Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

TERTIA. 6 s

tum Ciceronem Demostheni eloquentia anteponam δQuid si igitur in comparatione hac Demosthenis ac Ciceronis , gravissimorum quorumdam scriptorum judicio me audacter opponam ρ quid s Tullium praeseram pNonne, quod Tullius eloquentior Demosthene fuerit . Oratorumque etiam princeps suerit judicatus . ideo tatiam videri possit veram illam & absolutam eloquentiam , quam nos tamdiu , & tam anXie quaerimus, o,

Linuisse p Non ego equidem puto, Λuditores, neque ita olim putarunt reprehensores illi Ciceronis, Brutus ac Calvus, & Asinius uterque Pollio, neque , quod maximi momenti est, ipse de semet ita putavit magnus

alioquin aestimator sui, Marcus Tullius: qui quum celeber iam orator evasisset . atque in causis agendis sa tis esset versatus; tamen Moloni Rhodio, aliori opti mo caussarum , castigandum sese ac retractandum trade re non dubitavit, ut suam illam nimiam redundantiam, quantum Posset , coerceret . Videbat enim Tullius ,

quam longe ipse distaret a forma illa eloquentiae , quam

animo comprehenderat, neque adhuc tamen assecutus

fuerat. Quod si redundans illa & nimia eloquentia fraudi in primis fuit maximo illi Oratorum Cieeroni , ne veram & absolutam eloquentiam Consequeretur nunquam enim satis nimium illud eloquentiae suae reprime re potuit . ac coercere iquid illis nunc fiet sequioris

eorruptiorisque aetatis Oratoribus , qui luXuriam quoque,s Deo placet, diffluentis otiosa quadam loquacitate Orationis Iaudi sibi esse ducunt, atque ornamento , quique nervos omnes industriae suae in eo contendunt, ut vel Cicerone redundantiores atque abundantiores ipsi esse videantur p Quorum sane ementita eloquentia decepti

saepe adolescentes, sic eos, tanquam deos quOSdam Gloquentiae, colunt, ac venerantur, ut jam Ciceronem

arroganter superbeque fassidiant, neque Ciceronem sibi displicere, certe non satis placere, fateri erubescant . Vi-I de.

82쪽

detur enim iis Cicero, prae oratorum istorum suorum copia videlicet atque ubertate, nimis pressus, paeneque aridus atque jejunus: cui tamen veteres , meliores, ni

fallor . dicendi auctores atque magistri, nihil adiici posse censuerunt. Eant phalerati isti. & plusquam Asalici

oratores. Eant, qui verborum Phaleras, non succum , neque medullam orationis , studiose persequuntur . Eanr,

qui eo jam eloquentiae scilicet adspirarunt , ut iis CL Cero minus placeat. Mihi contra placet Demosthenes . Perplacet Tullius. Sed ita tamen uterque placet , ut neutri sine illorum summam persectamque eloquentiam

concedendam esse existimem ; sed tantam, quantam nemo adhuc unus eX omni hominum genere , atque ex

omni vetustatis memoria , sibi comparavit . Quid ego autem de memet dicam , qui tam longe, quam qui maxime , non dico , a summa, sed & a mediocri, atque adeo a tenui, vel etiam qualicunque, absum eloquentia Z Non equidem me vel utcunque eloquentem dixerim , quod ut falsum , ita esset hominis arrogantissimi, atque impudentissimi ; sed amatorem duntaxat elocueuintiae . Sentio, me vehementer rapi amore puIeheri imae

illius sormae & elegantissimae, quam imaginem Pers ctam sui in animo meo impressit vera perfectaque eloquentia . Summae hujus speciei, quae mihi semper ab ineunte rationis usu obversata est, & ad quam omni

virium Contentione adnitendum mihi esse duxi, ne com-Pos unquam fierem, in tanta rerum mearum ac fori

nae varietate , tanta praesertim ingenii mei imbecillit te , id ipsum, quod celetis, sed milii multo omnium vehementiis me . obstitit, rei nempe ipsius incredibilis

magnitudo. Est enim res omnium maxima, atque adeo dillicillima , vacuum unum aliquem esse prorsus ab omni vitio orationis , eumque omni oratoriae virtutis laude esse plene cumulatum . quod vera consummata

83쪽

TERTIA. 6

quae singula sunt permagna, ex iis universa constare veram hanc , quam dicimus , eloquestiam, idque praecipuum . maximeque proprium esse eloquentis, ut, quae Propria sunt atque singularia aliarum omium dossi in rum , ea sibi adserat universa p quum tamen aliae omnes doctrinae ipsae per sese eristere possint sine eloquentia. Potest esse quis grammaticus. dialecticus , philosophus, juris peritus , quin sit eloquens. Rem omnem medicam ut quis casse l. minime omnium necessaria est eloquentia . Geometra ut unus aliquis sit . ut musicus, ut talia quarum omnium disciplinarum mathematicarum Peritus . non opus Certe habet eloquentia. Potest quis etiam Cootam matus esse atque persectus In rerum divimnarum eognitione, quam Theologiam vocamus , qui

sit idem ab eloquentia destitutus. Denique ut iit sapiens, non valde indiget eloquentiae . Tamen nemo uiaus P test esse eloquens, nec gravi illo oratoris nomine diis mus videri, quin sit idem & honus grammaticus , &acutus dialecticus, & praestans philosophus, & legum atque juris apprime peritus; quin sit idem in musica

atque in erudito mathematicorum Pulvere egregie Verissatus; quin medicorum Praecepta , omnemque mede di rationem idem ipse teneat; quia Theologiam. mnemque honarum artium scientiam, omnem denique ipse sibi sapientiam acquisiverit u eo quia nimirum eRomni istarum omnium rerum Cognitione exsurgat, atque efflorescat oportet oratis . Quibus omnibus. ut dixi. accedere debent ornamenta quam Plurima oratoriae et cutionis et ut ornave nimirum S copiose , & ad rem quamlibet accommodate, & cum audientium etiam admiratione, singula exponat. o veram hanc . o persectam

eloquentiam 3 quam ut pro dignitate quis laudet. ipsam illam , quam laudat. adhibere debet eloque utiam . Sed quid ego plura de eloquentia p Hoc ipsum, quod ditacultatem tantam eloquentiae adipiscendae exagger , ta I a Iam

84쪽

iamque vim doctrinae uno oratoris ossicio eomprehendo , quale demum est , ae quantum, Auditores t Tale est pro Rcto, ac tantum . ut neque ad naturam atque ad dignitatem eloquentiae demonstrandam quidquam maius atque magnificentius, neque ad honestillimorum adolescentium animos amore omnium doctrinarum , inprimisque eloquentiae , inflammandos quidquam acrius atque vehementius afferri a me potuisse videatur. Tantatum enim abest, adolescentes. ut dissicultate haz et quentiae , quam summam esse ostendi , studia vestra . vel retardari , vel quasi desperatione vel minimum de-hilitari posse suspicer, certi ilima ut mihi spes injici

tur, fore, ut, quo dissicilior eloquentia est . atque altior , eo majori ardentiorique incitatione . ad omnes ho-nas artes . sine quibus ea eri nequit, contendatis. Quid enim non sperandum de ingentia vestris , quae sunt a natura praestantisi ima, atque ad omnem rerum omniisum maximarum ae nobilissimarum sesentiam adipiscendam unice comparata 3 praesertim quum tot tantaeque studiorum hic vobis atque doctrinarum eommoditate Ssuppetant, quot quantasque studiosus quisque sapientiae adolescens optare maxime Potuisset et quae tamen vel ribus illis . summis atque ardentissimis amatoribus f pientiae , maximam partem defuerunt. Noa enim vois his . ut Pythagorae, Platonique az Democrito , Fr pter discendi cupiditatem , longinquae sunt terrae obeundae non Asia vobis tota peragranda, ut Tullio; non vobis, tanquam in Phalerico . ad fiuctum declamare est necesse , ut Demostheni; non , ad doctorem audiendum , ut Euclidi illi Megarico , vitae vobis pericula adeunda . Hic , hic, adolescentes, theatrum vobis amisplissimum patet omnium disciplinarum i hic in Pisano Lyceo seminaritim vobis virtutis atque eruditioni L Constitutum ; hic sedem ac domicilium vobis fisum sapientia ipsa collocavit. Hic Dialectito, hic Physica, hie

85쪽

TERTIA. 69

universa Philosophia , hie Medicina. hic Iurisprudentia, hic Mathematicae dilciplinae . hic Theologia, hie

Eloquentia. hic bonae omnes artes atque doctrinae ita summo otio, rerumque omnium tranquillitate sese ultro vobis osserunt, amplissimaque etiam vobis praemia, si ea receperitis, pollicentur. Et si vero , pro sapientiae ipsius magnitudine atque immensitate, artes hae omnes

liberales in suas veluti classes partitae sunt ac distribu tae . tamen, qui eas hic artes profitentur , summi &doctissimi viri. collegae mei humanissimi , ita pro sequiique Profitentur , ut etiam universas singuli complectantur. Unde enim, ne longius abeamus , nisi eX hac ista rerum omnium cognitione. variaque eruditione , a litteratura fieri ereditis , ut magistri vestri abstrusiora quaeque atque difficiliora altissimarum doctrinarum tam Latine vobis edisserant, tamque eloquenter Unde . in. quam , nisi ex ea, quam dixi. omnis generis eruditio ne ac doctrina. fit , adolescentes, ut hic, quasi in regno , Latinae linguae elegantia , Latinaque eloquentia dominentur Θ Ut mehercule , quod ad linguam Latianam attinet, liceat jam vobis de magistris vestiis dice re, quod de C. Iulio Caesare Atticus ille Tullianus , eos , ut Latine loquantur elegantishme, multis litteris. iisque reconditis & exquistis, esse consecutos. Ut hinc etiam de eloquentia facile appareat , quia magistri vestri sapientia omnique rerum scientia excellunt . ideo

eos florere ac praestare eloquentia. Magistros hos vestros, viros amplislimos, eorumque admirandam plane doctrinam, atque eloquentiam . intuemini. oratorem ego vobis non ex rhetorum Oiscinis , sed ex mediis magistroium vestrorum scholis . atque ex intimis eorum doctrinis. deprompsi. Eorumdem vobis exemplo , bonae omnes artes doctrinaeque addiscendae . ut ad Ue. Tam illam persectamque eloquentiam . quae e X Omnibus si nul doctrinis nissum in modum coaluicit, quam Proxime potericii , accedatri.

87쪽

PATRICIO FLORENTINO PETRI - FRANCISCI RICCII , SENATORIS FRATRI ORDINIS . HIEROSOLYMITANI . EQUITICO ΜΜENDAT ARIO SPLENDIDISSIMO

CAESARI. A. CVBICULO ACADEMIAE . PISANAE . A. SECRETIS VIRO. OMNI. VIRTVTE

ALEXANDER. POLITUS

89쪽

ORATIO IV.

DE LITTERIS HUMANIORIBUS.

SI usquam alibi, quam Pisis, aut eerte apud alios.

quam apud vosmet, Patres Sapientissimi, ceterique Auditores ornatissimi , de studiis litterarum atque humanitatis paullo liberius atque audacius verba hodierno die essem facturus r verendum mihi valde esset, ne , aut hujusce ipsius diei, quem studiis do. ctrinarum omnium instaurandis solemnem atque legitimum majores nostri statuerunt, rationem minus habere, aut litteris ipsis humanioribus plus aequo quidquam concedere, aut de maximarum nobilissimarumque disciplinarum dignitate nonnihil imprudenter detrahere . oratio mea videretur. Verum Cum dicere me cogito Pisis, in urbe parente atque altrice studiorum humanutatis , in Gymnasio hoc celeberrimo totius eruditionis a que doctrinae , hic praesertim apud vos homines humanissimos, hoc est , studiorum omnium humanitatis peritissimos atque scientissimos ; quid reformidem auspice hoc studiorum nostrorum die de litterarum humaniorum laudibus dicere, atque ita dicere, ut nihil neque ad diei hujus celebritatem magnificentius . neque ad loci hujus amplitudinem accommodatius , neque Edhumaniorum litterarum atque adeo universae doctrinae dignitatem augustius, pollim unquam dicerep Artes enim doctrinaeque universae quum ita inter sese partitae sint atque distributae , suis ut quaeque terminis ac limi.

90쪽

74 ORATIO

tidus coerceatur: quid majus atque excellentius, quam studiu in unum quoddam reperiri , quod nullis ipsum sinibus circumscriptum , cetera Omnia doctrinarum genera complectatur atque includat 3 Hujusmodi autem studium est humanitatis. Quare, quod ἡe summa eloquentia assirmabat Tullius, sic apud vos de hoe studio humanitatis statuite, Auditores, rem nuIlam esse apud homines, quae plura dominae adjumenta desideret; uehinc quilibet vestrum facile intelligat, me de litteris humanioribus , non quid in iis ego valeam, qui certe in iis minimum valeo, disputaturum; sed quid, & quantum in omni doctrina valere is debeat, qui humanitatis

studium profitetur. Dabo namque Pro munere meo Operam , ut, quam potero , brevissime ostendam , litteris hisce humanioribus omnem eruditionem , Omnemque Terum omnium maximarum atque doctrinarum scientiam contineri.

Neque vero, cum litteras dicimus humaniores, velim, Auditores, leve quidquam cogitetis . quod ad pue litem duntaxat institutionem , atque exercitationem Pertineat, quod nimirum in Grammaticis quibusdam &Rhetoricis Poeticisque praeceptis . qualia fere magistri quique de trivio adolescentulis tradunt, totum Positum sit atque collocatum. An non multo Plane maiora atque altiora profitetur illa ipsa, quae a litteris docendis litteratura, seu Grammatica appellatur 3 Nolite autem existimare, studium hoc humanitatis , quod varium est atque multiplex, & in interioribus reconditis. que quibusque litteris versatur, ideoque humanitatis diacitur , quia maxime omnium studiorum hominem exis Polit eruditque atque exornat, studium hoc, inquam , humanitatis, terminis aliquanto sortasse angustioribus , atque brevioribus, quam Grammaticen iplam , definiri. Iam vero quam late patet Glammatica, quamque

multas per aries & disciplinas pervadit i ars illa quia dem

SEARCH

MENU NAVIGATION