Catechismus, ex decreto Concilij Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

84 Catechismus

etiam, & magnificae domus possessio ad humanam felicitatem pertinet; quid cael ipso, quod Dei claritate undique collustratur, uel amplius, uel magnificentius cogitari potest Z inare Propheta, cum eius domicili j pulchritudinem sibi ante oculos poneret,&ad beatas illas sedes perueniendi cupiditate arderet, Quam dilecta, inquit, tabernacula tua Domine uirtutum: concupiscit, & deficit anima mea in atria Domini r cor meum, & caro mea exultauerunt in Deum ubuum. Atque, ut hic sit omnium fidelium animus, haec communis omnium uox, quemadmodum Parochi uehementer optare, ita etiarum A. omni studio curare debent. nam in domo patris mei, inquit Dominus, mansiones multae sunt, in quibus maiora,& minora praemia, ut a. adoris. quisque promeritus erit, reddentur. Qui enim parce seminat, parce & metet ;& qui seminat in benedictionibus, oe benedictionibus& mctet. Quare non solum ad eam beatitudinem fideles excitabui, uerum etiam eius consequendae certam rationem hanc esse frequenter monebunt, ut fide, & charitate instrueti, & in oratione,& sacramentorum salutari usu perseuerantes, ad omnia benignitatis ossicia in proximos se exerceant. ita enim Dei misericordia fiet, qui beatam

illam gloriam diligentibus se praeparauit, ut aliquando impleatur, Esai quod dictum est per Prophetam : Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, & in tabernaculis fiduciae, & in requie opulenta.

DE sACRAMENTIS. V M O M NIs Christianae doctrinae pars pastoris scientiam,

C diligentiamque desiderat: tum sacramentorum disciplina, quae & Dei iussu necessaria, & utilitate uberrima est, Parochi ficultatem, & industria postulat singularem; ut eius accurata,ac fi quenti perceptione fideles tales evadant; quibus praestantissimae, ac sanctissimae res digne & salutariter impertiri possint,& sacerdotes ab Mauλν. illa diuini interdicti regula non discedant: Nolite sanctum dare canibus , neque mittatis margaritas uestras ante porcos. Principio igitur, quoniam uniuerse de toto genere sacramentorum agendum est, ab ipsius nominis ut, atque notione oportet incipere, eiusque ambiguam fgnificationem explanare; ut, quae huius uerbi sententia hoc oco propria sit, facilius intelligatur. Quare docendi sunt fideles, sacramenti nomen, quod ad propositam rem attinet, aliter a prophanis, quam a sacris scriptoribus, acceptum esse. nam alij auctores sacramenti nomine obligatione illam si nificari

uoluerunt,

92쪽

Ad Parochos. Si

uoluerunt, cum iurati aliquo seruitutis uinculo obstringimur, ex quo iusiurandum, quo se milites fidelem operam rei p. praestaturos pollicentur, sacramentum militare dictum cst. atque haec frequentissima huius uocabuli significatio apud illos uidetur fuisse. Verum apud Latinos patres, qui res diuinas scriptis tradiderunt, sacramenti nomen aliquam rem sacram, quae in occulto latet, declarat, quemadmodum Graeci, ad eandem rem signiscandam, mysterii uocabulo usi sunt. In eam uero sententiam sacramenti uocem accipiendam esse intelligimus, cum ad Ephesios scribitur: Ut notum seceret nobis sacramentum uoluntatis suae. Deinde ad Timotheum: Magnuest pietatis sacramentum. Praeterea in librosi pientiae: Nescierunt sacramenta Dei. Quibus in locis, &alijs multis, licet animaduert re, sacramentum nihil aliud, nisi rem sacram, abditam, atque occultam, significare. Quare Latini doctores signa quaedam sensibus subiecta, quae gratiam, quam essiciunt, simul etiam declarant, ac ueluti ante oculos ponunt, sacramenta commode appellari posse existimarunt. Qiram quam, ut D. Gregorio placet, ob id sacramenta dici possunt, quod diuina uirtus sub rerum corporearum tegumentis occulte salute essiciat. Nec uero quisqua putet hoc uocabulum nuper

in Ecclesia inductum esse. nam qui sanctos Hieronymu, & Augustiunum legerit; sicile perspiciet, antiquos religionis nostrae scriptores ad eam, de qua loquimur, rem demonstranda saeelis me sacramenti nomine, interdum uero etia Symboli,uel mystici signi,vel sacri signi uoce usos esse. Atque haec de sacramcti nomine dicta sint: quod quidem ueteris etia legis sacramentis couenit: de quibus nihil opus est Pastoribus praecepta tradere, cu ea euagelij lege,& gratia sublata sint.

Verum, praeter nominis notionem, quae hactenus declarata est, rei etiam uis, & natura diligenter inuestiganda, &, quid sacramentusit, fidelibus aperiendum est. Sacramenta enim ex genere earum rorum esse, quibus salus & iustitia comparatur, dubitare nemo potest. Sed cum multae rationes sint, quae ad hanc rem explicandam ap &accommodatae uideantur, nulla tamen planius, & dilucidius eam

demonstrat, quam definitio a D. Augustino tradita quam deinde omnes doctores scholastici secuti sunt. Sacramentum, inquit ille, est signum rei sacrae: uel, ut alijs uerbis, in eandem tamen sentetiam, dictum est, sacramentum est inuisibilis gratiae uisibile signum, ad nostram iustificationem institutum. Quae quidem definitio ut in gis pateat, singulae eius partes Pastoribus exponendae erunt. Atque in primis docere oportebit, rerum omniu, quae sensibus percipi utur,

i duo

atque natura sacram ιι. D. Augusti.

93쪽

Catechismus

sse rei sacra

num, crus modo mussigendum

duo esse genera. aliae enim ob id inuentae sunt, ut aliquid significent: aliae non alterius rei significandae, sed sua tantum causa estacita sunt: quo in numero omnes pene res, quae natura constant, ii beri possitiit. At uero in priori genere uocabula rerum, scriptura, uexilla, imagines, tubae, &alia huiuscemodi permulta ponenda sunt. nam si ex uocabulis uim significandi detraxeris, sublata uidetur esse causa, quamobrem uocabula instituerentur. Hare igitur signa proprie dicuntur. illud enim signum csse sanctus Augustinus testatur, quod praeter rem, quam sensibus obiicit, essicit etiam, ut ex se alterius rei cognitionem capiamus: scut ex uestigio, quod terrae impres.sum intuemur, transisse aliquem, cuius uestigium apparet, facile cognoscimus. Quae cum ita se habeant, sacramentum ad hoc rerum genus, quae significandi causa institutae sunt, referri, perspicuum est:

si quidem specie quadam , & similitudine id nobis declarat, quod

Deus in animis nostris sua uirtute, quae sensu percipi non potest, eLficit. Baptismus enim, sui, quod docetur, exemplo notius fiat incu, adhibitis certis, & solemnibus uerbis, aqua extrinsecus abluimur, hoc significat; Spiritus sancti uirtute omnem peccati maculam, &turpitudinem interius elui,&animas nostras praeclaro illo cadestis iustitiae dono augeri atque ornari: simulque ea corporis ablutio, ut postea suo loco explicabitur, illud in animo essicit, quod significat. Sed ex scripturis etiam aperte collisitur, sacramentum inter signa num Grandum csse. Apostolus enim de circumcisione,ueteris legis sacrameto, quae Abraham patri omnium credentium data erat, ita ad Romanos scribit: Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei. Et alio loco, cum assi at nos omnes, qui baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizatos esse;)icet cognoscere, baptismu huius rei significationem habere, nimirum, ut ait idem Apostolus, nos c5sepultos esse cum illo per baptismum in mortem. Neque uero parum proderit, si fidelis populus sacramenta adsigna per tinere intellexerit. ita enim fiet, ut quae illis significantur, continentur, atque essiciuntur, sancta, & augusta esse lacilius sibi persuadeat;

cognitaque eorum sanctitate, ad diuinam erga nos beneficentiam colendam, ac uenerandam magis excitetur. Sequitur nunc, ut uerba illa, REI fACRAg, quae est altera definitionis pars, plicentur. Quod quidem ut commode fieri possit, paulo altius repetenda sunt, quae de signorum uarietate sanctus Augustinus acute, & subtiliter aisputauit. Quaedam enim signa naturalia dicuntur, quae praeter se ipsi alterius rei notitiain quod omnibus signis

94쪽

Ad Parochos. O .

signis commune esse, antea demonstratum est: in animis nostris gignunt, ueluti fiamus, ex quo statim ignem adesse intelligitur. Atque hoc signum ob eam causam naturale appellandum est, quod stimus non uoluntate ignem significat, sed rerum usus essicit, ut, si quis fit mum tantum uideat, naturam simul& uim ignis, qui adhuc latet, subesse, mente, & cogitatione percipiat. Quaedam uero signa natura non constant, sed constituta, atque ab Eominibus in uera sunt, ut& colloqui inter se, de alijs animi sui sensi explicare, uicissimq. aliorum sentetitiam,&consilia possent cognoscere. Haec autem Quam

uaria, & multiplicia sint,cx eo licet animaduertere,quod non ulla ad oculorum, pleraque ad aurium sensum, reliqua ad ceteros sensus pertinξt. nam cum aliquid alicui innuimus, de , exempli causa, sublato uexillo quippiam declaramus; satis constat, eam significationem

ad oculos tantum referri: quemadmodum tubarum, tibiarum, aut

citharae sonus, qui non solum delectandi, sed plerumque significandi causa funditur, ad aurium iudiciunt spectat: quo quidem praeci pue sensu uerba etiam accipiuntur, quae ad exprimendas intim' animi cogitationes maximam uim habent. Verum, praeter illa signa, quae hominum consensu, & uoluntate constituta esse hactenus diximus, alia quaedam sunt diuinitus data, quorum tamen non unum genus esse omnes consentiunt. Alia enim signa ob eam tantum rem

a Deo hominibus commendata sunt, ut aliquid significarent, uel admonerent, cuiusmodi sierunt, legis purificationes, panis azymus, .& alia permulta, quae ad Mos es cultus caerimonias pertinebant: alia itero Deus instituit, quae non significandi modo, sed essiciendi etiam uim haberent. atque in hoc posteriori signorum genere sacramenta nouae legis numeranda esse, liquido apparet. signa enim sunt diuinitus tradita, non ab hominibus inuenta, quae rei cuiuspiam sacrae, quam declarant, Mesentiam in se continere certo credimus.

Sed quemadmodum signa in multiplici uarietate esse ostendimus;

ita etiam res sacra non unius modi existimanda est. Quod uero ad propos tam sacramenti definitionem attinet, diuinarum rerum scriptores, sacrae rei nomine Dei gratiam, quae nos sanctos essicit, ac omnium diuinarum uirtutum lanitu exornat, demonstrant. huic enim gratiae propriam sacrae rei appellationem tribuendam merito putarunt, quippe cum eius beneficio animus noster Deo consecretur,& coniungatur. Quare, ut explicatius, quid sacramentum sit, declaretur, docendum erit, rem esse sensibus subiectam, quae ex Dei institutione sanctitatis, & iustitiae tum significesidae, tum essiciendae I 1 uim

95쪽

Catechismus

uim habet: ex quo sequitur, ut facile quiuis possit intelligere, imagines sane horum, cruces,& alia id generis, quamuis sacrarum rerum signa sint, non ideo tamen sacramenta dicenda esse. Huius autem ueritatis doctrinam ficile erit omnium sacramentorum exemplo comprobare,si, quod antea de baPrismo admonuimus, cum dicebamus solemnem illam corporis ablutionem signum esse, & efficientiam habere rei sacrae, quae interius spiritus saneti ui fieret, idem etiain aliis sacramentis exercere aliquis uelit . Iam uero hisce mysticis signis, quae a Deo instituta sent, illud etiam praecipue conuenit, ut ex Domini institutione non unam aliquam rem, sed plures simul significent. Quod in singulis sacramentis licet cognolcere, quae non ibium sanctitatem,&iustitiam nostram, sed praetcrea duo alia cum ipsa sanctitate maxime coniuncta declarant, Christi scilicet redemptoris passionem, quae sanctitatis causa est, & uitam aeternam, cael . stemque beatitudinem,ad quam sanctitas nostra, taquam ad finem,

referri debet. Quod quide cum in omnibus sacrametis perspici pos

sit, merito sacri doctores unicuique sacramentorum triplicem signi scandi uim inesse tradiderunt; tum quia alicuius rei praeteritae in moriam asserat ; tum quia aliam praesentem iudicet, ac demonstret; tum quia aliam futuram praenunciet. Neque uero existimadum cst, hoc ita ab illis doceri, ut etiam sanctarum scripturarum testimonio non probetur . nam cum Apostolus ait: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus: plane ostlandit, iccirco baptismum signum dicendum esse, quod Dominicae passionis& mortis nos admoneat. Deinde cum inquit: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut, quo modo Christussirrexit a mortuis per gloriam patris, ita & nos in nouitate uitae ambulemus: ex iis uerbis perspicuum est, baptismum signum esse, quo caelestis gratia in nos infitia declaratur: cuius munere nobis datu est, ut nouam ui 1 instituentes, omnia uerae pietatis ossicia sicile, S: tib si animo exequamur. Postremo cum addit: Si enim complatati ficti sumus similitudini mortis eius, simul & resurrectionis erimus: aD paret, baptismum uitae etiam aeternae, quam per illum consecuturi sumus, non obscuram significationem dare. Sed praeter hae quae c5memorauimus, uaria significandi genera,&rationes, saepe euaeue, nit, ut sacramentia non unam tantum rem praesentem, sed plures do monstret, ac notet. id uero sanctissimum Eucharistiae sacramentum intuentibus ficile est intelligere , quoueri corporis, & sanguinis Domini praesentia, necnon gratia, quam non impure sacra mysteriasumcntis

96쪽

Ad Parochos. 89

se naentes percipiunt, designatur. Ex ijs igitur, quae dicta sunt, Pastoribus argumenta deesse non poterunt, quibus ostendant, quanta diuinitatis potentia, quot arcana miracula sacramentis nouae te sin sint; ut, ea summa cum religione colenda, & suscipienda esse, omnibus persuadeant. Verum ad rectum sacramentorum usum docendum nihil accom

sinamenta,

modatius uideri potest, quam diligenter causas exponere, cur sacra- praesiertim umenta institui oportuerit. Plures autem numerari solent: quarum prima est, humani ingenii imbecillitas. siquidcin natura ita compa- tuta.

ratum videmus, ut ad ciarum rerum notitiam, quae mente, atque in

telligentia comprehensae sunt, nisi per ea, quae aliquo sensu percipiuntur, nemini aspirare liceat. Ut igitur, quae occulta Dei uirtute essiciuntur, ficilius intelligere possemus, idem summus rerum omnium artifex sapientissime secit, ut eam ipsam uirtutem aliquibus si1- gnis, quae sub tensum cadunt, pro sua in nos benignitate declararet.

nam ut praeclarea iacto Chrysostomo dictum G : Si homo corpo- s.chosiostoris concretione caruisset, nuda ipsa bona, neque ullis integumentis inuoluta ei oblata essent: quoniam uero anima corpori coniuncta est, omnino opus suit, ut rerum, quae sentiuntur, aciminiculo ad ea intelligenda uteretur. Altera uero causa est, quod animus noster haud tacite commouetur ad ea, quae nobis promittuntur, credenda. Quare Deus a mungi exordio quae facere instituerat, uerbis quidem fiequentissime indicare consueuit: interdum uero, cum opus ali

duod institueret, cuius magnitudo promissi fidem abrogare posset,ia etiam signa, quae nonnumquam miraculi speciem ha Derct, uem bis adiunxit . nam cum Deus Moysen ad Israelitici populi liberatio- Exod. a. nem mitteret , ille uero, ne Dei quidem praecipientis auxilio fretus, timeret, ne onus sibi grauius imponeretur, quam ut sustinere posset; aut ne populus diuinis oraculis, &dictis fidem non adiungeret ;Dominus promissionem suam multa signorum uarietate firmauit. Quemadmodum igitur inueteri testamento Deus secerat, ut magni alicuius promissi constantiam signis testificaretur: ita etiam in noua lege Christus, saluator noster, cum nobis peccatorum ueniam, caelestem gratiam, spiritus sancti communicationem pollicitus est, quaedam signa oculis, &senssibus subiecta instituit, quibus eum quasi pignoribus obligatum haberemus, atque ita fidelem in

promissis suturum dubitare nunquam possemus. Tertia causa fuit, ut illa tanquam remedia, ut scribit sanctus Ambrosius, atque euangelici Samaritani medicamcta ad animarum sa-I 3 nitatem

97쪽

9o Catechismus

nitatem, uel recuterandam, uel tuendam praesto essent. Virtutem enim, quae ex passione Christi manat, hocest gratiam, quam ille no bis in ara cnicis meruit, per sacramenta, quati per alucum quedam, in nos ipsos derivare oportet. aliter uero nemini ulla salutis spes reliqua esse poterit. Quare clementissimus Dominus sacramenta uer- . bo suo, &promissione sancita relinquere in Ecclesia uoluit, per quae, passionis suae fiuctum nobis re ipsa communicari sine dubitatione crederemus; si modo unusquisque nosti um ad se eam curationem pie, & religiose admoueret. Sed quarta etiam causa accedit, cur sacramentorum institutio necessaria uideri possit; ut scilicet notae quaeda, & symbola essent, quibus fideles internoscerentur, cum praesertim nullus hominum coe-D. ., gusti tus queat, ut etiam a D. Augustino traditum est, siue uerae, siue fal-s e religionis nomine quasi unum corpus coagmentari, nisi aliquo uisibilium signorum foedere coniungantur. Vtrunque igitur praestant nouae legis sacramenta, quae & Christianae fidei cultores ab infidelibus distinguunt, & ipsos fideles sancto quodam uinculo in teta

se conne hunt.

Praeterea, aliam etiam iustissimam fuisse causam sacramenta institituendi, ex illis Apostoli uerbis, Corde creditur ad iustitiam, ore au- . tem consessio sit ad salutem, ostendi potest. Sacrametis enim sidem nostram in hominum cospectu profiteri, & notam ficere videmur. Quare ad baptismum accedentes, Palam testamur, nos credere, Cius aquae uirtute, qua in sacramento abluimur, spiritualem animae purgationem fieri. Magnam deinde uim habent sacramenta non solum ad fidem in animis nostris excitandam, & exerccdam, sed etiam eam

charitatem inflammandam, qua amare inter nos debemus, cum, a istissilio nos uinculo colligatos, & unius corporis membra essectos esse, ex sacrorum mysteriorum comunione, recordamur. Postremo,

quod in Christianae pietatis studio plurimi ficiendum est, humanae

mentis superbiam edomant, ac comprimunt, nosque ad humilit tem exercent; dum sensii bilibus clementis subi j cere nos cogimur, ut Deo obtemperemus, a quo antea impie defeceramus, ut mundi et mentis seruiremus. Haec sunt, cauae potissimum de sacramenti nomine, natura, institutione, fideli populo tradenda esse uisa sunt, quae posteaquam a Pastoribus accurate exposita fuerint, docere dein inceps oportebit, quibus ex rebus singula sacrameta constent, quae ue sint illorum partes, acpraeterra qui ritus, & caerimoniae additae illis fuerint. Primum

98쪽

Ad Parochos. 9I

Primum igitur explicandum est, rem sensibilem, quae supra in sacramenti definitione posita est, non unam tantum esse, quamuis unum signum constitui credendum sit. Duo enim sunt, ex quibus quodlibet sacramentum coficitur: quorum alterum materiae rationem habet, atque elementum dicitur: alterum serinae vim,&uembum communi uocabulo appellatur: sic enim a Patribus accepimus. qua in re notum est, atque apud omnes peruulgatum illud sanisti Augustini testimonium: Accedit uerbum ad elementum,&st sacramentum. Rei igitur sensibilis nomine tum materiam, siue et mentum intelligunt, ut in sacramento baptismi aquam, confirmationis chrisma,&extremae unctionis oleum, quae omnia subaspectum cadunt; tum praeterea uerba, quaesorinae rationem habent, atque ad aurium sensum pertinent. Apostolus uero utrunque aperte indicauit, cum inquit: Christus dilexit Ecclesiam, & se iplum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lauacro aquae in uerbo uitae. Quo in loco materia, & serina sacramenti exprimitur. Addenda autem erant uerba ad materiam, ut apertior, clariorque rei,

quae gerebatur, significatio fieret . Verba enim inter omnia signa maximam uim habere perspicuum est: ac, si ipsa desint, plane obscurum erit, quidnam materia sacramelorum designet, ac demonstret. Nam, ut in baptismo licet uidere, cum aquan5 minus refrigerandi, quam abluendi uim habeat, & utriusque rei symbolum esse possit, nisi uerba addantur, utrum horum in baptisino signiscet, aliquis sertasse coniectura aliqua dijudicabit ; nemo autem ea de re quippia certi affirmare audebit: at cum uerba adhibentur, statim intelligimus, abluendi uina, &significationem habere. In hoc autem nostra sacramenta antiquae legis sacramentis plurimum praestant, quod in illis administrandis nulla, quod quidem acceperimus, definita serina seruaretur; quo etiam fiebat, ut incerta admodum, & obseura essent: nostra uero Arma uerborum ita prae scriptam habent, ut, si serte ab ea discedatur, sacramenti ratio constare non possit: ob eam q. rem clarissima simi, ac nullum relinquut dubitandi locum. Hae igitur sunt partes, quae ad naturam, & tu stantiam sacramentorum pertinent, &ex quibus unumquodque sacramentum necessario costituitur. His accedunt caerimoniae: quae tametsi praetermitti sine peccato non possunt, nisi aliud facere ipsa necessitas cogat; tamen, si quando omittantur, quoniam rei naturam non attingunt, nihil de uera sacramenti ratione imminui cre- dedum est. Ac merito quid a primis usque Ecclesiae temporibus

I illud

Demateria

forma sa

99쪽

9 a Catechismus

illud semper seruatum est, ut sacrameta solemnibus quibusdam caerimoni j sministrarentur. Primum enim maxime decuit, sacris mysterijs eum religionis cultum tribuere, ut sancta sancti tractare uideremur. praeterea, quae sacramento ossiciuntur,caerimoniae ipsae in gis declarant, ac ueluti ante oculos ponunt, &earum rerum sanctutatem in animos sidelium altius imprimunt. Deinde uero mentes illorum, qui eas intuentur, & diligenter obseruanr, ad sublimium rerum cogitationem erigunt, fidemque in eis, & charitatem excitant: quo maior cura, & diligentia adhibenda erit, ut fideles vim caerimoniarum, quibus singula sacramenta conficiuntur, cognitam,

S perspectam habeant.

Deneres,ita Sequitur, ut sacramelorum etiam numerus explicetur. quae qui-

cognitio hanc utilitatem affert, quod populus eo maiori pieta-z-EM, te Ornnes animi sui uires ad laudandam, & praedicandam Dei ergara . nos singularem beneficentiam conuertet, quo plura salutis, ac be tae uitae adiumenta nobis diuinitus parata esse intellexerit. Catholicae igitur Ecclesiae sacramenta, quemadmodum ex scripturis pro b tur, Δί Patrum traditione ad nos peruenit,&Conciliorum testatur auctoritas, septenario numero dcfinita sunt. Cur autem neque plura, neque pauciora numerentur, ex ijs etiam rebus, quae per similitudinem a naturali uita ad spiritualem transferuntur, probabili quadam ratione ostendi poterit. Homini enim ad uiuendum, uitam quo conseruandam, & cx sua, reique publicae utilitate traducedam, haec septem necessaria uidentur; ut scilicet in lucem edatur, augeatur, alatur; si in morbum incidat, sanetur; imbecillitas uirium reficiatur; deinde, quod ad rem p.attinet, ut magistratus nuquam desint, quorum auctoritate, & imperio regatur; ac postremo, legitima sobolis propagatione seipsum dc humanum genus conseruet. Quae omnia quoniam uitae illi, qua anima Deo uiuit, respondere satis apparet, ex iis ficile sacramentorum numerus colligetur. Primus enim est B ptismus, ueluti ceterorum ianua, otio Christo renascimur; Deinde Confirmatio ; cuius uirtute fit, ut diuina gratia augeamur, & robo, D. remur. baptigatis enim iam apostolis, ut D. Augustinus testatur, i 1... M. Don inus, Sedete in ciuitate, donec induamini uirtute ex alto. Tum Eucharistia, qua, tanquam cibo uere caelesti, spiritus nostertim. s. alitur, & sustinetur. de ea enim dictum est a saluatore: Caro mea usre est cibus, & sanguis meus uere est potus. Sequitur quarto loco Paenitcntia, cuius ope sanitas amisia restituitur, postquam peccati uulnera accepimus.Postea uero extrema Unctio, qua peccatoru reliquiae tolluntur,

100쪽

Ad Parochos. U

tolluntur, & animi uirtutes recreantur: si qui iem D. Iacobus, cum de hoc sacramento loqueretur, ita testatus est: Et si in peccatis sit, remittentur ei. Sequitur ordo, quo publica sacramentorum ministeria perpetuo in Ecclesia exercendi, sacrasque omnes stinctiones exequendi potestas traditur. Postremo additur Matrimonium,ut ex

maris & seminae legitima, & sancta colunctione fili j ad Dei cultum,

α humani generis conseruatione procreentur,& religiose educetur. Illud uero maxime animaduertendum cst , quamuis omnias, De praesto cramenta diuinam, & admirabilem uirtutem in se contineant, tamen non parem omnia, dc aequalem necessitatem , aut dignitatem, aut unam, eandemque significandi uim habere . Atque ex iis tria

sunt, quae tametsi non ea)em ratione, tamen prae caeteris necessaria

dicuntur. baptismum enim unicuiquesine ulla adiunctione neces.sarium esse, Saluator his uerbis declarauit: Nisi quis renatus fuerit Idiis i. ex aqua,&spiritu, non potest introire in regnum Dei. Paenitentia uero illis tantummodo necessaria est, qui se post baptismum aliquo

mortali peccato obstrinxerunt. neque enim aeternum exitium effugere poterunt, nisi eos admissi peccati rite paenituerit. Ordo praeis rea, etsi non singulis fidelibus, toti tamen Ecclesiae omnino necessarius est. Verum si dignitas in sacrametis spectetur, Eucliaristia sanctitate, & mysteriorum numero, ac magnitudine longe ceteris antecellit . quae omnia facilius intelligentur, cum suo loco ea, quae ad singula sacramenta pertinent, explicabiuntur. Deinceps uidendum est, a quo haec sacra,&diuina mysteria acceperimus: neque enim

dubitadum est, quin praeclari alicuius muneris dignitas, eius, a quo donum ipsum prosectum est, disnitate, &praestantia, quammaxime augeatur. Sed ea quaestio difficilem explicationem habere non potest. Nam cum Deus sit, qui homines iustos efficiat; ipsa uero sacramenta iustitiae adipiscendae mirifica quaedam instrumenta sinc pater, unum eundemque Deum in Christo iustificationis & sacramentorum auctorem agnoscendum esse. Praeterea, sacramenta eam vim,& essicientiam continent, quae ad intimam animam penetrat. Cum

uero unius Dei potentiae proprium sit, in corda & metes hominum illabi ; ex hoc etiam perspicitur, sacramenta a Deo ipso per Christum instituta esse; quemadmodum, ab eo quoque intus dispensari, certa,&constanti fide tenendum est. hoc enim testimonium de illo se accepisse sanctus Ioannes assirmat, cum ait: Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit; super quem uideris spiritum descendentem, α manentein super eum, hic est, qui baptizat in spiritu sancto. A

SEARCH

MENU NAVIGATION