장음표시 사용
151쪽
est atque sapientior , eo etiam plura atque maiora agnoscit sese ac videt nescire. O magnos illos & sapientes viros, quibus magna quaedam scientia, atque adeo pus prima sapientiae 1isa est , scire, sese minime omnium esse eruditos i O Socratem l o viros illos sapientissimos. qui hoc unum sese scire , aperti iii me professi sunt , se nihil scires An vero, quum optimae omnes artes honestissimaeque disciplinae ita inter sese connexae sint atque Consociatae, ut, qui unam habet, alias sibi ad veram solidamque lapientiam adjungat, necesse si e quo
quisque una aliqua disciplina eruditior atque exercitatior fuerit, non idem ipse plane videat atque intelligat, eo etiam plura atque majora ad persectam & consummχ- tam ejus disciplinae cognitionem ex ceteris omnibus diis
sciplinis adjumenta sbi scientiae esse penitus Comparaniada 3 Applicat sese quis ad Theologiam . quae ex alti nsmis divinisque omnino principiis summa est scientia re rum divinarum p quam magnam , & quam infinitam .& quam multarum ac magnarum rerum scientiam postulat Theologia , cujus quidem est summum atque acerrimum in res omia es atque disciplinas humanas judicium exercere t Theologiae enim est, ea omnia , quae seu voce , seu scripto, divinitus nobis tradita sunt, atque ex afllatu divino veluti per manus ad nos tran Lmissa , recte intelligere atque explicare . Theologiae , vim illam summae auctoritatis, quae in Senatu Christiano , Senatusque Christiani principe , Pontifice Maximo,
divinitus residet, perfecte tenere. Theologiae , recbim atque legitimum Christianorum Patrum atque magistrorum usum percipere ia Theologiae , rationem ipsam humanam atque philosophiam sibi in subsidium adsciscere . Theologiae denique . historiam rerum gestarum , tum ab orbe condito, ortuque generis humani , tum maXime a Christo nato usque ad nostra haec tempora, perspectam atque cognitam habere. Haec omnia lunt Theo.
152쪽
I ,giae. Studet quis Philosophiae 3 quam operosa res est,
quantiqtie studii ac laboris . & quot res ac quantas complectitur Philosophia, quae non res modo humanas , sed etiam divinas, quantum quidem per humanam imbecillitatem licet , suas per caussas contemplatur i Unde enim . nisi ex studii hujus magnitudine atque dissicultate , Aristoteles, vir talis ac tantus, Platonem, talem virum ac tantum , viginti integros annos in Philosophia audivit 3 Operam dat quis Medicinae Non tam quidem laboriosa , neque tam operosa Medicina, quam
Philosophia ; sed tamen quanti & ipsa, & quam operosi laboris i quum optimus quisque medicus, idem sit S philosophus, quod ostendit Galenus, nec bene Callere possit medicinam , nisi qui & Arithmeticen , &Geometricen , & Astrologiam cognoverit. Ιus quis civile consectatur δ quanta porro cognitio illa juris civilis, &' quam dissuta, quae est cognitio ipsius aequitatist quum vel unus XLI. Tabularum libellus de gravissima Crassi apud M. Tullium sententia, hi bliothecas mnium philosophorum & auctoritatis pondere, & utilitatis ubertate luperare videatur. Quam multa enim e Philosophia, quam multa ex historia gentiumque mnium consuetudine , quam multa ex Ethlee ac Politi-Ce, itemque Oeconomice , ceterisque omnibus disciplinis, oportet, is hauriat, qui boni & aequi notitiam profitetur i Q id reliquas disciplinas artesque liberalissimas Commemorem p quas quo quis interius inspexerit; eo alia plura ac maiora scitu sibi esse necessaria fateatur. Quid commemorem Dialecticam. cujus certe est rationem per omnes artes atque disciplinas ad veritatem diligere, eamque in disserendo, verisque ac falsis dijudicandis moderari 3 Quo enim non pertinet Dialectica, cui is quidem est quacunque de re in utrλmque partem disputare p adeo ut Dialecticae prorsus sit quaecunque
153쪽
Eieinae. & Iurisprudentiae ratiocinatio . Quid dicam daadathematicis disciplinis δ quid de Geometria λ quid e Arithmetica 3 quid de Astrologia p Quid enim Geome.
tria atque Arithmetica non ad Philosophiam modo , Ωd etiam ad Astrologiam intelligendam magis necessa rium , quibus , quasi alis , quod ajebat Plato , evolara mens hominis e terris ad caelum videtur Age vero . quale & quantum est studium illud Λstrologiae; quam multis difficultatibus . & quam magnis . intricatum , quam multa illud & quam magna ab aliis disciplinia
subsidia, praesertim a Phisice , atque Optice, mutua tur l Quid hoc afferam νά μεταφυσικα , quΩrum Eanta est cum astronomici illis conjunctio , atque coniociatio, ut viri longe sapientissimi cx vario eoque coiistantissimo orbium caelestium motu numerum atque naturam in iatelligentiarum , certo quodam firmoque argumento , COI-
Iegerint 3 Percurrite hic, Auditores , universum illun disciplinarum artiumque libpralissimarum orbem , oppi. do amplissimum , multoque pulcherrimum . in quo di. scendi quisque studiosus sese ad doctrinam & eruditionem exerceat, Semper enim un doctrina aliam desiderabit, aliaque ex alia efficietur. Ipsa illa, quae min xa atque tenuiora in eruditionis negotio esse. Videntur , quantum , Deus hone , habent laboris atque dissicultatis ,
di quid & quantum scientiae sibi atque eruditionis de Poscunt, ut quis in iis cum aliqua ingenii ac doctrinae laude verseturi Quid enim planius ae facilius historiaῖQuid historia laboriosius atque difficilius p quae δέ Ge graphiae S Chronologiae & Astrologiae scientiam exquisitiorem atque excellentiorem requirit. Quid dulcius aliaque jucundius Poesi Quid Porii operosius I Rique eruis ditius y quae , fictis ad delectationem fabulis, apt4tisque ad aures mulcendas carminibus, prima ouHquam vis est naturae ae morum philosophia. -m di quam maiasina rςrum cognIuoag - 1cIentia Pactas cusus re a
154쪽
eesse sit, inde etiam intelligi potest, quod qutis valde intelligere, apposito ad rem exprimendam v cabulo , idem omnino Graecis valeat , ac canere , id , quod est proprium Poetarum . Quid tenuius atque jej nius Grammatica 3 Quid etiam Grammatica majus a que uberius y quae ceterarum omnium praestantistimarum artium atque disciplinarum scientiam suo sibi iure vindicat, & per omne scriptorum genus, per historiis cos , per Poetas, Per Oratores , per philosophos, atque adeo theologos , latissime longissimeque pervagatur. Nams Grammatici est , non poetas modo, sed etiam reluquos omnes scriptoreS, intelligere atque enarrare , cuius unquam generis eruditionis expers esse possit Gramiamaticus , qui nec sine musice metrorum , ac Ihγthmo. Tum rationem explanet, nec sne siderum lcientia poetas intelligat, nec sine philo phia Lucretium interpretetur, nec sine exacta maximarum quarumque rerum
cognitione de scriptoribus judicet, nec sine summo judicio & multarum rerum peritia genuinos veterum li-hros, a salsis atque adulterinis discernat p Multa hic sane pervideat, oportet, Auditores, quae perspicere nubio modo potest, qui non ita si in rebiis grammaticis exercitatus. Nec enim cujusque est, Patavinitatem in Livio deprehendere; sed Asinii Pollionis, hoc est, hominis multo doctioris atque eruditioris , qui mentis quudem suae acie eo penetret, quo nequeunt alii minus eruditi minusque perspicaces; sed & idem ipse, quo plura scit atque comprehendit, eo etiam plura atque ma jora, semet sentiat ignorare. An vero, quum, Veteri coque optimo iustituto, jam inde a teneris lectionem nobis a summis Poetis . ab Homero & Virgilio, summi ac sapientissimi magistri exordiendam esse Praece Pesa ine,'Putatis ne, simul ac principes illos Poetas leges. .rimum quis-- divitias Graecae Latinaeque i Hatiae univcria1 lese Li ia valuti veluti sponte cliunde.
155쪽
re, &, quae ex intimis Philosophiae sontibus uterque
Poeta uberrime atque copiosissime hausit . sese ei in conspectum dare Minime prorsus, Auditores. Immo Nero Cum quis primum Homerum ac Virgilium legit. miram ille quidem ex fabulis voluptatem percipit , mimoque etiam ad heroici carminis altitudinem atque sublimitatem assii rgit, spiritumque item ex rerum magnitudine virilem ducit, & optimis quibusque imbuitur; , sed interiores illas atque reconditiores sapientiae opes . quae sub externo fabularum ac verborum cortice delutescunt, minime omnium contemplatur. Has relege
do paullatim intelligit, ita ut, quo doctior fit atque eis raditior, eo majores amplioresque in utroque Poeta sapientiae atque doctrinae divitias , quas antea non vuderat , ratione atque intelligentia comprehendat. Quod& in arte oratoria, & in qualibet liberalissima disciplina ita fere usuvenit, ut, quo quis in ea est eruditior. plura sibi adhuc , quam ceteri, qui non eo eruditionis pervenerunt, addiscenda esse perspiciat. Λtque hic Marucum Tullium . quem alias saepius, nunc etiam appetilo , summum & oratorem & philosophum : in quem lunum virum cuncta S suas beatas copias sapientia atque eloquentia effudisse simul videntur, qui quamvis non mas omnes artes, atque disciplinas, quibus egregie instructus in forum processit, semper in dicendo adhibue sit; tamen ubique, Vel in minimis quibusque rebus . veluti in quadam umbra & imagine sui, semetipse in is dicat, qualis vir & quantus eXtiterit, quamque in omni litteratura, in Geometria, in Astrologia, in reliquis Mathematicis , in Dialectica, Physica , Iurisprudentia, tathica, in ceteris omnibus disciplinis, atque in omni Philosophia, excelluerit. Quis enim Tullio in historico, rum Poetarumque lectione veriatior 3 in regionum locorumque descriptione accuratior p in argumentando a.
156쪽
14 ORATIO in civili vita prudentior p in honis suadendis utilior in mmni philosophiae parte sapientior 3 in omnibus quacunque
de re disputationibus copiosior p Tullium igitur cum apis Pelio , testem appello locupletissimum atque gravis imum equi, quum ab ineunte aetate ad omnem sese eruditi nem paravisset, animumque suum omni doctrina, omni husque sapientiae studiis excoluisset, doctusque in s Tum , non docendus , venisset, artemque dicendi ad summum fastigium evexisset, omnesque Graecorum virtutes , vim Demosthenis, suavitatem Isocratis, subtilit tem Lysiae , copiam Platonis . Aristotelis acumen , complexus in semet unus mirifice suisset; tamen , quod muI- tum sese & longe adhuc a persecta sapientia atque eloquentia abesse animadverteret, aliorum sese distiplinae tota Asia atque Graecia de novo erudiendum , ac veluti recoquendum . .tantus & philosophus & orator, tradere non dubitavit. Quod si ita est , ut certe est , si qui multo Plus sciunt, quam ceteri omnes, ii etiam multo plus, quam Ceteri omnes , se nescire intelligunt quis non fateatur, Auditores, quod dictu admirabile quidem videtur; sed tamen verissimum est , quo quis magis indoctrinis profecit, eo sibi esse magis in doctrinas incumbendum p Accedit, Auditores , quod quo quis doctior est honisque litteris excultior , eo etiam ab illo
plura multoque majora merito requiruntur. Magnam Mnim vero personam sustinet is, qui doctrinam atque eruditionem profitetur. Est enim veluti Commune quod.dam oraculum non civitatis modo suae; sed etiam totius terrarum Orbis , quod studiosi ubique eruditionis curiosque etiam homines de rebus gravissimis atque maximis, omniumque dissicillimis, quae doctrinarum &humanitatis studiis maxime continentur , addiscendi Caucia, eonsulant. Quid homini huic ignorare jam licet , quem reliqui de vulgo homines, ut de Longino illa rhetore struat , veluti vivam quandam bibliothecam .
157쪽
dc museum , ut ita dicam , ambulatorium , respectent quem prae sapientia atque eruditione singulari planeque eximia, suspiciant atque admirentur, qui de interiori-hus & reconditis quibusque doctrinis interrogatus , debeat cuique hominum satisfacere ρ Quam diligenter, quam accurate, quam longo perpetuoque studio huici homini providendum est, Auditores, suae ut existimationi consulat, ut ne quid turpiter ignoret, quod ad tuendum doctrinae atque eruditionis munus conducere quodammodo ac pertinere videatur l Ferunt, olim Themistoclem , quod in epulis lyram recusasset . indocti rem hahitum fuisse . Dicitur etiam Socrates, quod tribus suae suffragia numerare ex recepta Consuetudine nescivisset, ridiculum sese in concione praebuisse . Ergo,
si summis illis & sapientissimis viris, tametsi omni alio
eruditionis genere ornatissimis, tamen dedecori fuit, a
liquid nescire, quod extra sapientiae studia positum iis videretur, nec doctrina satis exculti iidem habiti sunt, quanto turpius atque ignominiosius fuerit homini , qui doctrinae atque eruditionis munus susceperit , in eo . quod professionis suae est rudem sese atque imperitum confiterit qualem rhetorem illum memorat Fabius , qui. quid esset σχῆμα & νοημα , interrogatus , nescire sese respondit. Non est quidem turpe, Auditores , homun em de trivio , ea, quae oratoriae sunt artis, penitus ignorare. At ea nescire rhetorem, quid turpius p Noa turpe est . rhetorem caussarum naturalium Praeceptorumque bene vivendi ignarum sese atque imperitum di cere . At ignarum sese atque imperitum philosophum dicere, quid turpius 3 Nou turpe est, philosophum de arcanis iis divinitatis, quae supra universum ordine
naturae, atque adeo ultra certos ac eonstitutos intelli
gentiae nostrae fines longissime altissimeque posita laneatque collocata, nolle quomodocunque disserere ac dic
aputare. ra de arcaesa divinitatio sive ad deseadendum
158쪽
sive ad explicandum, disputare nolle theologum , quid
turpius Z Non turpe denique est, alienum a sapientiae studiis hominem in plurimarum & maximarum rerum ignoratione versari. At in hac maximarum rerum ignoratione versari studiosum hominem sapientiae , quid turpiust Ergo, quum multo turpissimum lit, hominem , qui omne doctrinarum genus profitetur, genus aliquod doctrinarum minime tenerer quis non videat, quo quis doctior est, atque in orbe disciplinarum omnium Verissatior, eo magis magisque laborandum ei esse , ut, quam eruditionis atque scientiae partem habet, in dies augeat atque perficiat ξ nimirum ut ad sermonis elegantiam majorem semper rerum seientiam adjungat, ut Latinorum Graecorumque scriptorum notitiam multo semper exactiorem adipiscatur, ut historiae non civilis modo ad usum Politices, sed etiam sacrae ad usum Theologiae , cognitionem multo sbi accuratiorem comparet . ut historiam quoque suae gentis suorumque temporum ad variam multiplicemque eruditionem multo curiosus atque exquisitius teneat, ut & Poetices, & Rhetorices,
di Dialecticae , & Cosinographiae, & Chronologiae studia diligentius in dies persequatur, ut multo sese , quam antea, laboriosius in Geometria, & Astrologia , reluquisque Mathematicis disciplinis exerceat , ut operam multo frequentiorem, atque assiduiorem det juri civili, det rebus medicis, det Philosophiae, det Theologiae , ut semper de novo ad litterarum studia aggressus esset
videatur. Neque vero doctrina vobis despondenda est, optimi adolescentes, ea ipsa re, quae vos maxime in summam doctrinam acuere atque excitare debet , e
vri nimirum, quo quis plus in doctrinae atque erudi elonis studiis proficit, eo etiam plus laboris atque duIigentiat huic homini adhibendum est . ut doctior in dies atque eruditior evadat; perinde quas nulla unqua rationa fieri possit, ut in summam atque absolutam
159쪽
T m omnium maximarum scientiam idem ipse aliquando perveniat. Quid p Putatisne . boni adolescentes , la-horibus his vestris, vestraque hae ineredibili industria fieri unquam posse , quod ingenii humani imbecillitas iatanta hac vitae nostrae ac rerum caligine minime mmnium patitur, ut quae nemini cuiquam vel sapientiΩsimorum ac doctissimorum virorum post hominum m moriam obtigit, summa persectissimaque rerum omnium eruditio, haec vobis tandem contingat, cui nihil unquam adjici pollit 3 Sed , etsi ita gignitur discendo eruditio , ut semper aliquid addiscendum supersit, num iis deo nobis animus in comparanda doctrina abjiciendus,& non potius dissicultati ipsi insurgendum , illudque pugnandum , & enitendum, ut, si non summam omniisque ex parte persectam , certe, quam Possumus, mari Nimam rerum omnium scientiam acquiramus p Quid no-
his , Auditores , studiisque nostris factum fuisset, si , qui
doctrinarum nobis facem praetulerunt, ita animati fuissent . ut, quia de persectissima omnium rerum scientia desperandum cuique hominum erat, non multo, quam antea, accuratius atque diligentius ad artes liberalissi mas ornandas atque perficiendas laborandum sibi existimassent 3 Neque enim eae artes tam persectae, quam nunc sunt, ad nos pervenissent, neque tam multa, eaque tam praeclara , quae superiori memoria in quo. dam veluti prolando delituerant, in tantam hanc littera.
rum & doctrinarum lucem prodiissent, nisi, qui eas arates acquisiverant, majori semper in eas studio incubuic sent . Ergo quum maximis illis & doctissimis viris ipsa summae doctrinae absolvendae dissicultas incitamentum diligentiae & laboris suerit, intelligite tandem , adoleis scentes , quod me hactenus demonstrasse opinor, quo quisque vestrum magis magisque in dies in doctrina a que eruditione proficit, eo majus atque acrius sibi euata litteria atque doctrinia studium collocandum.
