Catechismus, ex decreto Concilij Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

4 Catechismus

tionibus totus est,nccner singulos minuitur; sed integrum se pr. bet in singulis: atque ici praeterea ex euangelistis ficile colligi potest. Neque enim credendum est, singula panis fri ista propria uerborum serina a Domino consecrata eslse, sed eadem simul omnem panem, qui ad sacra mysteria conficienda, atque voliolis distribuenda satis futurus esset. id quod de calice factum esse apparet, cum ipse dixit:

tae. 11. Accipite, & diuidite inter vos. Hactenus quae explicata sunt, eo pertinent, ut ostendat Pastores, uerum Christi corpus, & sanguinem in Eucharisti. e sacramento contineri. Nunc, quod alterum erat propositum, docebunt etiam panis & uini substantiam in sacramento post

consecrationem nor alacre . Hoc uero quamuis maximam admirationem merito habere possit, tamen cum eo, quod prius demonstratum cst, necessario coniungitur Etenim si est iterum Christi corpus subpanis, Muini specie post consecrationem; omnino necesse est, cum ibi antea non esset, hoc uel loci mutatione, uel creatione , uel alterius rei in ipsum conuersione factum esse. At uero fieri non posse constat, ut corpus Christi in sacram cto sit, quod ex uno in alium locu uenerit. ita enim fieret, ut a caeli sedibus abesset: quoniam nihil mouetur, nisi locum deserat, a quo mouetur. Creari autem corpus Christi minus credibile est, ac ne in cogitationem quidem cadere hoc potest . relinquitur ergo, ut in sacram cto sit corpus Domini, quod panis in ipsum conuertatur. Quare nulla panis sub-

Later. Cone. stantia remaneat, necesse est. Hac ratione adducti Patres & maiores Eug η η nostri, in Concilijs, Lateranensi magno,& Florentino, huius arti-τ, . ua. culi ueritatem apertis decretis cos rinarunt. a Tridentina uero Synodo explicatius ita des nitum est: Si quis dixerit in sacrosancto Eucharistiae sacramento remanere substantiam panis, & uini, una cum compore, & sanguine domini nostri Iesu Christi, anathema sit. Haec ueto ex testimoni js scripturarum ficile filii colligere; primum, quod a M., s. in eius sacramenti institutione ipse Dominus dixit; Hoc est eorpus

Ma mcum. uocis enim, Η O C, ea uis est, ut omnem res praesentis substan

de . . . tiam demonstret . quod si panis substantia remaneret, nullonio louere dici uideretur ; Hoc est corpus meum. Deinde Christus domui si apud Ioanem, Panis, inquit, quem ego dabo, caro mea cli: pro mundi uita; panem uidelicet Carnem suam uocans. Ac paulo post subiecit; Nisi manducaueritis carnem si ij hominis, & biocritis eius sanguinem, non habcbitis uitam in uobis. & rursus: Caro mea uero est cibus, & sanguis meus uere. est potus. Cum2crgo tam claris, &perspicuis uerbis carnem suam panem, di cibum uerum: sanguinem item

152쪽

Ad Parochos. Mi

ttem uerum totum nominauerit 1, satis uidctur declarasse, nullam in sacramento substantiam panis, &uini remanere. Atque hanc perpetuo sanctorum Patrum c5sentientem filisse doctrinam, qui eos euoluerit, ficile intelliget. D. quidem Ambrosius ita scribit: Tu serie n. bra. dicis: meus panis est usitatus; sed panis iste, panis est ante uerba sacramentorum: ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. quod quidem ut iacilius probare posset, uaria deinde affert exempla, & similitudines. Alibi uero, cu uerba illa interpretaretur Omnia, qu aecumque Dominus uoluit, fecit in caelo,&in terra; Licet,

inquit, figura panis, & uini uideatur, nihil tamen aliud, quam caro Christi, &sanguis, post consecrationeni credendum est. Atque eisdem sere uerbis eandem sententiam sanctus Hilarius exponens, do- s. Hilar. cuit, quantuis extrinsecus panis, & uinum uideatur, uere tame corpus , de sanguinem Domini esse. Sed moneant Pastores hoc loco, mirandum non esse, si post consecrationem panis etiam uocetur. hoc enim nomine Eucharistia appellari consueuit; tum quia panis specie habeat ε, tum quia naturale alendi,& nutriendi corporis uina, quae panis propria est, adhuc retineat. Eam aute esse sacrarum litterarii consuetudine, ut res ita appellet, cuiusmodi esse uideantur, satis ostedit, quod in Genesii dictu est, tres uiros Abrahae apparuisse, Cui tame tres angeli erat. Et duo illi, qui apostolis ascendentem in caelum Christo domino apparuerutcu essent angeli, uiridiculur. Difficillima est omnino huius mysterij explicatio; sed tame conabutur Pastores, ijs, qui magis in diuinarum eru co nitione profecerui, nam qui adhuc imbecilliores sunt, uerendum esset, ne rei magnitudine opprimerenturὶ conabuntur, inquam, tradere huius admirabilis conuersonis

modum: quae ita fit, ut tota panis substantia diuina uirtute in totam corporis Christi substantiam, totaque uini substantia in totam sanguinis Christi substantiam, sine ulla Domini nostri mutatione con- .

uertatur. Neque enim Christus aut generatur, aut m utatur, aut augescit, sed in sua substantia totus permanet. Quod mysterium cum

D. Ambrosius declararet; Uides, inquit, quam operatorius sit sermo D. Ambras Christi. Si ergo tanta uis est in sermonc domini Iesu, ut inciperet cose, quae non erant, mundus scilicet: quanto magis operatorius est, ut sint, quae erant,&in aliud commutentur In quam sententiam alij etiam ueteres, & grauissimi Patres scriptum reliquerunt: D. quidem Augustinus: Fiὸeliter fatemur ante cosecrationem panem esse, D. Aetust.& uinum, quod natura sermauit, post consecrationem uero carnem Christi, o sanguinem, quod benedictio conse auit. Damascenus: Danti cena, Corpus secundum ueritatem coniunctum est diuinitati, corpus ex

153쪽

Sacram Ita charistia sic Mium pie credendo, non curiose stria Aia.

i 45 Catechismus

sincta Virgine; non quod ipsum corpus assiimptum de caelo descendat: sed quod ipse panis, & uinum in corpus & sanguinem Christi

transiliu tentur. Huius itaque admirabilis conuersio conuenienter& proprie a sanita catholica Ecclesia transubstantiatio est appellata,

quemadmodum sacra Tridentina Synodus docuit. Ut enim gens ratio naturalis, quod serina in ea mutatur, recte, & proprie transsermatio dici potest: ita etiam , quod in sacramento Eucnaristiae tota unius rei substantia, in totam alterius rei substantiam transeat, uerbum transubstantiationis recte, &sapienter a maioribus nostris in

uentum cst.

Sed illud saepissime a sanctis Patribus repetitum fideles admonenis di sunt, ne curiosius inquirant, quo pacto ea mutatio fieri possit. nec enim percipi a nobis potest, nec in naturalibus mucitionibus, aut in ipsa rerum creatione eius rei exemplum aliquod habemus. Ucrum, quid hoc sit, fide cognoscendum est; quo modo fiat,curiosius non inquirendum. Non minorem uero cautionem Pastores adhibeant, oportet, in eo etiam mysterio explicando, quo modo Christi domini corpus, uel in minima panis particula, totum contineatur: uix enim umquam huiusmodi disputationes instituendae erui: sed tamen, quando Christiana charitas hoc postulauerit, primum quidem meminerint, fidelium animos illa uoce praemunire; Non erit impossibile apud Deum omne uerbum . Deinde uero doceant, Claristum dominum in hoc sacramento, ut in loco, non esse :etenim locus res ipsas consequitur, ut magnitudine aliqua praeditae sunt. Christum uero dominum ea ratione in sacramento esse non dicimus, ut magnus, aut paruus est, quod ad quantitatem pertinet, sed ut substantia est. Substantia enim panis in Christi

substantiam, non in magnitudinem, aut quantitatem , conuerti tur. Nemo uero dubitat substantiam aeque in paruo, atque in majgno spatio contineri. nam & aeris substantia, totaque eius natura sic in parua , ut in magna aeris parte , itemque tota aquae natura non minus in urnula , quam in flumine insit, necesse est. Cum igitur panis substantiae, corpus Domini nostri succedat; sateri oportet, ad eundem plane modum in sacramento esse, quomodo panis substantia ante consecrationem . Ea uero utrum

sub magna, an sub parua quantitate esset, nihil ad rem omnino pertinebat. Tertium restat, quod in hoc sacramento maximum atque admirabile uideatur: quod quidem , iam duobus aliis explicatis , ficilius a Pastoribus tractari posse , existimandum est ;panis

154쪽

panis uidelicet & uini species in hoc sacramento sine aliqua re subieeta constare. Nam cum antea demonstratum sit, corpus Domini, de sanguinem uere in sacramento esse,ita ut nulla amplius subsit panisi& uini substantia ; quoniam ea accidentia Christi corpori, & sanguiunt inhaerere non possunt: relinquitur, ut supra omnem naturae or uinem ipsa scin ulla aliare nita, sustentent. Haruperpetua, & constans fuit calliolicae Ecclesiae doctrina; quae etiam facile eorum testim ni oruin auctoritate confirmari poterit, quibus antea planum

clum est, nullam residere in Eucharistia panis, aut uini substantiam. Sed nihil magis fidelium pietati conuenit, quam, omissis subtilioribus quaestionibus, huius admirabilis sacramenti maiestatem uenerari, & colere ; ac deinde in eo summam Dei prouidentiam se seicere, quod sacrosancta mysteria sub panis, & uini specie adminia

stranda instituerit. nam cum a communi hominum natura maxime abhorreat humanaec ritis esca, aut sanguinis potione uesci; sapientissime.secit, ut sanctissimum corpus &sanguis sub earum rerum specie, panis, inquam, & Uni, nobis administraretur , quorum ., quotidi RQ, & communi alimento maxime desectamur. Adiunctis uero etiani sunt duae illae utilitates: quarum prima est, quod ab iηὐdelium calumnia liberati sumus; quas facile effugere no possemus, si Dominum sub propria specie comedere uideremur: altera est, quod, dum corpus dc sanguinem Domini ita sumimus, ut tamen,

quod uere fit, sensibus percipi non possit, hoc ad fidem in animis

nostris augendam plurimum uset: quae quidem, ut sancti GrUO- ς Gregoriissxii sententia peruulgatum est, ibi non habet meritum, ubi humana ratio prae t experimentum. Haecautem, quae hactenus cxposita sunt, non nisi magna adhibita cautione, pro audientium captu, α

temporum necessitate explicanda erunt.

Verum, quae de huius admirabili sacramenti uirtiue, & fructibus neni iplici dici possunt, nullum essegenus fidelium existimandum est, ad quos

earum rerum cognitio non pertineat, quibus maxime necessaria ui tisacram m.

deri non debeat. Vt enim Eucharistiae utilitatem fideles intelligant, ob eam potissimum causam, quae de hoc sacramento tam multis uerbis disseruntur, cognoscenda sunt. Sed quoniam immensae eius utilitates fiuctus nulla oratione explicari possunt: unus, aut alter locus a Pastoribus tractandus erit, ut ostendant, quanta in sacrosan iis illis inysterijs bonorum omnium copia, &assi uentia inclusa sit. hoc uero aliqua ex parte ita assequentur, si, omni ui mr O L sacramen-

155쪽

Catechismus

sacratnentorum vi, atque natura patefacta, Eucharistiam Anti, c tera rivulis comparauerint . uere enim, ac necessario fons omnium gratiarum dicenda est; cum sontem ipsum caelestium charisinatum, α donorum, omniumque sacramentorum auctorem Christum d minum admirabili modo in se contineat ; a quo tamquam a sente

ad alia staramenta, quidquid boni,& pertationis habent, derius

tur . Ex hoc igitur diuinae gratae amplissima munera , quae nobis hoc sacramento impertiuntur, ficile colligi poterunt. Commode etiam fieri uidebitur, si panis,& uini natura, quae huius sacramenti symbola sunt, perpendatur . nam quos usus corpori panis,'& uinuassere, eos omnes animae saluti, & iucunditati, ac meliori quidem ac persectiori ratione, Eucharistiae sacramentum praebet. Neque enim hoc sacramentum in substantiam nostram, ut panis, & uinum, mutatur; sed nos quodani modo in eius naturam conuertimur: ut s. Aug. l. recte illud Di Augustini ad hunc locum transferri possiti Cibus sum grandium: cresce, & manducabis me: nec tu me mutabisin te, sicut cibum carnis tuae: sed tu mutaberis in me . quod si gratia, & uentas per Iesum Christum ficta est; in animam quoque inquat, est neces 1e, cum cum pure,&sancte accipit, qui de se ipso dixit; Qur manducat meam concin, & bibit incum sangui ncm, in me manet, &ego in illo . nam qui pietatis, & religionis studio assem hoc sacramentum sumunt, nemini dubium csse debet, quin ita filium Dei in se admittant, ut eius corpori tamquam uiua membra inserantur: siquidem scriptum est: manducat nae, & ipse uiuet propter me. Item: Panis, quem ego dabis, caro mea est pro mundi vita. s. JHEM. Quem locum Cyrillus dum intcFrctaretur, inquit: Dei uerbum uniens se ipsum propriae carni, fecit ipsam uiuificatiuam. Eum ergo decebat miro quodam modo uniri corporibus per sacram eius carnem, & pretiosum sanguinem , quae .accipimus in benedictione uiuificativa in pane & uino . Verum, quod dicitur Euchar; stia gratiam tribui, Pastores admoneant, oportet, ita intelligendum non esse, perinde ac necesse non sit, ut, qui re ipsa hoc sacramentum utiliter percepturus cit, gratiam antea adeptus fierit. Constat enim, quem nodum mortuis corporibus naturale alimentum nihil prodest, ita etiam animae, quae spiritu non uiuit, sacra mysteria non prodesse. ac propterea panis , α uini speciem habent, ut significetur, non quidem reuocandae ad uitam anu sed in uita conseruandae causa instituta esse

Verum

156쪽

Ad Parochos. 149

Uerum hoc ideo dictum est, quoniam prima etiam gratia, qua omnes praeditos esse oportet, ante quam saaam Eucharistiam ore con tingere audeant, ne iudicium sibi manducent, & bibant,)nemini tribuitur, nisi hoc ipsum sacramentum desiderio,&uoto percipiant. Est enim omnium sacramentorum finis, & ecclesiasticae unitatis,ac iconiunctionis symbolum: neque extra Ecclesiam consequi gratiam ullus potest. Deinde, quoniam,uti corpus cibo naturali non conseruatur modo, sed etiam augetur, gustusque nouam quotidie ex eo uoluptatem,& suauitatem percipit: ita etiam sacrae Eucharistiae cibus non solum animam sustentat, sed uires illi addit,essicitque ut spiritus diuinarum rerum delectatione magis, ac magis commoueatur: ob eam causam sit, ut, gratiam hoc sacramento tribui, recte, & uerissime dicatur. iure enim mannae comparari potest, ex quo omnis SV M.

saporis suauitas percipiebatur. Remitti uero Eucharistia, & condo nati leuiora peccata, quae uenalia dici solent, non est quod dubitari debeat. Quidquid .n. cupiditatis ardore anima amisit, dum leui aliqua in re parum offendit, totum id Eucharistia, eas ipsas minores cul - apas abstergens,restituit: quemadmodum etiam neque enim a pro- 'posita similitudine discedendum uidetur quod innati caloris ui quotidie detrahitur, ac deperit, paulatim addi, & refici naturali ali mento sentimus . Quare merito a diuo Ambrosio de hoc caelesti sacramento dictum est : Iste panis quotidianus sumitur in rem D. At bras dium quotidianae infirmitatis . Verum haec de ijs peccatis intelligenda sunt, quorum sensu,&delestitione animus non permovetur. ' i Illa praeterea in sacris mysterii suis est, ut nos acriminibus puros,& et integros, atque a tentationum impetu incolumes seruet, ac tamqua lethi medicamento animam praeparet, ne alicuius morti seraepem turbationis ueneno facile infici, ac corrumpi queat. Atque ob ean ctiam causam, ut testatur diuus Cyprianus, cum olim a tyrannis fideles ad tormenta, &caedem prister Christiani nominis confessi nem uulgo raperentur; ne illi forte dolorum acerbitate uicti, in salutari certamine deficerent, uetus in Ecclesia catholica mos fuit, ut eis ab Episcopis Dominici corporis, & sanguinis sacramenta praeberentur. Sed carnis etiam libidinem cohibet, ac reprimit . dum enim charitatis igne animos magis incendit, concurustentiae ardorem restinguat, necesse est. Postremo, ut uno uerbo omnes huius sacramenti utilitates, & beneficia comprehendantur. dicendum est, sacrae Eucharistiae summam uim eme ad aeternam gloriam coparandam. scrinium est enim: Qui manducat meam carne, Io . 1 .

157쪽

& bibit meum sanguinein, habet uitam aeternam : & ego resuscitabo eum in nouisumo die. Huius uidelicet sacramenti gratia fideles, dum hanc uitam degunt, summa conscientiae pace, & tranquillitate perfruuntur; deinde eius uirtute recreati, non secus atque, ii Helias, qui subcineri iij panis sertitudine ambulauit usque admontem Dei Horeb, cum ex uita emigradi tempus aduenit, ad aeternam gloriam,& beatitudinem ascendant. Haec omnia a Pastoribus latissime explicabuntur, si uel D. Ioannis cap. 6. in quo multiplices huius

sacramenti effectus aperiuntur, tractandum sumpserint: uel admiranda Christi domini facta percurrentes, ostenderint, cum eos iure ac merito beatissimos suille existimat nus, in quorum tecta mortalis receptus est, uel qui illius uestis, aut fimbriae tactu sanitatem recuperarunt : multo nos beatiores, & feliciores este , in quorum animam immortali gloria praeditus ingredi non gravetur, ut eius uulnera sanet Omnia, eamque, amplissimis muneribus ornatam,

sibi coniungat. De Uaetim Verum docendum est, a quibus ingentes illi sacrae Eucharistiae Osinendist fiuctus, qui modo commemorati sunt, percipi postini, neque una G ob a mn um cile communicandi rationem, ut fidelis populus discat me-

tume G -- liora cliarismata aemulari. Recte igitur, & sapienter maiores nostri, mi M ut in Tridentina Synodo testimus, tres huius sacramenti sumendi

' rationes durinxerunt. Alii enim sacramentum tantum accipitinc, ut

peccatores, qui sacra mysteria impuro ore,& corde accipere non ue-1. ad corii l. rentur, quos Apostolus ait indigne maducare,&bibere corpus Do-imini. De his D. Augustinus ita scribit: Qui non manet in Christo, m . & in quo non manet Christus, proculdubio non manducat spiritualiter eius carnem, licet carnaliter,& uisibiliter premat dentibus sa' cramenta corporis, &sansuinis. Qui itaque hoc modo assecti lacra mysteria accipiunt, non solum ex his nullum capiunt fiuctum, sed, iis co=.ii. ipse Apostolo teste, iudicium sibi manducant, & bibunt. Alii uero spiritu tantummodo Eucharistiam sumere dicuntur: ij sunt, qui desiderio,& uoto propositum caelestem illum panem comedunt, fide M sili. uiua incensi, quae per dilectionem operatur: ex quo si non omnes, maximos certe utilitatis fiuinus consequuntur. Alii denique sunt, qui sacramento ,& spiritu, sacram Eucharistiam percipiunt; qui cui .ad cor. i. ex Apostoli doctrina prius se probauerint, ac ueste nuptiali ornati ad diuinam hanc mensam accesserint, ex Eucharistia capiunt uber rimos illos, quos antea diximus,fiuctus. Quare perspicuum est, eos

se maximis, &caelestibus bonis priuare, qui cu ad corporis Domini

158쪽

sacramentum etiam semenduna parati esse possint, satis habent spiritu tantum sacram communionem accipere. Sed iam docendu est, qua ratione praeparatos fidelium animos est e oporteat, antςquam ad sacramentsem Eucharistiae perceptionem ueniant. Ac primum quidem ut pateat, eam praeparationem maxime necessariam cste, Saluatoris nostri exemplum proponendum est. Nam ante quam apostolis pretiosi corporis, & sanguinis sui sacramenta daret, quamuis iam mundi essent, pedes eorum lauit, ut declararet omnem diligentiam I .ia adhibendam esse, ne quid nobis ad summam animi integritatem, &innocentiam desit, cum sacra mysteria percepturi sumus. Deinde uero fideles intelligant, quemadmodum, si optime affecto, & praeparato animo Eucharistiam aliquis sumat, amplissimis caelestis grotiae muneribus ornatur: ita contra, si imparatus accipiat, non solum nihil commodi, sed maxima etiam incommoda, & detrimenta eum accipere. Optimis enim rebus, & maxime salutaribus hoc proprium est, ut, si in tempore iis utamur, uehementer prosint; sin alieno tempore adhibeantur, perniciem ,& exitium inerat. Quare mirandum non est, ingentia quoque, & praeclarissiima Dei dona, cum bene constituto animo accipiuntur, ad caelestem gloriam

consequendam maximo nobis adiumento esse ; at uero, cum iis nosipsos indignos praebemus, sempiternam mortem afferre. Id uero a cae Domini exemplo coprobatur. arca enim foederis, qua nihil prostantius Israeliticus populus habuit, cui etiam per illam maxima, Δ innumerabilia beneficia Dominus tribuerat, a Philisteis ablata summam illis pestem,&calamitatem cum aeterno dedecore coniunctam importauit. sic etiam cibi, qui ore accepti in stomachum bene tis istum illabuntur, corpora alunt, & sustentant, qui uero in stoma chum uitiosis humoribus plenum infundi solent, graues morbos esticiunt. Primam itaque illam praeparationem fideles adhibeant, ut discernant mensam a mensa, hanc sacram ab aliis profinis, caelestem

hunc panem a communi. Atque hoc fit, cum certo credimus praesens esse uerum corpus, & sanguinem Domini, quem in caelo angeli adorant, ad cuius nutum columnae caeli contremiscunt, & pavent, Iob. z6.

cuius gloria plenum est caelum de terra. Hoc nimirum est diiudicare corpus Domini, quod Apostolus admonuit: cuius tamen mysterii magnitudinem uenerari potius oportet, quam in disputationibus cius ueritatem curiosius perquirere. Altera uero illa praeparatio maxime necessaria est, ut unusquisque a seipso quaerat, num pacem cum aliis habeat, num proximos uere atq. ex animo diligat. Si ergo

159쪽

Catechismus

offers munus tuum ad altare, & ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tu um ante altare, &uade prius reconciliari fratri tuo,& tunc ueniens offeres munus tu u.

Deinde conscientiam nostram scrutari diligenter debemus, ne sorte exitiali aliquo peccato colaminati simus, cuius paenitere necesse sit; ut prius contritionis &cofessionis medicamento illud eluatur. Definitum est enim a sancta Tridentina Synodo, nemini liccre, quem mortalis peccati conscientia stimulet, si sacerdotis facultas data sit, antequam se sacramentali confessione purgarit, quantu uis sibi contritus esse uideatur, sacram Eucharistiana accipere. Praeterea, taciticum animis nostris cogitemus, quam indigni simus, quibus diuinuhoc beneficium a Domino tribuatur: quare illud Centurionis, de quo idem ipse Saluator testatus est, se non inuenisse tantam fidem in Israel, ex animo dicendum est: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum. Exquiramus etiam a nobis ipsis, an illud Petri usurpare nobis liceat: Domine, tu scis, quia amo te. Meminisse enim oportet, eum, qui sine ueste nuptiali in Domini conuiuio accubus rat, in tenebrosum carcerem c5iectum, sempiternis poenis addictum filisse. Neque uero animi solum, sed etiam corporis praeparatione opus est. nam ieiuni ad sacram mensem accedere debemus, ita ut sal tem adimidia antecedentis diei nocte, usque ad illud temporis punctum, quo Eucharistiam accipimus, nihil omnino comederimus, aut biberimus. Postulat etiam tanti sacramenti dignitas, ut qui matrimonio iuncti sunt, aliquot dies a concubitu uxorum abstineant, Dauidis exemplo admoniti, qui cum panes propositionis a sacerdote accepturus esset, purum se, & pueros suos ab uxorum consuetudine tres ipsos dies esse professus est. Haec sere sunt, quae maxime obseruari a fidelibus oportet, ut se ad sacraniysteria utiliter accipienda antea parent. reliqua enim, quae hac in re prouidenda esse uideantur,

ad naec ipsa capita facile redigi poterunt. Sed ne serte aliqui segniores ad hoc sacramentum percipiendum reddantur, quod tantam praeparationeni adhibere graue admoduin,& dissicile ducant, fideles saepe admonendi sunt, omnibus eam lege propos tam esse, ut sacram Eucharistiam aceipiant. Praeterea, constitutum est ab Ecclesia, ut, qui semel saltem singulis annis in Pascha

non communicauerit, ab ecclesia arceatur. Neque tame fideles hoc satis habeant, se huius decreti auctoritati obtemperantes semel tantummodo corpus Domini qriolanis accipere ; uesum saepius iterandam Eucharistiae communionem existiment. Vtrum autem singulis

mens bux

160쪽

mensibus, uel hebdomadis, uel diebus id magis expediat, certa omnibus regula praescribi non potest . ueruntamen illa est sancti Augii stini norma certissima; Sic uiue, ut quotidie possis sumere. Quare

Parochi partes erunt, fideles crebro adhortari, ut, quemadmodum xorpori in singulos dies alimentum subministrare necessarium pu- rant: ita etiam quotidie hoc sacranacto alendae, & nutriendae animae curam non abijciant. neque enim minus spirituali cibo animam, quam naturali corpus, indigere persticuum est. Vehementer autem proderit hoc loco repetere maxima illa, & diuina beneficia, quae, ut

antea demonstratum est, ex Eucharistiae sacramentali communione consequimur. illa etiam figura erit adclida, cum singulis diebus cor Hod.is. poris uires manna ficere oportebat; itemque sanctorum Patrum auctoritates, quae frequentem huius secramenti perceptionem magnopere commendant: Ncque enim unius sancti patris Augustini

ea fuit sententia: Quotidie peccas,quotidie sume: sed, si quis dilige..ter attenderit, eundem omnium Patrum, qui de hac rescripserunt,

sensum Lisse, facile corra periet. Ac tempus quidem olim fiat si cum fideles quotidie Eucharistiam acciperent ex apostolorum actis intel iligemus. omnes enim, qui tuncChristianam fidem profitebantur, uera & sincera charitate itaardebant, ut, cum sine intermissione orationibus,&aliis platatis ossiciis uacarent, quotidie ad sacra Dominiaci corporis mysteria sumenda parati in lenirentur. Eam postea con- s. ---

suetudinem,quae intermitti uidebatur, Anactetus, sanctis limus martyr, &Ponti sex, aliqua ex parte renouauit : praecepit enim, ut ministri, qui Missae sacrilicio interessent, communicarent: quod ab Apostolis costitutum esse assirmaret. Diu etiam in Ecclesia ille mos filii, ut sacerdos, peracto sacrificio, cum Eucharistiam sumpsisset, adpo- pulum, qui aderat, conuersus, his uerbis ad facinin mensam fideles inuitaret: Venite fratres ad communionem. tunc qui parati erant, summa cum religione sacro ancta mysteria sumebant. Sed cum deinde charitas, & pietatis studium adeo refiixisset, ut raro admodum ad communionem fideles accederent; sancitum est a Fabiano Pontifi- S. FGMisice, ut ter quotannis, Natali Domini, &Resurrectione, & Pentecoste omnes Eucharistiam sumerento id quod postea a multis Cociliis, praesertim uero ab Agathensi primo confirmatum est. Ad extremit, Husi. i. cum eo res adducta esset, ut non modo sancta illa & salutaris praeceptio non seruaretur, sed in plures etiam annos sacrae Eucharistiae coamunio differretur, decretum est in Lateranensi Concilio, ur semel cisti Iaire. ad minus singulis annis in Pascha fideles omnes sacrum Domini

corpus

SEARCH

MENU NAVIGATION