Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

in aliis omnibus rebus, tum maxime in litterarum studiis, modum non requirat, ubi nan solum sne ullo doctrinae detrimenta, verum etiam magna aliquando utilitate plurima ignorantur, quorum utique cogni' fione nihilo melior aut domor evadas .. Quare is mihi vere sapiens, vereque doctas ac litteratus . non qui minuta quaeque , immensis quidem studio ae labore , sed tamen multo curiosius, quam utilius . Pe strutetur; sed qui honestissimae cujusque res ea scientia contentus sit, quae libero homini satis esse videatur . non qui vane altercando atque pueriliter, in perpleris captiosisque semper quaestionibas occupetur , sed qui breviori , quam fieri possit, studiorum suorum Compenisilio , ad unam vexitatem Colliaeet ; non qui , Tiberii Caesaris more. aetatem suam in fabellis eosquirendis misere eoaterat; sed qui utilissima quaeque atque fructuosissima consectetur; non qui novus librorum helluciis iis omnibus libris lectitandis, ad quos, veluti quos dam scopulos, tempestate delatus, adhaeserit, dies noctesque insumat: - η- -- --, atque in quolibet doctrinarum genere praestantissimos scriptores, vel suo. vel alieno judicio , seligat, recolat, attente mediteturia Ille igitur, qui mihi sit in universe disciplinarum orbe versatissimus non inutili sexum discendatum multitudia Ne mentem obruet ἔ neque in quorumcunque vel ineiaptorum librorum farraginem seli ingurgitabit; sed ex cha in primis solidaque trium principum linguarum . Heiahraeae, Graecae , Latinae, notitia ad omnem tum duvinam , tum humanam eruditionem limbuetur a in P randa eloquentia Demosthenem, a tae Iscietatem inter Graecos, Marcum Tullium. & Fabium Quintilianum inter Latinos, duces atque auctores habetat; in Paetuca, PIO Nario carminum genere, illos Poetarum pri

cipes Homerum & Virgilium; Pindarum & Horatium ;Euripidem, Sophoclem & Senecam, Callimachum S

122쪽

tres Amorum Poetas Latinos; Aristophanem & cuin Plauto Terentium leget; in Philosophia totum Plat nem atque Λristotelem te vehit in.Mathematicis Eucludem, . Ptolemaeum, Apollonium illum: Pergaeum , aliaque Arehimedem comprehendet I in. Iuli rudentia tum ci alium , tum .pontificiarum legum volumina diligentissime atque accuratistime discet; in Medicina Hippo cratem & Galenum ἔ.itemque ex nostris. Cornelium. Celsum, & rerum arcanarum acerrimum ruriosissimumque investigatorem C. Plinium . assidue pervolvet; tu The logia denique is praeter sedulam atque accuratam Γ, Tum divinorum lectionem , impresios penitus geret i animo atque in mente eruditissimos illos Religionis i n strae interpretes , Origenem , Chrysostomum , Hieronymum , Augustinum , dc Thomam etiam illum Aquina, tem, qui, vel sequioribus temporibus . . ordiae quodam admirabili, miraque hrevitate se totius saerae doctrinae summam, Christia notumque omnium Patrum verissimas sententias complexus est atque illustratae . Quibus omnibus addet Graecae Romanaeque historiae , eκ Herodoto potissmum & Thucydide, Livioque ae Sallustio, atque ex aliis melioribus scriptoribus. ut Diodoro Siculo ..& Plutarcho, antiquitatis totius cogoidonem . Neque etiam recentiores negliget . qui, post reis stitutas a barbarie litteras. & ingenu praestantia & summa rerum omnium eruditione , ad pristorum propulaudes accesserunt . Quanquam eo libentius veteres . quam recentes scriptores adnumeraverim , quod a v teribus, veluti a sontibus rivi , omnem omnium do. ctrinarum copiam acceperimus , gratique animi sit azmaxime ingenui, de iis bene mereri velle . qui prim omnium de humano genere optime meruerund. Sed tamen nota se capi sinet incantus, aut decipi a magnuficis Phaleratisque inscriptionibus, quibus plerique vate postra vani insulsique striptores sordidas suas mer.

123쪽

ces , ut sucum ementibus faciant , imperito vulgo ostentant, libros. inquam, tam barbλros atque horridos , tam inconditos atque ridiculos, tamque inepti Tum Plenos, ut, posteaquam eos legeris , tam male tete operam in iis collocaste poeniteat. Nam quo quivique scriptor doctior sst atque sapientior , eo quoque solet esse modestior, simplicio reique magisque perspicuos libris suis stitulos praesigere, ut veterum Praelartim exempla ipstantur, Haec ononia illae praestabit vir doctus ac sapixiis, quom oratione jamdudum est 'rmo isu perflua omnia atque inutilia studia resecabit; nunquam otiosum spla esse patietur; sed mercatores, avidissimum hominum genus, imitabitur, ut, scut ii , opum Padirandarum Caussa, non itinerum .dissicultate . neque na-

νψ tionis Periculo impediuntur , quominus .domum , uis

corem , liberos relinquaux, itamque mari: - m atquypraudonthus committant; ita nullum Pro adipiscenda iapientia laborem ipse refugiat aut reso m et . Quantum P tatis temporis eum com pDdium tu longissimo illo disciplinarum cursu esse iacturum i quam cito eum

3d sapientiam , perfectamque rerum omAium doctrinam perventurum 2 Latissime aetas nostra Patiet, Auditores,

atque ad omnem rerum omnium maximarum scientiam

abunde nobis sussicit sed eam nos ipsi imprudenter ac stulte sontrahimus, dum quibus in rius minus OPONtebat , studia .nostia occupamus, atqus, ut uno omnia

verbo dicam , cum veteri Poeta, exigua pors est viarae, quam nos vivimM : frustraque postea dolemus Iempus nobis ad litterarum studia deficere, quum nos ipsi nobis ac tempori defecerimus . An non enim JOngissimam ad meliora studia Graecorum illorum vitam crederes , quilius etiam vacabat curiosus in fabellas inquirere quot Ulysiem remiges comitati fuissent, studiosius perscrutari y o magnos homines in nihil agendo occupMosi qui tamen perditi temporis culpam auto a in -

124쪽

In naturae nostrae infirmitatem , aut in circumstantia undique negotia , derietate eonsueverunt. Tu vero , adolescens , recte aetatem Partire tuam , nec eo tempore

apud Grammatistas importune detineare, quo graviori. hus tibi disciplinis opera impendenda esset ς sed , quo Brevio em discendi commoditatem hreve adolescentiae tempus pollicetur, eo tibi magis ad sapientiam properandum e fie intellige . Non ego a te quidem certe Di. dymi labores exigam , quem sane hominem tam asilialduum ac propemodum ferreum in scribendo fuisse a junt , ut quatuor librorum millia mirum dictu i exa Taverit. Imbecilliores sunt fortasse vires tuae, quam ut dies noctibus, noctes diebus. sine ulla vel honestae re missionis interruptione, in disciplinis addiscendis Coa jungas. Sed illud tamen exigo, ut diligentia , qua una

virtute, ut bene Tullius aiebat, reliquae Continentur . vitae brevitatem compenses r exigo, ut nulla male coLIocata diei parte , quam longissimam adolescentiam ecficias: exigo, ut tecum versari ipse scias , & , s soci talent amas, studiorum tuorum comites seu Potius duces, viros totius antiquitatis doctissimos nanciscare . qui te recta ad sapientiam perducant: exigo denique . 'ut tempore uti discas , & vivere. Quod si , seclatis perutarbationibus animi , diligenter didiceris i tum demum apparebit , quam in longa vita brevis tibi sit liberalium

omnium artium, atque doctrinarum cursus futurus Nunc vero , s vos , adolescentes, maxime commovent

exempla, quibus ad animos quamcunque in panem Pertrahendos atque impellendos nullum fortius validiu cque argumentum inveniri unquam potest di superiorem omnium temporum jam inde ab ultima vetustate memoriam vobiscum ipsi percurrite ι & non eos modo , quos ita hactenus laudavimus , ut multo omni laude majores viderentur ι sed di longe plures invenietis, qui,

quum ab omnibus artibus liberalibus atque disciplinis

125쪽

instructissimi suerint, plenissime inde Elarissimeque ostenderunt. ad Omnem nos rerum omnium scientiam adspirare posse , eorum si exempla sectemur. Quid enim dicam de Eratosthene, quid de ceteris, quos a quinc plici , hoc est , ab universae doctrinae atque eruditionis genere, quo plurimum praestiterunt, translato eleganter a quinque certaminum victoribus vocabulo , quin uertiones appellarunt λ Nam , quod ad Theophrastum quidem, quem diximus, attinet, illa ipia ejus, quum moreretur, de brevitate vitae querela , satis demo strat, omnes eum artes ingenuas Persecte calluisse , quippe qui sese tum, quum , quae ignorabat , . ruere Cia visset, extingui quereretur et quanquam nimium illuci nominis omnium artium Perficiendarum studiam faceret, ut, qui in omni doctrina erat maxime eruditus , tamen ipse fihi minimum stire videretur. Sed quemadmodum summis illis & sapientissimis viris pulcherrimum fuit ad omnem eruditionem Praeire: ita etiam atque etiam videte , adolescentes , ne turpissimum vobis sit, minime illos subsecui, duorum Plorisquc eadem , quae vobis m iam suspexuat , duceno uolio a cleruerunt . . Nestici

ouem enim veluti stuPQ m in aliquorum vultu legere mihi videor, quos ad h.uestissimam maxime aemul tionem excitari oportuerat, ut, quam in aliis amabant,atuue suspiciebant , doctrinam assequi ipsi pro viri tus conarentur . At enim adolescentIum nostrorum iniaeenia tardiora longe esse Videntur, quam uti cum maiaximis illis atque perspicacissimis aetatum omnium, i liuisue antiquitatis ingeniis compMari ulla modo pocsnt Uerum , ut summorum 1llorum homnum, quositi Omaibus disciplinis persectissimos fui'e coactat . la..dibus nihil detrahendum Putem ἡ quam tamen ingenia

tarditatum non vincit amor veritatas, vigilantia , assiduitas, labor, atque, ut uno Omma verbo complect

mur, diligentia ξ Hodico vir ingemo suit Ephorus. in

126쪽

quo se calcaribus .uti solere , scuti contra frenis in Theopompo , eloquentissimus ille Graecorum rhetorum orator, Isocrates dictitabat. Quam honi tamen scripto. ris Ephorus partes omnes impleviti Tirdissimo ingenio fuit Cleanthes, quem arieti Timon merito comis paravit. Quam egregius tamen Philosephus Cleanthes evasit, qui Stoicorum principi Zenoni tam sedulo adhaesisse fertur, ut, quae ab illo audierat , testae osti. husque inscribere , chartarum inopia soleret, neque indignus , qui tanto philosopho succederet, unus e multis judicaretur ' Medioeri etiam fuit ingenio Cornelius Celsus. Quam multa tamen Celsus de omnibus sere artibus conicripsit , itaque docte atque erudite , ut mmnia illa scivisse visus fuerit i Vos appello , recentis etiam memoriae viri doctissimi, atque eruditissimi. &de Latinis Graecisque litteris restitutis optime meriti;

quorum tamen nonnullos in rebus primum Ierci Plandis tardiori obtusiorique ingenio fuisse accepimus, diligentiaque lita iaci sse , ut, quae in doctrinis re ditis

eentur . Aiah tamen, quam longissime at tu, Auditores, et hane genti Etrustae injuriam irrogari imprudenter

Patias, ut aut adolestemes nostri summam rerum mmnium maximarum scientiam desperare jubeantur . aut Etruscorum certe hominum ingenia tarditatis a quoquam insimulentura Quae vero ulla eam . exculta humanior,hiisque omnibuS artibus perpolita natio de ingeniorum acumine atque felicitate cum Etruscis hominibus contendat ' quum paucos, & qui digito monstrentur, ali-hi locorum doctissimos viros enumeres ; hic vero in Miruria, hic Praesertim Pisis, in hac sede, in hoc mularum domicilio, tanta nunc sit, semperque antea su Tit maximorum ingeniorum ubertas , ut huc Atheu Commigrasse tandem videantur. Agite igitur , adolust - 1 urnatissimi, pudeat vos a majorum vestrorum gloria Diuiti reo by

127쪽

ria unquam deflectere, atque degenerare I pudeat, quam doctrinae votis atque sapientiae laudem Patres vestri tradidesunt, non adaequare; Pudeat Etrusco vos nomine censeri, & Etaustorum doctrinae minim responde re. Quid igitur vos a summa disciplina iiim Omnium scientii retardat unquam ac remoratur 3 Patrium nomen vobiscum ipsi perpendite, & cogitate, quam Pacat

lio , quantaque tum ceterarum rerum . tum optimorum

studiorum commoditate, sevi hic Pisis vobis liceat ad universum hunc doctrinatum orbem brevi percurreniadum. Universas has doctrinas spectate . ad has rectis nudus contendite . quarum mira atque incredibili su vitate labores in discendo vestri levabuntur . Quod me um fuit, hoet pro viribus eXsecutus sum . ut videtis . ut, quibus possem argumentis , ad sapientiae vos ac litterarum studia excitarem e facilis vobis ac brevis, reliquus erit omnium doctrinarum cursus, si id ipsim

hia persuaderi patiamini.

129쪽

VIRO. SUMMO ET . VIRTUTE . ET . DIGNITATE EXCELLENTISSIMO PATRICIO . FLORENTINO MARCHIONI. BASELICAE EQUITI . ET . EQUESTRIS A ORDINIS . SUI IN . PROVINCIA . VENETA A PRIORI CAESARI . IN . ETRURIA . REGENDA A. CONSILII sET . IN . RE . MILITARI . ETRUSCA . A. SECRETIs OPERA . SEMPER . EGREGIE IN . REΜ . ETRUSCAM . NAVATA MAGNIS . QVONDAM . DUCIBUS . MEDICEIS NUNC . MAXIMO . IMPERATORI FRANCI SCO. I, OB . FIDEM . ATQUE . INTEGRITATEMET. PRUDENTIAM .PER CARO ET . Λ . LITTERARUM . STUDIIS . PROTEGENDIs VBIQVE . CELEBRATISSIMO ALEXANDER. ΡΟ LITUS ORATIONEM . SVAΜ . QVAM . IPSE AD. ACADEMIA Μ. PISANAM MAGNA . HOMINUM . FREQUENTIA

DIXERAT ET . PISIS. EDIDERATA N N O . MDCCXXXVIII. PUBLICI . DENUO . IVRIS . FACTAM OPTIME . DE. SE . ET . STUDIIS . SVIS. PROMERITO HONORIS. ET . GRATI . ANIMI. ΚΑVSSΛL. M. Q. D. D. D.

SEARCH

MENU NAVIGATION