celebrandum. Mi to , Cosme , ceteras virtutes tuas, mitto belli Pacisque artes eximias, mitto sapientiam illam tuam singularem, qua quum Etruriae tuisque populis summam felicit tem pepereris , verissimum re ipsa comprobasti, quod
philosophorum sapientissimus divine ac sapientissime protulit , beatas tum demum fore Respublicas . ita quibus aut philosophi regnarenc, aut reges philosopharentur is Optimam hanc Cosmus atque pulcherrimam heredi. talem posteris suiς Magnis Ducibux Etruriae Mediceis reliquit: qui omnes quum, Pro suis quisque virib .eam auxerint atque amplificaverint, optimorumque Da- cum partes universas bene Praeclareque expleverint; t men eorum quisque eo melior atque laudabilior censeri & potest , & debet, quo Propius atque Persectius.
Cosmum illum Magnum imitatus est, &, tanquam abis solutum regnandi exemplar, tum in ceteris aliiv rebus, tum maxime in litterarum, Pisanique hujus Athenaei patrocinio . retulit in semetipso atque expressit. Quo majori nobis nunet gaudio exultandum sit, quod regnum hoo Etruriae a Magno illo Cosmo bonis auspiciis, acivirtute fundatum , tandem veluti per manus ad Franciastum III. Lotharingiae Ducem, devenerit. Sentio, met
Patalaum, Auditores , ta eam orationis meae Farte in Dissiliaco by Cooste
139쪽
s E X T A. 123 esse delapsum, quae est de Iaudibus Lotharingicis cujus quidem orationis in tanta rerum copia nihil dissici lius sit . quam modum & certam quandam rationem tenere . Nec vero mihi nunc Propostum est laudationem panegyricam facere. Nam si artifex ille , & pater eloquentiae Isocrates, cujus domus ossiciua quaedam fuit dicendi, decem, aut etiam, si Deo Placet. quindecim annos sertur panegyricam orationem suam de Athenien-ss urbis laudibus elaborasse: qui ego me sperem, mediocri hominem ingenio, ac tenui, seu nulla potius eloquentia , intra perbreΥe hoc tempus , orationisque hujus meae angustias, divinas tuas, Magne Dux Francisce, majorumque tuorum laudes satis Commemoraturum p Conabor tamen, quantum Potero , Partem aliquam earum laudum attingere atque delibare . Quania
quam . cum maximis modo Iaudibus Mediceos homi nes , ac Magnos Duces assiciebam, multo potiori jure heroes quodammodo Lottiaringos collaudare ipse mihi videbar: qui a bonarum litterarum Patrocinio, atque a ceteris omnibus pacis artibus praeclarissimis , eo mihi magis celebrandi esse videntur , quod militari etiam seriatitudine praestiterunt. & pericula Plurima atque gravitasma, quae in rem Christianam ab hostibus immanissimis imminebant, armis atque victoriis a Christiano lon se orbe propulsarunt. Iam vero , Constituto Magno Etruriae Duce Francisco III. Lotharingo, quanta & quam incredibili voluptate gens Etrusca Perfusa est. Cum plane liquidoque perspexit , Magnos sibi nunquam optimosilue Duces defuturos, qui rem Etruscam Etruscique nominis majestatem servarpnt atque augerent. Quod quam tute , Francisce, Etruriae jam tuae plene cumulateque praestiteris , quo te unquam nomine appellem Tu salutis nostrae auctor, tu Etruscae dignitatis assertor, tu pristinae nostrae felicitatis reuitutor, tu pater nobis Patriae. Tua enim jam Lotharin a, Francisce, nostra αδ haec
140쪽
haec Etruria . Haec tibi domus paterna, hoc tibi avi tum regnum, haec tibi patria, Etruria: quae a te seris Vata . Patrem quoque te suum , amoris atque honoris gratique animi caussa , agnoscit, confitetur , cunctiique omnium sissiariis appellat. O nos bcatos, quibus datus es divinitus Pater, & ratis pater, qualem neque
meliorem , neque nostrum amantiorem , Optare nunquam potuissemus t O beatam felicemque Etruriam , quae in extremum paene discit meu salutis adducta, seiade, te auctore atque auspice, evasit, ut nunquam antea beatior atque felicior fuisse videaturi O diem illum fortunatum , & melioribus plane lapillis nobis consgnaniadum , quo , miro ordinum omnium Etruriae consensu. maximoque populorum plausu, Senatu Florentino veru La praeeunte . atque in ea verba jurante, sanctissimo ju rejurando tibi nos devinximus , tibi nos nostraque omnia Iibentes volentesque tradidimus, tuosque nos fore, peris Petuoque tibi , tanquam optimo & clementissimo pa tri . subjectos atque obedientes polliciti sumus t Illud enim mehercule initium ac suadamentum totius nostrae felicitatis o Quoniam vero maxima pars felicitatis est securitas, sine qua beata civium vita uullo modo esse potest: quae & quanta est, Auditores, nostra liaee selicitas , quorum summa atque firmissima cst per Nagnum Dueem nostrum Franciscum Lotharingum securatas i Quis enim Francisco aut ad bella prostiganda . ac repellenda fortior , aut ad pacem & tranquillitatem tuendam sappentior 3 Minervam , quae dea in sapientiae,fahulati sunt Poetae, humaniorum simul litterarum discipli uis ae hellicis rebus praesidere t ut hac nimirum ratione significarent . utramque illam & militiae & sapientiae laudem sociatam inter sese plerumque esse aliaque conii in clam . Quotus enim quisque est ab omni hominum mc molia summorum ducum , atque imperatorum , qui non etiam saPientiae atque liticiarum libe
