Catechismus, ex decreto Concilij Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

Dan. a. ad cor. 1.

s. Fes papa

im Catechismus

diuersarum rerum compositio ciuemadmodu multiplice spiritus sancti gratiam, quae confirmatis tribuitur,declarat,ita etiam ipsius sacramenti excellentiam satis ostendit. Quod autem ea sit huius sacrameti materia, eam sancta Ecclesia,& Concilia perpetuo docuerunt: tum a sancto Dionysio, &c5pluribus alijs grauissimis Patribus traditum est, in primisque a Fabiano Pontifice, qui apostolos chrismatis com sectione a Domino accepisse, nobisque reliquisse testatus est. Neque uero ulla alia materia, qua chrismatis, aptior uideri poterat ad illud declarandu, quod hoc sacramento essicitur. Oleum .n. quod pingue sit,& natura uia manet, ac dissiuat, gratiae plenitudine exprimit: quae per spiritum sanctum a Christo capite in alios redundat, atque estunditur, sicut unguentu, quod descendit in barba Aaron, usque in ora

uestimenti eius. Unxit enim eum Deus oleo laetitiae prae consortibus suis; ac de plenitudine eius nos omnes accepimus: balsamum uero, cuius odoratus iucundissimus est, quid aliud significat, quam sideles, cum sacramento confirmationis perficiuntur, eam uirtutum omnium suauitatem effundere, ut illuci apostoli queant dicere ;Christi bonus odor sumus Deo λ Habet praeterea balsamum eam vim, ut, quidquid eo circumlitu fuerit,eutrescere non sinat . quod quide ad huius sacramenti uirtutem significanda ualde accommodatum uidetur ; cum plane constet, fidelium animos caelesti gratia, quae in confirmatione tribuitur, praeparatos, sicile a scelcrum contagione defendi posse. Consecratur autem chrisma solemnibus caerimoniis ab Episcopo. ita. n. saluatorem nostru docuisse in extrema cena, cuchrismatis conficiendi ratione apostolis comendaret, Fabianus Pontifex, sanctitate,& martyrii gloria clarissimus, tradidit. quam qua, cur ita fieri debuerit, ratione etia ostendi potest. Etenim in plerisque alijs sacramentis Christus ita eoru materiam instituit, ut sanctitatem qu que illi tribueriti no solumn. aquam elementu baptismi esse uoluit,

cum inquit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & spiritu, no potesti troire in regnu Dei: sed cu ipse baptietatus est, effecit, ut ea deincepsui sanctis candi praedita esseti quare dictu a S.Chrysostomo: A qua baptismi purgare peccat credentiu no posset, nisi tactu Dominici cor poris sane cata fuisset. Quonia igitur Dominus hac cofirmationis

materia usu ipso,& tractatione no sacrauit, neces lariu est, ut sanctis . de religiosis precationibus cosecretur: neque ad alium ea consectio, nisi aὸ Episcopum , pertinere potest; qui eiusdem sacramenti oriadinarius minister institutus est. Sed explicanda erit praeterea est in pars, ex qua sacramentum constituitur, forma scilicet,& uerba,

quae

132쪽

Ad Parochos. Iai

quae ad sacram unctione adhibenturi monendique fideles, ut in hoc sacramento suscipiendo, tunc maxime, cum ea pronunciari ani inaduertunt, ad pietatem, fidem,S religionem animos excitent, ne quid caelesti gratiae impedimeti csse possit. His igitur uerbis Cosrmationis

forma absoluitur: si GNO TE sIGNO CRUCIS, ET CONFIRMO TE CHRISMATE SALUTIS, IN NOMINE PATRIS, ET FILII, ΕΤ spisti Tvs SANCTI. Sed tamen, si adueritatem rationem quoque

reuocemus, idem ficile probari potes i. ctenim sacramcnti forma ea omnia continere debet, quae ipsius sacramenti naturam, & substantiam explicanti Atqui maxime haec tria in Confirmatione obseruada sunt, diuina potesta, quae ut principalis causa in sacramento operatur; tum robur animi, & spiritus, quod per sacram unctionem fidelibus ad salute tribuitur; deinde signum, quo notatur is, qui in certamen Christianae militiae descensurus est. Ac primum quidem uerba illa; In nomine patris, & fiiij, & spiritus sancti; quae extremo lo co posita sunt: alteru ea ; Confirmo te chrismate salutis; quae in in dio sunt: tertium, quae in principio sermae locantur ; Signo te signo crucis; satis declarant. Quamquam si etiam ratione aliqua probari non possit, hanc esse huius sacramenti ueram, &absolutam forma, Ecclesiae catholicae auctoritas, cuius magisterio ita semper edocti sitimus, non patitur nos ea de re quidquam dubitare. Docere etiam Pastores debent, quibus potissimum huius sacra et ii promenti administratio commissa sit. Nam cum multi sint, ut est apud

Propnetam, qui currant, neque tamen mittatur; necessse si, qui u mat fina

ri, de legitimi eius ministri sint, tradere, ut fidelis populus Confirmationis sacramentum, & gratiam consequi possit. Solum itaque Episcopum huius sacramenti conficiendi ordinaria potestatem habere,

sacrae litterae ostendunt. nam in Actis apostolorum legimus; cum Samaria uerbu Dei accepisset, Petrum, & Ioannem ad eos missos esse, quiorauerunt pro ipsis, ut acciperent spiritum sanctum. nondum enim in quemquam illorum uenerat, sed baptiviti tantum crant. Quo in loco licet uidere, eum, qui baptizauerat, quod tantum cia set Diaconus, confirmandi potestatem nullam habuisse; sed munus illud perfectioribus ministris,hocest apostolis, reseruatum esse. Quin etiam, ubicumque sacrae scripturae huius sacramenti mentio nem faciunt, idem obseruari potes L neque ad eam rem demonstrandam desunt sanctorum Patrum, atque Pontificum,Vrbani, Eusebii, nisi iis . Damasi,m nocentii, Leonis, clarissima testimonia; quemadmodum im omini. ex eorum decretis perspicuum est. D. quoque Augustinus grauitet . . . M 3 queritur

133쪽

126 Catechissimus

queritur de corrupta AEgyptiorum ,& Alexandrinorum consuetu dine, quorum sacerdotes audebant Confirmationis sacramentum administrare. Ac iure quidem hoc fustum esse, ut eiusmodi munus

ad Episcopos deferretur, hac similitudine possunt Pastores deci

rare. Ut enim in extruendis aedificiis, etsi fabri, qui inferiores ministri sunt, cementa, calcem, ligna, & reliquam materiam parant, atque componunt, absolutio tamen operis ad architectum spectati ita etiam hoc sacramentum, quo ueluti spirituale aedificium perficitur, a nullo alio, nisi a summo sacerdote, administrari opus erat. Additur uero etiam patrinus, quemadmodum in baptismo fierid monstratum est. Nam si, qui gladiatoriam dimicationem subeunt, alicuius indigent, cuius arte, & consilio doceantur, quibus ictibus, ac petitionibus, saluis ipsis, conficere aduersarium possint: quanto magis fideles, cum sacramento Confirmationis quasi firmissimis a mis tecti, ac muniti in spirituale certamen, cui aeterna salus proposita est, descendunt, ducis, ac monitoris indigebunt 3 Recte igitur ad huius quoque sacramenti administrationem patrini aduocandi sunt, quibuscum eadem spiritualis affinitas coniungitur, quae legi, tima nuptiarum foedera impedit, v t antea docuimus, cum de patrinis ageretur, qui ad baptismum adhibendi sunt. Sed quoniam sepe euenit, ut fideles in hoc sacramento suscipiendo aut praepropera te

stinatione, aut dissoluta quadam negligentia,&cunetatione utantur; nam de iis, qui ad eum impietatis gradum ueneruiit, ut illud contemnere, &aspernari audeant, nihil est quod dicamus, in aperiendum est etiam Pastoribus, qui, qua aetate, quo pietatis studio praedi ti esse debeant, quibus Confirmationem dare oportet. Atque illud in primis docendum est, hoc sacramentum eiusmodi necessitatem

non habere, ut sine eo saluus quis esse non possit. quamquam uero necessarium non est, a nemine tamen praetermitti debet: sed potius maxime cauendum est, ne in re sanctitatis plena, perquam nobis diuina munera tam large impertiuntur, aliqua negligentia committatur. quod enim omnibus comuniter ad sanctificationem Deus proposuit, ab omnibus etia summo studio expetendum est. Ac sanctus

uidem Lucas, cum ad mirabilem illam spiritus saneti essi onem

escriberet, ita inquit: Et fictus est repente de caelo sonus tamquam aduenientis spiritus uehemetis, &repleuit totam domum. Deinde,

paucis interiectis: Et repleti sunt omnes spiritu sancto. Ex quibus uerbis licet intelligere; quoniam domus illa sanctae Ecclesiae sguram , & imaginem gerebat, ad omnes fideles Confirmationis sacra

mentum,

134쪽

Ad Parochos. Ia

mentum, cuius initium ab eo die ductum est, pertinere. Atque id etia ex ipsius sacramenti ratione ficile colligitur. illi enim sacro chrismate confirmari debent, quibus spirituali incremento opus est, dc qui ad perseetum Christianae religionis habitum perducendi sunt.

at nulli id non maxime conuenit . ut enim hoc spectat natura, ut, qui in lucem eduntur, adolescant, atque ad perseehun aetatem perueniant, etiam si interdum, quod uult, minus assequatur: ita communis omnium mater catholica Ecclesia uehemeter optat, ut in eis,

quos per baptismum regenerauit, Christiani hominis forma perse. iste absoluatur. id autem quoniam mysticae unctionis sacram cto efficitur, perspicuum est, eam ad uniueribs fideles aeque pertinere. inuo illud oo seruandum est, omnibus quidem post baptisinum Conrmationis sicramentum posse administrari; sed minus tamen expedire hoc fieri, ante qua pueri rationis usum habuerint. quare si duodecimus annus non expectandus uideatur, usque ad septimum ce te hoc secramentum differre, maxime conuenit. neque enim Confirmatio ad silutis necessitatem instituta est, sed ut eius uirtute opimine instri icti, & parati in ueniremur, cum nobis pro Christi fide pugnandum esset: ad quod sine pugnae genus pueros, qui adhuc usia

rationis carent, nemo aptos esse iudicarit. Ex his igitur efiicitur, ut, qui adulta iam aetate confirmandi sunt, siquidem huius secramenti gratiam,&dona consequi cupiant, eos non solum fidem, di pietatem afferre, sed grauiora etiam peccata, quae admiserunt, ex animo dolere oporteat. Qua in re elaborandum est, ut peccata etiam prius confiteantur,& Pastorum cohortatione adieiunii,&alia pietatis opera sit scipienda incitentur, admoneanturque, lata.dabilem illam antiquae Ecclesiae coniuetudinem renouandam es. concilium

se , ut non nisi ieiuni hoc suramentum susciperent. quod qui . dem fidelibus secile perseaderi posse, existimandum est, si huius.secramenti dona, admirabilesque effectus intellexerint. Itaque Pastores docebunt, Confirmationem hoc cum ceteris tacramentis commune habere, ut, nisi impedimentum aliquod exd te eius, qui recipit, inferatur, nouam gratiam tribuat. etenimc sacra. 5: mystica signa eiusmodi esse, demonstratum est, quae gratiam declarant, atque essiciunt. Sed praeter haec, quae cum aliis

communia censenda sent, primum quidem illud proprie Constramationi tribuitur, quod baptismi gratiam perficit . qui enim per baptisinum Christiani effecti sent, quasi in tes modo geniti imneritatem adhuc & mollitiem quandam habent; ac deinde chriL

135쪽

Catechismus

Papa.

malis sacramento aduersus omnes carnis, mundi, &Diaboli impe tus robustiores fiunt; & eorum animus inside omnino confirmatur ad confitendum,&glorificandum nomen Domini nostri Iesu Christi: ex quo etiam nomen ipsum inuentum esse nemo dubitarit. Neque enim, ut quidam non minus imperite, quam impie finx runt, Confirmationis uocabulum ab eo deducitur , quod olim, qui in finies baptietati erant, cum iam adulti essent, ad Episcopum adducebantur, ut fidem Christianam, quam in baptismo susceperant, confirmarent: ita ut Conficinatio nihil a catechesi disserre ui-- Tru deatur. cuius consuetudinis nullum probatum te minonium afferri

potest: sed ab eo nomen rei impositum est, quod huius sacramenti ii irtute Deus in nobis id confirmat, quod baptisino operari coepit, nosque ad Christianae soliditatis perfectionem adducit.'Nec uero

SMHιbia. confirmat solum, sed auget etiam: de quo Melchiades ita testatur:

Spiritus sanctus, qui super aquas baptismi salutifero descendit illa.

piu, in fonte plenitudine tribuit ad innocentiam; in Cofirmatione augumentum praestat ad gratiam; deinde no auget modo, sed admirabili quadam ratione auget. Hoc autem pulcherrime indumenti transsatione scriptura significauit, atque expressit: inquit enim D minus saluator, cum de hoc sacrameto loqueretur: Sedete in ciuit, I . . te, quoad usque induamini uirtute ex alto. Quod si Pastores uolus rint diuinam huius sacramenti efficientiam ostendere; hoc uero adcommouendos fidelium animos maximam uim habiturum esse, dubitari non potestὶ sitis erit, quid ipsis apostolis euenerit, explicare. Illi enim ante passionem, uel sub ipsam passionis horam adeo infirmi, & remissi fuerunt, ut, cum Dominus comprehen ius est, statim se in fugam coniecerint; Petrus uero, qui Ecclesiae petra,&fundamentum designatus erat, & summam constantiam excelsique animi. magnitudinem praesetulerat, unius mulierculae uoce perterritus, se Iesu Christi discipulum esse, no semel, aut iterum, sed tertio negaue rit; ac post resurrectione omnes propter metum Iudaeorum inclusi domi te continuerint. At uero in die Pentecostes tanta spiritus sancti uirtute omnes repleti sunt, ut, dum euangeliu, quod eis commis. sum erat, non solum in Iudaeoru regione, sed in uniuerso orbe audacter,& libere disseminaret, nihil sibi felicius accidere posse existim uerint, quam quod digni haberentur, qui pro Christi nomine contumeliam, uincula, torincta, cruces perferrent. Habet praeterea Confirmatio eam vim, ut charactere imprimat: quo fit, ut nulla umquaratione iterari possit: quod etiam in baptismo supra obseruatu est:

136쪽

Ad Parocho

ac de sacrametuo ordinis quoque suo loco planius exponetur. Haec igitur si a Pastoribus tape,& accurate explicata erui ; uix fieri poterit, quin fideles, cognita huius sacramenti dignitate, atque utilitate, illud semina cum diligentia sancte, & religiose fulcipere studeant.R stat nunc, ut aliqua etiam de ritibus, de caerimoniis, quibus in-sacramento administrando catholica Ecclesia utitur, breuiter perstringantur. quae explicatio quanto usui futura sit, Pastores intelligent, si, quae antea dicta sunt, cum hic locus tractaretur, repetere uolue rint. Qui igitur confirmantur sacro chrismate, in fronte unguntur. nam hoc sacramento spiritus sanctus in animos fidelium sele insundit, in eisque robur, & sertitudinem auget, ut in spirituali certamine uiriliter pugnare, de nequis limis hostibus resistere queant. Quocirca declaratur, eos nullometu, aut uerecundia, quarum asscistio-

num signa maxime in stonte selent apparere, alibera Christiani no minis consestione absterrendos esse. Praeterea nota illa, qua Christian usa ceteris ueluti miles insignibus quibusdam ab alijs distinguitur, in illustriori corporis parte imprimenda erat. Sed illud quoque solemni religione in Ecclesia Dei seruatum est, ut in Pentecoste praecipue hoc sacramentum administraretur; quod hoc maxime die apostoli, spiriciis sancti uirtute roborati, & conserinati sint; cuius diu ianiti recordatione fideles admonerentur, quae, quantaque mysteria in sacra unctione cogitanda essent. Deinde uero qui unctus, S . u. Ieofirmatus est, ut meminerit se tamquam seriem athletam paratum

esse oportere ad omnia aduersa inuicto animo pro Christi nomine .serenda, manu leuiter in maxilla ab Episcopo caeditur. Postremo autem pax ei datur, ut intelligat se gratiae caelestis plenitudinem, & pacem, quae exuperat omnem sensum, consecutum esse. Atque haec Φιον. summa eorum sit,quae de chrismatis sacramento a Pastoribus notam quidem nudis uerbis, & oratione, quam inflammato quodam pietatis studio explicanda sunt, ut ea in animis, intimisque fidelium co-

137쪽

7 o Catechismus

DE EUCHARISTIAE SACRAMENTO.

Vemadmodum ex omnibus sacris mysteriis, quae nobis tam-α quam diuinae gratiae certissima instrumenta Dominus salu tornoster commendauit, nullum est, quod cum sanctissimo Eucharistiae sacramento comparari queat: ita etianulla grauior alicuius sceleris animaduersio a Deo metuenda est, quam si res omnis sanctitatis plena, uel potius quae ipsum sanctitatis auctorem, dc sontem continet, neque sancte, neque religiose a fidelibus tractetur. Id uero Apostolus & sapienter uidit, & de eo nos aperte admonuit. nam cum declarasset, quato illi scelere obstricti essent, qui cor 3 ει η pus Domini non diiudicarent, statim siluecit: Ideo inter uos multi

infirmi & imbecilles, & dormiunt multi. Vt igitur fidelis populus,

cum caelesti huic sacramento diuinos honores tribuendos esse intel . lexerit,&gratia uberes fiuctus capiat,&iustissimam Dei iram effugiat, illa omnia a Pastoribus diligentissime exponeda erunt, quae eius maiestatem magis illustrare posse uideantur. Qua in re opus erit, ut Pauli apostoli ratione secuti,qui se, quod a Domino acceperat,Corinthiis tradidisse professus est, in primis huius sacramenti institutione fidelibus explicent. ita uero gestam rem esse, ex Euangelista perspi-IMn. 13. Cue colligitur. Cum enim Dominus dilexi set suos, in sinem dilexit s. cuius quidem amoris ut diuinum aliquod, atque admirabile pignus daret, sciens horam iam adueni se, ut transiret ex hoc mundo ad Patrem, ne ullo umquam tempore a suis abesset, inexplicabili consilio, quod omnem naturae ordinem, & condicionem supe- rat, perfecit. Etenim, celebrata cum discipulis agni paschalis c na, ut sigura ueritati, umbra corpori cederet, panem accepit, Deo

que gratias agens benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, & dixit: Accipite, & manducate: Hoc est corpus meum, quod pro uobis

1...,t. tradetur: hoc sicite in meam commemorationem. Similiter &calia vicor. ii. cem accepit postquam cenauit, dicens: Hic calix nouum testamentum est in meo sanguine: hoc facite, quotiescumque bibetis, in incacommemorationem. Huius ergo admirabilis sacramenti dignitate, at ue excellentiam, cum sacri lariptores fieri nullo modo posse intelligerent, ut uno uocabulo demonstrarent, pluribus eam nominibus exprimere conati sunt. interdum enim Eucharistiam appellant: quod uerbum, uel bonam gratiam, uel gratiarum aetionem latine reddere possumus. Ac recte quidem, bo gratia, dicendum

est;

138쪽

Ad Parochos. Ill

est; tum quia uitam aeternam, de qua scriptum est; Gratia Dei uita λυm. s. aeterna, praesignificat: tum quia Cnristum dominum, qui uera gratia, atque omnium charismatum sens est, in se continet. Nec uero minus apte gratiarum actionem interpretamur: siquidem cum hac purissimam hostiam immolamus, immensas quotidie gratias pro uniuersis in nos beneficijs Deo agimus : atque in primis pro eius gratiae tam excellenti bono, quam nobis hoc sacramento tribuit. Sed id ipsum etiam nomen, cum his, quae a Christo domino gesta esse in hoc mysterio instituendo legimus, optime couenit. Etenim panem Mar.M. accipiens stegit, ac gratias egit. David quoque, cum huius mysteri jm nitudinem contemplaretur, antequam carmen illud pronun- 1.Lor. t Iciaret ; Memoriam secit mirabilium suorum misericors dc miserator Hal. 1 io. Dominus, escam dedit timentibus se; gratiarum actionem praeponendam existimauit, cum inquit: Confessio, & magnificentia opus eius. Frequenter etiam nomine sacrificii declaratur ; de quo myst rio paulo post latius dicendum erit. Uocatur praeterea communio: quod uerbum ex illo Apostoli loco sumptum esse liquet,ubi ait: CG i coercio. lix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est y & panis, quem tangimus, nonne participatio corporis Domini est Nam, ut Damascenus explanavit,noc sacramentum Christo nos copulat, atque eius carnis, & deitatis participes essicit, nosque inter nos in eodem Christo conciliat,ac coniungit, & uelati unum corpus coagmentat. Ex quo factum est, ut sacramentum etiapacis,&charitatis diceretur; ut intelligeremus, quam indigni sint Christiano nomine, qui inimicitias exercent,odiaque, diffs 5: discordias, ut taeterrimas fidelium pestes, omnino exterminandas esse: cum praesertim quotidiano religionis nostiae sacrificio, nihil nos studiosius seruare quam pacem, & charitatem profiteamur. Sed uiaticum etiam fiequenter a sacris scriptoribus appellatur; tum quia spuritualis cibus est, quo in huius uitae peregrinatione sustetamur; tum quia uiam nobis ad aeternam gloriam, &selicitatem munit. Quare ex ueteri Ecclesiae catholicae instituto seruati videmus,ut nemo fidolium sine hoc sacramento euita excedat. Ac vetustissimi quidem Pa x.assicor. iitres,Apostoli auctoritatem secuti, cenae etiam nomine sacram Eucharistiam interdum uocarunt, quod in illo nouissimae cenae salutari mysterio a Christo domino sit instituta. neque uero propterea a cibo, aut potione Eucharistiam conficere, aut sumere licet, quod ab apostolis salutariter introducta consuetudo, quemadmodum ueteres scriptores memoriae prodiderunt, Perpetuo retenta, ac seruata

est,ut

139쪽

m Catechismus

est, ut a ieiunis tantum perciperetur. Sed, explicata nominis ratione, docedum erit, hoc uerum csic sacramentum, atque unum ex septem illis, quae sancta Ecclesia semper religiose coluit,ac uenerata et L nam cum calicis consecratio fit, mysterium fidei appellatur. Praet rea, ut infinita pene sacrorum scriptorum testimonia omittamus, qui hoc inter uera sacramenta numerandum csse , perpetuo sens runt, ex ipsa ratione,&natura sacramenti idem conuincitur. Etenim in eo signa sunt externa, & sensibus subiecta. habet deinde gratiae significationem,& cssicientiam . praetcrea de Christi institutione, neque Euangelistae, neque Apostolus dubitandi locum relinquunt.

ii Quae omnia cum in unum conueniant ad sacramenti ueritatem co-

firmandam, nullis aliis argumentis opus esse perspicitur. Sed illud diligenter Pastoribus obicruadum est, multa in hoc mysterio esse, quibus aliquando sacramenti nomen sacri scriptores tribuerunt. Interdum enim & consecratio, & perceptio, frequenter uero & ipsum Domini corpus, & sanguis, qui in Eucharistia continctur, sacra nactum uocari consueuit. inquit enim D. Augustinus, sacramentum hoc

duobus constare, uisibili scilicet clementorum si ecie, S inuisibili carne, & sanguine ipsius Domini nostri Iesu Christi. Atque ad eundem modum hoc sacramentum adorandum esse, nimirum coqius& sanguinem Domini intelligentes, rmamus. Verum haec omnia minus proprie sacramenta dici perspicuum est. Ipsae autem panis de uini species ueram& absolutam huius nominis rationem habent.. Sed quantum hoc sacramentum a reliquis omnibus distcrat, facile colligitur . nam cetera sacramenta materiae usu pei sciuntur, dum i ilicet alicui administrari ea contingit. Baptismus enim sacramenti naturam tunc adipiscitur, cum re ipsa homo aqua abluitur: at uero ad Eucharistiae perfectionem satis est ipsius materiaecosecratio; utrumque enim sacramentu esse no desinit, quamuis in pyxide asseruetur. Deinde in conficiendis aliis sacramentis nulla fit materiae, atque elementi in aliam naturam mutatio. Etenim baptismi aqua, aut chris malis oleum, cum illa sacram in administrantur, priorem aquae, o ' Olcinaturam non amittunt. In Eucharistia uero quod panis, & uinum ante consecrationem erat, confecta consecratione, uere est corporis & sanguinis Domini substantia. Licet autem duo sint elementa, panis scilicet, & uinum, ex quibus integrum Eucharistiae sacrarimentum conficitur: no tamen plura sacramenta, sed unum tantum esse, Ecclesiae auctoritate docti confitemur. aliter enim septenarius sacramentorum numerus, quemadmodum semper traditum atque a Conciliis

140쪽

Ad Parochos. ΙΠ

a Concilijs, Lateranens, Florentino,&Tridentino, decretum est, costare non poterit. nam cum huius sacramenti gratia unum corpus niysticum cssiciatur, ut lacramentum ipsum rei, quam escit, conueniat, unum esse oportet; atque unum quidem, non quia indiuiduusit, sed quia unius rei significatione habet. Na quemadmodu cibus,

de potio, quae duae diuerse res sunt,ad una tantum rem adhibetur, ut scilicet uires corporis reficiatur: ita etia duas illis diuersas sacrameti species respondere, cosentaneum fuit, quae cibum spiritualem significarent, quo mentes sultinentur, & recreatur. Quare a Domino saluatore dictum est: Caro mea uere est cibus,&sanguis meus uero est Io . 6.

potu s. Sed diligeter explicandu est, quid Eucharestiae sacramentu significet; ut fides cs sacra mysteria oculis intuentes, simul etia diu in brum rcruc5templatione animum pascant. Tria. uero sunt,quae nobis

hoc sacramento indicatur. Primsi est Christi domini passio, quae iam

praeteri ita: ipse enim docuit; Hoc ficite in meam commemoratione:& Apostolus testatus est; Quotiescumque manducabitis pane hunc, ide calicem bibetis, mortem Domini an nunciabitis, donec ueniat. Alterum est diuina, & coelestis gratia, quae praescnsad animam alendam &conseruandam hoc sacramento tribuitur. Quemadmodum enim baptismo in nouam uitam gignimur, confirmatione robora-

mur, ut Satanae repugnare, & palam Christi nomen profiteri poss-mus: ita Eucharistiae sacramento alimur, ac sustentamur. Tertium Sest, quod futurum praenunciat, aeternae iucuditatis,&gloriae fructus, quem in caelesti patria cx Dei promissione capiem us. Haec igitur tria, quae instantis, praeteriti, S: consequentis temporis uarietate distingui perspicuum est, sacris mysteriis ita significantur, ut totum sacra- mentum, quamuis ex diuersis speciebus constet, ad singula horum declaranda, tamquam ad unius rei significationem, referatur. Sed in primis cognoscenda esta Pastoribus huius sacramenti materia; tum ut ipsi rite illud possint conficere; tum etiam ut fideles admoneatur, cuius rei symbolum sit, atque eius rei, quam significa studio, &de siderio exardescant. Duplex itaque est huius sacramenti materi altera panis ex tritico conscctus, de qua primo agetur: de altera postea dicendum erit. Nam, ut docent euangelistae Matthaeus, Marcus, & Matt- ε. Lucas, Christus dominus panem in manus accepit, benedixit,& st git, dicens; Hoc est corpus meum. Apud Ioanne quoque idem Sal. uator noster seipsum panem appellauit, cum inquit: Ego sum panis Io με. uiuus, qui de caelo descendi. Cum autem uaria sint panis genera, uel quia materia disserunt, ut cum Uius ex tritico, alius ex ordeo, aut ex

SEARCH

MENU NAVIGATION