Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

cubuerint, ut, dum vetustae illae bibliothecae aliis aliis uae in dies doctrinarum copiis supplentur, incredibilis

acta sit . bonorum utiliumque librorum accessio . &, qui trecentis ante annis a Iibrorum penuria, nunc, divino quodam munere , atque hoc mirabili typographiae comis Pendio. ab immensa νam librorum: multitudine labora. re videamur ia Quid igitur dubitamus, Auditores , nos quoque , Catonis illius exemplo , Iclluones librorum

nominari ἐ.Quid , inquam , dubitamus, in bibliothecis

nos abdere , in libris versari, libris nos involvere , ialibris tempus contumere, &ι quod de codicet Iliadis Homericae Alexander ille Magnus sacere consueverat . Istros capiti ad somnum Maptandum supponere 3 Quid ire nos post veterum illorum vestigia , i hominum do Oissimorum atque eloquentissimorum, qui bibliothecas iaurbe, bibliothecas ruri, bibliothecas vi balneis , tanis quam instiumentum atque supellectilem domus in primis necessariam , habuerunt, ut, ubi maxim omnium

otios este videbantur, ibi minime cin tum esse iis otio iis liceretp Quid nobis parare quam possumus mutia mam & fessivissimam ad omne studioram genus copi 1m Iibrorum . & insignem illum atque percelebrem Grammaticum , Epaphroditum Chaeronensem Pro viribus aemulari , quem ferunt Romae libros subinde ementem.

optimorum quidem & ielectorum librorum triginta fere sibi millia compara ste Z Quid nos ita facere dubitamus. itaque in optimis & selectissimis libris sapientiam nobis

atque eloquentiam emere, quae ex frequenti alIiduaque librorum bonorum lectione efflorescit ac redundat λ Quod si res,tiolas domi arctior multo est atque angultior aquam ut quidquam pecuniarum , aut etiam aliment Ium nostrorum in libros vel . maxime,nobis necessarioa

emendos impaendamus, quid lego hic idicam, Aqdicor

172쪽

liberaliter cum litterarum studiis agatur, quae nisi assi mento hoc & multorum & bonorum librorum suste

tentur atque recreentur, languescant Penitus , necesse

est, certe quidem persecta omnibusque numeris absoluista nullo modo esse possint; utque Deus tandem aliquis hie Pisis, in Musto hoc Etruriae, in hoc celeberrima omnium disciplinarum atque artium liberalissimarum emporia, bibliothecam exsuscitet, quae, quidquid nos in omni doctrinarum atque elegantis litteraturae gen re desiderare unquam possimus , copiosissime nobis atque uberrime suppeditet. Fingite animis, Auditores, bibli thecam hanc Pisis, qualem ac quantam alibi locorum apud celebriores quasque tota reliqua Europa Acad mlas usurpare ipsis oculis licet; luigite, inquam . animis talem ac tantam pro Academiae nostrae dignitate , hi-hliothecam hane Pulsi in qua & doctorum hominum imagines, qui satis diserte atque copiose in libris illis Ioquantur, vobis ante oculos obversentur . & libris, quibus velitis, ad omnem scientiam atque eruditionem utamini. Quid inde, & quantum non adjumenti m do , sed etiam incitamenti ad eloquentiae studia atque Omnium doctrinarum p Te, Quinte Maxime . te, Publi Scipio , vos, vos praeterea , summi atque clarisiimi Romanae civitatis viri, appello, quos solitos ita dicem accepimus , quum majorum imagines intuerentur , a nimum inde sibi ad virtutem quam vellementissime i flammari atque accendi. Nonne animos hominum mulis eo etiam vehementius ad sapientiam atque eloquentiam

incendi, dicturi facile fueratis, si eas, quas homines lange sapientissimi atque eloquentissimi imagiues sui persecte in libris expressas reliquerunt . contemplarentur a Illae enim imagines sunt vultus, hae ingenii atque ani morum, mutae sunt illae imagines, hae eloquentes ii Iae ad oculos oesectandos . hae ad animos mentesque Pascendas atquc erudiendas comparatae ε Λtquo ut de in Disiligod by Gorale

173쪽

me ingenne fatear 9 Auditores, quod qui ne vestruthmulto , quam ego , melius atque verius de sese habet diacere; ut de me, inquam, latear, homine quidem parum ingenioso , parumque erudito; sed tamen librorum utcunque studioso atque amante, quam ego. vehementer ad eloquentiam incendor, cum Demosthenem ac Cic sonem lego δ'quam ego acri atque incredibili amor. ad sapientiam inflammor, cum in manus Platonem a que Aristotelem sumol quam ego subito, & quam di-Wino puroris atque Musarum veluti instinctu eorripior . cum Poetas, atque in primis Homerum atque VirgiIium lectito i quam ego ardenti & quam incitato rerum duuinarum studio assicior , cum sacros atque divinos libris pervolvo i quam ego denique studiose di quam cupide rapi eo me sentio, quo sedula me atque attenta bonorum librorum lectio nec opinantem adduciti Te hie etiam, divine Plato, appello. Tua quum sint multa sapienter dicta, atque praeesare , tum illud dictum est multo omnium sapientissme , atque praeelar meta tam esse pulchritudinem sapientiae , ut, si in oeulis tenta

neretur, ardentes amores sui excitaret. Nonne autem

oculis ipsi nostris sapientiam in libris tui, eernimus nonae in libris aliarum summorum hominum atque philosophorum, qui tam graphice nobis tamque eI ganter coloribus sapientiam siris depinxerunt; ut minime omnium miremur , si, cram libros illos lectitamur, amores sui sapientia in nobila ardentes excitet Quid si praeterea, Auditores, ad scribendum nos conserimus φquando stilus, optimus ac praestantissimus magister eae dicendi, neque valde Probari ii videntur, qui ita sese Iiuris abdiderunt, nihil ut Q his in lucem atquei ad commuvem fructum di utilitatem Proferant . Age 'porato, quale & quantum istud est scribere, & quam mulistos ac paene infinitos libros requirit1, si tamen stribu

174쪽

Iemaeos Alexandriae ad bibliotheeam dum, quae mulis muging uit tu i librorum Ceter rum toto orbe buMiothecuum mater habita est ac magistra, Nustum

perillustre adjunxisse , in quo docti di litterati viri, ia

I tyr Nempe quia reges illi prudenetivmi, dique peri Apis silumi probe. ut puto, istelligeb t, i doctis iis di Persiuditi iris , qui . ad bonos librosTcoascribendas se,

is, sese M eque applicarent, non quietem modo cur .Tumque vaepitarem ἔ sed etiam librorum , quos lege-bent, quosque consulerent, di ex quibus Iraum atque Draxistnisi thς pro XProme renta vim marimam Prae. lo esse oportere ., O rudes sillos. atque impolitos, qui,

quum ipsi nihil stripserint dignum memoria Posterita

tiβ, La n levioria rem momenti esse opinantur, scribere ad aeternitatem 1 Quid est enim . per Deum immortalem, scribere ad aetemitatem . nisi, quae utilissi. na sunt, quae Pulcherrima, quae scitu maxime. digna, urima cum elegantia atque eruditione litteris coasga,

Quod spe multae ac diligenti plurimorum atque o Ptimorum librorum lectione qui unquam sat . t Scruserunt multi ad aeternitatem , homines doctissimi atque ruditissimi, tum veteres, tum recentiores. Scripsit ad aeternitatem M. Tullius, scripsi Seneca ι scripsi Qui, tiliantia. Scripserunt etiam de nostris homiribus orig ms, Hieronymus pChnysostomusi, August musi. Plerique isti: Christiani Patres Zma obus sacria atque divinis ad

eternitatem scripserunt. Quotus autem quisque eorum in ,, i qui non etiam plurima in omni doctrinarum at- Olegantiarum genere ex vetustioribuς iisque praeclamsi s nerumvatque inloquentiae magistras lageodo .c igno eriti, quod omnino, faetendum i Senem momui I ORI elaam n lectionem lithae: scriptionem alterna'erae, e ἔd mis cum rei veterum Euit Mi Milaeternitatem scri

175쪽

-nemino quoqtiam antea , Romanori m tenta ins,Z neddssi Pericctum, ipse mirabiliter conscripsi v atque persecte. Muis autem Plinio non in scribendoe modo , sed etiam. -ut paullo' astu dixistis in; tetendol frequenticit ac d vigi nitor 'sisi: nihil unqbamylegerit, quod u6n exceru

gelu iaΗ atque Iabolfis IF lifferatum studia i 3mpenderit ut ver homines studiosissimi atque diligetitissimi prae illo maxime desidiosi & inertes tui leti potuerimi, qui denique adi libros/inos Natur1lili Historiae conflatendos duci

se ultim ιuum mutila servol Verit, atque ex centei te raptoribust, rerum praeclarissimarum observationeque

tractus navigationibus dotem, quid & qaaatum novi m aelo atque am astris observatu D. dot di quanta, in di mudica , In re nautio omm phlio phia dii mira. Diviter βmmadversa , quae Frisebrum omnino, hommim Muigontiam fugerunti, quid idenique' &uhhahitim rubriam a Deum religionis, antiqua saperstillone sublatai j oulieominum propemodum gentium animos . isto logeo FeFat, atque oppresserat, si hominibus', ad Ialtitem' DHorum i sempiternam, di .initus traditum atque demon Hratum M laee omnia ali pe diu a ueneris diis ψαλοί Fa uda ut plane e noscelida 'quii 'st,ibunt Iaddere I tem, ut nempe primam o Mum iretZ

176쪽

Feteribus rerum omnium scientiam eum ulatius multisque

P rtibus auX ruat, recurrant. E , quum bene accurat

que perspexerim, quomodo & quibus veluti gradibus Terum cognitio, a rudibus initiis prosecta, sese in clarissimam lucem explicaverit, tum demum omni erudiistione atquς doctrina reserti, doctrinam illam atque Fuditionςm suam, qnam ex aliorum libris legendis sita Co paraverans, ipsi libris suis conseribendis, ad reipuis licae bonum i qmplificatio mque litterarum , in alios diffundant. Atqge hoe dem qm est, Auditores , scribe M ad aeternitatem . Quid si etiam ad veteres illos, sum οβ omnium doctrinarum 8tque elegantiarum auctores di magistros imitandos nosmet conveαimus, atque apis Flieamus quod sane optimum eensendum est genusicribendi, si nempe qui maxime omnium veterum in quolibet genere excelluerunt, nobis ad scribendum de

Ruacunquo re praeluceant, hoc est , ad eorum eaem. Plum, .m quandam veluti it aemulationem scripta quo. que nostra conformemus. Aga vero , quid ad bene re.

Oeque imitandum magis necessarium bona & assul multorum librorum lectione . no a modo, ut, qui optume omnium, atque praeclarissime scripserint, ipsi per nos dispiciamus ιε sed etiam ut optima: quaeque Riquo Praeclarissima di rerum & dicendi exempla ex melio. xibus quibusque scriptoribus in usun nostrum. seligamus Quaxe etiam Horatius in Arte exemplaria nobis Gramga nocturna diurnaque manu versanda esse Praecipie . t Graecos tuos eruditionis ac dom inae principes a que auctores, a quibus omnis ad Latinos doctrinarum Hegantia manavit, quam possumus diligentissime. imutemur. Iam vero quia unquam Latinorum, seu orato-xum . . seu Philosophorum, seu poetarum, non sese im m ad Graecos imitandos contulit 3 non Graecurum virtutes accuratissime expressit p non Graecos studiosissumo est aemulatus, 2 quo Graecorum tautior fuit. nom

Disi tiroci t

177쪽

eo etiam melior, non eo sapientior, non eo eloque

tior est habitus p Quis enim de oratoribus Latinis sapientior atque elegantior Cicerone Θ Atqui Cicero sese

totum ad oratorum & philosophorum Graecorum exemplar essinxit, tum ceterorum omnium . tum in primis

Demosthenis , a quo Cicero , Quintiliani gravissimi rhetoris judicio, magna ex parte factus est, quantus ille unquam fuit, id est , summus & eloquentissimus or tor. Quis etiam de poetis Latinis praestantior atque divinior Virgilio p Atqui in Virgilio eximia quaeque

sunt ac selecta non Graecorum modo ; verum etiam Latinorum Poetarum ; sed tamen in primis Graecorum :de quibus quidem Graecis Theocritum in Bucolicis , Hesiodum in Georgicis , Homerum totum in Aeneidem Virgilius nobis retulit atque repraesentavit . Quid Z in uua solaque Aeneide quum Virgilius utrumque illud Homeri Poema, Odysseam atque Iliadem , admirabili prorusus singularique artiticio delinea verit atque expresserit

nonne multo etiam artificiosius atque admirabilius utriusque poematis exordium , quo Homerus non tam pro

oemiorum legem servasse, quam constituisse, vitus est Fabio Quintiliano , initio Aeneidis 1 uae conjunxit simul Virgilius at oue adumbravit 3 Quod quum ego alibi ad Homerum primus omnium observaverim . dignum id ipsum judicavi, quod huc etiam vobis, studiosillimi re Oae imitationis adolescentes , veluti piaestantishmum quoddam ac singulare ingeniosissimae imitationis exemplum , in mcdium afferrem . Quis etiam de Latinas 'Sed quid ego , post Ciceronem atque Uirgilium , alteiarum Romanae eloquentiae patrem , alterum Romanae Poesis principem , alia quoque exempla eorum CC ni cter, qui optime atoue cic gantissime scripserunt , eo quia optima quaeque atque Mega misit ma . qua Orato v.ra , qua Poeta tuni, lunt imitati quum S Ciceroni vetustisti mi quoque oratores, vul Iudus atque impoliti, Plutimum

178쪽

ad jumenti atque utilitatis attulerint, & Virgili: is ex semc bus i nnii poetae plane minime omnium culti atque oroati, s sis aurum colla giste asi irmaverit. Videtis hinc a que pei spicitis, Auditores, summis illis viris , sumini ut cile iit oratorias & poctae, studiosam multorum libiorum lcctionem plurimum profuisse, non quod omnia omnium ii semper aemulati fuerint neque enim omnia omnium fern per sunt multo optima atque elegantiissima) : sed quod, tametsi unum sibi maxime imitandum pio-Posuerint , tamen non eum unum ac solum sibi initia tandum censuerint, quumque aliorum omnia legerint ,

tamen Optima quaeque duntaxat atque selectissima in usus suos allum pserint. Ergo, si neque Marcus Tullius

sine imitatione iummus orator esse potuit, neque Virgilius ium mus poeta , persecta autem imitatio multiplici potissimum lectione nititur ; si egregia rerum omnium eruditione, summaque eloquentia sat ii , oportet, inructi, qui scribunt ad aeternitatem , egregia autem re rum omnium eruditio, summaque eloquentia, veluti ex fonte quodam , ex quotidiana atque a1sdua bonorum

multorumque librorum lectione latissime dimanat ; s denique tantum scimus , quantum memoriae mandamus ,

oblisioni autem atque inscitiae attenta & accurata lectio in primis medetur, quae est summa orationis hujus meae rcur non tandem aliquando fateamur, Auditores , quod

ego tandia oratione demonstro . unumquemque litterarum studiosum in doctrinis atque eloquentia tantum Cerineo profecturum , quantum in bonis multisque omnis generis libris legendis profecerit Θ Ο hanc praeclaram, adolescentes, O hanc regiam & directam, & apertam vuam doctrinarum , atque eloquentiae s O vos de litterarum studias, de patria , de vobis ipsis optime meritos, si , iam hanc institeritis,. si nempe , polleaquam Prae Ceptores hos veilros , viros doctissimos atque sapientissi

179쪽

OCTAVA. Is I

giuris ad reconditas quasque & exquisitas doctrinas per cipiendas usi fuistis , nihilque omnino praetermisistis,

quominus eorundem Praeceptorum vestrorum doctrinam atque eloquentiam imitando ipsi met in vobis effugeretis , tum demum , ad scientiam atque eloquentiam auia gendam , totos vos bonis cujuscunque generis libris leagendis penitus dedatis. itaque discipuli quodammodo

effetamini veterum illorum doctissimorumque scripto. rum, a quibus plane ad Praeceptores ipsos vestros omnis doctrina atque eloquentia profluit. Amate igitur li-hros , si vere sapientiam atque eloquentiam amatis, optimi adolestentes. Non vos a libris otium , aut mnus, aut voluptates, aut sessi ludorum dies, aut de nique amicorum consuetudines atque familiaritates abs

trahant. Libri studia vestra atque ingenium alant . Libri vos oblectent atque ornent. Libri vobiscum per noctent, vobiscum peregrinentur , vobiscum rusticentur. Illud denique vobis sit penitus persuasum , summam vos rerum omnium PraeclarisIimatum scientiam , sumiamamque eloquentiam adepturos esse, si , quo doctissimi quique viri, ipsique praeceptores vestri, eo & vos bonis multisque libris assidue accurateque lectitandis conis tendatis , ac tandem adspiretis, ut , propter magnam antiquitatis totius omniumque rerum haustam e libris eruditionem, bibliothecae quaedam animatae esse vide, mini.

SEARCH

MENU NAVIGATION