Alexandri Politi de cl. reg. Scholarum Piarum ... Orationes omnes nunc primum in unum volumen collectae

발행: 1772년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ORATIO

hus praeclare ae sapienter & sortiter gestis , praestare adeo potuisse tunc videantur . nisi ingenio bonisque aristibus & disciplinis praestitissent . Quae quum tot sint ac tantae laudes Pilarum . quid ego jam dubitem , Auditores, Graecos Poetas & oratores imitari. &, quod

illi magnifice non minus. quam vere . Athenis elogium tribuerunt . pari id ratione ad urbem Pisarum transferiare atque accommodare, ut . quemadmodum illi Athmnas, Museum Graeciae , columen & firmamentum Gra ciae . Graeciam Graeciae. dixerunt , sic ego, quam

maxima possum & vocis & animi contentione, Pisas , Mustum Etruriae, Pisas. columen & firmamentum Etruriae , Pisas, Etruriam Etruriae . splendida aeque a Qvera laudatione, appellem p Nacti animo, viri Pisani . estote. Bene vobiscum divinitus actum , quod , sub a quislimo iam Francisci II l. Lotha lingi, Magni Etruriae Ducis, Domini nostri clementissimi, imperio . tantum& splendoris & dignitatis urbi vestrae accesserit . ut ad antiquam illam majorum vestrorum & sortitudinis &sapientiae gloriam adspirare tandem possitis. Nacti et- Iam ingenio & doctrina . adolescentes honestissimi. estote, qui, sapientiae comparandae caussa . hue Pisas, in hanc Academiam Pisanam, in hoc univeriae sapientiae ac doctrinae domicilium. ex tota Etruria, atque etiam fere Italia. convenistis. Essicite, quod vos maxime decet , & quod iure suo a vobis Academia Pisana pollulat , adolescentes, ut hinc doctrina per vos in reliquam Etruriam . atque adeo Italiam, totamque Eur Pam , longe lateque propagara . nomen Pisanum, nongentis jam Etruscae nomen , sed sapientiae di doctrin

Etruscae argumentum esse videatur.

262쪽

CA IF TANO . ANTI NORIO

EQUITI . PATRICID . FLORENΤINO CAESARI . ET CAESA REGE TRVRlAE . REGIMINI A. SECRETIS VIRO. CLARIS Sl MOET. NOBILISSIMO ET . CRAE CARVM . ET . ROΜANARUM A TQ V E . ETRUSCARUM

ANTIQUITAT UM

MNIBUSQUE . ERUD ITIONIS STUDIOSISSIMOD O C T D . I P S IET . DOCTORVM . IN . PRIMlS . VIRORVM AMANTISSIMODE . LIT FRIS . ET . DE . ACADEMIA PRAESERTIM . PISAN AET . COLLECT,S . UNDIQUE . INGENTIs V Μ P T UATQUE . IN . MVS EO . SVO ADSERV ATIS. RARISSIMIS ET . PRETIOS SSi ΜIS . CIMELIIS DE . TOTA . ANTIQUIT A TE OPTI ΜΕ. MERITO

ALEXANDER. POLITUS

ORATIONEM . HANC . SUAM A D. ACADEMIAM. PISANAM

DE . NOBILITATE . LITTERARUM MEMORIAE ET . HONORIS. CAUSSA

L. M. u. D. D. D.

264쪽

DE NOBILITATE LITTERARUM. SAepe ego ad aures vestras pervenisse puto , Viri

excellentissimi , Auditores ornatissimi , querelas nonnullorum gravissimas de conditione misera litaterarum , quod male cum litteris ageretur , neci sua doctrinae atque eruditioni praemia deserrentur. Quae quidem querelae ut justam satis caussam aliquaniado habuisse videantur, quod praeclara quaeque Opti marum artium studia ita contempta atque neglecta veluti in tenebris & squallore jacerent ; tamen nobis &Academiae nostrae maxime nunc gratulandum , quod Franciscus Primus Imperator, Pius, Felix, Augustus, Dominus & Patronus noster praesentissimus atque bene licentissimus , nullum jam his querelis locum reliquerit ; sed augusta sua ac propemodum divina libera. litate amictas & abjectas litteras erexerit atque reet reaverit. Sic enim Academia nostra omnibus ingeniorum doctrinarumque laudibus , ut nunquam antea, florebit ad memoriam tantae liberalitatis sempiternam . Quanquam, ut verum fatear , Auditores, tanta est dignitas atque amplitudo doctrinae , ut in ea doctorum hominum qui Lque , nullo alio sibi quaesito praemio, merito Conquiescere posse videatur . Ipsa enim sibi praemium doctrina Ego , quum hoc sollem ui & legitimo Studiorum i vistrorum instaurandorum die, ad iustaminandos litte- Ii ra-

265쪽

rarum studio adolescentes, nobilissima quaeqne eleendi argumenta mihi semper persequenda esse duxerim , rem nobilitate vestra dignissimam , neque votis audita inju cundam , facturum me judicavi, si ex plurimis ac maximis litterarum laudibus nobilitatem praecipue selige. rem , quam hodierna vobis oratione ante oculos Pontarem atque celebrarem . Quod si apud vos , Auditores nobilissimi, pro dignitate & nobilitate litterarum praestitero, facile me impetraturum Confido , ut nemo jam unus doctorum litteratorumque virorum Conchtio. nem litterarum miseram conqueratur .

Quid enim Iittetis nobilius atque illustrius p qua rum est cetera quaeque nobilitare. Hic non dico, quod aIii plerique omnes vulgo jactirarunt, siquem alium. vi. rum certe nobilem maxime litteras decere , nec cui. quam alteri turpius esse, quam viro patricio & nobili, non dico ius , quod Q. Mutius diserte assirmabat ; sed ea omnia, quae libero & eleganti homine digna sunt, ignorare. Nec etiam dico , quod in scitis decretisqire vestris , Iurisconsulti, positum est , excellentem cujuspiam doctrinam nobilitati generis longe esse anteponendam , aliamque plane esse nobilitatem generis a nobilitate doctrinae. Quae quanquam ab aliis verissime &subtilissime disputantur , ea tamen non dico , ne , quod ab orationis meae argumento quam maxime abhorret, committere inter sese velle videar & litterarum S generis nobilitatem. Illud unum dico , & palam atque audacter praedico , nobilitatem quam nos vocamus , unis de alii prae aliis nobiles illustresque appellantur, qualiscunque ea demum & quantacunque sit, totam a litterarum gloria proficisci: quae nobilitas nulla unquam in rebus humanis fuisset, nis litteratum lumen accessisse set. Atque utinam liceret mihi, quod Geographi solent,

Per totum vos terrarum orbem longe lateque circumducere , aut, quod solent Chronographi , superiorem

omnem

266쪽

DECIMA TERTIA. 2 stomnem memoriam, jam inde ab ultima antiquitate , oratione complecti atque percurrere i Sic enim & vobis in promptu esset, Auditores, & loca quaeque inspicere, ubi litterae S altae & educatae increverunt, &tempora ultima recordari, quae tempora litterae ab oblivione & silentio vindicarunt; itaque , quanta Omnitempore & ubieunque locorum gloria atque nobilitas litterarum fuerit, clatissime intueri. Quotus autem vestrum quisque est, qui nesciat. quemadmodum hominibus, ita & suam locis nobilitatem inesse, aliasque um,ium nobilitate aliis cedere, alias etiam cum aliis de nobilitate decertare δ Hinc plerosque omnes scimus laudem sibi ac decus nobilitatis a nobilitate patriae quaesivisse, &, quod valde quis miretur , ambitionis hujus suae duces atque auctores nonnullos de jurisconsultis

habuisse, qui in libris suis de nobilitate ad hominis cuiusque nobilitatem . claritatem aliquando , & nobilitatem Patriae satis superque esse censuerunt. Fertur etiam Ulpianus nobilis ille Iurisconsultus, valde admodum glo riatus de patria sua Tyro, urbe nobilissima atque antiqui ili ria Phoenices di quum tamen Alexandrum Severum Augustum puderet, se genere Syrum vocari. qui se amatoribus Romanum dictitaret. Verum qui doctrina ac sapientia ceteris longe mortalibus antecellit , is , ego nolim . let e venditet atque efferat eo genere laudis , quod sit ei cum vulgo hominum commune. Non enim, ut Celeiis, sic etiam viro docto . ac sapienti, patria honori sere atque ornamento est; sed ipse patriae . Celebi atillima urbs Ciliciae , ac veluti Ciliciae oeulus , Tarusus suit. Nihilo tamen inde a patria Tarsensis Paullus Celebratior. Immo vero ipla Tarsus multo inde clarior atque nobilior , quod Paullum , scriptorem sapientissimum ac vere divinum, protulerit. Clarissima urbs Ioniae, Ephesus; neque inde tamen clariores , qui Ephe

sit patria suerunt, Heraclitus ille Philosephus, & Sora.

I. a nus

267쪽

nus Medicus. Urbs notissima & celeberrima, Halicam nassiis. Sed non quia Halicarnassensis patria. ideo notior atque illustrior pater ille historiae Herodotus, aut historiae Romanae scriptor nitidissimus atque eleganti

1imus, Dion, sitis. Syriae urbs maxima, maximoque ea in urbibus nomine, Antiochia. Neque ideo tamen magis laudati, aut Libanius, qui viam Chrysostomo ad eloquentiam praei. it, aut aurea ille eloquentia , Chrysostomus, aut sectator Chrysostomi studiosissimus, Theodoretus , aut Aphthonius ille Sophista. aut de scripto- ribus etiam divinis Lucas, is, qui res Christianorum Piimus historiae mandavit, non hi, inquam , magis la dati , quod ab urbe Antiochia prodierunt. Amplissima

urbs & ornatillima , Alexandria, urbs olim urbium se-Cundum Romam maxima , quae ad notam quandam magnitudinis atque excellentiae, Polla Graecis appellata est , quemadmodum Roma, Urbs Romanis. An ideo nobiliores , quod Alexandrini, Didymus ille Grammaticus. optimus & laboriosissimus , alterque Postea

Didymus . interpres librorum divinorum diligentillimus, ct Ammonius, praeceptor Origenis, & ipse Origene S, longe ille princeps totius & facrae . & profanae eruditionis . & Athanasius & Cyrillus, cui a Patriλ cognomen Alexandrino, & Appianus, & Herodianus,& Achilles Tatius, &, si ita placet, Claudianus etiam Poe-ra , & Pappus ille Mathematicus , & Grammaticus ille Philoponus, & alii quamplurimi viri docti 1 Iimi , atque ab Omni rerum praeclarissimarum scientia instructis limi p An hi igitur no hiliores, quod patria Alexa adrini p Minime vero. Immo doctrina hi sua nobilitatem illam patriae mirum in.modum auxerunt . Nobilissima urbs Africae , itemque maxima Carthago. quae de magnitudine & nobilitate cum urbe Λlexandria facile Contenderit. An ne vero inde nobiliorcs atque illustri res, & Terentius, Poeta elegantissimus maximeque La-Disiligod by Cooste

268쪽

tinus, & lumen illud Africanae eruditionis , Tertullianus & Cyprianus, & Marius Victorinus , quod ii patria Carthaginenses p Nequaquam, Auditores. Constantinopolis. nova Roma, sede eo translata Imperii Romani , majestate atque magnificentia sua visa est ceteras omnium terrarum urbes vel potentissimas atque maximas Iongissime superasse, urbs sane & natura & situ& descriptione aedificiorum pulcherrima, quam eo quidem laudando extulerunt, ut orbem terrarum orbis , eam urbem appellarent . Tulit ea urbs viros in primis doctos atque eruditos. Tulit Iulianum, hominem unice factum. ad studia bonarum litterarum , nisi ingenii lumen atque doctrinam impietate obscurasset . Tulit Photium , qui Bibliothecam scripsit. Tulit praeter alios multos, interpretem Homeri maximum atque locupletissimum,& a varia doctrina instructissimum , Pontificem postea Thessalonicensem , Eustathium. An his tanta viris praestantia aC nobilitate doctrinae Constantinopolim' patriam quidquam ad gloriam atque ad nominis cele-hritatem contulisse existimabimus p Nihil mehercule r nihil certe magis, quam ceteris civibus suis veI summo loco natis, quorum extincta penitus memoria est oblivione sempiterna posteritatis. At contra percrebuit doctissimorum illorum fama, eaque in omnem deinceps aeternitatem manebit: itaque , vel misera atque jacente urbis Constantinopolitanae fortunt, laudes semper ejus urbis magis magisque celebrabuntur, quod viris doctrina claris atque insignibus incunabula , sive etiam domicilium praebuerit. Nam & urbi Constantinopoli lingulari ornamento ac decori fuerant viii plerique alii doelisiimi, qui, tametsi aliam patriam sortiti, tamen in ea ut he ingenii & doctrinae laude summopere florum runt : qualis Themistius, magnus & Philosophus & orator, Cui, propter vim admirabilem eloquentiae e gnomentum fuit Suadae; itemque Michael Psellus, sumiamus

269쪽

mus ille Philosophorum , atque in omni rerum optim rum scientia versatissimus. Dies me deficiat. Auditores, si velim, non dicam exornare dicendo, sed vel num rando percurrere insignes quasque urbes, & in primis

nobiles atque illustres, quas viri docti & litterati vel ortu, vel domicilio ibi suo cohonestarunt. Quid enim reseram Apameam, patriam Posidonii, Amaseam Str honis , Pelusium Ptolemaei, Spartam Chilonis , Megalopolim Polybii. Chaeroneam Plutarciii , Mediolanum Salvii Iu iani, Miletum Thaletis & Anaximandri. ML tylenen Pittaci. & Alcaei, Cyrenen Callimachi & Er tosthenis, Damascum Nicolai & Ioannis, Aut inde Damasceni appellati λ Quid urbes clarissimas Mesopotamiae, I .dessam & Nisibin , quarum altera Ephraemum EdeL

senum , altera Iacobum Nisbenum . vel in lucem edidit . vel in civitatem recepit 3 Quid Caesaream Cappadociae , alteramque Caesaream, urbem opulentissimam Patacllinae , quarum alte iam Pausanias, scriptor Graeciae Perquam Curiolus atque accuratus, alteram Eus

Lius ille Caciaiiensis, & Procopius historicus , nobilitarunt Z Quid Syracusas , urbem quondam potentissim Zm

Siciliae, atque ex quatuor urbibus maximis ConstatZm,CujuS Iam L n ornamentum eximium ae maximum, enilemon S L pictiar mus , S Theoclitus , & Matne malicus ille admirabilis . Areni medes p Quid Sinopen, urbem inclytam Paphlagoniae . regiam illam quondam Mithridatis, quae tamen multo magis nominata propter DaO-genem Cynicum Sinopensem y Quid Pergamum . regum Attalicorum sedem celebratissimam , & copiosissimis seleelisque Bibliothecis ornatistimam, cuius tamen urbis nillil omnino g otiosius atque ad omnem memoriam Commcndatius Galeno, medicinae secundum Hippocratem ρ principe, alteroque illo medito praestantissimo ,

Oribaso Quid Saides, urbem Lydiae vetustate antiis quissimam, regiam quondam Croesi, cujus tam ea niliuialsiligod by Coost

270쪽

DEC IM AT E RTI A. ass

aia nos illustrius Polyaeno, & Eunapio, & Pontifice il. D Sat densi , Melitone Quid Corinthum , lumen illud

Glaeciae, quod tamen nihil elarius lucidiusque habuit sipiente Periandro Quid Thebas , urbem Boeotiae clarissimam , Omnique laude cumulatissimam , quam serunt Cadmum condidisse, eum , qui litteras e Phoenice in Graeciam primus intulerat Z Nulla, & mira , Andito. res, de Thebis passim Boeotiis concelebrantur : cujus etiam muros dictus est Amphion lyrae sono excitaste . Quae & urbs visa est deos protulisse. Summos ea certe imperatores , Epaminondam & Pelopidam Protulit. Satis haec magnifice atque ambitiose de Boeotiis The his decantatar adeo ut Scriptores quidam minime obscuri, nec Contemnendi, ne Athenis quidem Thebas Boeotias celebritate nominis atque gloria cessisse judica verint . uuae tamen omnia ad nobilitatem Thebarum multo minora videbuntur, si ad Pindarum comparantur e adeo visus est Pindarus ingenio & carminibus suis prae omnibus illis ornamentis atque insignibus urbem Thebanam decorasse. Nec immerito magnus ille Al xander , quum deleri Thebas de Sociorum sententia placuisset , reverentiam adversus Pindarum adhibendam censuit, ut ejus domum , unam de tota urbe, sartam tructam conservaret. Quid hic dicam de Athenis λ Athenas cum dico, Auditores, putate , dicere me , quod Thucydides, Graeciam totius Graeciae, urbem me dicere ea dignitate atque auctoritate , ut vel solo Athenarum nomine dignitas atque auctoritas universae Graeciae niti olim videretur . Qua de urbe fama erat, deos inter se ipsos certasse . Quae etiam urbs fruges mortalibus prima ostendisse serebatur. Pleni omnium libri ,

plenaeque ' omnium voces laudibus Athenarum et quae quum plurimae ab urbis vetustate & potentia , & rerum gestarum magnitudine atque gloria in vulgus prae dicentur ; tamen quis neget, nullis aliis magis Ornamen.

SEARCH

MENU NAVIGATION