장음표시 사용
81쪽
supplicia, bonis praemia a iustissimo Deo sint proposita; ex illis uero
quam plurimi, antequam debitas poenas persoluant, ex his magna ex parte nullis assecti uirtutis praemijs e uita decedent: necesse est iterum animas cum corporibus conivnsi, ut pro sceleribus, aut recte is corpora, quibus ueluti peccati socijs nomines utuntur, una cuanima poena, aut praemio assiciantur. qui locus diligentissime tracta s.cbos Ilii tus est a uncto Chrysostomo in homilia ad populum Antiochenu. Quare Apostolus, cum de resurrectione dissereret, Si in hac uita, iniri corii, quit, tantum in Christo sperates sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Quae quidem uerba nemo ad animae miseriam re- serri existimabit: quae cum immortalis sit, quamuis corpora non resurgerent, in sutura tamen uita beatitudine stui possiet: uerum de to to homine intelligenda sunt. Nisi enim corpori debita pro laboribus praemia reddantur; necesse est, ut, qui, quemadmodum apostoli, tot aerumnas,& calamitates in uita perpesti sunt, omnium sint miserrimi. Idem uero multo apertius docet ad Thessalonicenses his uera ad T . i. bis: Gloriamur in Ecclesiis Dei pro patientia uestra,& fide in omni
bus persecutionibus uestiis , & tribulationibus, quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro
quo dc patimini: si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem iis, qui uos tribulant,& uobis, qui tribulamini,requiem nobiscum in reuelatione domini Iesu de caclo, cum angelis uirtutis eius inflamma ignis dantis uindictam iis, qui non nouerunt Deum,&qui non obedi ut euangelio domini nostri Iesu Christi. Adde etiam, non posse homines, quam diu anima a corpore seiuncta est, plenam selicitatem, & bonis omnibus cumulatam adipisci. Ut enim quaelibet pars, a toto separata, impersecta est: ita etiam anima, quae corpori non est adiuncta: ex quo sequitur, ut illi ad summam selicitatem nihil desit, corporum resurrectionem necessariam esse. His igitur, atque aliis huiusmodi rationibus Parochus fideles in hoc articulo erudire poterit. Explicare praeterea diligenter oportebit ex Apostoli doctrina, quinam ad uitam suscitandi sint. nam ad Corinthios scribens, Sicut in Adam, inquit, omnes moriuntur,ita & in
Christo omnes uiuificabuntur. Omni itaque malorum, bonoruldiscrimine remoto, omnes a mortuis, quamquam non omni u parcondicio satura est, resurgent, qui bona secerunt in resurrectionem uitae, qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Cum autem omnes dicimus, tam eos intelligimus, qui aduentante iudicio mo tui iam crunt, quam eos, qui morientur. Huic enim sententiae, quae
82쪽
asserit omnes morituros esse, nemine excepto, Ecclcsiam acquiescere, ipsamque sentcntiam magis ueritati conuenire, scriptum reliquit sanctus Hieronymus. idem lentit & sanctus Augustinus. Neque uero huic sententiae repugnant Apostoli uerba, ad Thessaloniceses scripta: Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi: deinde nos, qui uiuimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aera. nam sanctus Ambrosius, cum ea explanaret, ita inquit: In ipso raptu mors praeueniet, & quasi per soporem, ut egressa anima in momento reddatur: cum enim tollentur, morientur, ut peruenientes ad Dominum, praesentia Domini recipiant animos, quia cum Domino mortui esse non possunt. Eademque sententia comprobatur sancti Augustini auctoritate in libro de Ciuitate Dei. Cum uero multu reserat, nobis certo persuaderi, hoc ipsum, atque adeo idem corpus, quod uniuscuiusque proprium fuit, quain uis corruptum sit, & in puluerem redierit, tamen ad uitam suscitandum esse,illud etiam Parochus accurate explicandum suscipiet. Haec Apostoli est sententia, cum inquit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem: ea uoce, Hoc, proprium corpus aperte demonstrans. Iob etiam de eo clarissime uaticinatus est: Et in carne mea, inquit, uidebo Deum, quem uisurus sum ego ipse,& oculi mei conspecturi sunt, & non alius. Hoc idem colligitur ex ipsius resurrectionis definitione. est enim resurrectio, auctore Damasceno, ad eum statum, unde cecideris, reuocatio. Denique si consideremus, cuius rei causa resurrectionem futuram paulo ante demostratum est; nihil erit, quod cuiusqua animum hac in re dubium secere possit. Idcirco autecorpora excitanda esse docuimus, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, siue bonu, siue malum. Homine igitur ex ipso corpore, cuius opera uel Deo, uel Daemoni seruiuit, resurgere oportet; ut cum eodem corpore triumphi coronas, &praemia consequatur, aut poenas, & supplicia miserrima perferat. Neque uero corpus tantum resurget, sed quidquid ad illius naturae ueritatem, atque ad hominis decus, & ornamentum pertinet, restituendum est. Praeclarum
ea de re sancti Augustini testimonium legimus: Nihil tunc viiij, inquit, in corporibus existet: si aliqui plus pinguedine obesi,&crassi
cxtiterint, non totam corporis molcm aflument, sed, quod illam habitudinem superabit, reputabitur superfluum: &e diuerso, quaecumque uel morbus, uel senium cosecit in corpore, reparabitur per Christum uirtute diuina, ut,si aliqui propter macro rem fiterint gra
ciles, quia Christus non solum nouis corpus reparabit, sed quidquid H i per
83쪽
per miseria huius uitae fuerit nobis ademptum. Item alio loco: Non resumet homo capillos, quos habuerit, sed quos decuerit, iuxta illud : Omnes capilli capitis uestri numerati sunt, qui secundum diutinam sapientiam sunt reparandi. In primis uero, quoniam membra
adueritatem humani e naturae pertinent, simul restituentur omnia.
Qui enim uel ab ipso ortu oculis capti sunt, uel ob aliquem morbulumina amiserunt, claudi, atque omnino manci, & quibusvis membris debiles,integro, ac perfecto corpore resurgent. aliter enim antimae desiderio, quae ad corporis coniunctionem propensa est, minime satisficium esset: cuius tamen cupiditatem in resurrectione explendam esse, sine dubitatione credimus. Praeterea, satis constat retiarrectionem aeque, ac creationem, inter praecipua Dei opera numerari. Quemadmodum igitur omnia a Deo initio creationis perfecta fuerunt, ita etiam in resurrectione futurum omnino assirmare oportet. Neque id de martyribus solum fatendum est, de quibus sanctus Augustinus ita testatur: Non erunt absque illis membris: non enim posset illa mutilatio non esse corporis uitium: alioquin, qui caDite truncati sunt, deberent sine capite resurgere. uerumtamen extabui in eorundem membrorum articulis gladii, cicatrices refulgentcs luper omne aurum,&lapidem pretiosum, ueluti& cicatrices utilia
rum Christi: quod de improbis quoque uerus me dicitur,etsi illoru
culpa membra amputata fuerint. nam quo plura membra habebui, tanto acerbiori dolorum cruciatu conficientur. quare illa membrorum restitutio, non ad eorum felicitatem, sed calamitatem, ac miseriam est redundatura ; cum merita non ipsis membris, sed personae, cuius corpori coniuncta sunt, adscribantur . nam iis, qui paenitentia egerunt, ad praemium; illis uero, qui candem contempserint, ad supplicium restituentur. Haec uero si a Parochis attente considerentur, numquam eis rerum & sententiarum copia deerit ad excitandos, inflammandosq. pietatis studio fidclium animos, ut uitae hilius moi stias, & in unanas cogitantes, beatam illam resurrectionis gloriam,
quae iustis, & pijs proposita est, avide expectent. Sequitur nunc, ut fideles intelligant, si ea spectemus, quae corporis substantiam constituunt, quamuis illud ipsum, atque idem corpus a mortuis reuocari oporteat, quod antea extinebam fuerat, longe aliam tamen, &diuersam eius condicionem fore. ut enim cetera omittamus, in co maxime resurpentium corpora omnia a se ipsis different, quod, cum antea mortis legibus subieista essent, posteaquam ad uitam suscitata fiterint,sublato Donom,malorumque discrimine,
84쪽
4mmortalitatem assicquentatr. Quam quidem admirabilem naturae restitutionem insignis Christi uictoria meruit, quam de morae reportauit, quemadmodum sacrarum scripturarum testimonia nos admonent: scriptum est enim: Praecipitabit mortem in sempiternum.&alibi Ero mors tua, o mors: quod explicans Apostolus, inquit Nouissima inimica destruetur mors. de apud sanctum Ioanem legimus: Mors ultra non erit. Dccebat autem maxime, Christi domini merito, quo mortis imperium euersum est, peccatum Adae longo interuallo superari. Idem etiam diuinae iustitiae consentaneum fuit, ut boni beata uita perpetuo si uerentian mali uero sempiternas poenas lucres, quaererent mortem, & non inuenirent; optarent mori, & mors figeret ab cis . Atque haec quidem immortalitas bonis, malisque communis erit. HaDebunt praeterea sanctorum rediuiua corpora insignia quaedam, & praeclara ornamenta, quibus multo nobiliora futura sint, quam umquam antea fiterint. Praecipua uero sunt quatuor
illa, quae dotes appellantur, ex Apostoli doctrina a Patribus obseruatae . carum prima est impassibilitas, munus scilicet,&dos, quae ess- ciet, ne molesti aliquid pati, ullo ue dolore, aut incommodo assici queant. nihil enim aut stigorum uis, aut flammae ardor, aut aquarum impetus obesse eis olerit. Seminatur, inquit Apostolus, in corruptione, surget in incorruptione. Quod autem impassibilitate potius,quam incorruptionem Scholastici appellarint, ea causa fuit, ut, quod est proprium corporis gloriosi, significarenti non enim impaLsibilitas illis communis est cum damnatis,quorum corpora, licet incorruptibilia sint, aestuare tamen possiant, atque algere, uarijsque cruciatibus assci. Hanc consequitur claritas, qua sanctorum corpora, tamquam sol, fulgebunt. ita enim apud sanctum Matthaeum testatur saluator noster: Iusti, inquit, fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. Ac ne quis de eo dubitaret, suae transsgurationis memplo declarauit. Hanc interdum Apostolus gloriam, modo claritatem appellat. Reserinabit, inquit, corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. & rursum: Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Huius etiam gloriae imaginem quandam uidit populus Israel in deserto, cum facies Moysis ex colloquio, & praesentia Dei ita colluceret, ut in eam filij Israel oculos intendere non posisent. Est uero claritas haec fulsor quidam ex summa animae felicitate ad corpus redundans, ita ut sit quaedam communicatio illius beatitudinis, qua anima fiuitur: quo modo etiam anima ipsa beata essicitur, quod in eam pars diuinae felicitatis derivetur.Hoc uero munere
85쪽
non aeque omnes, perinde ac primo,ornari crededum est erunt quidem sanctorum corpora omnia aeque impassibilia, sed eundem spisdorem non habebunt. nam, ut tellatur Apostolus, Alia claritas iis, alia claritas lunae, S alia claritas stellarum: stella enim a stella differt in claritate, sic & resurrectio mortuorum.Cum hac dote coniuncta est illa, quam agilitatem uocant, qua corpus ab onere, quo nunc premitur, liberabitur: sacillimeque in quamcumque partem anima uoluerit, ita moueri poterit, ut ea motione nihil celerius esse queat, quemadmodum aperre sanctus Augustinus in libro de Ciuitate Dei,& Hieronymus in Isaia, docuerunt. Quare ab Apostolo dictum est: Seminatur in infirmitate, surgit in uirtute. His uero addita est, quae uocatur subtilitas: cuius uirtute corpus animae imperio omnino subiicietur, eique serviet,& ad nutum praesto erit: quod ex illis Apostolis uerbis ostenditur: Seminatur, inquit, corpus animale, surget corpus spirituale. Haec fere sunt praecipua capita, quae in huius articuli explicatione tradenda erunt. Ut autem fideles sciant, quem fiuctum ex tot, tantorumque mysteriorum cognitione capere possint; primum, declarare oportebit,
maximas a nobis Deo gratias agendas esse, qui haec sapietibus absconderit, dc reuelauerit paruulis. Quot enim diri uel prudentiae laude praestantes, uel singulari doctrina praediti, in hac tam certa uetitate
caeci plane fuerunt Z Quod igitur nobis illa patefecerit, quibus ad
eam intelligcntiam aspirare non licebat, est quod summam eius benignitatem, & clementiam perpetuis laudibus celebremus. Deinde magnus etiam ille fiuctus ex huius articuli meditatione cosequetur, quod scilicet in eorum morte, qui nobis necessitudine, uel beneuolentia coniuncti sunt, facile tum alios, tum nos ipsos consolabimur. quo quidem genere consolationis Apostolum usum esse constat, cuad Thessalonicenses de dormientibus scriberet. Sed in omnibus etiaaliis aerumnis, & in calamitatibus, siturae resurrectionis cogitatio summam nobis doloris leuationem asseret; quemadmodum sancti Iob exemplo didicimus, qui una hac spe amictum, & maerentem animum sustentabat, sere aliquado, ut in resurrrectione dominum Deusuum cospiceret.Praeterea, hoc plurimum ualebit ad persuadendum fidelibus populis, ut recta uitam,integram,ab omnique prorsus peccati labe pura agere quam diligentissime curent .si. n.cogitauerint in-getes illas diuitias, quae resurrectione consequuntur, ipsis propositas esse I sicile ad uirtutis, & pietatis studia allicientur. Contra uero nulla res maiorem uim habitura est ad comprimedas animi cupiditates, homine'.
86쪽
homine'. a sceleribus auocandos, quam si saepius admoneantur, quibusnam malis, & cruciatibus improbi assciendi sunt, qui extremo illo die procedent in resurrectionem iudicii. I n. s. v I TAM AETERNAM. Sancti apostoli, duces nostri, Symbolum, quo fidei nostrae summa continetur, aeternae uitae articulo claudi, &terminari uoluerunt; tum quia post carnis resurrectione nihil aliud fidelibus expectandum est, nisi aeternae uitae praemium; tum uero, ut perfecta illa felicitas,& bonis omnibus cumulata, nobis semperante
oculos uersaretur, doceremurque in ea mentem, & cogitationes nostras omnes defigendas esse. Quare Parochi in erudiendis fidelibus
numquam intermittent, praemiis aeternae uitae propositis, eorum animos accendere; ut, quaecumque uel dissicillima Claristiani nominis causa subeunda esse docuerint, facilia,atque adeo iucunda existimet, promptioresque ad parcdum Deo, & alacriores reddantur.Sed quoniam sub his uerbis, quae ad beatitudinem nostram declaranda hoc loco usurpantur, plurima mysteria in occulto latent, ea sic aperienda sent,ut, quantuin cuiusque ingenium serat, omnibus patere possint. Admonendi igitur lant fideles, his uocibus, Vitam aeternam, non magis perpetuitatem uitae, cui etiam daemones, sceleratique homines addicti uint, quam in perpetuitate beatitudinem,quae beatorum desiderium expleat, significari. Atque ita intelligebat legis peritus ille, qui a Domino saluatore nostro, quid sibi ficiendum esset, ut uitam aeternam possideret, in euangelio quaesiuit: perinde ac si Lucii . diceret: Quaenam mihi praestanda sunt, ut ad eum locum, ubi perfecta selicitate frui liceat, perueniam Z In hunc uero sensum sacrae litterae haec uerba accipiunt, ut multis in locis licet animaduertere. Hoc uero potissimu nomine summa illa beatitudo appellata est, nequis existimaret eam in rebus corporeis, & caducis, quae aererna esse non possunt, consistere. Neque enim haec ipsa beatitudinis uox satis explicari poterat, quod quaerebatur, praesertim cum non defuerint homines inanis cuiusdam sapientiae opinione instati, qui summum bonum in iis rebus ponerent, quae percipiuntur sensibus . haec enim pereunt, & ueterascunt: beatitudo uero nullo temporis termino definienda est . quin potius terrena haec longissime a uera felicitate absunt: aquais quam maxime recedit, qui mundi amore, &desiderio tenetur. scriptum est enim: Nolite diligere mundum, neque ea,quq i.Ioo. r.
in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. & paulo post: Mundus transit, & concupiscentia cius. Haec igitur Parochi fidelium mentibus imprimenda diligenter curabunt,
87쪽
ut mortalia contemnere, nullamque in hac uita, in qua non ciues,
sed aduenae sumus, felicitatem obtineri posse in animum inducant. Quamquam hic etiam spe beati merito dicemur, si abnegantes impietatem, ac saecularia desideria, sobrie,&iuste,&pie ut cerimus ita hoc saeculo, expectantes beatam spem, & aduentum gloriae magni Dei, & saluatoris nostri Iesu Christi. Haec autem cum permulti, qui sibi ipsi sapientes uidebantur, minus intelligerent, & in hac uita selicitatem quaerendam putarent, stulti ficti sunt, & in maximas calamitates inciderunt. Sed illud praeterea exui huius nominis, Vitam aeternam , percipimus, semel adeptam felicitatem amitti numquam posse, ut selso nonnulli suspicati sunt. nam felicitas ex omnibus bonis sine ulla mali admixtione cumulatur: quae cum hominis desiderium expleat, in aeterna uita necessario consistit. neque enim potest
beatus n5 magnopere uelle, ut illis bonis, quae adeptus est, sibi perpetuo frui liceat. Quare, nisi ea possessio stabilis, & certa sit,maximo
cruciatu timoris angatur, necesse est.
Verum, quanta sit beatorum, qui in caelesti patria uiuunt, felicitas, eaque ab ipsis tantum praeterea nomine comprehendi possit, hae ipsae uoces, cum uitam beata dicimus, satis demonstrant. namcum ad rem aliqua significandam eo nomine utimur, quod cum multis: lijs commune cst, facile intelligimus deesse propriam uocem, qua res illa plane exprimatur. Cum igitur felicitas iis uocibus declaretur, quae non magis in beatos, quam in omnes, qui perpetuo uiuant, recte conueniunt, hoc nobis argumento esse potest, altiorem, S P stantiorem quandam rem esse, quam ut proprio uocabulo perfecte significare eius rationem possimus . nam etsi plurima alia nomina caelesti huic beatitudini in sacris litteris tribuuntur, cuiusmodi sunt, regnum Dei, Christi, caelorum, paradisus, sancta ciuitas, noua Hierusalem, domus patris: tamen perspicuum est, nullum ex ijs ad Eius magnitudinem explicandam satis esse. Quare Parochi hoc loco oblata sibi occasionem non praetermittent, fidcles tam amplis praemijs, quae uitae aeternae nomine declarantur, ad pietatem, iustitiam, & omnia Christianae religionis ollicia inuitandi. Constat enim, uitam in maximis bonis, quae natura expetuntur, numerari solere . atqui hoc potissmum bono, cum uitam aeternam dicimus, beatitudo desinitur. Quod si exigua hac, & calamitosa uita, quae tot, & tam uariis miseriis subiecta est, ut mors uerius dicenda sit, nihil magis amatur, nihil aut carius, aut iucundius esse potest: quo tandem animi studio, qua contentione aeternam illam uitam quaerere debemus,quae deiunctis omnibus
88쪽
omnibus malis, perfectam, &absolutant bonorum omnium rationem coniuncti ni habet 3 nam, ut sancti Patres tradiderunt, aeternae uitae felicitas,omnium malorum liberatione, & bonorum adeptione definienda est. De malis clarissima sunt sanctitrum litterarum testimonia: scriptum est enim in Apocalypsi: Non esurient, neque sitient amplius: neque cadet super illos sol, neque ullus aestus. rursus: Absterget Deus omnem lacryma ab oculis eorum: &mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quae prima abierunt. Iam uero beatorum immensa gloria, innumeraque solidae laetitiae ,& uoluptatis genera futura sunt: cuius gloriae
magnitudinem cum animus noster capere, aut illa in animos nostros penetrare nullo modo possit, necesse est, nos in illam, nempe in gaudium domini, introire, ut eo circumsesi, mentis desiderium cumulate expleamus. Quamuis autem, ut sanctus Augustinus scribit, ficilius mala,quibus carituri sumus,quam bona,ac uoluptates, quas hausuri sumus, numerari posse uideantur: danda tamen erit opera,
ut, quae fideles summae illius felicitatis adipiscendae cupiditate insa- mare poterunt, breuiter, S: dilucide explicentur. Sed illa in primis distinctione uti oportebit, quam a grauissimis diuinarum reru scriptoribus accepimus . ij enim duo bonorum genera esse statuunt,
quorum alterum ad beatitudinis naturam pertinet: alterum ipsain beatitudinem consequitur. quare illa essentialia, haec uero accessoria bona, docendi causa, appellarunt. Ac solida quidem beatitudo, quam essentialem communi nomine licet uocare, in eo sita est, ut Deum uideamus, eiusque pulchritudine fruamur, qui est omnis bonitatis, ac perfectionis fons, & principium. Haec est uita aeterna, inquit Christus dominus, ut cognoscant te selum Deum uerum, &quem misisti Iesum Christum: quam sententiam sanctus Ioannes uidetur interpretari, cum ait: Carissimi, nunc filii Dei sui nus: & nondum apparuit, quid erimus: scimus quoniam, cum apparuerit,similes ei erimus, quonia uidebimus eum, sicuti est. significat enim beatitudinem ex ijs duobus constare ; tum quod Deum intuebimur, qualis in natura sua, ac substantia est; tum quod ueluti Dii effici mur . nam qui illo fruuntur, quamuis propriam substantiam retineant, admirabilem tamen quandam,&prope diuinam formam induant, ut Dij potius, quam nomines uideantur . Hoc autem cur itarit, ex eo perspicuum est, quod unaquaeque res uel ex cius essentia,
uel ex eius similitudine, &specie cognoscitur. At quoniam nihil est Dei simile, cuius similitudinis adiumento ad perserim eius notitia
89쪽
peruenire possimus: consequens est, ut eius naturam, &essentiarii uidere nemini liceat, nisi haec eadem diuina essentia se nobis coniunxerit. atque id Apostoli uerba illa significant: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem sicie ad faciem . nam quod inquit ; in aenigmate ; interpretatur factus Augustinus, in similitudine ad Deum intelligendum accommodata. Quod etiam sanctus Dionysius aperte ostendit, cum affirmat, nulla inferiorum similitudine seperiora percipi posse. neque enim ex alicuius rei corporeae similitudine, eius, quae corpore careat, essentia, &substantia cognosci potest; cum praesertim necesse sit, rerum similitudines minus concretionis habere, & magis spiritales esse, quam res ipsas, quarum imaginem referunt: quemadmodum in omnium rerum cognitioneticile experimur. Quoniam uero seri non potest, ut alicuius rei creatae
sunt litudo aeque pura, &spiritualis, ac Deus ipse est, teperiatur: ita sit, ut ex nulla similitudine diuinam essentiam perfecie intelligere possimus. Accedit etiam, quod omnes creatae ros certis perfectionis terminis circumscribuntur : at Deus infinitus est , neque
ullius rei creati similitudo eius immensitatem capere potest. Qio circa una illa ratio diuinae substantiae cognoscendae relinquitur, ut ea se nobis coniungat, & incredibili quodam modo intelligentiain
nostram altius extollat, atque ita idonei ad eius naturae speciem contemplandam reddamur. id uero lumine gloriae assequemur, cum eo splendore illustrati, Deum lumen uerum in eius lumine uidebimus . nam beati Deum praesentem semper intuentur; quo quidem dono, omnium maximo, & praestantissimo, diuinae essentiae participes esse sti, uera,&solida beatitudine potiuntur: quam nos ita credere debemus, ut eam etiam Dei benignitate cum certa spe nobis e
pectandam esse in Symbolo Patrum definitum sit: inquit enim; Ex- Iecto resurrectionem mortuorum, & uitam uenturi saeculi . Diuinavi plane sunt, neque ullis uerbis explicari, aut cogitatione comprehendi a nobis possunt. Verum licet aliquam huius beatitudinis imaginem in iis etiam rebus, quae sensu percipiuntur, cernere . Nam quemadmodum ferrum, admoto igni, ignem concipit, &, quamuis eius substantia non mutetur, sit tamen, ut diuersum quippiam, nimirum ignis, esse uideatur: eodem modo, qui in caelestem illam gloria admisti sunt, Dei amore inflammati, ita assiciuntur, cum tamen id, quod sunt, esse non desinanr, ut multo magis distare ab iis, qui in hac uita sunt, merito dici possint, qua ferrum candens ab eo, quod nulla caloris uim in se cotineat. Vt igitur rem paucis complectamur, summa
90쪽
summa illa,&absoluta beatitudo, quam essentialem vocamus, in
Dei possessione constituenda est. Quid enim ei ad persectam felicitatem deesse potest, qui Deum optimum, & persectis sinum possidet 3
Verum ad illam tamen quaedam accedunt ornamenta,omnibus beatis comunia quae quoniam ab humana ratione minus remota sunt, uehementius quoque animos nostros commouere, & excitare solent . Huius generis ea sunt, de quibus Apostolus ad Romanos uidetur intelligere: Gloria,&honor,& pax omni operanti bonu . nam gloria quidem beati perfruentur, non illa solum, quam tandem essentialem beatitudinem, uel cum eius natura maxime coniunctam esse ostendim us: sed ea etiam, quae constat ex clara, & aperta notitia, quam singuli de alterius eximia,& praestanti dignitate habituri sunt. At uero quantus ille honor existimandus est, qui eis a Domino tribuitur, cum non amplius serui, sed amici, statres, ac fili j Dei uocenturi quare ita clectos suos amantissimis,& honorificentissimis uerbis saluator noster compellabit: Uenite benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum: ut merito liceat exclamare, Nimis honoricati sunt amici tui Deus. Sed laudibus etiam a Christo domino coram patre caelesti,& angelis eius celebrabuntur. Praeterea, si hoc commune omnibus hominibus desiderium natura ingenuit honoris, qui a uiris sapientia praestantibus habeatur, quod eos locupletissimos uirtutis sitae testes re existiment, quantum beatorum gloriae accessiirum putamus, quod alius alium summo honore prosequetur. Infinita esset omnium oblectationum enumeratio, quibus beatorum gloria cumulata erit, ac ne cogitatione quidem fingere eas possumus. Sed tame hoc fidelibus perseasum esse debet, quaecumque nobis iucunda in hac uita contingere , uel ctiam optari queant, siue ea ad mentis cognitionem, siue ad corporis persectum habitum pertineant, carum rerum omnium copijs beatam caelestiuuitam circumfluere: quamuis hoc altiore quoda modo, quam oculus uidit, aut auris audiuit, aut in cor hominis ascendit, fieri Apostolus assirmat. nam corpus quidem, quod antea crassum, & concretuerat, cum in caelo, detracta mortalitate, tenue, & spiritale effectum fuerit, nullius amplius alimentis indigebit: anima autem aeterno gloriae pabulo, quod magni illius conuiuij auctor transiens omnibus ministrabit, cum summa uoluptate exsaturabitur. Quis uero pretiosas uestes, aut regales corporis ornatus desiderare poterit, ubi nullus harum rerum usus futurus sit, omnesque immortalitate,& selendore amicti, & sempiternae gloriae corona ornati erunt Z Sed si amplaeetia