장음표시 사용
222쪽
VETERI . ARMORVM AC . LITTERARUM . GLORIA IMPERIO . OLI ΜIN . EUROPA . ASIA . AFRICA . COMPARAT RE. CHRISTIANA QUOQUO VERS US . AMPLIFICATA IVRIS. CIVILIS OMNIUMQUE . DOCTRINARUM . STUDI RESTITUTO ACADEMIA . VNlVERSAE . SAPIENTIAEF V N D A T ALITTERIS . PROPAGATIS. PRINCIPI . QUONDAM . POPULORVM E T R V R I A ENUNC . VERO . SVR . AEQUISSIMO FRANCISCI. I. CAE S. AUGUSTI . IΜPERIO AUCTA . URBIS . PISANAEQUA . Mi LITARI . QUA . CIUILI . DIGNITATE VETERIS . ILLIVS . GLORIAE STUDIOSISSIMO PRO. ANTIQUI S. EIVS IN. ACADEMIAM. PISANAM OMNEMQUE . DOCTRINAM . PROMERITIS
ORATIONEM. HANC. SUAM DE . ACADEMIAE . PISANAE . LAUDIBUS PANEGYRICAM Α . SESE . DICTAM . ANNO . MDCCXLIII.
ΛD . GLORIAM . PISANI . NOMINIS sEMPITERNAM
L. Μ. Q. D. D. D. Disit ipso by Cooste
224쪽
DE LAUDIBUS ACADEMIAE PISA L. QVemadmodum in rebus humanis nihil prorsus
nobis laudabilius esse videtur eruditione atque doctrina ita mirari minime omnium debemus,
- Viri Excellentissimi, Auditores humanissimi. si, qui ver ha huc usque vobis ex hoe ornatissimo ad dicendum loco de doctrina & eruditione secerunt, maximis semper lauditus liberales quasque disciplinas, tum
singulas, tum universas celebraverint. Ut quisque enim doctissimorum virorum docendi hic muneri admovetur; statim eam, quam ex omnibus unam facultatem est professurus, amplissimis verbis collaudat, itaque collaudat , ut eam ceteris omnibus longe anteponere velle videatur . orator vero , qui nullo certo definitoque scienotiae genere restringitur; seci quidquid unquam sciri potest atque oratione explicari, id omne pro munere suo profitetur , sollemni hoc & legitimo die , quo annuum
doctrinarum omnium curriculum ingredimur , universas doctrinas summis ad caelum praeconiis esserat , oportet , earumque pracstantiam atque utilitatem studiosis litterarum adolescentibus patefaciat. Illud vero mirandum , si, quum plerique omnes optimas disciplinas mirifice extollant; tamen , qui harum omnium disciplin rum matrem ac magistram , studiorumque nostrorum
225쪽
riclue argumento , institutaque ad id ipsum oratione . ab hoc loco commendaret , vix adhuc inventus sit unus . Quod tamen inde prosectum existimo, quod tanta sit Academiae Pisanae apud omnes gentes claritas atque gloria , nemo ut quisquam ullis eloquentiae atque orationis luminibus sese eam illustrare posse speraverit. Neque vero tantum mihi arrogo, ut verbis meis aliquid
me splendoris Academiae huic nobilissimae afferre pocse confidam, quod esset hominis maxime insolentis ac superbir sed quia . quae in nobis insunt, insignia atque
ornamenta doctrinae, Academiae omnia Pisanae accepta referre debemus, ut grati animi qualecunque osticium huic nostrae Academiae persolvam , quod bonum ac faustum fortunatumque sit, decrevi ego , hodierno die, Auditores, Academiae Pisanae Iandes Panegyricas dicere '. Quod si illud sibi aeroama valde admodum placiturum Themistocles respondit, quod esset de virtuti-hus suis, cur non ego certissime sperem , Auditores , aequis vos libentibusque auribus orationem meam de Α- cademiae Pisanae laudibus esse excepturos , quae quidem laudes cum laudibus vestris consociatae in primis sunt, & conjunctae pQuae vero laudibus Academiae Pisanae par unquam pollit oratio inveniri p Nam quae potest unquam esse, aut alicubi etiam exeogitari liberalissimarum quarumque artium, atque disciplinarum Academia , cujus non omnes simul cum primis laudes in Academiam hanc Pisanam verissime atque apertissime conveniant 3 Lausilla a primo celebratissimae cujusque & florentissimae Academiae est, ut loco sit ad litterarum studia maXime opportuno atque accommodato. Quis autem tota
Etruria , quid dico , Etruria 3 tota sere Italia locus adhaee litterarum studia persequenda opportunior atque accommodatior Pisis p Video jam ipso statim orationis meae limine, cum in Academiae Pisanae laudes ingredior ν iii od by GOc le
226쪽
dior, urbem se mihi ipsam Pisanam commodum colis laudandam dedist. , nec posse me tot illa ac tanta alisterius decora atque ornamenta explicare, nisi cadem smul opera alterius quoque laudes concelebrem . Non
dicam nunc de Pisis, quod alias sum ego ex hoc ipso amplissimo loco susus & uberius demonstraturus, eam olim urbem , armis potentiissimam , atque Etruriae facile principem , maria & insulas regionesque Continentes fama nominis sui longe lateque implevisse, innumerabiles hostium classes devicisse , Corsicam ae Sardiniam, insulasque Baleares occupasse , Carthaginem cepisse , Panormum Saracenis , aliquot Graeco Imperatori insulas ademisse, Neapolim & vicina ibi oppida multa praesidio tenuisse , maximas saepe classes aedificasse , imprurium sibi in Europa, Asia , atque Africa comparasse . Haec & complura alia omittam de bellis a populo Pinno fortissime gessis, victoriisque clarissimis reportatis rex quibus, tanquam in luce meridiana , perspectum Plane cuique sit, & exploratum, Pisanos olim re bellica,& maritimis terrestribusque copiis , & expeditionibus ceteris omnibus Etruriae populis longitum e praestitisse.
Nec etiam commemorabo, Auditores, quae, post rem
Pisanam fractam ac debilitatam , Magni Etruriae Duces Medicet, ad memoriam pristinae Pisanorum virtutis sempiternam, instituto hic Pilis nobilissimo & am plissimo Equitum sortissimorum Ordine , extare in hac urbe non vestigia modo , sed etiam insignia antiquae PLfanorum sortitudinis bellicae voluerunt. Illud unum dicam nunc de Piiis . ac palam praedicabo , nullam aliam urbem Etruriae , aeque ut Pisas, utriusque smul Minervae , armatae pariter atque litteratae studia consectaram suisse ; itaque cives Pisanos prae reliquis omnibus Etruriae populis in rem bellicam incubuisse , ut simul etiam Prae reliqua universa Etruria honas litteras artesque li-xeralissimas foverint, auxerint, amplificaverint atque Dd a adeo ,
227쪽
adeo ab hoc veluti fonte, ab hac ipsa urbe Pisarum, optimarum quarumque disciplinarum ,& juris cum prumis civilis, studia in reliquam late Italiam, immo vero & Europam , profluxisse . Clarissimis superiorum tem
Porum monumentis proditum est, Pisanos in bello contra Rogerium , regem Siciliae , inita cum Lothario secundo Impelatore armorum societate . classeque sex &quadraginta triremium instructa, ut hem Amalphim adortos , eam urbem primo impetu expugnasse, ac diripuisse, atque ex omni optima opulentis limae & hcati Lsmae urbis praeda unum illud ac solum Pandectarum Iustinianearum volumen , quod ibi archetypon jam in de ab antiquissimis temporibus habebatur , PermagΠae mercedis loco , sibi petii ne ac reservasse . illudque perinsigne ad posteros victoriae illius monumentum Pisas tuli ile, ibique , veluti quoddam Palladium , e caelo delapium , in thesauro suo reposuisse , & quam diligentiso
me, veluti rem multo omnium pretiosissimam , Custodisse; indeque, e libro illo Pandectarum Pilanarum d scriptis jam legibus, duee atque auctore IrneIio, Per- celebri illo legum Romanarum interprete, jus ci ite in Bonbniensem primum Academiam pei measte; & hanc primam post Iusiniani tempora renati apud nos juris
civilis originem ab urhe Pisarum suisse. An ne vero unquam putetis, Auditores, tanto libri unius amore homines Pisanos assici potuisse, ut prae illo immensim Vim praedae ac manubiarum , & locupletissimae urbis divitias contempserint, eoque sese libro, tanquam PIaemio omnium amplissimo atque uberrimo , Pro bvllo periculosissimo, maximisque in illud bellum impe sis, Valde remuneratos proscss fuerint, nisi incredibili doctrinarum studio exarsissent 3 Quo de facto Pisanorum
quum Plura ego , pro rei ipsius magnitudine . velim dicere , ea me statim admiratio . atque is veluti stupor Percellit, ut posse me perinde dicere, atque sentio ,
228쪽
UNDECIMA. 2I ῖ penitus desperem . Iam tum nimirum Pisiani , quo in bonas litteras studio, singulari atque eximio , serebantur, conceperant animo atque adumbraverant, quod ducentos post annos , anno demum a Christo nato millesimo & trecentesimo , octavoque supra trigesimum, Perfecerunt, ut stabilem hic Pisis ac fixam sedem jurii prudentiae, omnibusque bonis artibus omnique sapientiae, Academia hac celeberrima constituta, ponerent ac dedicarent . Iam vero quid dicam , quam large ac liberaliter cum hac sua Academia cives Pisani egerint, qui in bello ipso Neapolitano in unum ac totum legum civilium volumen maximos labores , totiusque helli dissicillimi sumptus profusissime impenderant δ Immunitates ac munera Academicis data commemorem ρ quum Pisani de pullica pecunia impentas in Academiam hanc suam alendam ac sustentandam quam liberalissime fecerint p Doctillimos huc viros frequentes convenisse reseram p quum Pisant iis, qui divinas humanasque hic doctrinas profiterentur ac docerent, amplissima & lautitii ma stipendia constituerint 3 Studiosos litterarum
adolescentes permagna hic frequentia versatos enaris
rem p quum Pisani omnem iis studiorum liberalissimorum Commoditatem munifice tribuerint p Uberrimam
hic bonorum librorum copiam fuisse praedicem p quum Pisani libros in urbem suam , vel mercimonii tantum causia, importatos, vectigalilius prorsus liberaverint pQuae alia unquam civitas, quis unquam alius Etruriae
populus, vel ipse ille populus, qui gloriae & dignitatis Pisanorum aemulus in primis esse videbatur, & de Etruriae principatu cum Pilanis certabat, ad eam aliquando laudem assurrexit, aut assurgere etiam Potuit , quae propria semper laus fuit Pisanorum, ut prae do-εtrluarum amore pecunias . reditusque aerarios negligeret, atque a vectigalibus, quos nervos esse reipublicae nemo quisquam ignorat, doctrinae augendae atque a m
229쪽
plificandae caussa , ulla ex parte abstineret p Nihil igi
tur Commodorum atque opportunitatum huic Academiae Pisanae ad doctrinae & ingeniorum diligentem culturam defuisse unquam demonstrem y quum Pisani opti m a quaeque litterarum studia suis semper commodis &xationibus praetulerint Nam de caeli quidem Pisani
salubritate, ubertate agri, annonae fertilitate . incredibili rerum omnium ad vitam necessariarum copia, quid attinet dicere p quae tamen omnia mirum , quantum apud omnes gentes decoris & laudis Academiae Pisanae concilient ; quando haec ipsa sere tibi , Clemens Sexte . Pontifex Maxime , rerum atque ingeniorum aestimator justissime, summeque litterarum patrone, in Caussa P tissimum fuerunt, ut Academiam hanc Pisanam, pro doctrinarum omnium , quae in ea docerentur , universitate, auctoritate tua munires atque corroborares. Ataque haec tibi propria maxime sunt, urbs nobilissima Pisarum , quae nemo quisquam abs te abstrahat unquam atque avellat. Abstrahi e sinu gremioque tuo . e sacrario cimeliarchioque tuo transferri Florentiam potuit sacrO-1anctum illud volumen Pandectarum tuarum. Pande itaqillae tu ac , urbs praeclarissima , abalienari abs te , & quae veteri proprioque jure Pisanae erant , transire in Florentinas Potuerunt. Academia haec tua traduci trans. mittique alio nullo modo potuit. Cur , Auditores p quia ea, quibus Academia Pisana efflorescit ac viget , ct mentia & salubritas aeris, agiorum ubertaS , terrarum ac marium Op Portunitas, beata rerum omnium copia, demigrare hinc alioque absportari minime omnium PO- tuerunt. Ianta haec tamque eximia . ac propria Acad iniae Pisanae felicatas bene votis cognita ac perspecta erat, summi Florentinorum proceres, iidemque Principes Etruriae, viri prudentissimi & sapientissimi, qui, post amissam a Pisanis libertatem , jacentem atque as iliciam Academiam Pisanam, Pro summo vestro erga
230쪽
UNDE GIMA. 2II bonas litteras studio, erigendam vobis atque in pristinam amplitudinem, & gloriam restituendam existimastis. Nec vero tibi, Laurenti Medices . Cosmi illius
majoris, avi tui, maXime aemulator, satis fuit litterarum gloriae atque incremento apud Florentinos tuos consuluisse ac prospexisse, virosque maxime litteratos
Florentiae fovisse , summisque heneficiis ornasse; sed quod nulla alia Academia commodiori loco , aere si- lubriori, majori ad altiora quaeque doctrinarum studia
opportunitate esset, quam Academia Pisana, ut Etruscarum litterarum linguaeque Etruscae, ex omnibus Etruriae populis , principatum penes Florentinos esse voluisti, ita universae sapientiae , omniumque doctrinarum penes Pisanos . Fructus Certe liberalitatis tuae, tuique amoris litterarum suit, ut , re Pisanorum publica OPPrcisa a Florentinis, ac propemodum extincta, interia mortuam paene apud eos sapientiam recreares , atque instaurares, annoque demum a Pisiana Academia fundata centesimo sere & quinquagesimo, haec Sapientiae Pisanae gymnasia, hoc est, verae sapientiae domicilium ac sedem , a fundamentis erigeres, eoque perillustres doctrina atque eruditione viros ad omnes liberales aristes profitendas amplissimis praemiis excitares. Hoc ti bi, Cosme Medices, prime Magne Dux Etruriae , hoc vobis, reliqui ex hac ipsa Medicum familia Magni D ces Etruriae , exemplum Laurentius Medices praeivit, ut alter ex latifundio sanctiori Etruriae certa in singu los annos stabilique dote Academiam Pisanam locupletares : alteri hanc eandem Academiam henevolentia vetastra complecteremini, atque eX aerario etiam vestro augeretis & promoveretis . His initiis ac sundamentis Coniastituta Academia Pisana , hisque incrementis aucta &Confirmata , cogitate , Auditores , quo tandem fastigii atque celsitatis, his praesertim novissimis temporibus , summo jam Academiae nostrae & beneficentissimo p
