Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

co, cui nunc ad Gradus nomen est C primam in Italia.

ex marmore aram erexisse e quam etiam nunc aram,

beatissimi Clementis sanguine guttatim respersam, in v neratione habent atque ostendunt Pisani- Ab eo tem pore religionem Christianam ferunt summopere apud Pasinos, vel in maximis ac violentissimis procellis, fimmam ac stabilem , & nullo unquam errore Contamina.

tam , viguisse , & hae religione nihil unquam sanctius Ecantiquius Pisanos habuisse. Inde ex avito illo religionis Christianae studio, postea etiam quam civitates Etruriae frenum Romani imperii excutere, suique juris esse Coeperunt, hac veluti tessera discreti & sejuncti sunt Pisani ab aliis populis Etruriae, quod alii res vicin rum invadere; Pisani rem Christianam quoquoversus amplificare studuerunt. Alii ad rem navalem , mercaturae tantum & negotiationis faciendae caussa ; Pisani. religionis potissimum dilatandae caussa, sese applicaverunt . Aliorum populorum Etruriae primus impetus , Primaque aggressio in finitimos, hoc est, in Giristianos, fuit; Pisanorum is Saracenos. Ego vero vobis i-Talcor , & vehementer qnidem irascor . populi Etruriae,

qui in omnem occasonem opum augendarum , Potentiaeque ampli scandae intenti, hella cum Pisanis serere, eorumque de Christianae religionis adversariis victorias, vel in medio earum csrsu , retardare, aut etiam omnino impedire, nunquam destitistis. Quis enim nescit, Populos Pisis cum primis finitimos, tametsi ceteris suis laudibus valde admodum praestantes , tamen intexea , dum Pisani, religionis Christianae caussa , domo , Con tra Musactum Sardiniae regem , abessent, in territorium Pisanum hostili manu irruisse , magnamque ejus territin' rii partem occupasse ἰ coactosque etiam esse aliquando Pisanos Florentinorum fidei urbem suam adversus eos P

Pulos tuendam Conservandamque commendare, interea

dum ipsi, salvis rebus suis, in expeditionem illam Ba-Disiligod by GOos e

252쪽

learicam proficiscerentur ρ Ita Pisani, ut Christianae cauLsae ac religioni servirent, sua minus curare , hoc est , ea, quae sibi charissima erant, ipsamque Patriam . qua nihil prorsus homini dulcius est atque charius , rei Chrustianorum publicae longe posthabere minime dubitarunt . O Pisanit o vere omni laude & immortalitate dignissimi l quis vestrum hoc factum verbis satis suis extollat p Quod factum tale profecto e st ac tantum , ut animo quis sortasse possit illud cogitare ; oratione certe Persequi & explicare nequaquam possit. Tale hoc &tantum , & tam divinum , ac propemodum incredibile in religionem Christianam studium Pisanorum hono tu expertu S es, Aymerice, reκ Hierosolymitane, vir sortillime , qui, quum undique bello a Saracenis preme rere , qui urbem quoque jam Alexandriam occupavissent, confugiendum tibi esse ad. Pisan OS, eorumque ti-hi opem implorandam esse , existimasti. Quis enim tune Pisanis aut a copiis navalibus instructior aut Reipublicae Christianae tutandae servandaeque studiosior 3 aut ad pericula Christianorum hominum propulsanda alacrior aut ad belli discrimina subeunda promptior 3 aut ad auxilium tibi ferendum paratior λ qui, triremibus minsis quadraginta, victoriam tibi pulcherrimam atque gloriosis mam de hostibus tuis compararunt. Pro quo benefacto Pisanorum gratiae abs te, Aymerice , Senatui Populoque Pisano perhonorifica legatione , vel basque quam amplissimis & ornatisiimis actae . Atque hinc cognoscite, Auditores, Pisanos ea inter Etruscos potentia fuisse , ut magni quoque reges ad eorum Opem

coniugere consueverint, eo autem religionis studio , eaque animi magnitudine ac temperantia , ut ex bellis contra Saracenos gravis limis & dissicillimis salutem ipsi duntaxat & securitatem Christianae reipublicae quaesiverint. Non enim quaestu aut pecuniis felicitatem ac magnitudinem suam menti sunt Pisani ; sed rempublicam Cluu

253쪽

Christianam conservare; sed pro saluteri dignitate Chii istiana sese periculis objectare; sed religioni Christianae militare; sed nominis sui honestissimam ubique, & elarissimam famam colligere, has veras & tutissimas esse divitias, hoc ossicii sui munus, hoe Pisanum esse, du- erunt. Quo . quidem religionis studio , rege 'quondam Carthaginis capto, ille demum Usenis verus & iustus

triumphus visus suit, ut eum regem captivum Christiane erudiendum curarent, Romamque ad Pontifieem Christianis mysteriis initiandum adducerent, mumite mum Pisis apparatu regio exciperent, ac tandem Κmptibus ipsi suis in regnum reducerent . 'hesbo illo Carthaginiensi Pisani laborum suorum fructum maximum atque amplissimum pereeperunt. Hoc ipso religionis Christia uae studio quis jam Pisanos non fateatur victorias omnes de Saracenis suas in religionis ejusdem propagationem atque incrementum & fructus uberia rimos & lectissimos victoriarum in sacra quaeque aedificia , & religiosiora pietatis Christianae monumenta, atque in templi maximi & sanctissimi structuram atque Ornatum, uberrime contulisse Quis enim ignoret, Pisanos studio illo religionis , similiter atque Helenam

quondam Augustam , matrum illam 'Constantini Imperatoris , narrant terra Hierosolymitana sacellum Romae Hieiosolymitanum inde appellatum, constravisse, Pisan OS , inquam , aemulatione illa religionis , vel usque ex Hierosolymis terram Pisas advexisse , inde ut in patria sua campum religiosum ac sanctum construerent, quem Ubaldus Lansrancus, Pontifex Pisanus, publice dedieavit ἰ eodemque religionis studio Pisanos ex praeda ac manu tuis victoriae illius Panormitanae templum maximum & religiosillimum , aedesolae proximas Pontifieales , exaedificare riss coepisse, & Ioanni Comneno , Imperatoii Giaecorum, quod iter is Hierosolymitanum Intercludere atque impedire conatus esset, eam multam

254쪽

irrogasse , ut templum illud. & aedificium Pisanum im pensa sua absolveret Quis vero. tanti hujus templi non admiratione summa moveatur . & religionem in eo simul ac magnificentiam Pisanam non vehementer suspiaciat quod augustissimum templum , quingentorum &quadraginta passuum ambitu, Columnis marmoreis su nixum duabus & septuaginta, operis majestate simul M.

splendore , admirationem eam sui excitat . ut miraculum

illud Etruriae jure nos appellare posse videamur. Quis

ibi etiam sacrae turris marmoreae atque pulcherrimae adspectu non obstupescat. ac simul etiam artificio non totusi contremiscat ' quae turris inclinando extrinsecus ac Propendendo , Praesentem. iam. Praecipitemque ruinam minitatur: quum tamen . si eam intus adspicis, sese eadem ad perpendiculum rectam sistat tibi statim ac reia praesentet. Studium hoe religionis tota loquitur urbs Pisarum , loquuntur publica & Privata donaria , . loquuntur sancta quaeque, &pia instituta civitatis, ipse etiam loquitur , qui in honorem Rainerit, viri sanctissimi, &patroni praesentissimi Pisarum , quarto quoque anno , summa omnium laetitia, maximoque populorum eXt rorum concursu , dies sestus peragitur celeberrimus , &cum primist sollemnis, cum , Iucernis & funalibus numero propemodum innumerabili consertis, & in varias concinnasque siguras pulcherrime dispositis , iisque noctu

tota urbe accensis , totae ardent Pilae, & nox diem propemodum eXnibet, &, quacunque Per urbem vagere, tot illae simul luces vivam quandam solis purissimi atque splendidissimi imaginem referunt. Iam vero ex hoe ipso religionis studio quam Pontificibus Romanis dediti, & Oblequentest quam Pontificum Roman rum observantes & studiosit quam officiosi in Pontifiees Romanos & hospitales Pisani l Testem ex annalium mois numentis te cito , Gelasi Secunde , Pontifex Maxime , cito etiam te, Callinte Secunde, quorum alteri profugos

255쪽

go, dum Henrici Quinti Imperatoris iram declinares ἔalteri hac transeunti, dum Romam e Galliis proficiscerere , tutum ac liberale hospitium Pisae praebuerunt. Nec tibi , Innocenti Secunde , in tanto illo Romano tumultu gravissime ab adversariis periclitanti praesto alii fuerunt, qui te sugientem exciperent , ct in urbem suam paratis triremibus ducerent, nisi Pisani , qt i &caussa tua hellum maximum & periculosissimum contra Rogerium , Siciliae regem , suscipere minime omnium dubitarunt. Quid p quod Pisani, tametsi , propter initam cum Florentinis societatem , interdictione eadem sacrorum , qua Florentini , a Gregorio Undecimo , Pontifice Maximo , puniti. tamen eum Pontificem , Romam e Gallia contendentem , venerati , secundum Deisum , omni ossiciorum genere, maxime sunt, &, missis etiam triremibus, adjuverunt ' Tant1 Pisanorum fuit adversus Pontificem Romanum reverentia atque observantia . Et quisquam mirabitur , Pontifices Romanos Iahenti reipublicae Christianae , & afflictis rebus suis, Praesidium aliquando & firmamentum a Pisanis quaesivisse, S Pisas, paratissimum ac praesens perfugium habuisse,

quo, & ipsi in summo rerum discrimine semet tuto reciperent, & commune gentis Christianae Concilium convocarentp Quo etiam perfugio nullum sibi melius atque Paratius ceteri quoque Antistites Christiani in rebus Christianae reipublieae desperatissimis esse judicarunt . O illam Pisarum in Annalibus Christianis memoriam sempiterna mi o memoriam illam amplissimis monumentis Consecratam , cum ab Innocentio Secundo , POntifice Maximo , ex omni gente Christiana Concilium Pisas coactum est, ibique, de Patrum sanctissimorum

sententia , res Christianae, quae vacillare quodammodo a s Claudicare videbantur, confirmatae sunt & constabilitae t O illud etiam ad memoriam urbis Pisanae ma-Sime insigne , cum in deplorando illo, maximeque diu-

256쪽

DIO DECIMA. 241

turno Christianae reipublicae distidio, toto orbe Cliristiano in partes duas diviso . atque inter sese acerrime concurrente . ad discordias Christianorum sedandas , pacemque inter partes conciliandam , nullum praesentius atque efficacius remedium visum fuit, quam utriusque partis homines Pisas in unum simul Concilium frequentissimos congregarii Sinite hoc Ioco, Auditores, Oratorum more , omittere me ac praeterire labem illam nominis Pisani, quam Pisani, ut Friderico Secundo Im- Peratori , Gregorii Noni, Pontificis Maximi, holli acerrimo & crudelissimo , gratificarentur, imprudentes Contraxerant, quae quidem labes tanta certe fuit . ut Perpetua potius oblivione obruenda , quam ulla eX Parte memoranda esse videatur. Sed decepti sunt Pisani a Friderico. Sed rei potius ignoratione , quam ulla in ordinem sacrosanctum malevolentia , Henricum , quem, Corrupto nomine, Heu tum vulgo vocitarunt , filium nothum Friderici , qui triremibus viginti instructissimis a Friderico advenerat, ducem & auctorem sceleris, secuti sunt. Sed eulpa illa suit erroris humani, quo eodem Postea errore Manfredo , alteri filio notho Friderici, adinhaeserunt. Sed quidquid illud late facinorum , inconsid Tataeque temeritatis, & multitudine & magnitudine benefactorum Pisani Iargissime compensarunt. Nam eXimia quidem pietas vestra in Pontificem Romanum , Pisavi, quum semper antea plurimis & certiissimis argumenistis declarata fuerit, tum etiam postea maxime enituit, cum . Pisis in Florentinorum potestatem redactis , Con- Eliabulo ibi contra Iulium Secundum, Pontificem Romanum , temere atque is Pudenter constituto . vOS , vos,

inquam, cives Pisani , qui amissam libertatem magno fortique animo ferebatis, tale & tantum nefas contra Pontificem Romanum serre nullo modo potuistis; scd, armis arreptis, impetuque facto, seditiosos factioibsque hQmines , qui eo, tanquam ad concilium , con Veneraui,

257쪽

ex urbe vestra profugere, atque in rem malam abire, coegistis. Tantum apud Pisanos studium valuit religionis: de qua hene merendo Pilani, promeriti jam pridem fuerant . ut quas insulas ditioni ipsi suae subjecerant, eatrum insularum primatum, Si ruinae nimirum oriascae , Poniis ces Romani in Pisanum Pont ce m conisi ferrent. Age vero, quanta λι titudo Pisano tum bellica i quorum vel in otio semper fuit jam inde a pueritia ad hellum , atque ad Pugnandum cliam Cominus in acie, exercere sese atque erudire. Quid enim . per Deum i mnortalem l quid aliud tandem tibi voluit umbratile illud & domesticum bellum , sapientissi trie olunapud Pisanos institurum . & etiam nunc magumco su inde appalatu a Pilanis celebratum , cum , di isa iaPartes factionesque duas civitate , pars altera bellum auteri de ponte indicit, iamque utraque acies infestis gnis medio in ponte inter sese concurrit , & pedite S ita trinque Catapnracta collato pude proeliantur ι jamqu*in eodem vestigio stant consertissimi, itaque man S COH- serunt, & clavarum actibus validissimis verberaot seshac contundunt λ Alii alios loco pellunt; e piunt, δι c piuntur ; aliis festis alii succedunt; jamque eo Prope modum ventum est, ut, adversariis repulsis , pontem uni occupent, cum ecce tibi. subsidiariis cohortibus in Primam extemplo aciem emissis, pugna sistato restituta , instantibus hi adgeriariis cedere , & .ictori m , quam in manibus habebant, amittere, & m xima simul fieri

utriu1que exercitus Concursatio, donee alii alios penitus vinςant, aut dubiam certe utrique victoriam reliu- quant , ranta virium Contentione, tanto ardore actim

rum , tantoque partium studio, popularis ut illa concertatio non simul aerum jam belli, sed civile & crude- Ie bellum . & verum justumque proelium referre Omniano videatur. Quid igitur aliud sibi ludiero illo bello atque umbratili veteres Pilani , homines sapientissimi ac

258쪽

sortissimi, voluerunt, nisi ut ita iuventutem Pisanam ad usum helli, & ad vera justique certamin 1 praepararent atque instruerent 3 ut in illo nimirum veluti mi litiae tirocinio Pisani assuescerent, sive pro varia belli fortuna vincerent . sive vincerentur, semper se milites bonos, & viros sortes, hoc est , Pisanos , praebere . Hac indole virtutis bellicae prae omnibus Etruriae populis Pisani fuerunt, homines unice facti ad gloriam Etrusci nominis quoquoverius dilatandam e ut divino prorsus consilio mihi semper visi sint Magni Etruriae Du ces Pisis, prae reliqua Etruria, tanquam loco maxime

commodo, atque ad memoriam antiquae Etruscorum

gloriae & sortitudinis in primis opportuno, nobilissimum equitum sertissimorum & splendidissimorum Oidinem in stitutisse , ejusque ibi sedem stabilem collocasse. Nec ta men Pitani, tum mi illi Orientis & Occidentis victores, hella unquam ulla cum populis Christianis gesseri int ,

' nisi coacti S lacessiti, nisi ut res suas, nisi ut sociorum suorum, & Pontificum Cum primis Romanorum , iuia defenderent, nisi denique ut illatas sibi injurias ulciscerentur. Hae unae ac solae Pisanis bellorum contra Chriistianos suscipiendorum caussae. Bella Pliani magna& periculosa cum Genuensibus gesserunt, cum Florentinis , cum Lucensbus , cum Rogerio, Siciliae rege, eum Iacobo Aragoniae , cum Imperatore Graecorum .

Sed quam justa illa bella. & quam necessaria i quibus

semper in hellis fidem sibi ante omnia praestandam i nendamque esse censuerunt. Namque & foedera religi se servare , & amicitias fideliter colere . Pisanorum fuit. Nam de potentia tune & viribus Pilanorum quid attinet

dicere ' quum in bello Ligustico familiae centum Pisanae rostratas totidem naves sumptu suo aedifieaverint . omnique apparatu ad pugnam navalem Instruxerint. Quid de amplitudine & munimentis urbis Pisarum Iouum Pisae decem sere praecelsarum atque editarum

259쪽

turrium millia , ad praesidium & munitionem urbis , n meraverint. id de terrestrium navaliumque copiarum multitudine pquum classes Pisanae amplius quadraginta hellatorum fortissimorum millia nauihus trecentis in expeditionem eduxerint. Quid de multitudine & m1-gnitudine victoriarum p quum filani urbes potentillimas

es munitissimas, insulasque & regna sub jus potestatem que suam subjunxerint. At gloriae tamen bellicae alii

etiam tecum consortes aliquando ne iunt: gloria sapieα-tiae RQ litterarum inter omnes urbes Etruriae tota tuaeli ac fuit, urbs claraitima S celebratissima Pisarum . Tuum , prae reliquis urbibus Etruscis, fuit , simul cum imperio lapientiae quoque, ac doctrinarum studia pro-Pagare atque augere. Tuum, ex opima urbis Amalia

Phitanae praeda manubias tibi unas, Pandectas Iuris

Romanorum civilis petere ac reservare. Tuum, a v

ctigalibus tibi tuis parcere, ut litteras artesque honestic simas foveres, atque amplificares . Tuum denique opus,ttiaeque sapientiae fuit , Academia haec Pisanar qua certe Academia ad laudum tuarum cumulum nihil unquam asterri potest majus atque uberius. Quid enim , Deus bone i ad Pilani nominis gloriam majus , atque ac Pisas collaudandas uberius, quam ex tota non Etruria modo & Italia , sed etiam Europa, summos quosque & doetissimos viros huc Pisas frequentes contiuere, Pisas, amores & delicias su as ducere , Pilas, non domicilium modo , sed etiam oblectamentum & 1olatium vitae , habere p Sunt & alia complura , fateor . quae P regrinos quoique & ex teios homines huc Pisas veli mentillime alluctent atque invitent, caelum, quo nihil 1alubrius atque mollius. male , quo nihil amicius at- . que ii Oipitalius , plaga . qua nihil pulchrius atque amoe- . nius, ager, quo ni nil uberius ac fertilius , ipsa etiam urbs, qua nihil nobilius ac celebrius. His omnibus quis non videat fontes laudum uberiimos contineri 3 Sed

hacco

260쪽

haec . quae ceteros vulgo homines mirifice permovent, minimum certe valent apud eos , qui uno sapientiae aedoctrinae studio afficiuntur. His unum illicium , unae illecebrae , unum incitamentum , emporium hoc clarii mum omnium honestissimarum artium atque facultatum, instructillima haec eloquentiae & lapientiae Oificina , no-hilissima haec Academia Pisana i ubi & caelum ac sidera ex alta specula contemplentur, & herbarum naturam ac vires ex hortis lectissimis ac pretiosissimis per noscant, & reconditiora quaeque atque abstrusiora omnium dominarum ex summis & eruditissimis magistris perdiscant. Itaque haec mihi visa est Pisarum laudandarum tum ma , ut jam omnes uno Plane ore conis

. sentiant ac fateantur , Pisas omni laudis genere , & re. rum quondam gestarum gloria, & nominis celebritate,& urbis splendore , & proventu u heri agrorum, & a ris salubritate, & . quod maximum est , atque omnis laudationis caput, studiis etiam nunc sapientiae, toti reliquae Etruriae longe antecellere. Neque vero putetis, Auditores, temporibus illis harbarioribus , ante hanc Academiam fundatam , studia doctrinae S litterarum , i tanquam in situ & squallore sepulta atque neglecta, apud Pitanos jacuisse. Quis enim neget, su perioribus etiam temporibus, si usquam alibi. certe quidem Pilis, publica honarum litterarum . legumque in primis civilium , studia maxime viguisse p quum hinc Pisis Lotharius Primus Imperator viros doctissimos& sapientissimos arcerei verit, quorum ipse opera Romae in legibus condendis uteretur . & hic Pisis religiosiores etiam viri , antequam iis juris civilis professione in scholis interdi-CeIecur , egregiam jurisprudentiae addit cendae operam navaverint , & hic Pisis perinsigni viri scientia atque litteratura, in rebus divinis & humanis, in medicina &jurisprudentia , & in omni politiori doctrina atque humanitate, summopere fioruerint; nec vero Pisani. re-

SEARCH

MENU NAVIGATION