Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

dem primo adspectu satis tenuis atque ieiuna; sed quae

revera , s quis in eam sese artem penitus insinuet , copiis iam omnibus variae eruditionis circumfluat , Omniumque propemodum maximarum rerum scientiam complectatur. Quis enim historicos, quis poetas enarrat atque interpretatur 3 Grammaticus. Quis medicos, quis jurisconsultos, quis philosophos exponit atque illustrat 3 Grammaticus. Quis theologos, quis omnis generis bonarumque omnium artium scriptores edi sterit atque explicat Grammaticus. Quis etiam doctissimorum totius antiquitatis hominum scripta recenset atque judi- eat , nis Grammaticus p Nam & Grammaticorum cst, idque eximium inprimis , & praestantissimum munus . judicium de scriptoribus ferre , & quae male atque Perin Peram scripta sunt, revocare ea ad censuram atque corrigere. Unde & ab alienis scriptis judicandis Critici iidem sunt appellatir quorum etiam fuit, tesse sene locupletissimo Quintiliano , non versus modo censoria vita gula notare , & libros, qui falso inscripti viderentur . familia submovere, sed di ipsos scriptores , alios in omdinem redigere, alios de numero eximere. Talia quaedam diligentissime persecutum fuisse opinor Telephum. Grammaticum illum Pergamenum , eo in libro, quo anquisivisse eum tradunt, quot res ac quantas stare Gramiamaticum oporteret. Atque ille quidem multo foro stebrevius rem totam expedire atque absolvere potuisset , si nempe dixisset, quae sunt reliquarum omnium bonaiarum artium atque disciplinarum, accuratam eorum exactamque notitiam Critico , seu Grammatico , summopere esse necesiariam : nisi si quis sorte velit ; posse quenquam recte iis de rebus judicare , quas ignorat . Quod si probe quisque teneat, opus est, ea , de quibus judicat, cur orammatico huic atque Critico eam rerum scientiam minime concedamus , quae quidem certe scriptoribus iis concedi debet, in quos suum illa

92쪽

judicium exercet y Itaque ad rectum atque integrum in omni studiorum liberalissimorum genere judicium , Pe noscenda est Grammatico totius antiquitatis historia.

Qii id dico historia λ viam ut ille sibi ad persectam eruis

ditionem praeparet atque muniat, priscae etiam fabulae cognoscendae , terrarum atque locorum situs perdiscendi, ineunda jam inde ab orbe condito exacta tem p rum rario , tenenda Dialectica , percipienda Geometria, reliquaeque disciplinae mathematicae, assumenda Musica , investiganda siderum ratio, comprehendenda mater omnium artium Philosophia , praecepta medicorum comparanda, perspiciendum jus Pontificium atque Civile, haurienda e Theologis rerum divinarum scientia . Quid plura honestissimae omnes artes omnesque disciplinae quam fieri potest, diligentissime atque studi sillime adipiisendae. Et quid aliud fuisse in caussa aruhitramini, cur Grammatici iidemque Critici vocati a Graecis suerint πολυί ρες, quasi multa variaque sese tia praediti, ut Alexander ille Cornelius, Grammaticus Milesius ; iidemque etiam , id est, pereruditi, ut Longinus ille criticus; quid, inquam, aliud in caussa suisse arbitramini, cur Grammatici, pras reIiquis ceterarum omnium nobilissimarum prosessionum hominibus , a varia ipsi multaque doctrina appellare tur , nisi quia Grammaticorum praecipue fuit, Omnem

doctrinam , omnemque rerum maximarum eruditionem

Profiteri ρ quum tamen ceteris omnibus artium liber lissimarum doctoribus satis superque esset, ea tantum ita arte, atque disciplina, quam quisque profiteretur, eXCellere . Itaque ceteri omnes & nune & olim ab iis duntaxat artibus celebrati, quas potissimum coluerunt pGrammaticus a multa eruditione atque doctrina. Quid enim , quaeso , a Dialectico requiras, nisi ut recte ac teque Concludat, veraque ac falsa dijudicet 3 Quid a Modico, nisi ut totam medendi rationem diligenter C.

93쪽

gnoscat Quid ab Iurisconsulto, nisi ut ius Civile a que Pontificium penitus perspiciat 3 Quid denique in

singulis aliis optimis artibus atque disciplinis jure postules atque exigas, nisi ut, quod cujusque pro sessionis proprium est atque singulare, intra certos quosdam, suosque fines persecte quis calleat 3 Contra vero a Gramismatico , eodemque critico , quid est in omni doctrina

Tum genere tam reconditum, tam abstrusum . tamque

ad judicandum dissicile, quod jure tuo non deposcas pQuid enim in tanta rerum maximarum atque artium varietate jam inde ab ultima antiquitatis memoria ignorare ei per te licet ii quem ad Poetas, ad Oratores se ad Philosophos, ad Mathematicosi, ad Medicos, ad

Iurisconsulto, . ad Theologos, ad omnes omnis generis Omniumque aetatum aE temporum scriptores intela ligendos , non interpretem modo, sed etiam judicem ad ἀhibeas 3 Quale hoc & quantum munus Grammatici l quod tale pro*cto est ac tantum, Ri, quod M. Tullius deldomo jurisconsulti verissime assirmavit, i oraculum eum esse totius civitatis ε jure , neque minus vere , vide nego mihi posse de Grammatico dicere , oraculum eum esse totius eruditionis , atque doctriuae . Quid ni δ quando , nisi a Grammaticis lumen accederet, pleraque adhuc , quaeque meliorum & praestantiorum scriptorum meliora fortasse atque Praestantiora erant, ita teneiahris jacerent. Quis hic mihi in tot ac tantas, tamque immensis Grammaticae laudibus importunius obstrepat, ejusque Grammaticae dignitatem, atque amplitudinem

tantam, quantam utique demonstrare conatus sum , usisque eo deprimendam atque abjiciendam putet . ut vo cabulorum duntaxat, non autem interpretationem re Tum Grammaticae Coneedendam esse contendat y quasi vero reliquarum liberalium artium sit res ipsis, Gramiamaticae vero sit, una solaque vocabula explicare atquainterpretari. Unde & Grammatici, philologii tanquam a sermonis di verborum studio, vocitentur. At enim

istud

94쪽

istud ipsum quod levius atque tenuius videri possit ,

quantae unquam Ucientiae memoriae est . quam ident operosum . quamqire infinite per hanc' rerum omnium universitatem dissu sim, omnia omnium artium atque dii diplinariim . ho est, rerum Omaium , vocabulλ examcte ac , perfecte inteIllae re , eaque vocabula , varie quidem , pro varietate ipserum arriu ri atque distiplinarum; sed S apte, atque ad rei eujusque faturam accommodate ex pla ua re atque exponere iriuod est plane publi Cum quendam & communem ludunt 'omni bile linibus atque disciplinis aperire , ut de omnibus illae vocabulis

tum Communibus , - tum etia ' Cnjusque propriis , erudiantur . loisic letiam Giammaticam agistram aruuli atque disciminarum V e qua nisi hobbe artes atque disciplinae verborum, antiquorum' aepe atque obseurocrum , interpretationem ad 'ista fit, vel in 'rebus eae majoris momenti caecutiant fere, necesse est, atque hau

Iucinentur 1 Deust immortalius Unde', his a Grammatica, Patefactam atque ostensem hasset Iutilpriadentii figulli cauonem verborutri , ex quil iurisconsulti ' de rerum ipsa tum significatione' erussirentur . & de jure &aequo iidem responsitarent' Nam Labeonem quidem

Antistium Iuri lconsultum memorant vetus jus cis ile vocibus verbisque interpretandis totum enucleasse. Unde nisi a Grammatica, propria artis suae vocabula Medici cognoverunt λ ea p quibus olim usus est Hippocrates . eXI, scarunt Dioseo rides ille Phacas & Et otianus et linguas etiam , quas vocant Hippocratis , Herophilus& Becchius & Calenus exposuerunt. Unde , nisi a crammatica , oratores atque poetae sua sibi vocabula diduCerum p ua, quae oratores & optimi quique sciiptores usui pa tot is interpretatus est Eudemus ; quae olatores decum' Graeciae, lulianus, Philoliratus Tyrius , Diodorus & Harmoration ; quae historici, Parthenius ; quae 1umrm ac celeberrimi Poetarum , Helladius. Ne dicam

95쪽

de Philoxeno, qui linguas Homeri, de Longino , qui ambiguas voces Homeri, de Epitheris illo Nicaeno ,

qui Comicorum atque Tra eorum verba, de Evagora, qui Thucydidis vocabula dissiciliora atque obscuriora illustravit. Unde, nisi a Grammatica, patet in philosophia verborum usus atquς explicatio 3 Fuit in philosophia Plato propemodum divinus: cujus instar Iovem locuturum fuisse dictitarunt , Graece si locuturus fuisset. Platonis verba Timaeus & Boethus explanarunt. Quid Dialecticam memorem ρ quid Geometriam 3 quid reliquas disciplinas Mathematicas, quae, nisi verborum

suorum interpretationem a Grammaticae mutuentur . nuhil fere rerum suarum intelligant Z Quid denique Theologiam, quae summa est atque altissima rerum scientia divinarum p Unde etiam, nisi a Grammatica, a Penaillo omnis eruditionis locupletissimo, suppetit unquam Theologis, hominibus plane divinis, vocum illarum divinarum interpretatio p Uos appello , Patres Christiani, vos, maximi atque sanctissimi Sacerdotes , quorum est de rebus divinis, religionisque jure judicium . Nonne

vos , tanta homines religione atque sapientia , quum religio ipsa ageretur, consulere saepe Grammaticam Portuit, atque eX Grammaticae ipsius interpretatione, ad certissimam illam testimoniorum atque auctorit turn divinarum regulam , de maximis gravissimisque omitium controve istis oecidere 3 Istud vero quam mirabile , arisque ad Grammaticam commendandam quam Praeclarum , ex unius alicujus voculae explicatione summa liquando sententiarum divinarum . atque adeo, totius re

ligionis , capita apte pependille, & nisi Grammatica unius alicujus verbi inrerpretatio praeluxisset, vos religionem interpretari minime omnium potuisse obvia sunt cuique vestrum , Auditores, in sacris historiis exempla, obvia ea vocabula . de cuibus . tanqu3m Pr

aris & focis, in solemnibus Cnsutianorum conventibus

96쪽

acerrime inter partes disputatum , obvia ea vocabulo. rum discrimina, quae , tanquam notae quaedam 'eri- ,

latis divinae, sunt a sanetissimis illis dostissimi: que Patribus, sapientissime ac divinitus excogitata, ut vera de rebus divinis sententia a falsa discernerctur . intem enim vestrum , Auditores eruditissimi, fugiant gravissimae illae roncertationes veterum Thcologorum, quibus sacrosanctae nostrae religionis summa quasi in distrimen vocabatur: quum , maximo ii animorum ardore . inter sese diiputarent , ac r ropemodum digladiarentur de ve his illis, Osis πιος, S. Ομeιουπιος, quae quidem Verbas ut minimum lono . hoc eii, una tantum littera, inter sese disseiant; mirum tamen, quantum inter sese diserant significatu i quippe quum horum verborum altero unigena ille Dei Filius unius ejusdemque naturae Consors cum Patie; altero natura Patri suo similis exprimeretur ; itaque qui recte de Deo, & qui secus lent,rent, his verhis, quasi tesseris quibusdam , inter sele distinguerentur. Haec si vellem omnia in medium aster. Te , quem tandem oratio mea exitum inveniret Sunt enim haec propemodum infinita r quae si attente v in hiscum ac sedulo reputavelitis, idem vobis accidat, ne eelse est, quod iis, qui in patentillima camporum aequora, aut in vastissimorum marium immensitates oculorum aciem longillime intendunt: qui nullum lane viis dendi finem reperiunt . Sic enim & in spatiis hiice imis mensis atque infinitis universi orbis altium atque discuplinarum, rerumque omnium tum humanatum, tume iam divinarum , quoquo versus mentis vestrae oculos Converierit Is , nullos Iam Grammaticae coniti tutos lane comperietis , extia quos illa interpretationem vocabulo is Iam tuam una Cum rebus ipsis non proserat. Sed quid ego Glammaticae vocatula duntaxat interpretanda, &uo Ires ipsas, quarum cognitione humana erui ιllo atque dodtrina perlicitur, Perans percipiendas concedam p. Ne-

97쪽

Neque enim una semper atque eadem est unius ejus. demque vocis interpretatio ἔ sed . pro rerum atque aristium diversitate, saepe etiam diversi . Anne igitur ι

quum vocabulorum interpretandorum munus totum uia

hique sit Grammaticae, existimabimus , in tanta rerumae sententiarum varietate posse Grammaticam varie eandem vocem , atque ad id, quod agitur , Congruenter interpretari, ni fi res ipsas, de quibus agitur, optime cognoscat atque judicet p Res autem ipsas si coagnoscit Grammatica, quarum vocabula intelligit atque interpretatur, quid ei unquam desit ad persectam rerum

omnium scientiam , quandoquidem nihil omnino est v Cabulorum . quod illa non intelligat atque interpreteiatur 3 Proh hone Deus i tantum ne seienti Ae atque eruaditio ais ars una habet, ut . quidquid unquam doctrinarum per ceteras omnes liberalissimas artes atque disciplinas dispersum est atque distributum , sciat ipsa eum u- latissime, neque tantum sciat, sed & illis omnibus disciplinis ad totius eruditionis summam praeluceat 8 Atisque hine fit, Auditores, ut Grammatica non in una solaque verborum interpretatione consistat; sed reruiti ipsarum explicationem muneris sui esse ducat, atque inscriptores omnis generis enarrandos praecipue incumbat . Hoc autem est , philologum agere , qualem se nominari voluit Atteius, non qui nimirum verbis . aut sermoni duntaxat studeat; sed qui, ut ille olim Eratosthenes, multiplici variaque doctrina censeatur. Quis e

nam scriptores aut poetas enarret, qui non simul S reis conditiora quaeque atque interiora earum rerum,.qua

ab iis scriptoribus aut poetis pertractantur , diligenter examinet atque excutiat p Quis Aristotelem interpreteatur, qui non simul & doceat philosophiam, ut Gramismaticus ille Philoponus Quis Hippocratem illustret . qui non s mul etiam medicinam , ut Grammaticus illo Nicander Colophonius ' Quis Homerum , principem il-

98쪽

llini & auctorem omnium doctrinarum, exponat, qui non simul & omnes doctrinas atque elegantias explice quae ab Homero ad ceteros poetas latissime manλrunt,

ut Grammaticus ille Didymus, & omnium ille grammaticorum facilς eruditissimus, Eustathius p Ο igitur

Grammaticam, non unam jam artium atque disciplinarum , sed artes doctrinasque universias uno grammaticae nomine atque ossicio comprehensas i o grammaticum , O litteratum , o eundem & Diespcticum , & Geometram , & Musicum. & Mathematicum, & Philo se-phum , & Iurisconsultum, & Medicum, & Theologum 1 O & eundem ab omni maxime doctrina instructum t uuis enim jam vestrum non lateatur, quod dOcto alicui viro vere non minus, quam mirabiliter, via sum suit, minore vos negotio Papinianos tres , quam Aristarchum unum , esse absoluturos ' Age porro , quid si noster hic Aristarchus de metris ac rhythmis Praecipiat , quam necessaria ei Musica Quid si ad historiam scit hendam semet conferat λ quam debet idem esse inpoliticis versatus t Quid si ad mansuetiores sese musas

Ieserat, velitque praeterea Philosophiam . ad magnorum virorum exemplum , Empedoclis nimirum , Varronisque,& Lucretii, carminibus consignare 3 quam varie , ct quam multis in rebus sit ille oportet eruditus i neque modo in Philolophia, astrorumque scientia, atque in omnibus artibus liberalissimis verum etiam Iucabulis i Quo etiam qualique afflatu furoris quasi divunt concitari illo debet atque impelli, ut versus non tamma te suo Pangere , quam divinitus fundere viduatur tuuid si det operam eloquentiae , ut unaquaque de re copiose dicat atque ornate 3 quanta ei sapientia atque doctrina opus est, sine qua persecta eloquentia nullo

modo esse potest i Quid si illud etiam , quod minimum

in doctrinis videtur, diligenti iLme curet , ut , quam Potest, elegantissime. loquatur Latine illud ipsum . quod est Latine, hoc est, polite atque eleganter. l. Diuitigoo by Corale

99쪽

qu7, Deus bone, quum magnum est, quam sngulare. quam pauocuum helmnum eorumque eruditissa morum

Fuit it M. Tullii, .l me rit C. halius Caelar paene prime copiae seque inventorem dixit . Fuit ipsius . Cam

ere 'Gratorum et C am Ii, me

loqueretur Latine, multis litteris,& iis quidem reco ditis & exquisitis, consecutum fuisse, Tullius ipse assin. navit. Fuit eH1M , post restituta, , ac veluti renatas liv-xeras, summ6λm isoru rei, qui tum alibi , tum etiam

incubuεrunt, ut rerum maximarum scientiam cum seri,

monis Latini, omnitque doctrinae elegantia conjungerent . Quae igitur ars libero illa quidem homine digna. quae unquam disciplina, tam severa esse potest , immo ero tam a musis aversa , atque ab omni humanitate aliena, quae studiis hisce humanitatis non contineatur Facessant, qui litteras haste humaniores levius quiddam esse censent, quam ut eae cum altioribus quibusdam

maioribusque disciplinis ullo modo conserantur. Non capiunt inepti isti homines, bonarumque omnium litterarum rudes , quid tandem sit studium hoc , quod 1- Psi culpant atque contemnunt, humanitatis. Neque nim est, quale ipsi sibi cogitatione fingunt, nugatorium quiddam , aut puerile, quod in fabulis duntaxat poetiacis, quisquisiisque verborum , ohle fundorum animorum caussa. inutiliter oceu petur. Quale fere suisse studium Tiberii Caesaris traditur. O quaestiunculas illas Graeculorum , quas facete satis atque urbane irridere soli tus erat Stoicus ille Seneca , quot secum remiges Vlycses habuisset , prior scripta ne esset Ilias, an Odysseat Apage has nugas, apage ineptissima haec studia diffluentium otio hominum a que ignavissimorum. Non eis

nim haec humanitatis mehercule studia, ex quibus h mo nihilo humanior, hoc est, destior atque eruditior. evadat. Illa, illa vere mihi studia humanitatis, quae in L x uni-

100쪽

.niverso studiorum liberalissimorum orbe longe lateque patent ac dominantur. IlIae, illae litterae plane hum nae , quae quum artes omnes honestissimas , & maj res quasque disciplinas complectantur atque contineant, eam iis elegantiam , eumque Ornatum atque nitorem adjiciunt, ut litterae ipsae humaniores elegantioresquaci politiores essiciantur. Illae , illae litterae humaniores. quas nisi tibi comites seu ministras unaquaeque altita marum nobilissimarumque di Piplinarum assumpserit, deformare ipsa nativam pulchritudinem suam , ac veluti in sermonis sordibus volutari videatur . Quid divinius Theologia, quae sapientia est :dmirabilis rerum divina-xum p Quid augustius atque sanctius Theologia . quae tota in summo sanctissimoque Dei numine contemplan do vertatur p Quid pulchrius Theologia. cui summum atque persectissimum totius pulchritudinis exemplar m jori multo superiorique luce , quam humani ingenii im- hecillitas ferat, spectandum atque considerandum Pr ponitur ξ Et tamen saeculis illis sequioribus . cum , post

humanae linguae non minus, quam Romani imperii, a Gothis vastitatem , intermortuae litterae eraut humaniores , quae facies erat Theologiae . quam tristis, quam horrida , quam agrestis i Equidem , quum Theologorum quorundam , qui bene tunc atque acute scripsisse puta-hantur, volumina in manus sumerem , miserebat metui, pulcherrima atque augustissima disciplinarum, mi. serebat me tui, regina disciplinarum Theologia, mei , qui libros illos Iegerem, pigebat, valdeque etiam indignabar, quod homines non tam suo, quam tem P Tum illorum vitio . aliquanto harbariores, illotis te manibus contrectare ausi fuissent. Adeo tute mihi, The

logia . in illis libris squallida , plenaque illuviei atque sermum videbare . Quid praeclarius atque honestius Phulosophia. quae sapientia est rerum humanarum , OPlumarumque Omnium Muum Procreatrix tamen, hum

SEARCH

MENU NAVIGATION