Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

DECIMA, I s

hros eXponeres atque interpretarere . nisi ut ita per litteras humaniores melius eos ac facilius ad Christianam doctrinam praeparares atque instrueres ' Quo eodem fere consilio non in humanioribus modo litteris; sed etiam in Graeca philosophia usum Origenem fui sie ferunt, ut, quos de discipulis suis excellenti optimoque ingenio esse animadvertebat, eos Geometria & Arithmetica , aliisque hujusmodi disciplinis eruditos , in Phil

sophiam , atque in varias philosophorum sectas introduis Ceret , quos vero imbecilliori hebetiorique ingenio, eos Plerosque omnes ad humaniorum litterarum studia ex Citaret atque adduceret, quippe qui solitus esset dicere, Plurimum eos facultatis atque adjumenti ex liberalissimis illis atqne Iionestissimis studiis ad libros divinos intelligendos esse relaturos, Facessant igitur, qui ex somnio illo Hieronymi studio illi Ciceronianae eloquentiae invidiam quaerunt, & ad humaniores litteras damnandas, in quibus tota fere vita Hieronymus multus habitavit. Hieronymi ipsius auctoritate abutuntur et qui nec prorsus intelligunt , quorsum tandem illud, sive somnium , sive monitum in somnis divinum , spectaverit. Non cnim quidem certe , quod somnians Hieronymus promi latat , sese nunquam neque Ciceronem , neque alios quoscunque profanos libros amplius lecturum, ideo unquam ipse postea vigilans pertinere censuit , ut a Cicerone aluique hujusmodi elegantioribus latinioribui que scriptoribus in poserum lectitandis abstineret ;scd ut, quam ex Cicerone eloquentiam Latinam , quam ex Comicis Latinis elegantiam , quam ex aliis Latinis Giaecisque scriptoribus variam multiplicemque eruditionem iubinde acquireret, totam ad Christianae doctrinae usum atque ornamentum conferret. Quis mihi igitur audeat humaaiorem hanc litteraturam , veluxi Christianae rei perniciosam ac noxiam, aut certe valde ad modum Periculosam , objicere . quam Christianorum P B b x IIum

212쪽

leum dostissimi & eruditissimi quique non perutilem modo , sed etiam sibi pernecessariam , ad res divinas traetandas existimarunt 3 Quis, inquam , Christianis hominibus ponere in crimine audeat politiores humanioreL. que diiciplinas . quas rebus Christianis tantum praesidii, tantumque utilitatis, sive ad defendendum, sive ad im-Puonandum , afferre ipse acerrimus religionis Christia nae hostis , Iulianus Caciar judicavit, ut quo erat ingenio acuto atque perspicaci ad Chiistianismum extu handum , funditusque evertendum , nihil tam valere Putaverit . quam si liberalissma humaniorum litterarum &disciplinarum studia Christianis hominibus eriperet atque auferret. O cladem illam deplorandam Christianorum

studiorum i o illam Chiistianae Reipublieae a Christo

nato maximam & luctuosissimam calamitatem l o Iuliani in Christianos immanissimam , o teterrimam , maxime omnium ha tharam crudelitatιm , cum Christianis ille hominibus liberalibus litterarum studiis interdicebat i Quos tu mihi Nerones , quoS Domitianos . quos Decios , quos Diocletianos & Maximianos, quos milii decem alloiae complures, hostes saetissimos , impiosque insectatores Christianorum commemoras p quae mihi crudelitatis in Christianos monstra , quae feritatis λωque immanitatis portenta, quae superioris memoriae te- terrima saevitiae harbariaeque exempla ob oculos ponis pquas mihi narras carnificinas, quae genera Poenarum

ac suppliciorum , ingeniosi ilime in Christianos excogitata ac constituta, eisque miserrime atque atrocissime

ubique locorum ac gentium inflicta λ cum Christiani ,

hoc uno soloque Christianitatis nomine , bonis omnibus rebusque 1uis spolia hantur . exilio mulctabantur , relegabantur , deportabantur, uno aliquo membrorum mutilabantur , ad metalla & bestias damnabantur , vinculis & verberibus , omnique supplicio excruciati necata

hantur , ferinis pellibus contecti a canibus dilaniabantur,

213쪽

DECIMA. 197crutibus afligebantur. igni cremabantur, atque ubi dies defecisset, ad luminis nocturni usum urebantur. Haec& alia superiorum Caesarum in Christianos exempla, atrocissima crudelitatis Iulianus quis credat, auditores p Iulianus , ille, inquam , Iulianus , qui Christiano sese sanguini parcere velle prae se serebat , interdicto Christianis bonarum litterarum usu , longissime superavit. Illi enim saevitiam in Christianorum corpora adhibuerunt , Iulianus in animos Christianorum . Illi vitam Christianis eripuerunt, Iulianus Christianis do trinam atque

sapientiam. Illi mori Christianos voluerunt, Iulianus rudes Christianos bonarumque litterarum ignaros vivere . Quod si multo pejus , multoque atrocius atque miserabilius sapientissimis viris visum fuit rudem vitam atque inculiam in infantia , summaque omnium bonarum artium ignoratione, pecudum instar, transigere, quam gloriolam mortem atque illustrem pro vetitate S religione occumbere . quis unquam dubitet, quod minime dubitandum duxit Augustinus. Iuliani im laevi is misiam & erudelissimis Christianorum hostibus accensere , eique etiam in insectandis persequendisque Christianis primas inter omnes Caesares immanitatis partes ' vinducare , qui hominibus Christianis gloriosas illas praecla-

Tasque mortes, quas mita animi alacritate oppetere antea consueverant, malitiosissime inviderit, eosque optimarum altium rudes & imperitos , interdictis earum

aertium sudiis, esse jusserit p cujus quidem factum illiis si summi laudum Iuliani fautores . acresque inimici

Christianorum , tam serum , tam barbarum , tam immane, tamque omnis rationis & humanitatis expers judica iunt. ut oblivione illud sempiterna obruendum exustimaverint. Neque vero milii hic disputandum , auditores, quod docti ac diligentes Christianarum antiquitatum investigatores curiosus fususque anquirunt, utrum Christianos Iulianus humaniores litteras docere, an Ve

214쪽

ro discere vetuerit. Nam Christiani quidem scriptores, plerique omnes assirmant, Iulianum Christianos a ho nis litteris ediseendis prohibuisse : quum tamen ex ipso eodem Iuliano manifestissimum atque perspectissimum sit, quod diserte alicubi Augustinus testatur . edicto eum suo Christianos a liberalibus artibus humanioribusque disciplinis edocendis arcuisse. Qua de controversia dico ego quam brevissime, ridicule eos & imprudςnter facere , qui a primo illo Iuliani ferali in Christianos

edicto alterum sibi ejus edictum excogitant, de quo neque Ammianus, neque Hieronymus , neque Ambrosius, neque Orosius, neque alter veterum quisquam quidquam sciverit; atque adeo edictum illud unum ac so

lum Iuliani ad Christianos duntaxat magistros, qui politiores Graecorum libros in scholis praelegere, libera lioresque litteras profiteri prohiberentur , nominatim Peritinuisse. Sed, quum qui de magistris superstitioni atque impietati Graecorum addicti erant, summis ii ad caelum laudibus deos suos extollerent , atque ad eorum deorum cultum auditores suos omni vel horum atque eloquentiae lenocinio allicere conarentur, quis non in-

relligeret, quod probe tunc recteque Christiani, posteaque e X communi, neque Obscuro , Christianorum sensu , Augustinus, intellexerunt, amotis a docendi mun

re Christianis magistris, eadem simul opeia ab humanioribus litteris ediicendis prohibitos quoque elle adolescentes Christianos, quibus per lacrosancta religionis suae juia minime omnium fas erat ad eos unquam ludos accedere , in quibus a superstitiosis & impiis magistris superstitioso atque impio deo tum cultu imbuerentur Z Quae vero tunc, Deus bonet ab edicto illo Iuliani, vetitis atque interdictis humaniorum litterarum , liberaliumque artium studiis. Chiistianae pallim reipublicae pei turbatio i quum Christiani tunc homines er Pta sibi arma esse cernerent, quibus, ut antea, sua de-

215쪽

DECIMA. 199senderent, aliena expugnarent. Quid enim tunc reliqui Christianis erat, subsidio iam atque ornamento spoliatis optimarum disciplinarum 3 Itaque, re Christiana ad incitas propemodum redacta , tum demum Christiano. rum patientia, quae invicta sane usque ad illud tempus per il iterat, quaeque nullis unquam dissicultatibus, nul lisque doloribus atque suppliciis, ne ipsa quidem morite . vinci ae superari posse videbatur; tum demum , inquam , victa ac superata est patientia Christianorum , cum tandem aliquando Christiani, Iuliano Caesari minime cedendum rati, pro litteris ac litterarum studiis

tuendis atque servandis, tanquam pro aris & socis, pugnare contra Iulianum aperto marte Coeperunt; atque in primis contra eum in aciem Processerunt viri foratissimi, atque ab omnibus humanae sapientiae variaeque eruditionis almis peritissimi . Gregorius Naetian Zenus, Basilius, uterque Apollinaris. De quibus Basilius quantum in liberalissimis omnibus docti in is, atque in eloquentia excelluerit, ipse perquam valde miratus est summus & Theologus & orator Gregorius Na ZianZenus . Gregorii veto & uti iusque Apollinaris maXima atque immortalia in litteras humaniores, atque adeo in Christianam rempublicam , promerita quis satis pro dignitate commendetp aut quis etiam verbis quomodocuniaque complectatur atque exprimat 3 qui ut periclitanti Christianae eruditioni opitularentur, ad libros tandem varii generis , variaeque elegantiae conscribendos , atque ad carmina componenda , semet applicarunt, quae Christiani quique magistri, ad liberaliorem Christianorum

puerorum culturam, in scholis praelegerent , suisque auditoribus in stili variaeque eruditionis exemplum proponerent. Nam quid ego hie dicam de Gregorii N Elangeni carminibus, in quibus, tanquam in speculo .& ejus vitam, & variam ejus omnisque generis destrunam possis palam intueri Quid de dialogis Apollina.

216쪽

1is junioris , in quibus secutus ille est exemplum Plato nis p quibus ille dialogis, ut in dicendo valde erat eis xercitatus, universam factorum dictorumque admirabilium Christi, reliquamque sacram historiam , & quae principes Christi sectatores, homines oppido quam divini planeque admirandi, scriptis suis consignaverant , mire est executus. Quid de Apollinari illo majori, homine Syro, viro utique doctissimo, & omni genere disciplinarum, totiusque veteris historiae cognitione oris natissimo , qui artem quoque Grammaticam in Christianorum uium redegit; tanta autem faciendorum Versuum copia ac facilitate fuisse traditur , ut antiquam humani generis Hebraeorumque historiam ab orbe condito usque ad Saulis regis tempora , ad Homeri exemis Plum , verubus heroicis, quatuor & viginti libris , iiDque singulis Graecae litterae nomine inscriptis , Complexus fuerit; reliqua vero divinorum librorum argumenta vario carminum genere exposuerit, atque etiam

Tragoedias ad imitationem Euripidis, Comoedias ad aemulationem Menandri, carmina Lyrica ad exemplum Pindari. conscripserit, tanta porro elegantia Proprietateque atque ubertate sermonis, ut unus ille Apollinaris ad priscas illas Graecorum Poetarum laudes proPius accessisse , immo & eas laudes, in quocunque tandem scribendi genere veterum singuli excelluissent , Peuitus eXaequasse videretur 3 Atque hic ipse est Apollinaris, qui scripto contra Iulianum , Graecosque philosephos de Ueritate libro, nullo prorsus restimonio ex divinis voluminibus adhibito , ex i psa Graeca philosophia , atque ex ipsis Graecorum litteris ac dominis , eorum de diis sententiam acerrime atque acutissime consula Uit. Quid de aliis dicam, viris sapientissimis, & littetarum sic antiquitatis bene peritis, eoque ad Christianae Theologiae usum peritioribus, quo iisdem versatioribus in univer orbe humanarum disciplinarum p Dies me de-

- a ficiat,

217쪽

DECIMA ostiae, auditores, si eorum plene laudes persequi, aut

nomina etiam commemorare duntaxat velim , qui, Chrisianorum litteratura in summum periculum ac discrimen adducta, pro ea eum Iuliano, seu singulari pro so . seu integra justaque acie , tanquam pro sacris, d cernendum sibi esse censuerunt . Tanti, auditores, Christianae reipublicae fuit, liberalissima atque optima humanarum artium & disciplinarum studia protegere ac tueri, Neque enim , quod Graecis arque barbaris, id Christianis unquam sibi timendum erat, ut nequid damni ipsa eorumdem religio liberalibus Graeeorum disciplinis faceret, neve inde arma ad religionem Convi cendam , aut certe debilitandam, suppeditarentur. Fumetit hic metus Iuliani, fuerit Graecorum, suerit hominum superstitiosorum atque etiam harbarorum , quorum Plane religio vana est, abhorrensque a veritate . Christianorum est, semperque fuit, liber les quasque discuplinas ultro amplexari ac fovere, easque ad omnes naistiones & gentes longe lateque propagare atque ampli sic areia quibus disciplinis tantum abest, ut Christiana reli o quidquam incommodi ac detrimenti accipiat; ut

ex iis magis ea magisque confirmetur atque illustretur. Neque enim quidquὸm mehercule est, auditores, cΟ junctius veritati, quam ipsa eadem veritas , Ergo , quum

religione Christiana nihil unquam verius pertiusve esse possit, quae a Deo profecta est, fonte uberrimo totius

veritatis, quis non plane Perspiciat ultroque fateatur , humaniores disciplinas, quae omnes veritate quam maxime nituntur, dissentire nullo modo posse a relisione Christiana; sed ei quam intime consociatas esse , Dp tere , eique, tanquam ministras quasdam dominae suae.

subservire ae famulari 3 Quod & ipsum in eaussa suisse intelligimus, quamobrem summi quique olim Theol gi, & sapientissimi atque elegantissimi librorum divin

Fum interpretes, omne, quod a rerum divinarum meis - . C Q di.

218쪽

unius dialectica, petitisque ex Thomae armamentario argumentis , facile dissolvatur . Quem etiam Thomam quis non miretur ingenio & doctrina tantum potuisse , ut, tametsi Graece sere nesciebat. tamen Latinis quaAIibuscunque commentariis adjutus, Aristotelem , Phil sopitum illum quidem maximum. sed & eundem , ma Nime sortasse omnium philosophorum, verae & sanctae in Deum religionis hostem atque inimicum , Christianum. quod aiunt, propemodum fecerit, certe quidem , Praeceteris aliis philosophis, atque etiam prae Platone, vuro omnium philosophorum sapientissimo , & rebus se se nostris concordissimo , Christianae veritati militare coegerit . Nec enim jam in scholis Christianis , nisi ex Aristotele, principe & auctore Thoma illo Aquinate . Pleraque religionis nostrae, eaque summa & gravissima capita, eXplicantur. Adeo verum est, quod ego hactenus demonstravi , humanas quasque disciplinas arma

Christianae religioni aptissima & praesentissima copios csime suggerere atque subministrare, quibus ipsa jam religio vanissimam Graecorum omniumque aliarum gen tium se perstitionem atque impietatem debellet , eXtesqnaque, quam vocant, Philosophia expugnata ac devicta , justiissimum ex ea triumphum agat, & praestantissum Os quosque atque celebratissimos Graecorum philos Plios, virosque totius antiquitatis sapientissimos, veluti Captivos, ante currum ducat. Quae quum ita sese habeant . quis non summis sibi laudibus efferendos atque ornandos putet, veluti de religione Christiana optime Promeritos, principes quosque Christianae reipublicae hos, qui, sequioribus jam rudioribusque temporibus. quum inclinari sere litteratura , atque ad halbariem deis sciscere coepta esset, Christianae sese religioni comm de satis consulturos atque prospecturos esse duXerunt a si veluti munitissima quaedam veritatis Christianae pro

Pugnacula, erroribus di iustitiae Academias Christianas

219쪽

opponerent atque obiicerenti quibus in Aeadem Es noddivinarum modo, sed etiam humanarum rerum scientia, in omni genere doctrinarum artiumque liberalissimarum , uberrime traderetur. Quis autem primas hujus instituti laudes non ipsis Romanis Pontificibus, summis rei Christianae moderatoribus ac magistin imperatiendas censeat. qui ut provinciam sibi divinitus demandatam substinent religionis tuendae atque interpretandae, ita muneris semper sui esse existimarunt, ut seminaria haec totius S divinae & humanae eruditionis atque Δ.pientiae, Academias Christianas pulcherrimis sanctiis-misque legibus munirent, foverent, Protegerent , omni husque honoribus atque ornamentis cumularent atque augerentp Itaque, quantum studii atque operae Iulianus Caesar, desertor ille & transfuga Christianae reli. gionis . in eo Posuit, ut litteras ac doctrinas, ad religionem Christianam seu infirmandam , seu delendam , Christianis hominibus auferret, tantum industriae ac diligentiae , Christiani in primis Pontifices Maximi, deinde optimi quique Reges Chiistiani, in id contulerunt . ut ad religionem Christianam qua defendendam , qua confirmandam atque amplificandam , liberalissima quaeque doctrinarum studia, atque adeo has ipsas Christianas Academias, omnibus beneficiis ac decretis orna- Tent, omnibusque amoris singularisque benevolentiae argumentis complecterentur. Quo quidem loci quomodo ego te silentio Praeteream , & non omni potius laude concelebrem, Francisce III. Lotharinge, Nagne Dux Etruriae, idemque Rex Hierosolymorum , sapientissime , iustissime, atque invictissime , pro tot ac tantis, tam que singularibus & eximiis tuis erga Pisanam hanc Academiam meritis i cujus quidem patrocinio divinaque erga litteras tenescentia tantum honoris ac dignitatis nostrae huic Academiae accessit, ut ea plurimarum t

tu Christiano orbe Λcademiarum princeps, nulli certa

220쪽

DECIMA. 2 salteri euiquam vel celeberrimarum Academiarum se cunda esse videatur. O Academia Pisiana s o sedes aedomicilium certum elegantioris doctrinae t o liberalissimorum studiorum mater sanctissima o parens educ trixque optima bonarum omnium artium atque disciplinarum i Gratulor ego tibi de dignitate ac felicitate tuargratulor de tuo isto tam excellenti hono i gratulor de hac L. ita tua tanta , tamque beata copia omnium doctrinarum rquae tanta est profecto , ut, quamvis magnam nuper jacturam feceris , extinctis clarissimis duobus veluti luminuhus , altero Mathematicarum disciplinarum, altero philosophiae 3 tamen propter maximam ubertatem tuam, tuamque praeclarissimam optimorum studiorum institu tionem atque diseiplinam , nusquam alibi litterae neque fortius, neque felicius Christianae religioni militare pocse videantur. Redit nunc tandem oratio mea ad vos, a quibus potissimum coepta est , optimi adolestentes , b narumque omnium artium atque distiplinarum studi

sissimi. Nam si nihil in rebus humanis praestantius diis viniusque est religione , s nihil homini ad salutem aliaque felicitatem utilius commodiusque est religione, si

nihil vobis charius atque antiquius neque est , neque esse debet religione, videte etiam atque etiam , adoleiascentes, quanti vos litterarum studia facere oporteat , quae tantopere prosunt religioni.

SEARCH

MENU NAVIGATION