Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

242쪽

ORATIO XII.

DE LAUDIBUS URBIS PISANAE. od in more institutoque maiorum Positum

suit , ut , qui de doctrinarum studiis sollemni hoc & legitimo die instaurandis verba ad vos . faceret, Viri excellentissimi, Auditores ornatiui mi, is praeclara & splendida quaeque dicendi argu menta consectaretur. quibus & litterarum excellentia atque magnitudo, quasi in quodam sapientiae theatro, eluceret, & calcar adolescentibus ad hoc doctrinarum curriculum Macriter conficiendum admoveretur; id quum ego, pro munere & viribus meis . huc ulque quotannis quam diligentissime exsequi conatus sm . undecima jam oratione sintio tandem , quod in summR rerum dicendarum copia nunquam fore credideram , ingenium mihi meum atque eloquentiam penitus defecisse . Et si enim in laudibus sapietitiae celebrandis nemini cuiquam deeste potest oratio, eaque est dignitas atque amplitu do sapientiae, ut, quo majores laudes ejus accumules. eo etiam semper major atque uberior laudum tibi materia suboriatur: tamen, in quam Cunque me Partem Vertebam, nihil sere occurrebat, quod summi & eloquentissimi viri non ingeniosissime & doctissime praeoccupassent, aut ego etiam de litterarum laudibus, Pr loci huius auctoritate, minime explicallem. An ver aliorum ego, aut dicta etiam mea recoquerem, cui

243쪽

quod vos bene scitis. Auditores, jεm inde ab initio proposidum. suit, non vulgares quascunque & communes sapientiae laudus persequi; sed . quae nova magis ,& praeter consuetudinem argumenta e Te videbantur, ea potissimum ad hodiernam celebritatem adhibere pEquidem & illud praeclarum satis ac laudabile, post elligia doctissimorum hominum ire. &, quae alii de

iisdem litterarum studiis sapienter sciteque dillaruerunt . paullo attentius retractλre. Sed . quando superiore anno oratio mea de laudibus Academiae Pisanae vi a minime est vobis displicere : cur, quod facturum me tunc Te cepi . minime nunc seciam , ut in civitatis Pisanae com

spectu, apud ipsam Academiam Pisanam Pisinae urbis laudes panegyricas dicam p Prosecto id ossicii iure suci ab Academia Pisana . pro veteribus ac singularibus suis erga hanc Academiam prometitis, Populus Pilanus reposcet at, qui & hanc Academiam fundallet , & omnibus jam pridem honoribus atque beneficiis cumulasset. Quo mihi magis Iaetandum sit, quod nemini alteri , id mihi divinitus obtigisse, ut, tametsi ingenio &auctoritate longe omnium poliremus, tamen de Oratoribus primus, quasi publico Academiae Pisanae nomine, debitum hoc jamdiu laudationis gratulationisque ossicium civibus Pisanis reddam atque per Lam . Quanquam quid miremur, Auditores , neminemqtiem quam de nostr Is hominibus, doctissimis certe illis. α eloquentissimis , iris, exstitisse, qui ex hoc amplissimo & ornatissimo Ioco pii blicas de civitate Pisana laudes habuerit, quum ad res Pilanorum exornandas nemo unquam unus susscere se posse existimavelit p Neque vero ego, qui nulla sum plane eloquentia, arrogantia tanta ac temeritate fuistem , ut Ianepyricae hujus orationis tantum mihi onus imI onet cm , nisi , quod Aristides votum laudandae urbis Romae , simile ego votum celebrandarum Pisarum, propter maxima hujus

244쪽

urbis in Academiam nostram beneficia , suscepissem . Quae

enim tanta ingenii atque eloquentiae ubertas , ut universa possit civitatis Passinae ornamenta se non dicam amplificare dicendo, sed vel numerando recensere ρ Caput illud omnis laudationis o Pisas psinei patum quondam totius Etruriae gessilieo Nam de antiqui ate quidem quaenam urbs Etruitae cur, Pisis eo mendat p quas multo ante tempora Trojana , immo & ante Etrusco tum ad Ventum , Monditas, certi quidam, neque ignobiles scri-Ptores tradiderunt. QMod ut alii in dul tum revocave iaxint , t an noli tu inde putare , urbem Pisas reliquis urbibus Etruscis minime esse vetustiorem sed ea esse urbem antiquitate, ut, quod urbium vetustissimis atqueeelebratissimis contigit, ejus origo in obscuro jaceat . Anne vero Pisanae inde urbis antiquitati tute maxime detrahendum putes. quod in vetustos duodecim Etruriae PopuloS minime omnium relat, sunt Pisani3 Sed enim perspicue inde ostenditur se quod alii valde assirmant , Pisas multo ante fuiss), quam uIIas civitates Etruriae, neque in Etruscorum , sed in Ligurum quondam cenissum . Pilas contributa si si quidem serunt Pisas a Liguribus . aut certe in Liguria , aedificatas . Quod si antiquutas Pisarum cum Dionysio illo Halicarnallens arcesse da a Pelasgis & Aboriginibus videtur, qui eam urbem ante risulcos habuerint, aut, si ex communiori conis stantiorique veteram fama, origo placet Pilarum clarior atque illustrior a Pisis illis Peloponnesiacis , unde& eaedem Alpheae ab Alpheo amne Peloponnesaco , Poetis nostris cognominatae, quam nobilem atque C lebrem jam inde a primordiis oportet hanC urbem eva sisse p praesertim si eam Peloponnesii, sive temporibus Tiojanis, quod quidam senserunt, sive, quod alii multo sane probabilius , icinge ante tempora Trojana, Condiderint. Hac urbs antiquitate. hac nominis gloria dicetoblitate, nemo jam quisquam mirabitur , si poste quam

245쪽

quam in Etrusei nominis cietatem venit , Etruriae t eius primas obtinuerit, & quod gentis universae comis mune erat, proprium dita nomen ,Etrustum fecerit a Nam , si Etrusci ante Romanum imperium plurimum mari potuerunt, si imperium maris tenuerunt, si maeti Etrusco nomen dederunt, si Etrusti nominis fama te ras & maria repleverunt, quod vetesibus bynde rust xiis est testatum , hoc fere totum suis P isanorum, quorum nominis gloria in reliquam late Etruriam est de. rivata . Itaque navales laudes Pleraeque Omnes , quem admodum antea a Pisanis in Ligures , cum ii Liguri hus acceluebantur, prosectae erant; ita eae Plane postea a Pilanis ad Etruscos redundarunt, cum in Euuscum Pilani nomen transierunt. Magna quidem apud me , & in primis gravis auctoritas tua, Isocrates , tum alibi scriptionum tuarum , tum maxime in Panegyrico illo tuo de laudibus Athenarum . Quid enim , .muS

ne i illo Panegyrico pulchrius atque elegantius p quid eloquentius simul ac sapientius y quid admirabilius ac dis Vinius p quem panegyricum a junt Isocratem, virum disclilii imum, totos annos decem elaborasse. Multλ cum ibi praeclare Isocrates , tum illud praeclarissime , quod Graeciae totius principatum ideo Atheniensibus duberidem strat, quia nulla alia urbs Graecorum terre strubus Proet1is tantum , .quλntum Athenae navatibus , o Cehun. . Quis autem hinc non continuo Hareque intelligat, urbem etiam Pisarum vetustissmis illis tempori bus principem facile suille reliquarum furbium Etruriae, quod nulla alia urbs Etruriae terrestri tantum bello . quansum Pisae maritimo, . valuerit 3 Qua de urbe Pi rum CeIta sunt & explorata testimonia, eam antiqui usui bem magnum sbi nomen a rei navalis copia , SProeliis navalibus peperisse, quippe quae virtute velliaca urbibus longe . Etruscis antecessuerit. Iam vero P sterioribus etiam temporibus, post fortuitam Etruscam

246쪽

Duo DECIMA. 2IT

eversam ω vigente maxime & florente re Rom. na , quanta unquam apud Romanos P victoreq illos gentium humanarum. Prae omnibus Populiv Etruri 1e nominis Pusani existimatio, eum Senatus Romanus gracias Pisanis pro agro, quo Latina colonia deduceretur , . agendas , triumvirosque ad eam rem creandos decreviti Ita Pilae, colonia facta est Latina, ita tamen, ut municipib etia γJum' uteretur eademque sub Caesare Augusto , ajo ,

S Lucio Caesaribus, Augusti filiis ,. optimis hujus coloniae α summis patronis Colouia obsequeus Iulia Pi.

sana nuncupata. Haeo Pisanorum. sub Imperio Romano fortuna in utro postea Imperio labente atque Mnclinato , omni, re Italorum misere Mrdua az pe turbara , tanquam si nomini Etrusco tenebrae & caligo offusa enunita secuta sunt tempora muIto obscuriora: donec tandem primis Etruscorum erigentibus sese in libertatem, atque in melioris sortunae spem . Pisianis pristina felici. . tas affulgere visa est atque adspirare. Ingredior, Auditores, campum multo Patentissimum ac propemodum

immeusum laudum Pisanarum x quo in campo. e Xultarequiriem possit oratio; sed finem minime omnium P --se inveaire . Ac saepe ego quum soleam res poPulorum Etruriae mihi ante oculos ponere , eosque inter s eis PO-Pulos diligenter e serte . adeo mihi Pisani reliquis omnibus Populis Etrus iae cimia virtutis & sapientiae lavde praestitille videntur , Etruriae ut totius principatum, quem ii olim ante Romanum Imperium habuerant, Imis .erio iam Germanorum per Othonem Magnum sund to ν & rerum gestarum magnitudine, & piaeclarisImorem institutorum splendore . sibi eos rursus vindicare merito' potuisse certissime existimem. Nam si de populis tunc Etruscis iudicium ex rebus gestis serri dς- t. cujuseam Populi Etruriae Ies sortius .az praecia vias gestae, quam Pisanorum F qui rem navalem Etruscam jacentem jamdiu S. colla piam primi omnium re-

247쪽

stituerunt, qui primi ae soli Etruscorum belIa navalia susceperunt, qui pro salute & dignitate Etruriae is maxima se discrimina conjecerunt, qui jugum ab Etruria acerbissimclm servitutis barbaricae repulerunt , qui eX Etruria primi pro religione Christiana contra immanis. simos ac celerrimos hostes steterunt. qui plures Pr vincias. quam Omoeg reliqui popalii Etruriae Confecerrunt, qui ex Etruria lini ae soli imperium suum in E ropa, Asia , atque Africa dilatarunt , qui Etruscum na. men quoquoversus intulerunt. Quid enim dicam sanos iis temporibus, cum barbari vicinas insulas denebrent, & Errutiae oram infestam haherent, Etruscum mare tutum atque imimine a praedonthus reddidis PQuid Pisanos, imperio Etrusci maris denuo PODLOSO, Musactum , regem Saracenum, a Sardiniae possessione

deturbasse, eamque imperio suo insulam adseruisse p Quid Pisianos Carthaginem in Africa cum ipso rege Cepisse, multasque magnas Saracenis in Calahria atque alibi , Clades intulisse , Panormumque iis in Sicilia ademisi. rQuae praeclara Pisani facinora in hostes Christiani a minis acerbissimos atque infestissimos ediderunt. interea dum populi Etruriae , malum i alii aliis , ipssque etiam Pisanis, in saetas illas piasque expeditiones P insitas, iniquissime insidiabantur. Sin apud Pisanos, vullos Plane magnanimos , R scieres rituana magis caussa valuit, quam injuriae illae Etruscorum. . Itaque hae minime facere Potuerunt, quin Pisani , rebus fere suis neglectis, Omni animorum vitiumque contentione,

ad rem Christianam ubique terrarum magis magisque augendam atque Promovendam adniterentur. Testis sa , & bellum illud Ierosolymitanum . quod bellum LMmmuni omnium gentium Latini nominis Christianarum Consilio susceptum , communibusque viribus ad minastra. tum , Pisanorum in primis opera consectum est atque absolutum. Quae enim unquam Christianorum sortity-

. . do

248쪽

do ac virtus ad tantum illud bellum , & locorum va rietate, & multitudine hostium , tam longe lateque dispersum , suffecisset, nisi Pisani ad illud bellum sectos.s e laborum & periculorumhadjunxissent ρ Clausum erat Christianis militibus mare, nullus iis portus tutus, ininisdiae iis uhique paratae , commeatus interesus. Quae omnia impedimenta virtus Pisi na felicissime superavit . Hicaego nihil equidem prorsus laudibus detraxerim he-roum illorum Christianorum, procerumque Gallicorum, uorum etiam mirabilia & pulcherrima facta ,' ut no rorum plerique & Poetarum, & Oratorum & vors

& prorsa oratione ornare conati fini atque efferre, tamen nemo unquam unus pro dignitate celebravit : qui

quidem heroes Christiani non enim homines utcunque appellaverim , in quibus majus quiddam fuisse videtur, iquam humanum periculosissimum illud & dissicillimum

hellum fortissime gesserunt, & nominis sui gloriam no- his immortalem reliquerunt. Sed dico , Pisanos, Dai-herto auctore, urbis Pisanae Antistite, viro sanetissimo ,

& religionis Christianae propagandae studiosissimo , ingenti classe navium centum & viginti instructa , marcmilitibus nostris ad oram usque Syriae patefecisse, duces se ac principes maritimi itineris exercitui Christiano praebuisse, impedimenta, quae hominibus Latinis ah Imperatore Constantinopolitano multa & magna inserebantur , penitus removisse, Leucadem & Cephaleniam, aliasque insulas expugnasse, Laodiceam aliasque urbes in Syria munitissimas cepisse , itaque Pisanos captae urbis Hiero lymae duces atque auctores Cum Primis suisse, totiusque belli ipsos victoriam Christianis ata tulisse. Pro quibus etiam promeritis id honoris, prae omni natione Christianorum, civitati Pisanae datum, ut, qui Pisiarum Antistes erat Daibertus, idem ipse sacris ac religioni in urbe Hierosolyma cum potestate Prae-uceretur . o maximam hanc laudem, o mult' omnium G g Prae- -

249쪽

Praeclarissimam atque pulcherrimam Pisanorum, sieri belli Hierosolymitani , belli illius celebratissimi ac decanratis simi, primas tillisse, & loca sancta ac religion Palaestianae ab impietate & sordibus Saracenorum expiavisse , & Clii isto Deo reddidisse, & , quam terram Christus

pedibus suis calcavit, & sanguine suo consecravit, Eulia tui ac religioni Christianae restituisse. iplamque urbem Hierosolymam magna ex parte collapiam.refecisse, murisque & operihus communivisse s Quis spectare jam pos

sit Pisas, quin totum simul orbem terrarum', Certe qui dem partes ejus tres maximas, una contemPletur, tu

quibus Pisae olim dominatae t Vel quis universum jam Orhem terrarum longe lateque circumspiciat, quin vel in disjunctissimis terris impressa fortitudinis ac pietatis Pisanae smul etiam vestigia intueatur ' Verum non his laudum bellicarum terminis virtus Pisana circumstripta est , aut definita. Nam & aliquot post annis Pisani insulas Baleares navibus trecentis aggressi lunt, eas ut i sulas a barbarorum manibus eriperent, & Christianos,

qui, ad triginta hominum millia, diutuma ibi captivit te ac vinpulis miserrime.detinebantur, in libertatem Vinis dicarent. Nemo hic quisquam vestrum rotat me, Auditores, quid & quantum malorum in expeditione illa Balearica totos sex & viginti menses Pisani sustinuerint, quid & quantum ii periculorum adiverint, quam multa & quam magna si certamina subiverint, quot & qua

tos ii Iahores exantiaverint. Quis enim enumeraverit Omnia p Potius me quis roget, quid unquam fuerit, audexcogitari ctiam potuerit malorum atque Periculorum quod Pisani non pertulerint, non susceperint, non su-

Peraverint. Dicam ne, Pisanolum mercitum Commea.

ins tunc dissiculrate laborasse, quum milites plerosqum fames extinxerit p nnlla tune Pilanos pericula detrectas. se , quum vulnera abi saepe & clades aceeperint p tem. Pestate tune Pisanos adversa jactatos, quum aliquod ei. Diuitiam by Coral,

250쪽

. iam eormn naves naufragium secerint p Pisanos, tot ma- lis acitantis fractos & debilitatos , tandem aliquando concidisse , quum maxime tunc constiterit , virtutem Pisanam labore & constantia, quo contendisset , perveni-

ire potuisse λ Victae enim sunt a Pisanis insulae Baleares, caesa quinquaginta hostium millia , captivi Christiani v vinculis soluti, victoria omnium clarissima reportata . Quid vero inde.& quantum praedae ac manubiarum p quum eo harbari vim i immensam divitiarum Squidquid unquam rerum pretiosissimarum praedando eregionibus circumcirca Christianis abstulerant , congessissent Quibus ex manubiis Pisani id, quod multo o-ninium pretiosissimum , i maximeque aestimabile erat . Deci consecrarunt. Testatur templum Pisanum maximum , testantur valvae ejus ex aere, opere Caelato ,

admirabili atque pulcherrimo, testatur lacra ejus&locupletissima supellex, testantur cetera & plurima dona, Deo Pisis dedicata; haec, inquam. omnia testantur . quo Pisani tantae illius victoriae fructum retulerint ..nimirum ad religionem . Religio Pisanos ad bellum illud Balearicum impulerat. Religio Pisanorum animos ere-Xerat, & confirmaverat. Religio robur Pisanis & sortitudinem addiderat. Dederunt igitur Pisani religioni . quod religionis ductu atque instinctu fecerant, ut insulis Baleatibus, & tanta illa. & tam opima inde praeda, Potirentur. Nec enim amor divitiarum , Auditores, nec Praedae, aut dominationis cupiditas ad bella unquam Pisanos rapuit, aut inflamma it. Fuit hoc proprium , fuit Pisanorum , religionem Christianam , quam

a Petro, lummo illo & pi incipe. secundum Christum, ejus religionas antissite . primum didicerant, studiosissime

colere, hanc unice quaerere, hanc sibi normam, hanc regulam, hanc actionum quatumque suarum Praeseriptionem proponere. Vetus & constans apud Pisanos

SEARCH

MENU NAVIGATION