Catechismus, ex decreto Concilij Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

134 Catechismus

leguminibus,ceterisque terrae fructibus consectus est, uel quia diuersis qualitatibus praediti sunt: uni enim fermetum additur, alter uero fermenti omnino expers esse potest j quod ad primum attinet,Salu

toris uerba ostendunt, panem ex tritico confici oportere. communi

enim loquendi consuetudine, cum panis ab lute dicitur, panem extritico intelligi satis conitat. Id etiam ueteris testamenti figura declaratur. praeceptum enim a Domino fir erat, ut panes propositionis, qui hoc sacramentum significabant, ex simila conficerentur. Sed quemadmodum nullus panis, nisi triticeus, apta ad sacramentum materia putandus est: hoc enim apostolica traditio nos docuit,&Ecclesiae catholicae auctoritas firmauit in ita etiam ex ijs, quae Christus dominus gessi, azymum esse debere, facile intelligitur. ipse enim primo azymorum die, quo nihil fermentati domi habere Iudaeis licebat, hoc sacramentum conficit, atque instituit. mod si quis Ioanniscvangelista auctoritatem opponat, qui haec omnia ante festum diem Pascliae acta esse commemorat , ea ratio ficile dissolui potest. Etenim quem primum azymorum diem ceteri euangelistae appellarui, quod seria quinta uesperi dies sesti azymorum inciperent, quo tempore Saluator noster Pascha celebrauit eum ipsum diem Ioannes pridie Paschae fuisse describit; ut qui diei naturalis spatium, quod ab Oriente Sole inchoatur, in primis notandum existimarit. Quapropter diuus etiam Chrysostomus primum azymorum diem interpretatur eum diem, quo ad uesperam azyma comedenda essent. Sed azymi panis consecratio quantum conueniat integritati,& mentis munditiae quam fideles ad hoc sacramentu afferre debent, ab Apostolo docemur, cum inquit: Expurgate uetus sermentum, ut sitis noua conspersi insicut estis azymi: etenim Pascha nostrum immolatus est Christus: itaque epulemur non in sermento ueteri, neque in tamento malitiae,&nequitiae, sed in azymis sinceritatis, & ueritatis . Neque tamen ea qualitas adeo neces Iaria existimada est, ut, si illa pani delir, sacramentu confici non possit: utrumque. n. panis genus uera& propriam panis rationem,& nomen habet. Q uam qua nemini licet priuata auctoritate, uel potius temeritate laudabile Ecclesiae suae ritum immutare,atque eo minus id facere Latinis sacerdotibus permissum est, quibus pr. eterea Pontifices Mac praeceperunt, ut ex aZymo rantum lacra mysteria conficerent.. Atque haec de altera huius sacramenti materia exposuisse satis sit: in quo'tamen illud animaduertendum est , quam multa materia ad sacramentum conficiendum uti oporteat, definitum non esse: cum illorum etiam

certas

142쪽

certus numerus definiri nequeat, qui aut possint, aut debeant sacra mysteria percipere. Superest, ut de altera huius sacramenti materia,& elemento dicatur. Est autem uinum ex uitis fiuctu expressum, cui modicum aquae permixtum sit. nam Dominum saluatorem uino in huius sacramenti institutione usum esse, catholica Ecclesia semper Maiib., s. docuit, cum ipse dixerit ; Non bibam a modo de hoc genimine ui- 3sar. . ,

iis usque in diem illum. Quo in loco Chrysostomus, De genimine, s.chἹμcto

inquit, uitis, quae certe uinum, non aquam produxit. Ut tanto an-

te illorum haeresim, qui aquam solam in hisce mysteriis adhibenda senserunt, uellere uideretur. Aquam uero, Dei Ecclesia uino semper admiscuita, primum, quod id a Christo domino fictum esse,&Conciliorum auctoritate, & sancti Cypriani testimonio comprobatur ; deinde, quod sanguinis, & aquae, quae ex cius latere exierunt,

hac permistione memoria renouatur. Tum uero aquae, ut in Apoca Anc. .

lipsi legimus, populum designant: quare aqua uino admista fidelis , populi cum Christo capite coniunctionem significat. Atque hoc

ex apostolica traditione perpetuo sancta Ecclesia seruauit. Sed qua-iuis aquae admiscendae ita graues rationes sint ,.ut eam sine mortali peccato praetermiterre non liceat; ea tame si desit, sacramentum c stare potest Illud autem sacerdotibus animaduertcdum est, ut, quemadmodum in sacris mystcriis aquam uino adhibere oportet, sic etiamodicam insundendam esse . nam ccclesiasticorum scriptorum sententia,&iudicio, aqua illa in uinum conuertitur. quare de eo Honorius Pontifex ita scribit: Perniciossis in tuis partibus inolevitabusus, uidelicet, quod maior quantitas aquae in sacrificio, quam uini, adhibetur cum, secundum consuctudinem rationabilem Ecclesiae generalis, longe plus uini, quam aquae,adhibendum sit. Huius igitur sacramenti haec duo tantum clementa sunt: ac merito pluribus decretis sancitum est, ne quid aliud praeter panem,& uinum, quod no- nulli sicexe non uerebantur,osserre liceat. Sed iam uidendu est,haec duo panis,& uini symbola quam apta sint ad eas res declaratas, quarum sacramenta esse credimus, & cofitemur. Primum enim Christui nobis significant, ut uera est hominii vita. ipse enim Dominus ait: Caro mea uere cst cibus, & saguis incus uerecst potus. Cu igitur cor Iom. s.

pus Christi domini uitae aeternae alimen tu illis praebeat, qui eius sacramentu pure, & sancte suscipiunt; recte iis potissimum rebus conscitur, quibus haec uita continetur: ut fideles facile possint intelligere, pretiosi corporis,& sanguinis Christi communione mentem, animumque saturari. Nonillil etiam haec ipsa elementa ad id ualent,

143쪽

Eutharistia

conficiemia forana; illius effectus

admirandi.

i36 Catechismus

ut eam cognitionem accipiant homines, esse in sacramento corporis , & sanguinis Domini ucritatem . nam cum panem, & uinum inhumanam carnem & s anguinem uinaturae quotidie immutari anuinaduertamus ; facilius adduci possumus hac similitudine, ut credamus, panis, & uini substantiam in ueram Christi carnem,ucrumque eius sanguinem caelesta benedictione conuerti. Affert etiam aliquid adiumenti haec admirabilis elementorum mutatio ad adumbrandii, quod fit in anima. Ut enim, &si nulla extrinsecus panis, S: uini mutatio apparet, tamen eorum substantia in carnem, de sanguine Christi uere transit: ita etiam, tametsi in nobis nihil immutatum uidetur, interius tamen ad uitam renouamur, dum ueram uitam Eucharistiae sacramento accipimus. Accedit ad haec, quod, cum unum Ecclesiae corpus ex multis membris compositum sit, nulla re magis elucet caconiunctio, quam panis uinique clementis. Panis enim ex multis granis conficitur, S uinum ex multitudine raccinorum cxistit .atque ita nos, cum multi simus, huius diuini mysterii uinculo arctissime colligari, & tamquam unum corpus eis ci declarant. Sequitur nunc, ut de Arma, qua ad consecrandu panem uti oporteat, agatur, non quidem eius rei cauia ut haec mysteria fideli populo , niti ncces litas cogat, tradantur: leos enim, qui sacris initiati nosunt, de his erudiri necessarium non est j sed ne, Armae ignoratione, in sacramento conficiendo a sacerdotibus turpissime peccetur. itaque a sanctis evagelistis, Matthaeo,& Luca, itemq. ab Apostolo docemur, illa esse rinam, Mo C asT COR P vs MEUM. scriptu est enim:

Cenatibus illis accepit Iesus panem,& benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, & dixit: Accipite, & manducate: Hoc est corpus meum . Quae quidem consecrationis serma cum a Christo domino se uata sit, ea perpetuo catholica Ecclesia usa est. Praetermittenda sunt hoc loco iam rum Patrum testimonia, quae infinitum esset enumerare, & Concilii Florentini decretum, quod omnibus paWt, atque in promptu est; cum praesertim ex illis Saluatoris uerbis; Hoc facite

in meam commemorationem ; idem liceat cognoscere . nam quod

Dominus faciendum praecepit, non selum ad id, quod egerat, sed etiam ad ea, quae dixerat, reserti debet, atque ad lacroa maxime pertinere intelligendum est, quae non minus emciendi, quam significandi causa prolata erat. Sed rationc etiam id ficile persuaderi potest: naserina ea est, qua illud significatur, quod in hoc sacramento ossici

tur: cum autem haec uersa id, quod fit,significent, ac declarent, ho est, panis conuersionem in uerum Domini nostri corpus, sequitur, serinam

144쪽

Ad Parochos. IV

formam in illis ipsis uerbis costituendam esse . in quam sententiam, quod ab Euangelista dictum est, Benedixit, licet accipere. Perinde enim uidetur intelligendum, ac si di siet, accipiens panem benedixit, dicens; Hoc est corpus meum. iniam uis enim Euangelista uerba illa, Accipite, & comedite, praeposuerit: illis tamen non materiae consecrationem, sed usum tantummodo significari, perspicuum est. qti arca sacerdote quidem omnino proferri debent, sed ad sacrame-

tum conficiendum necessaria non runt: quemadmodum etiam profertur coniunctio illa, ENIM , in corporis de sanguinis consecratione: aliter enim fiet, ut, si in hoc sacramentum nemini administrandum sit, confici non oporteat, aut non possit quidem ; cum tamen dubitare non liceat, quin sacerdos, prolatis ex more, atque instituto sanctis Ecclesiae uerbis Domini,aptam panis materiam uere consecret; quamuis deinde contingat, ut nulli umquam sacra Eucharistia administretur. Iam uero, quod ad uini, quae est altera huius sacramenti materia, consecrationem attinet, ob eandem causam, quam supra commemorauimus, opus est, ut sacerdos eius formam cognitam, & perspectam habeat. Eam igitur his uerbis comprehendi, certo credendum est: Hic est calix sanguinis mei, noui, & aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro uobis, & pro multis essundetur in remissionem peccatorum. Ex quibus uerbis Plura quidem a sacris

scripturis colliguntur: quaedam itero in Ecclesia ex apostolica traditione conseruata sunt. nam quod dicitum. Hic est calix: a D. Luca,&ab Apostolo scriptum est. quod uero sequitur: Sanguinis mei, uel sanguis meus noui testamenti, qui pro uobis & pro multis effund tur in remissionem peccatorum: partima D. Luca, partima D. Ma tham dictum est. Uerba aute illa, Aeterni, &, Mysterium fidei, sancta traditio, catholicae ueritatis interpres & custos, nos docuit. Veru de hac sermanemo dubitare poterit, si, quod antea dictum est de fomina consecrationis, quae ad panis elementum adhibetur, hoc etiam loco alte datur. constat enim, ijs uerbis, quae uini substantiam in sanguinem Domini conuerti signiscant, huius elementi formam contineri. Quare cu uerba illa hoc aperte declarent, perspicuum est, aliam sermam constituendam non esse. Exprimunt autem praeterea

quosda effusi sanguinis in passione Domini admirabiles fiutius, qui

ad hoc sacramentu maxime pertinet.Vnus est,aditus ad aeternam fie- reditatem, quae noui, atque aeterni testamenti iure ad nos uenit: Alter est, aditus ad iustitiam per mystcrium fidei: Iesum enim per fidem in sanguinem eius propitiatorem Deus proposuit, ut ipse sit

145쪽

138 Catechismus

iustus,&iustificans eum, qui ex fide est Iesu Christi. Tertius est, remissio peccatorum. Quoniam uero haec ipsa consecrationis uerba plena mysteriorum sint, aptissimeque ad rem conueniunt, diligentius perpendere ea oportet. Quod uero dicitur: Hic est calix sanguinis mei; sic intelligendum est: Hic est sanguis meus, qui hoc calice continetur. Recte autem, &apposite, dum sanguis hic, ut est fideliupotus, consecratur, calicis mentio iacienda est . neque enim sanguisnuiusmodi potionem satis significare uideretur, nisi uase aliquo e ceptus esset. Sequitur deinde, Noui testamenti: quod quide ob eam rem additum est, ut intelligeremus Christi domini sanguinem non figura, quemadmodu in ueteri testamento fiebat, de eo enim apud - Apostolum ad Hebraeos legimus, Sine singuine testamentum dedicatum non esse in sed uere, & re ipsa homini ous tradi ; quod ad nouutestamentum pertinet. Quare Apostolus inquit: Ideo noui testameti mediator est Christus,ut,morte interceden te, repromissionem a cipiat , qui uocati sunt, aeternae haereditatis. Verbum uero, Aeterni, ad hereditatem aeternam, quae Christi domini,aeterni testatoris,morte ad nos iure peruenit, referendum est. Quod subiungitur; Mysterium fidei; non rei ueritatem excludit, sed, quod occulte latet, atque ab oculorum sensu remotissimum est, certa fide credendum es se significat. Diuersa uero hisce uerbis sententia hoc loco subiecta est ab ea, quam habent, cum baptismo etiam tribuutur . nam quod sanguinem Christi, sub vini specie latentem, fide cernimus, inyst rium fidei dicitur. At baptismus,quoniam uniuersam Christianae fidei professionem complectitur, a nobis fidei sacramentum, a Graecis mysterium iure appellatur. Quamquam alia etiam ratione sanguinem Domini, fidei mysterium dicimus, quod scilicet in eo maximellurimum difficultaris, & negoti j humana ratio experiatur, cum nois fides credendum proponit Christum dominum, uerum Dei filium, simulque Deum, & hominem mortem pro nobis pertulisse: quae quidem mors sanguinis sacramento designatur. .apropter apposite hoc loco potius, quam in consecratione corporis, patio Dominica commemoratur, his uerbis: Qui effundetur in remissionem peccatorum. Sanguis enim, separatim consecratus, ad passionem Domini, & mortem, & passionis genus ante omnium oculos ponendam maiorem vim, & momentum habet. Sed uerba illa,quae adduntur; Pro uobis, & pro multis 1, a Matthaeo, & Lura,singula a singulis sumpta sunt, quae tamen sancta Ecclesia, spiritu Dei instructa, simul coniunxit: pertinent autem ad passionis fiuctum, atque utilitatem

declaran-

146쪽

Ad Paroch OS.

declarandam. nam si eius uirtutem inspiciamus, pro omnium salute . sanguinem a Saluatore effusum esse fitendum erit: si uero fructu ui, quem ex eo homines perceperint, cogitemus, non ad omnes, sed ad multos tantum cam utilitatem peruenire, facile intelligemus. Cum igitur; Pro uobis; dixit, uel eos, qui aderant, uel delectos ex Iudae

rum populo, quales erant discipuli, excepto Iuda, quibuscum lo- ι uebatur, significauit. Cum aute addidit; Pro multis; ι reliquosectos ex Iudaeis, aut gentibus intelligi uoluit. Recte ergo factum cst, ut, pro uniuersis, non diceretur; cum hoc loco tantummodo de fructibus passionis iermo esset, quaeTalutis fructum delectis selum attulit. Atque huc spectant uerba illa Apostoli; Christus semel obla- uis.,. tus est ad multorum exhaurienda peccata. Et quo Dominus apud Ioannem inquit Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt. Plurima alia in huius consecrarionis uerbis latent mysteria; quae Pastores assidua rerum diuinam meditatione,&studio ipsi per se,iuuante Domin inficile assequetur.

Sed iam ad earum rerum explicationem oratio reuertatur, quae ut

. a fidelibus ignorentur, nullo modo committendum est. Ac quonia Apostolus admonet, grauissimum scelus admitti ab ijs, qui no dijudicant corpus Domini; hoc in primis doceant Pastores, animum a que rationem a sensibus omni studio auocandam esse. Si enim sid les ea tantum in hoc sacramento contineri sibi persuaserint, quae sensibus percipiunt, in summa impietatem adducatur, necesse est,cum nihil aliud, praeter panis, ac uini speciem, oculis, tactu, odoratu,stu sentientes, panem tantummodo, ac uinum in sacramento esse iudicauerint. Curandum igitur est, ut fidelium mentes, quam maxi- :me fieri potest, a sensuum iudicio abstrahantur,atque ad immensami Dei uirtutem,& potentiam contemplandam excitentur. Tria enim sunt maxime admiranda, atque suspicienda, quae in hoc sacramento uerbis consecrationis effici,ndes catholica sine ulla dubitatione credit, ac confitetur . Primum est, uerum Christi domini corpus, illud idem, quod natum ex uirgine, in caelis sedet ad dexteram Patris, hoc sacramento contineri. Alterum est,nullam in eo elementorum substantiam remanere; quamuis nihil magis a sensibus alienum, & remotum uideri possit. Tertium est, quod ex utroque sicile colligitur,& si uerba consecrationis id maxime exprimunt, accidentia, quae aut oculis cernuntur, aut alijs sensibus percipiuntur, sine ulla re subiecta esse, mira quadam, atque inexplicabili ratione. Ac panis quide, α uini accidentia omnia licet uidere, quae tamen nulli substatiae in-N haerent,

147쪽

Catechismus

haerent, sed per ipsa constant; cum panis, & uini substantia in ipsum

Pomini corpus ita mutetur, ut panis, & uini substantia omnino e se desinant. Verum, ut prius de primo agatur, conentur Pastores explicare, quam perspicua,& clara sint Saluatoris nostri uerba, quae corporis eius ueritatem in sacramento demonstrant. nam cum inquit; Mat. 26. Hoc est corpus meum; Hic est sanguis meus: nemo, qui modo fisae

Ν Ο Α irientis ignorare potest, quid nobis intelligendum sit; praesertim cum de humana natura sermo habeatur: quam in Christo uere fili sese, catholica fides dubitare neminem patitur: ut uir sanctissimus, at- s. uiti. que doctissimus Hilarius praeclare scripserit de ueritate carnis &sanguinis Christi, cum ex ipsius Domini pro sessione, & fide nostra, caro

eius uere sit cibus, relictum non esse ambigendi locum. Verum alter praeterea locus a Pastoribus enucleandus est, ex quo aperte licet cognoscere, uerum Domini corpus, &sanguinem in Euchari ilia contineri. Nam Apostolus posteaquam commemorauit panena, &uinua Domino consecratum, & sacra mysteria apostolis suis administrata

esse, subiungit: Probet autem se ipsum homo ac sic de pane illo edat,& de calice bibat: qui enim manducat & bibit indigne, iudicium s-bi manducat, & bibit, non dijudicans corpus Domini. Quod si, ut

haeretici dictitant, nihil aliud in sacramento uenerandum esset printer memoriam & signum passionis Christi quid opus erat tam grauibus uerbis fideles nortari, ut seipsos probarent λ Graui enim illa, I v D I C II, uoce declarauit Apostolus, nefariu aliquod scelus ab eo admitti, qui impure sumes corpus Domini, quod in Eucharistia occulte latet, ab alio ciborum genere non distinguit . quod eti. im supra in eadem epistola uberius explicauit Apostolus his uerbis: Calix benedictionis, cui benedicimus, non ne communicatio sanguinis Christi est i & panis, quem frangimus, non ne participatio corporis D mini est Quae quidem uerba ueram corporis,&sanguinis Christi domini substantiam demonstrant. Haec igitur scripturae loca Pastoribus explicanda erunt, atque inprimis docendum, nihil in eis dubij, aut incerti relictum esse , praesertim cum haec Ecclesiae Dei sacrosancta auctoritas interpretata sit: ad cuius sentetiae cognitionem duplici uia&ratione possumus peruenire. Prima est, cum Patres, qui ab initio Ecclesiae atque omni deinceps aetate floruerunt, &ecclesiasticae doctrinae optimi testes sunt, consillimus. hi uero summo consensu omnes huius dogmatis ueritatem apertissime tradiderunt. Quorum singula testimonia afferre, quoniam operosi laboris esset, satis erit pauca notare, uel indicare potius,

148쪽

potius, ex quibus iudicium de ceteris ficile fieri poterit. Primus igitur D. Ambrosius fidem suam proferat, qui in libro de iis, qui initiatur mysteriis, testatus est, uerum Christi corpus in hoc sacramento sumi, jiciat ucrum ex Virgine sumptum est, idque certissima fide t nendum csse. & alio loco docet, ante consecrationem panem ibi csese, post consecrationem autem carnem Christi. Accedat alter testis D. Chrysostomus, non minoris fidei,&grauitatis: qui quidem cum multis aliis in locis hanc ipsam ueritatem profitetur, & docet: tum uero praecipue homilia 6o. de iis, qui sacra mysteria impure sumunt: itemque homilia 4 . & 4s. in se iustum Ioannem: inquit enim: Pareamus Deo, neque contradicamus; licet uel cogitationibus, uel oculis nostris vidcatur aduersari, quod dicitur: ipsius enim sermo in fallibilis est ;sensus noster facile seducitur. His uero omni ex parte consentiunt, quae D. Augustinus, acerrimus catholicae fidei propugnator, semper docuit, atque in primis titulum psalmi 33. exponens ; scribit enim: Portare se in manibus suis, homini impossibile est, solique Christo couenire potest: serebatur enim ille in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum ait, Hoc est corpus meum. Ac Cyrillus praeterea, Iustinus,& Irenaeus adco aperte lib. . in Ioanncm ueram Domini carnem in hoc sacramento cae afirmat, ut eius uerba nullis possint sellacibus, & captiosis interpreta nibus obscurari. Quod si Pastores alia etiam Patrum testimonia requirent, sicile erit sanistos Dyonisium, Hilarium, Hieronymum, Damascenum addere, innumerabilesque alios, quorum de hac re grauissimas sententias doctorum, & piorum hominum industria, & labore in unum congestos passim legimus. Altera restat uia, qua sanctae Ecclesiae iudicium in iis, quae ad fidem pertinent, inuestigare liceat, contrari ae scilicci doctrinae,&opinionis damnatio. At uero constat, semper corporis Christi ueritatem in sancto Eucharistiae sacramento,ita per uniuersam Ecclesiam distusam, & disseminatam esse, &consentienti uoluntate ab omnibus fidelibus receptam, ut, cuante quingentos annos Berengarius id negare ausus esset, ibique signum tantum odo esse assi creret, statim in Vercellesi Concilio, quod

Leonis I x. auctoritate conuocatum fucrat, omnium sententijs condemnatus, ipse haeresim suam anathemati addixerit. qui postea cum ad eandem impietatis insaniam redijsset, tribus alijs Concilijs, Tu

ronens, & duobus Romanis, quorum alterum Nicolaus II. alteruGregorius v II. Pontifices Max. conuocarunt, damnatus est. Eam postea sentcntiam Innocentius rii. in Concilio Lateranensi magno confr-

S. August. S. Cyrilias, Iustinus,

149쪽

Decoei staria partium corporis Christi in Mesr-

cramento.

i a Catechismus

confirmauit: ac deinceps a Florentina, &Tridentina Synodis eiu ς dem ueritatis fides apertius declarata, ac stabilita est. Haec igitur si Pastores diligenter exposuerint, ut nihil dicamus de ijs, qui erroribus obcaecati, nihil magis, quam ueritatis lucem, oderunt in & infirmos confirmare, & piorum mentes semina quadam laetitia, & uoluptate asscere poterunt; cum praesertim fidelibus dubitare no liceat, quin inter ceteros fidei articulos huius etiam dogmatis fides comprehendatur . nam cum Dei summam omnium rerum potestatem credunt,& confitentur; credant etiam necesse est, potestatem ei non defiuisu

se maximi huius operis eis ciendi, quod in Eucharistiae sacramento admiramur, & colimus. Deinde cum credunt sanctam Ecclesiam catholicam; necessario sequitur, ut sit sui credant eam esse, quam explicauimus, huius sacramenti ueritate. Sed nihil est profecto, quod ad piorum iucunditatem,& fructum addi postit, cum huius altiss- mi secramenti dignitatem contemplantur. Primum enim intelligur, quanta sit euangelicae legis persectio, cui datum est, id re ipsa habere, quod signis tantum & figuris Mosaicae legis tempore adumbratum fuerat. Quare diuinitus dictum est a Dionysio, Ecclesiam nostram mediam cssc inter Synagogam, &supremam Hierusale, ac propterea utriusque participem. Ac profecto satis mirari fideles num uam poterunt sanctae Ecclesiae perfectionem, eiusque gloriae altituinem; cum inter eam, & caelestem beatitudinem unus tantum gramdus interesse uideatur. Hoc enim nobis cum caelitibus commune

est, ut utrique Christum Deum, & hominem praesentem habeamus: sed, quo uno gradu ab eis distamus, illi praesentes beata uisione pe

fruuntur; nos praesentem, & tamen ab oculorum sensu remotum, sacrorum niysteriorum admirabili integumento se occultatem, firma,& constanti fide ueneramur. Praeterea, fideles hoc sacramento Christi saluatoris nostri persectissimam charitate experiuntur . eius enim bonitatem maxime decuit, naturam, quam a nobis sumpserat, a nobis numquam subtrahere: sed, quantum fieri posset, este, uersariquς nobiscum uellet: ut illud omni tempore uere, & proprie dictum uideretur; Deliciae naeae esse cum filiis hominum. Iam uero hoc loco a Pastoribus explicandum est, non solum, uerum Christi corpus, & quidquid ad ueram corporis rationem perti' net, ueluti ossa, &neruos: sed etiam totum Cnristum in hoc sacramento contineri. Docere autem oportet, Christum nomen esse Dei ει hominis, unius scilicet personae, in quo diuina, & humana natu ra coluncta sit . quare utramque substantiam,& quae utriusque substantiae

150쪽

stantiae consequentia sunt, diuinitatem, & totam humanam natura, quae ex anima & omnibus corporis partibus, & sanguine etiam cotistat, complectitur: quae omnia in sacramento esse credendum est.

Nam cum in caelo tota humanitas diuinitati in una persona & hypo- stasi coniuncta sit ; neta est suspicari, corpus, quod in sacramento' inest, ab eadem diuinitate seiunctum esse. In quo ranae Pastores animaduertant, necesse est, non omnia eadem ratione, aut uirtute in e a1

hoc sacramento contineri. Quaedam enim sunt,quae cx ui,& essici tia consecrationis in sacramento esse dicimus . nam cum uerba illaessiciant, quidquid sisnificant, id esse in sacramento ex ui sacramenti diuinarum rerum scriptores appellarunt, quod uerborum serma primitur. ita si contingeret, ut aliquid ab aliis rebus omnino stat unctum esset, id solum, quod se a significaret, in sacramento ei se, cetera non item esse docuerun t. quaedam uero in sacramento co-tinentur, quod illis rebus coniuncta sint, quae forma exprimuntur. nam cum serina, quae ad panem consecrandum adhibetur, corpus Domini significet; cum dicitur; Hoc esst corpus meum; ipsum Christi domini corpus ex ui sacramenti in Eucharistia erit. At quia corpori sanguis, anima, & diuinitas coniungitur, haec quoque in sacrameto erunt omnia, non quidem ex cosecrationis uirtute, sed ut ea, quae corpori coniuncta sunt. Atque haec ex concomitantia in sacramento esse dicuntur: qira ratione totum Christum in sacramento esse perspicuum est. si enim duo aliqua intersere ipsa coniungatur; ubi unum sit, ibi alterum etialia esse necesse est. Sequitur itaque, totum Christum usqueadeo tam in panis, quam in uini specie cotineri, ut, quemadmodum in panis specie non corpus modo, sed etia sanguis,&totus Christus uere inest, sic contra in uini specie non solum sanguis, sed corpus,& totus Christus uere insit. Sed cisam quam haec ita se habere, omnibus fidelibus certum & persuasillimum esse debet: optimo tamen iure institutum es , ut separatim duae consecrationes fierent . Primo enim, ut passio Domini, in qua sanguis a corpore ducisus est, magis referatur: cuius rei causa in consecratione sanguine effusum esse meminimus. Deinde maxime consentaneum iuit, ut,

quoniam sacrameto ad alendam animam utendum nobis erat, tam- ι

quam cibus & potus institueretur, ex quibus perfectum corporis alimentum constare perspicuum est. Neque uero illud praetermittendum, non solum in utraque specie, sed in quavis utriusque speciei particula totum Christumcontineri . sic enim Augustinus scriptum s.

reliquit: Singuli accipiunt Christum dominum, & in singulis portionibus

SEARCH

MENU NAVIGATION