장음표시 사용
111쪽
&Augustinus, eo tempore aquae uim generandi in spiritualem scilicet uita datam est.. Et alio loco ita scriptum reliquit: Ex quo Christus in aqua mergitur,ex eo omnia peccata abluit aqua. Et alibi: Baptizatur Dominus, non mundari indigens, sed tactu mundae carnis aquas mundans, ut uim abluendi habeant. Atque ad eam rem illud maximo argumento esse potuit, quod tunc sanctissima Trinitas, in cuius nomine baptismus conficitur, numen suum praesens declar uit. Vox enim patris audita est: fili j persona aderat: & spiritus sanctus in columbae isecie descendit: praeterea caeli merti sunt, quo no
bis iam per baptismum licet ascendere. Quod si quis scire cupiat,
quanam ratione tanta, & tam diuina uirtus a Domino aquis tributa sit; id quidem humanam intelligentiam superat. Hoc uero satis percipi a nobis potest, baptismo a Domino suscepto, sanctissimi, &Iuris limi eius corporis tactu aquam ad baptismi salutarem usum coecratam esse, ita tamen, ut hoc sacramentum, &si ante passionem institutum fuerit, a passone tamen, quae omnium Christi actionum tamquam finis erat, vim, & essicientiam duxisse,credendum sit. Sed de altero etiam, quo scilicet tempore lex de baptismo lata fuerit, nullus dubitandi locus relinquitur . nam inter sacros scriptores conuenit, post Domini resurrectionem, cum apostolis praecepit; Eutes d cete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, & filii, & spiritus sancti ; ex eo tempore omnes homines, qui salutem aeterna consecuturi erant, lege de baptismo teneri coepisse. Quod quidem ex apostolorum Principis auctoritate colligitur, cum inquit: Regenerauit nos in spem uiuam per resu rectionem Iesu Christi ex mortuis. Idemque ex illo Pauli loco; Se ipsum tradidit pro ea, ut illam sancti ficaret, cum de Ecclesia loqueretur in mundans eam lauacro aquae in uerbo; licet cognoscere. uterque enim baptismi obligationem ad tempus, quod mortem Domini consecutum est, uidetur retuli Gse: ut dubitandum nullo modo sit, uerba etiam illa saluatoris , Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & spiritu, non potest introire in regnum Dei ; id ipsum tempus sperisse, quod post passionem futurum erat. Ex iis igitur,si accurate a Pastoribus tractentur, haud dubium esse potest, quin fideles maximam in hoc sacramento dignitatem agnoscat, ac summa animi pietate uenerentum praesertim uero cum cogitarint praeclara illa,&lissima munera, quae, cum Christus dominus bapti raretur, miraculorum significationibus declarata sunt, singulis, cum baptizantur, intima spiritus sancti uirtute donari, atque impertiri . Ut enim si, queadmodum Elisaei puero contigit, nobis oculi
112쪽
ita aperirentur, ut caelestes res intueri posscinus, nemo adeo communi sensu carere putandus esset, quem diuina baptismi mysteria in
maximam admirationem non traducerent: cumdem etiam euentu
rum non existimemus, cum a Pastoribus huius sacramenti diuitiae ira expositiae saetant, ut eas fideles si non corporis oculis, at nientis acie, fidei splendore illuminatae, contemplari queant ZIam uero, a quibus ministris hoc sacramentum conficiatur, non utiliter modo, sed necessario tradendum uidetur; tum ut ij, quibus sint ministri praecipue hoc munus commissum est, illud sancte,& religiose curare studeant; tum ut ne quis, tamquam fines sitos egressus, in alienam possessionem intempestiue ingrediatur, uel superbe irrumpat: cum in omnibus ordinem seruandum esse Apostolus admoneat. Docea- ricor. t tur igitur fideles, triplicem esse eorum ordinem: ac in primo quide Episcopos, & sacerdotes collocandos esse quibus datum est, ut iure suo, non extraordinaria aliqua potest ite, hoc munus exerceant. iis enim in apostolis praeceptu est a Domino; Euntes baptizate : quamuis Episcopi, ne grauiorem illam docendi populi curam deserere cogeretur, baptismi ministerium sacerdotibiis relinquere soliti essent. Quod uero sacerdotes iure suo hanc sumstionem exerceant, ita ut praesente etiam Episcopo ministrare baptismum possint, ex doctrina patrum, & usu Ecclesiae constat. nam cum ad Eucharistiam consectandam instituti sint ;qu.ae est pacis &unitatis sacramentum : con- ,
sentaneum filii, potestate iis dari omnia illa administrandi, per quae necessario huius pacis, & unitatis quilibet particeps fieri posset. Quod si aliquando Patres sacerdotibus, sine Episcopi uenia, baptiurandi ius permissum non esse dixerunt, id de eo baptismo, qui certis anni diebus solemni caerimonia administrari consueuerat, intelligendum uidetur. Secundum ministrorum locum obtinet Diaconi ; quibus, sine Episcopi, aut sacerdotis concessu, non licere hoc sacramentum administrare, plurima sanctorum Patrum decreta testatur. Extremus ordo illorum est, qui, cogente necessitate , sne sole- . . imnibus caerimoniis bapti rari possunt: quo in numero sunt omnes,
etiam de populo, siue mares, siue seminae, quamcumque illi sectam profiteantur . nam & Iudaeis quoque, & infidelibus, & haereticis, cunecessitas cosit, hoc munus permissum est; si tamen id esscere propositum eis hierit, quod Ecclesia catholica in eo administrationis genere ossicit. Haec autem cum multa ueterum Patrum, & Conciliorum decreta confirmarunt, tum uero a sacra Triden cina Synodo ana Cen. α
thema in eos sancitum est, qui dicere audeant, baptismum, qui etia, datur
113쪽
datur ab haereticis in nomine patris,& fiiij, & spiritus sancti, cum intentione iaciendi quod facit Ecclesia, non esse uerum baptismum. In quo profecto summam Domini nobi bonitatem, de sapientiam
licet admirari. nam cum hoc sacramentum necessario ab omnibus percipiendum sit; quemadmodum aquam eius materiam instituit, qua nihil magis commune esse potest: sic etia nemine ab eius administratione excludi uoluit: quamuis, ut dictum est, non omnibus liceat solemnes caerimonias adhibere: non quidem quod ritus, aut caerimoniae plus dignitatis, sed quod minus necessitatis, quam sacramentum, habeant. Neque uero, hoc munus ita omnibus promisecue permissum esse, fideles arbitrentur, quin ordinem aliquem ministrorum statuere maxime deceat. mulier enim, si mares adsint, laicus item praesente clerico, tum clericus coram sacerdote, baptismi administrationem sibi sumere non debent; Quaquam obstetrices, quae bapti rare consileuerunt, improbanda: non sunt, si interdu, prata sente aliquo uiro, qui huius sacramenti conficiendi mihi me peritus sit, quod alias uiri magis propriu ossicium uideretur, ipsae exequatur. Accedit autem ad eos ministros, qui, ut haetenus aeclaratum es baptismum consciunt,aliud etiam ininistrorum genus, qui ad sacri.& salutarem ablutionem celebrandam ex uetustimina catholicae Ecclesiae consuetudine adhiberi solent . ij nunc patrini, oli in susceptores, sponsores, seu fideius res, communi uocabulo, a rerum diuinarum scriptoribus uocabantur. De quorum numero , quoniam ad
omnes tere laicos pertinet, accurate a Pastoribus agena umerit; ut
fideles intelligant, quae potissimum ad illud recte perficiendum necessaria sint. In primis uero explicare oportet, quae causa si erit, cur ad baptismum praeter sacramenti ministros patrini etiam, & susceptores adiungerentur. quod quidem optimo iure fictum este, omni laus uidebitur, si meminerint, baptismum esse spiritualem regenerationem, per quam filii Dei nascimur. de ca enim ita loquitur D. Petrus: Sicut modo geniti insentes rationabiles, sine dolo lac concupiscite. Vt igitur, postquam aliquis in hanc lucem editus est, nutrice, & paeda logo indiget, quorum ope, atque opera educetur, ac doctrina, & bonis artibus erudiatur: ita etiam necesse est, ut, qui ex baptismi fonte uitam spiritualem uiuere incipiunt, alicuius fidei, &prudentiae committantur, a quo Christianae religionis praecepta haurire, ad omnemque pietatis rationem institui possint, atque ita paulatim in Christo adolcscere, donec tandem uiri perfecti, iuuante Domino euadat ; cum praesertim Pastoribus, qui publicae parochiarum
114쪽
curationi praepositi sunt, tantum temporis non supersit, ut priuata illam curam pueros in fide erudiendi suscipere possint. Huius autem uetustissimae consuetudinis praeclarum testimoniu a D. Dionysio ha s. Dim j. bemus, cum inquit: Diuinis nostris ducibus sic enim apostolos uocat) in metem uenit,& uisum est suscipere infantes, secundum illum sanctum modum, quod naturales parentes pueri eum cuidam docto in diuinis, ueluti paedagogo, traderent, sub quo, sicut sub diuino patre, & saluationis sistiae susceptore, reliquum uitae puer degeret. Eandem uero sententiam confirmat Higinis auctoritas. Q uam- Nuim pyobrem sapientissime a sancta Ecclcsia constitutum est, ut non solumis, qui baptizat, cum baptizato, sed etiam susceptor cum eo, quem suscipit,&cum eius ueris parentibus assinitate deuinciantur: ita ut legitima nuptiarum foedera inter hos omnes iniri n5 possint, atque inita dirimatur. Praeterea docere oportet fideles, quae sint suscepto ris partes . etenim hoc munus adeo negligeter in Ecclesia tractatur, ut nudum tantum huius senetionis nomen reli istum sit; quid auteianisti in eo contineatur, ne suspicari quidem homines uideantur.
Hoc ipitur uniuerse susceptores semper cogitent, se hac potis limum lege obstrictos esse, ut spirituales filios perpetuo commendatos ha- beant, atque in ijs, quae ad Christianae uitae institutionem inectant, 'curent diligenter, ut illi tales se in omni uita praebeant,quales eos futuros esse soletnni caerimonia spoponderunt. Audiamus quid ea de re sanctus Dibnysius scribat, uerba sponsoris exprimens: Spondeo puerum inducturum, cum ad sacram intelligentiam uenerit, sedulis
adhortationibus meis, ut abrenunci ci contrarijs omnino, profitea
tur , peragatq. diuina, quae pollicetur. Item diuus Augustinus; Vos, D. inquit, ante omnia tam uiros, qua mulieres, qui filios in baptismate suscepistis, moneo, ut cognoscatis, fideiussores apud Deum extitisse pro illis, quos uis estis de sacro fonte suscipere. Ac profecto decet maxime, cum, qui aliquod officium suscepit, in eo diligeter exequendo numquam defitigari:&qui se alteriuspaedagogum,&cta stodem professus est, minime pati illum esse desertum, quem seinclin fidem, & clientelam suam recepit, donec illum opera, & praesidio suo egere intellexerit. Quae autem filiis spiritualibus tradenda sint, paucis D. Augustinus comprehendit, cum de hoc ipsb susceptorum αossicio loqueretur: inquit enim ; Debent eos admonere, ut castita- MN tem custodiant, iustitiam diligant, charitatem teneat, & ante omnia Symbolum, & orationem Dominicam cos doceant: Decalogum
etiam, o quae sint prima Christianae religionis rudimenta. Quaecu
115쪽
ita se habeant ; sicile intelligimus, cuinam hominum generi sanctae
huius tutelae administratio committenda non sit, nimirum ijs, qui eam gerere aut fideliter nolint, aut sedulo, & accurate non queant. Quocirca, praeter naturales parentes, quibus non licet eam curationem suscipere, ut ex eo magis appareat, quantum haec spiritualis educatio a carnali distet, haeretici in primis, Iudaei, infideles ab hoc munere omnino prohibendi sunt, ut qui in ea cogitatione, & cura semper uersentur, ut fidei ueritatem mendacijs obscurent, atq. ollinem Christianam pietatem euertant. Plures quoque ne bapti ratum de baptismo suscipiant, sed ut unus tantum, siue uir, siue mulier, uel ad summum unus,&una, Tridentino Concilio statutum est; tum quia disciplinae, atque institutionis ordo a multitudine magistroruperturbari poterat; tum quia prouidere Oportebat, ne inter plures eiusmodi assinitates coniungerentur, quae impedirent, quo minus legitimo matrimonii uinculo hominum inter homines societas i lius diffunderetur. Q rmines Sed cum ceterarum rerum cognitio, quae hactenus expostae sensis delibus utilissima habenda sit; tum uero nihil magis necessarium tam ad 1, uideri potest, quam ut doceantur, omnibus hominibus baptismi le gem a Domino praescriptam esse, ita ut, nisi per baptismi gratia Deo
renascantur, in sempiternam miseriam,&interitum a parentibus,
siue illi fideles, siue infideles sint, procreentur. Igitur saepius a Past rin. 3. ribus explicandum erit, quod apud Euangelistam legitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & spiritu, non potia introire in regnum Dei. Quam legem non solum de iis, qui adulta aetate sunt, sed etiam de pueris inflatibus intelligendam esse, idque ab apostolica traditione, Ecclesiam accepisse, communis Patrum sententia,& auctoritas co firmat. Praeterea, credendum est, noluisse Christum dominum baptismi sacramentum, & gratiam pueris denegari, de quibus dicebati
Muib. 9, Sinite paruulos, & nolite eos prohibere ad me uenire: taliu est enim regnum caelorum . quos amplexabatur, super quos manus imponerebat, quos benedicebat. Deinde, cum legimus, totam aliquam similis r.3. bam a Paulo baptizata esse, satis apparet, pueros etiam, qui in illo
rum numero erant, salutari fonteaolutos esse. Deinde circumcisio , figura fuit baptismi, cum morem maxime commendat. Pu ros LM.1.1. enim octauo die circumcidi solitos, nemo est, qui ignoret. Acqui-- ρώs bus circumcisio manufacta in expoliatione corporis carnis prode
rat, iisdem biptismum, qui est circumcisio Christi non manufichi, is pria esse perspicuum est. Postremo, ut Apostolus docet, si unius
116쪽
delicto mors regnauit, pcr unum multo magis abundantiam gratiae,& donationis,& iustitiae accipientes, in uita regnabunt per unum I sum Christum.Cum itaque per Adae peccatum pueri ex origine noxa contraxerint; multo magis per Christum dominum possitiat gratia,& iustitiam c5sequi, ut regnent in uitam: quod quidem sine bapti Lino seri nullo modo potest. Quare docebunt Pastores, infantes omnino baptizandos: & deinde paulatim teneram aetate Christianae religionis praeceptis ad ueram pietatem inserinandam esse . nam, ut a s hiente praeclare dictum est; Adolescens iuxtauiam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Neque . n. dubitare licet, quin fidei sacramenta, cum abluuntur, accipiant; no quia mentis suae assensione credant; sed quia parentum fide,si parentes fideles fiterint, sin minus, s de ut D.Augustini uerbis loquamurὶ uniuersae societatis sanctorum
muniuntur. ctenim ab iis omnibus recte dicimus eos baptismo ομ ηη ferri, quibus placet, ut offerantur, & quorum charitate ad comunionem sancti spiritus adiunguntur. Hortandi autem sunt magnopere
fideles, ut liberos suos, quaprimum id sine periculo secere liceat, ad
ecclesiam deseredos,& lolemnibus caerimoni js baptizandos curet. nam cum pueris in sentibus nulla alia saluti scoparandae ratio, nisi eis
baptismus praebeatur, relicta sit, Acile intelligitur, quam graui culpa illi sese obstringant, qui eos sacramenti gratia diutius, quam necessitas postulet, carere patiantur; cum praesertim, propter aetatis imbecillitatem, infinita pene uitae pericula illis impendeant. Diuersam uem rorationem in ijs seruandam esse, qui adulta aetate sunt, & perfectum rationis usum habent, qui scilicet ab infidelibus oriuntur, antiquae ecclesiae consuetudo declarat . nam Christiana quidem fides illis proponeda est, atque omni studio ad eam suscipiendam cohortandi, alliciendi, inuitandi sunt. quod si ad dominum Deum couertantur, tum uero monere oportet, ne ultra tempus, ab Ecclesia praescriptu, baptismi sacramentu disserant. na cum scriptu sit; No tardesco- uerti ad Dontinum,& ne differas de die in diem: docendi sunt, perfectam conuersionem in noua per baptismum generatione positam esse: praeterea, quo serius ad baptismum ueniunt, eo diutius sibi carendum esse ceterorum sacramentorum usu, & gratia, quibus Christiana religio colitur,cu ad ea sine baptismo nulli aditus patere possit deinde etia maximo fiuctu priuari, quem ex baptismo percipimus si quidem non solii omnium sceleru, quae antea admissa sunt, maculare sordes baptismi aqua prorsus eluit, ac tollit, sed diuina gratia nos Ornat; cuius ope, & auxilio in posteru etia peccata uitare post ii mus, iustitiaq.& innocentia tueri: qua in re summa Christianae uitae costare sicile omnes intelligunt. Sed quamuis haec ita sint; no consueuit
117쪽
tamen Ecclesia baptismi sacrametum huic hominu generi statim tribuere, sed ad certum tepus disserendum esse constituit. neque enim ea dilatio periculum , quod quidem pueris imminere supra dictum est, coniunctu habet cum illis, qui rationis usu praediti sunt. baptismi suscipiendi propositum, atque consilium, &mal came uitae paenitentia satis futura sit ad gratiam, dc iustitiam, si repentinus aliquis
casus impediat, quo minus salutari aqua ablui possint. Contra uero haec dilatio aliquas uidetur utilitates afferre. Primum enim, quoniaab Ecclesia diligenter prouidendum est, ne quis ad hoc sacramentuficto, &simulato animo accedat, eorum uoluntas, qui baptismum petunt, magis exploratur, atque perspicitur . cuius rei caula in antiquis Concilijs decretu legimus, ut qui ex Iudaeis ad fidem catholica ueniunt; antequa baptismus illis administretur, aliquot meses inter catechumenos essent: deinde, in fidei doctrina, quam profiteri debent, & Christianae uitae institutionibus erudiuntur periectius. Praeterea, maior religionis cultus sacramento tribuitur, si constitutis ta- tum Paschae, &Pentecostes diebus, solemni caerimonia baptismu suscipiant. Sed interdit tamen baptismi tempus iusta aliqua & necessaria de causa disserendu non est, ueluti si uitae periculum instare uideatur,ac praesertim si illi abluedi sint,qui iam fidei mysteria plene perce . r.es i. perint . quod quidem Philippii, & apostoloru Principem fecisse satis
costat,cum alter Cadacis reginae Eunuchu, alter Cornelium nulla interposita mora, sed statim ut se fide amplecti professi sunt, baptizauit.' Docendum praeterea, & populo explicandum erit, quo modo af, secti esse debent,qui baptizandi sunt. In primis itaque opus est, ut uelint, propositum q. illis sit, baptismum suscipere. nam cum unusquisque in baptismo, peccato moriatur, & noua uiuendi rationem, & disciplina suscipiat,aequum est, non inuito cuiquam,aut recusanti, sed' illis tantum, qui sponte sua, & libenti animo accipiunt, baptismum praeberi. Quare ex sancta traditione semper seruatum animaduertimus, ut nemini baptismus ministretur, nisi prius interrogatus fierit, an uelit baptizari Nec uero in pueris quoq. in sentibus eam uoluntatem deesse existimadum est, cum Ecclesiae uoluntas, quae pro illis spodet, obscura esse non possit. Praetere amentes, & fbriosos, qui cum aliquando compotes mentis essent, in insaniam deinde inciderunt, ut qui eo tempore nulla baptismi suscipiendi uoluntatem habeant, nisi uitae periculum immineat, baptizandos non esse: cum autem in uitae discrimine uersantur, si antequam fit rere inciperent, eius uoluntatis significationem dederunt, abluendi sunt; cn minus, a baptismi administratione abstinendum est. Idemque iudicium de
118쪽
dormientibus fieri debet. Quod si in mentis potestate numqu1 se runt, ita ut nullum rationis usum habuerint, eos in s de Ecclesiae nosccus ac pueros, qui ratione carent, baptizandos esse, Ecclesiae auctoritas, & consuetudo satis declarat. Verti praeter baptismi. uoluntate. fides etia ea ratione, qua de uoluntate dictum est, ad consequenda sacramenti gratiam maxime necessaria est. Etenim Dominus, & Saluator noster docuit: QSi crediderit,& baptizatus fiterit, saluus erit. Deinde, ut quelibet admissorum scelerum, &male actae uitae paeniteat, atque ut idc in posterum a peccatis omnibus abstinere statuat, opus est . aliter enim, qui ita baptismum peteret, ut tamen pcccandi consuetudinem nollet emendare, omnino repellendus esset. nihil enim baptismi grati. e,&uirtuti adeo repugnat, quam eorum menS,& consilium, qui nullum umquam pecca si finem sibi constituunt. Cum itaque baptismus ob eam rem expetendus sit, ut Christum induamus, & cum eo coniungamur; plane constat, merito a sacra ablutione reiiciendu esse, cui in uitiis, & peccatis perseuerare propositu est: praesertimuero, quia nihil eorum, quae ad Christum,&Ecclesiam pertinent, frustra suscipiendum est, inanemque baptismum, si iusti tiae,& salutis gratiam spectemus, in eo futurum eme, satis intelligiamus, qui secundum carnem ambulare, non secundum spiritum, cogitat: etsi, quod ad sacramentum pertinet, persectam eius rationem line ulla dubitatione consequitur, si modo, cum rite bapti Eatur, in animo habeat id accipere, quod a sancta Ecclesia administratur. ua-obrem Princeps apostolorum magnae illi hominum multitudini, qui, ut ait scriptura, compuncti corde, ab eo, & a reliquis apostolis, quid sibi faciendum esset, quaesiuerat, ita respondit: Paenitentia agite, & baptigetur unusquisque uestru .&alio loco; Paenitemini, inquit , & conuertimini, ut deleantur peccata uestra. Item beatus Paulus, ad Romanos scribens, aperte ostendit, ei, qui baptizatur, omnino moriendum esse peccatis: quare nos monet, ne exhibeamus me bra nostra arma iniquitatis peccato, sed exhibeamus nos Deo, tamquam ex mortuis uiuetes. Haec uero si fideles saepe meditati fuerint, primum quidem summam Dei bonitatem uehementer admirari cogentur, qui nihil tale merentibus,tam singulare,&diuinum bapti mi bene tum sola sua misericordia adductus tribuit: deinde, cum sibi ante oculos proponent, quam aliena esse debeat ab omni crimine eorum uita, qui tanto munere ornati sunt: illud etiam in
primis a Christiano homine requiri ficile intelligent, ut quotidie tam famae & religiose traducere uitam studeant , perindeL L ac si
119쪽
concupiscentia in maris non asicro tur culpa.F2e. 36. I. ad cor. 6.
ae si ea ipse die baptismi sacramentum, & gratiam consecuti essent. Quamquam ad inflammandos uerae pictatis studio animos nihil magis pronciet, quam si Pastores accurata oratione cxplicauerint, quinam sint baptismi essectus. De his igitur quoniam saepe agendum est, ut fideles magis perspiciant, se in altissimo dignitatis gradu positos esse, nec se ab eo delici
ullis aduersarii insidiis, uel impetu, ullo umquam tempore patian tur; hoc primum tradere oportet, peccatum , siue a primis parentibus origine contractum, siue a nobis ipsis comissum, quamuis etiaaso nefarium sit, ut ne cogitari quidem posse uideatur, admirabili huius sacramenti uirtute remitti, & condonari. Id uero multo ante ab Ezechiele praenunciatum est, per quem dominus Deus ita loquitur: Effundam super uos aqua mundam,&mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris. Et Apostolus ad Corinthios, post longa peccatorum enumeratione subiecit: Et haec quidem se istis, sed abluti estis, sed sanistificati estis. Atque hanc doctrinam perpetuo a san- ω Ecclesia traditam esse, perspicuum est. Sanctus enim Augustinus in libro, quem de baptismo paruulorum conscripsit, ita testatur: Generante carne tantum contrahitur peccatum originale: regenerante autem spiritu, non solum originalium, sed etiam uoluntariorum peccatorum fit remissio.&sanctus Hieronymus ad Oceanum; Omnia, inquit, in baptismate condonata sunt crimina. Ac ne dubitare amplius ea de re cuiqua liceret, post aliorum Conciliorum definitionem, sacra etiam Tridentina Synodus idem declarauit, cum anathema in eos decreuit, qui aliter sentire auderent, quiue asseuerare non dubitarent, quamuis peccata in baptisino rei uittantur, ea tame prorsus non tolli, aut radicitus euelli, sed quodam modo abradi, ita ut peccatorum radices animo infixae adhuc remaneant. Namque, ut eiusdem sanctae Synodi uerbis utamur, in renatis nihil odit Deus: quia nihil damnationis est his, qui uere consepulti sunt cum Christo per baptismain mortem, qui non secundum carnem ambellant: sed ueterem hominem exuentes ,& nouum, qui secundum Deum creatus est, induentes, innocctes, immaculati, puri, innoxii, ac Deo dilecti effecti sunt. Ac fiteri quidem oportet, sicut eode loco ipsius Synodi auctoritate decretum est, in baptizatis concupiscentiam uel mitem remanere: sed illa uere peccati rationem non habet . nam ex diui quoque Augustini sententia, in paruulis baptizatis concupiscentiae reatus absoluitur, ad agonem relinquitur. atque idem si Di testatur; Concupiscetiae reatus in baptisinate soluitur,sed infimmitas L /c .
120쪽
mitas manet. concupiscentia enim, quae in peccato est, nihil aliud est, nisi animi appetitio, natura sua rationi repugnans: qui Lamen motus si uoluntatis consensum, aut negligentiam coniunctam non habeat, a uera peccati natura longe abest. Ac cum D. Paulus inquit; Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces; ex
his uerbis, non ipsam concupiscendi vim, sed uoluntatis uitium inatelligi uoluit. Eandem doctrinam tradit D. Gregorius, ita scribens: Si qui sunt, qui dicant peccata in baptismo superficie tenus dimitti, quid est hac praedicatione infidelius Z cum per fidei sacrametum anima, pcccatis radicitus absoluta, soli Deo inhaereat. Atque ad eam rem demonstrandam Saluatoris nostri testimonio utitur, cum apud sanctum Ioannem ait: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. c. uod si cui expressam huius rei figuram, &imaginem libet intueri, proponat sibi ad contemplandum Naaman Syrii leprosi historiam, qui cum septies Iordanis aqua se abluisset,
testante scriptura, ita a lepra mundatus est, ut eius caro, caro pueri uideretur. Quare baptismi proprius effectus est peccatorum omniu, siue originis uitio, siue nostra culpa contracta sint, remissio. cuius rei causa a Domino,& Saluatores nostro institutum esse claris limis uerbis apostolorum Princeps, ut alia testimonia omittamus, expli cauit,cum inquit: Paenitentiam agite, & baptizetur unusquisque uestium in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum. Iam uero, in baptismo non solum peccata remittuntur, sed peccatorum etiam, &scelerum poenae omnes a Deo benigne condonaniatur . nam, etsi omnibus sacramentis hoc commune est, ut per illa uirtus passionis Christi domini communicetur, de solo tamen baptis mo dictum est ab Apostolo, hos per ipsum Christo commori, & sepeliri. Ex quo sancta Ecclesia semper intellexit, sine maxima sacramenti iniuria fieri non posse, ut ei, qui baptismo expiandus sit, eius
modi pietatis ossicia, quae usitato nomine sancti Patres opera satis' fustionis uocarunt, imponantur. Nec uero, quae hoc loco tradun tur, ueteris Ecclesiae consuetudini aduersantur: quae olim Iudaus ycum baptizarentur, praecipiebat, ut quadraginta continuos dies imiunarent. neque enim illud institutum ad satisfietionem pertineabat; sed qui baptism um percepissent, ea ratione admonebantur, ut sacramenti dignitatein uenerantes , lininiis, M orationibus aliquandiu sine intermissione opera darent. Sed quamqua in baptismo po nas peccatorum condonari exploratu esse debet, ab eo tamen poena
rugenere, quae ciuilibus iudiciis ob graue aliquod scelus persolueta
mum mn -- lum praec dretia peccara, sita illoia etiam poenas remitit Ocymnis ruaturflatus