Catechismus, ex decreto Concilij Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

IH . Catechismus

corpus acciperent; qui uero id ficere neglexissetit, ecclesiae aditu prohiberentur. Verum quamuis haec lex Dei ; et Ecclesiae auctorit te sincita, ad omnes fideles pertineat, docendum in tamen eos excupi,qui nondum rationis usum propter aetatis imbecillitatem habet. hi enim neque secram Eucharistia a prosino & communi pane sciui discernere, neque ad eam ac cipiendam pietatem animi, de religione afferre possunt. atque id etiam a Christi domini institutione alienis, . simum uidetur: inquit enim: Accipite, &comedite. Insentes autem idoneos non este, qui accipiant, & comedant, sitis constat. Veturridem illa filii in quibusdam locis consuetudo, ut insentibus etiacram Eucharistiam praeberent: sed tamen tum ob eas cauta, quae ante dictae sunt,tum ob alias Christianae pietati maxime cos entaneas iamdiu eiusdem Ecclesiae auctoritate id fieri desiit. Qua uero aetate pueris sacra mysteria danda sint, nemo melius constituere poterit, quam pater,& sacerdos,cui illi confitentur peccata. ad illos enim pertinet explorare,& a pueris percunctari,an huius admirabilis secrameti cognitionem aliquam acceperint, &Hstum habeant. Amentiabus praeterea, qui tunc a pietatis sensu alieni sunt, acramenta dare minime oportet: quamuis, si,ante quam in inuniam inciderint,pia,& religiosim animi uolutatem praesetulerunt, licebit eis in fine uitae ex Concilii Carthaginesis decreto Eucharistiam administrare ;modo uomitionis,uel alterius indignitatis, & incommodi periculum nullum timendum sit. Quod uero ad comunicandi ritum pertinet,doceant Parocles sin Ecclesiae lege interdictum esse,ne quis sine ipsius Ecclesiae auctoritate, praeter iacerdotes, corpus Domini in tari scio conficientes, P. sub utraque specie acram Eucharistia sumat. nam, ut a Tridentina Synodo explicatum est, quamuis Christus dominus in ultima cena altissimum hoc secramentum in panis, &uini specicbus instituerit, & apostolis tradiderit: ex eo tamen non efficitur, hanc legem a Do mino seluatore constitutam esse, ut omnibus fidelibus sacra mysteria sub utraque specie administranda sint. Etenim idem Dominus noster cum de hoc secramento loqueretur, aliprius tantum speciei saepius meminit, ut cum inquit Si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in aeternum: &, Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita:&, Qui manducat hunc panem, uiuet in aeternum. Multis uero, & ijs quidem grauissimis rationibus adductam esse Ecclesiani patet, ut hanc potissimum sub altera specie communicandi consu tudinem no solum approbaret, sed etia decreti auctoritates aret.

Primum

162쪽

Ad Paroch OS.

Primum enim maxime cauendum crat, ne sanguis Domini in te

ram funderetur: quod quidem facile uitari post e non uidebatur, si

in magna populi multitudine eum ministrare oportuisisset. Praeterea, cum sacra Euclaaristia agrotis praesto esse debeat, magnopere timendum erat, ne, si diutius uini mecies asseruaretur, coacesceret. Pe

multi praeterea sunt, qui uini saporem, ac ne odorem quidem perferre ullo modo possint. Quare ne, quod spiritualis salutis causa dandum est, corporis ualetudini noceret, prudentissime sancitum est ab Ecclesia, ut panis tantummodo speciem fideles acciperent. Accedit ad alias rationes, quod in pluribus prouincijs summa uini penuria laboratur . neque id aliunde sine maximis impensis, ac non nisi longissimis,& dinicillimis itineribus convehi potest. Deinde, quod maxime omni u ad rem pertinet,co uellenda erat eoru haeresis, qui negabant sub utraque specie totum Christum esse, sed corpus tantum exangueseb panis, sanguinem autem sabuini specie contineri asi rebant. Vt igitur fidei catholicae ueritas magis ante omnium oculos poneretur, inpientissimo consilio alterius species, hocest panis communio inducia est. Sunt&aliae rationes ab iis collectae, qui de hoc argumento disserunt ; quae si opus esse uidebitur, a Parocliis asserri poterunt. Iam de ministro, quamuis id a nemine fere ignorari post sit, agendum est, ne quid praetermissum sit, quod ad huius sacram

ii doctrinam pertinere uideatur. itaque tradendum est, solis sacerdotibus potestatem datam esse, ut sacram Eucharistiam conficiant, ac fidelibus distribuant. Eum autem morem in Ecclesia i 3 semper seruatum esse, ut fidelis populus a sacerdotibus sacramenta acciperet, sacerdotes autem sacra facientes ipsi se communicarent, sancta Tri- Tri .s . dentina Synodus explicauit; ostenditque hanc consuetudinem tamquam ab apostolica traditione prosectatri, religiose retinendam ese se; cum praesertim huius rei illustre nobis exemplum Christus dominus reliquerit, qui & sanctissimum corpus situm consecrauit, &apostolis sitis manibus porrexit. Ucrum, ut quacumque ratione tanti sacramenti dignitati constiteretur, non modo eius administrandi potestas solis sacerdotibus data est, sed lege etia Ecclesia uetuit, ne quis, nisi consecratus esset, sacra uasa, lintea, & alia instrumenta, quae ad illius cosectionem necessaria sent, tractare,aut tangere auderet ; modo grauis aliqua necessitas no incideret. Ex quo tum sacerdotes ipsi, tum reliqui fideles intelligere possunt, quanta religione,& sanisti tate praeditos esse oporteat, qui ad Eucliaristiam uel consecrandam, uel administrandam, uel sumendam accedunt. Quamquam, quod

antea

163쪽

, iis Catechismus

antea de ceteris sacramentis dictum est, ea non minus per improbos administrati, si, quae ad illorum persectam rationem attinent, rite seruentur idem ualet in Eucharistiae sacramento. neque enim haec omnia ministrorum merito niti, sed Christi domini uirtute, & potestate geri credendum est. Haec sunt, quae de Eucharistia, ut sacramentum est, explicanda erunt.

Nunc, quod restat dicendum, ut sacrificium est, explanare oportet; ut intelligant Parochi, quae potissimum de hoc mysterio, qu Tria Πη. admodii sancta Synodus decreuit, Dominicis & sestis diebus fideli populo tradere debeant. Etenim hoc sacramentum Mon solum th Iaurus cst caelestium diuitiarum ; quo si bene utamur, Dei gratiam nobis conciliamus, & amorem: sed in eo p cipua quaedam ratio inest, q ua ei pro immensis in nos collocatis beneficiis aliquam gratiam referre possimus. At uero haec uictima si rite , & legitime immoletur, qualia grata, S accepta Deo sit, ex hoc colligitur. Si enim , L s. ueteris legis sacrificia, de quibus scriptum est; Sacriscium, & oblatione noluisti:& iterum; Si uoluistas, sacrificium dedissem : utique holocaustis non delectaberis: ita placuerunt Domino, ut scriptura

Gm. 8. Deli modo ratum esse odorem suauitatis, idest grataeide accepta fidisse, testetur. Quid nobis sperandam de eo sacrificio, in quo ille ipse

immolatur, atque offertur, de quo caelestis vox bis audita est; Hic Mat. a. 17. est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui 3 Hoc istitur mystcrium Parochi diligenter exponent, ut, cum fideles ad rem diuinam conuenerint, attente, & religiose secra illa, in quibus intersunt, meditari discant. In primis autem docebunt, Eucharistia dia bus de causis a Christo domino institutam esse. altera est, ut caeleste animae nostrae alimentum esset, quo uitam spiritualem tueri, & conseruare possemus: altera, ut Ecclesia perpetuum sacrificium haberet, qtio peccata nostra expiarentur, & caelestis pater, sceleribus nostris saepe grauiter offenses, ab ira ad misericordiam, a iustae animaduersionis seueritate ad clementiam traduceretur. Huius rei figuram, de similitudinem in agno Paschali licet animaduertere, qui ut sacris ciudi sacramentum a filiis Israel offerri, & comedi consueuerat. Necu ro, cum Saluator noster Deo patri seipsum in ara crucis oblatairus

esset, ullam suae erga nos immensae charitatis illustriorem significationem dare potuit, quam cum nobis uisibile sacrificium reliquit, quo cruentum illud semel in cruce paulo post immolandum instauraretur, eiusque memoria usque in finem heculi quotidie summa cuutilitate ab Ecclesia per uniuersum orbe dissilia coleretur. Disserunt

autem

164쪽

autem plurimum inter se hae duae rationes: sacramen tu enim consecratione perficitur: omnis uero sacriscij uis in eo est, ut offeratur. Quare sacra Eucharistia, dum in pyxide continetur, uel ad aegrotum defertur, sacramenti, non sacrificii rationem habet: deinde etiam, ut sacramentum est, iis, qui diuinam Hostia sumunt, meriti causam affert, & omnes illus utilitates, quae sepra comemoratae sunt: ut autem sacrificium est, non merendi selum, sed satisfaci edi quoque efficientiam cotinet. nam ut Christus dominus in passione sua pro nobis meruit, ac satisfecit: silc qui hoc sacrificium offerunt, quo nobiscum communicant, Dominicae pastionis fructus merentur, ac sati Liaciunt. Iam, de huius sacrificii institutione nullum ambigendi i cum sancta Tridentina Synodus reliquit: dcclarauit enim, in extrema cena a Christo domino institutu esse; simulque anathemate eos damnauit, qui afferant, uerum & proprium sacrificium Deo non offerri, aut offerre, nihil aliud esse, quam Christum ad manducandum dari. Nec uero illud praetermisit, quin diligeter explicaret, uni Deo sacrificium fieri . nam etsi Ecclesia interdum Missas inmemoriam ,& honorem sanctorum celebrare consueuit; non tamen illis sacrificium, sed uni Deo, qui Sanctos immortali gloria coronauit, offerri docuit. Quare nec sacerdos umquati' dicere solet, offero tibi sacrificium Petre, uel Paule, sed, dum uni Deo immolat, gratias illi agit pro beatissimorum martyrum insigni uictoria; eoru que patrocinium ita implorat, ulmsi pro nobis intercedere dignentur in caelis, quorum memoriam facimus in terris. Haec autem, quae de huius sacrificii ueritate a catholica Ecclesia tradita sunt, ex Domini uerbis accepit ; cum extrema illa nocte haec ipsa sacra mysteria apostolis

commendans; Hoc ficite, inquit, in meam commemorationem.

Eos enim, quemadmodum a sancta Synodo definitum est, tunc sacerdotes instituit, praecepitque, ut ipsi, et qui eis in sacerdotiali munere successuri essent, corpus eius immolarent, dc offerrent. atque id etiam Apostoli uerba ad Corinthios scripta satis demonstrant, cum ait: Non potestis calicem Domini bibere,& calicem daei noni rum: non potestis mensae Domini participes esse,&mensae daemoniorum. Vt enim pro daemoniorum mensa altare, in quo eis immolabatur, intelligendum est: ita etiam sui, quod Apostolus pro- sonit, probabili argumentatione concludaturὶ mensa Domini ni 1il aliud, nisi altare, in quo sacrificium Domino fiebat, significaxe potest. Quod si ex ueteri testamento huius sacriscii figuras, & oracula requiramus: primum quidem de eo Malachias apertissime uaticinatus p est,

165쪽

is Catechisertis

Malach. t. esst, his uerbis: Ab ortu solis usoue ad occasum magnum est nomen meum in gentibus & in omni loco sacrificatur & offertur nomini meo oblatio munda: quia magnum est nomen meum ingentibus, dicit Dominus exercituum . Praeterea, haec hostia tam ante, qua post latam legem, uarijs sacrificiorum seneribus praenuciata est. Etenim bona omnia, quae iis sacrifici js significabantur, haec una uictima, tamquam omnium perfectio, & absolutio, complexa est. Verumt men nulla in re eius imaginem magis expressam licet uidere, qua in Muebr. . Melchisedec sacrificio. ipse enim Saluator sacerdotem secundum ordinem Melchisedec se in aeternum constitutum declarans, corpus,&sanguine suum in extrema cena sub speciebus panis,&uini Deo patri obtulit. Unum itaque & Idem sacrificium esse fitemur,& haberi debet, quod in Missa peragitur, & quod in cruce oblatu est: que- admodum una est, & eadem hostia Christus, uidelicet dominus noster, qui se ipsum in ara crucis semel tantummodo cruentum immolauit. Neque enim cruenta, & incruenta hostia,duae sunt hostiae, sed una tantum: cuius sacrificium, postquam Dominus ita praecepit; r.e. , i. Hoc secite in meam commemorationem; in Eucharistia quotidie in m 'ri sauratur. Sed unus etiam, atque idem sacerdos est Christus domi- ,ο ix ministri, qui sacrificium ficiunt, non suam, sed Christi personam suscipiunt,cum eius corpus & sanguinem coficiunt. id quod& ipsius consecrationis uerbis ostenditur . neque enim sacerdos inquit ; Hoc est corpus Christi sed, Hoc est corpus meum: personam uidelicet Christi domini gerens,panis, & uini substantiam,in ueram eius corporis,& sanguinis substantiam conuertit. Quae cum ita sint; N. , se sine ulla dubitatione docendum est, id quod etiam sancta Synodus explicauit, sacrosanctum Missae sacrificium esse non solum laudis, Scgratiarum actionis, aut nudam commemorationem sacrificii, quod in cruce sectum est: sed uere etiam propitiatorium sacrificium, quo Deus nobis placatus, & propitius redditur. Quare si puro corde, de accensa fide, & intimo nostrorum scelerum dolore aflecti hanc sanctissimam Hostiam immolemus, & offeramus; dubitandum no est,m Hebr. . quin misericordiam a Domino cosecuturi simus, & gratiam in auxilio opportuno. huius enim uictimae odore ita delectatur Dominus, ut gratiae, & paenitentiae donum nobis impertiens peccata codonet.

Quamobre & solenis est illa Ecclesiae precatio; Quoties huius hostiae

c5memoratio celebratur,toties opus nostrae salutis exercetur, nimi-ru uberrimi illi crueiae hostiae fiuctus per hoc incruentu sacrificiu ad Trid. s . nos manat. Deinde uero huius sacrificii eam uim esse, Parochi doc bunt,ut no solu imolati, de sumeti prosit, sed omnibus etia fidelibus, siu

166쪽

siue illi nobis clim in terris uiuant, siue iam in Domino mortui, iam dum plane expiati sint. Neque enim minus ex apostolorum certissima traditione pro bis utiliter offertur, quam pro uiuorum peccatis, poenis, satisfictionibus,ac quibusvis calamitatibus, es angustiis. Ex quo facile perspicitur, omnes Missas communes centcndas esse, ut quae ad communem omnium fidelium utilitatem, & salatem perti neant. Habet autem hoc sacrificium multos, eosque maxime insignes, ac solemnes ritus, quorum nullus superuacancus, aut inanis existimandusest; verum omnes eo spectant, ut α tanti sacrificii mi testas magis eluceat, &salutaribus mysterijs intuendis ad rerum diuinarum, quae in eo sacrificio occultae sunt, contemplationem sideles eicitentur. Sed de his nihil est ut plura dicamus; tum quia hoc argumentum logiorem explicationem postulare uidetur, quam pros,osi institutioni conueniat; tum quia innumerabiles pene line os, & commentarios, qui de hac rea piis &doctissimis uiris conscripti sunt, sacerdotes in promptu habebunt. Hactenus igitur satis fit erit, earu rerum, quae ad Eucharistit tum quia sacramentu,tum quia sacrificiu sit, pertinent, potiora capita, iuuante Domino, exposuisse.

DE PAENITENTIAE SACRAMENTO.

UEMADMODUM humanae naturae fragilitas, de imbecillitas ' omnibus nota est, inque in se ipso quisque ficile experiatur : ita, quantam habeat necessitatem paenitent sacramentum, ignorare nemo potest. Quod si diligentiam, quae a Parochis in unoquoque argumeto adhibenda est, ex rei, qua tractant,magnitudine, & polidere metiri oportet: omnino silebimur, cos numqua in huius loci explicatione ad diligetes futuros esse, ut satis uideri possit: quin etiam de hoc sacrameto, quam de baptismo, eo accuratius agendum est, quod baptismus semel tantum administratur, nec it rari potest; paenitentiae uero toties locus datur, eiusque repetendae toties necessitas imposita est, quoties post baptisinum peccare con- tingat. ita enim aTridentina Synodo diimina est, sacramentum p vi nitentiae non secus lapsis post baptismum, ac baptisinum nondum , r generatis, ad salutem necesserium esse: uulgata l. illa sancti Hier nymi sententia ab omnibus, qui deinceps res sacras tradiderunt, magnopere comprobatur, paenitentiam esse secundam tabulam. Ut enim, consi acta naui, unum uitae servandae perfugium reliquum est . si forte tabulam' aliquam de naus agio liceat arripere: ita,

P i post

167쪽

16o Catechismus

utentiae

ost amissarii baptisini innocentiam, nisi ouis ad paenitentia tabu am confugiat, sine dubio de eius salute desperandum est. Haec autem non ad Pastores solum, sed ad reliquos etiam fideles excitandos dicta sint; ne serte in eis rei maxime necessariae incuria reprehenda tur. Primum enim communis fragilitatis memores omni stiadio optare debent, ut diuina ope adiuti, sine casse, aut prolapsione ali-

ua in uia Domini progredi possint: quod si nonnumquam ossenerint, tum uero summam Dei benignitatem intuentes, qui tamquam bonus Pastor ovium suarum uulnera obligare, eisque mederi solet, hoc saluberrimum paenitentiae medicamentum numquam in aliud tempus differendum esse cogitabunt. Vt autem rem ipsam aggrediamur, prius explicanda est uaria huius nominis potes , & notio ne aliquis ambiguitate uocis in errorem inducatur. Nonnulli enim paenitentiam pro satisfictione accipiunt. Alii, a catholicae fidei doctrina longissime remoti, cum arbia entur paenitentiam nullam temporis praeteriti rationein habere, nihil aliud, quam nouam uitam, esse definiunt. Docendum cstigitur, multiplicem esse huius nominis significatione. Primum enim

pomitentia de iis dicitur, quibus aliquid displicet, quod ante placuerit, nulla habita ratione huius cogitationis, bonum ne an malu se rit. Sic omnes paenitet, quorum tristitia secundum saeculum est, non secundum Deum: cuiusmodi paenitentia non salutem affert, sed mortem. Altera est paenitentia, cum quis ex scelere admisso, quod quidem antea placebat, dolorem non Dei, sed sui ipsius causa conciliit. Tertia est, cum non solum admissi sceleris causa intimo animiensu dolonus, uel eius doloris externum etiam aliquod signum damus, uerum unius Dei causa in eo maerore sumus. Ac singulis quidem paenitentiae generibus, quae commemorata sunt, paenitentia uox proprie conuenit. nam cum in sacris litteris Deum paenitere legimus, id per translationem dici perspicuum est. Eo enim loquendi genere, quod ad hominum mores accommodatum est, sacrae ii terae utuntur, cum Deum mutare aliquid costituisse declarant quod non aliter iacere uideatur, quam homines, quos si alicuius rei paeniteat, eam commutare omni studio laborant. Sic ergo scriptum est, Paenituisse eum, quod hominem fecisset. & alio loco; quod Saul re gem constituisset. Verum inter has paenitentiae significationes ina gnum discrimen obseruare oportet. Prima enim in uitio ponenda est: altera est quaedam commoti, &yerturbati animi affectio: tertiam tum ad uirtutem pertinere, tum sacramentum esse dicimus. quae

168쪽

omne uirtutis genus institui a Pastoribus debeta, sed etiam, quia huius uirtutis actiones tamquam materia praebent, in qua paenitenti sacramentum uersatur; ac nisi prius, quae sit paenitentiae uirtus, recte intelligitur, sacramenti etiam uim ignorari necesse est. Quare in primis monendi, hortandique sunt fideles, ut omni contentione , 5 studio in intima animi paenitentia, quam uirtutem dicimus, elaborent ; sine qua ea, quae extrinsecus adhibetur, parum admodu pr sutura est. Intima autem paenitentia est illa, cum ad Deum nos ex animo conuertimus,&commissa a nobis scelera detestamur,&odio habemus: simulque illud nobis certum, & dcliberatum est, malam iuitae consuetudinem, corruptosque mores emendare non sine spe ueniae a Dei nil sericordia conicquendae. Hac uero dolor, & tristitia, quae perturbatio, &assectio est, & pastio a multis uocatur, consequi- . tur, ueluti comes peccatorum detestationi adiuncta. quamobrem apud complures ex sanctis Patribus paenitentiae definitio huiusmo cii animi cruciatu declaratur . Verum in eo, quem paenitet, fides par nitentiam antecedat, necesse est: neque enim potest quisquam se ad Deum conuertere, qui fide careat. ex quo fit, ut nullo modo paenitentiae pars recte dici possit. Quod autem intima haec paenitentia, ut antea diximus, ad uirtutem pertineat, aperte ostendunt multa, quae de paenitentia tradita sunt, praecepta. Lex enim de iis tantum actionibus, quae suscipiuntur cum uirtute, praecipit. Negare praeterean mo potest, quin dolere quando, quo modo, & quatenus oportet, uirtutis sit. hoc autem ut recte sati paenitentiae uirtus praestat. Intem dum enim euenit, ut ex admissis sceleribus minorem, quam par est,

dolorem homines capiant. quin etiam, ut a Salomone scriptum P eria. est, nonnulli sunt, qui, cum malefecerint, laetantur. rursus uero

alij ita se maerori animi, &a ritudini dedunt, ut de salute etiam prorsis desperent: qualis Brtasse Caim uideri potest, qui ait ; Maior

est iniquitas mea, quam ut ueniam merear: & qualis certe Iudas fuit,r aenitentia ductus, suspendio uitam,&animam amisit. Vt igitur Arar: b.et .am in dolore tenere possimus, paenitentiae uirtute adiuvamur

Sed idem etiam ex ijs rebus colligi potest, quas sibi tamquam finem

proponit is, quem uere peccati paenitet. Primum autem hoc ei pro-

169쪽

Deum de homines, propria iustitiae ratio intercedere non potest, cum tam longo interuallo inter se distent: siciuam tamen esse iusti tiam constat, cuiusmodi est inter patrem, & filios, inter dominum, de seruos. Tertium est, ut homo in Dei gratiam redeat, in cuius of- sensionem, de odium propter peccati foeditatem incurrit. Haec uero omnia satis declarant, paenitentiam ad uirtutem socitare. et braviii Sed docendum est etiam, quibus gradibus adnanc diuinam ui tutem liceat ascendere. Primum itaque Dei misericordia nos praeue

peramiaturi nisi cordaque nostra ad se conuertit. Quod cu precaretur Propheta; H v r Conuerte, inquit, nos Domine ad te, &conuertemur. Dcinde hoc lumine illustrati per fidem ad Deum animo tedimus. Credere enim Muta. i. oportet accedentem ad Deum, ut Apostolus testatur, quia est, & inquirentibus se remunerator sit. Praeterea motus timoris cosequituri &, suppliciorum acerbitate proposita, animus a peccatis reuocatur. Isa. αε. atque huc uidentur spectare illa Isaiae uerba ; Sicut quae cocipit, cum

appropinquauerit ad partum, dolens clamat in doloribus suis; sic iacti sumus. Huc deinde accedit spes impetrandae a Deo misericordiae, qua erecti uitam,& mores emendare constituimus. Postremo charitate corda nostra accenduntur, ex qua liberalis ille timor, probis, de ingenuis filijs dignus, oritur 1, atque ita unum illud ueriti, ne qua in re Dei maiestate laedamus,peccandi consuetudinem omnino deserimus . Hisce igitur quasi gradibus ad hanc praestantissimam paenitentiae uirtutem peruenitur: quae prorsus diuina 3c caelestis uirtus cxistimanda est; cui scilicet regnum caeloru sacrae litterae pollicentur. nam Matth. . apud sinistum Matthaeum scriptum est: Paenitetiam agite: appropin Execb.ig. quabit enim regnum caelorum.&apud Ezechielem: Si impius me rit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est:&custodierit omnia praecepta mea, de fecerit iudicium, Se iustitiam, uita uiuet. tum alio loco: Nolo mortem impii, sed ut couertatur impius a uia sua, de uiuat . quod quidem de aeterna, & beata uita intelligendum esse, plane constat. De externa uero paenitentia docendum est, eam esse, in qua sacramenti ratio consistit, habereque externas quas dam res sensibus subiectas, quibus declarantur ea, quae interius in anima fiunt. In primis autem explanandum fidelibus uidetur, quare fictum sit, ut Christus dominus paenitentia in numerum sacramentorum referri uolucrit. Huius aure rei illa omnino causa fuit, ut nobis de remissione peccatorum, quam Deus pollicitus est, cum alia Si impius egerit paenitetiam res minus dubitare nobis liceret. ueli menter mimpendere animo de intima pamitentia opus esset, cum de suo

170쪽

de suo cuique iudicio in iis, quae agit, merito timendum sit. Vt igitur Dominus huic nostrae sollicitudini subueniret, paenitentiae sacramentum instituit, quo per sacerdotis absolutioncm peccata nobis remissa esse consideremus, conscientiaeque nostrae ob fidem,quae sacramentorum uirtuti merito habenda est, dicatiores redderentur. Neque enim aliter accipienda est uox sacerdotis, peccata nobis legitime condonantis, quam Christi domini, qui ait paralytico : Confide inii Ly. fili: remittuntur iiDi peccata tuae Deinde uero, cum nemo salutem,

nisi per Christum, eiusque passionis beneficio, consequi possit, consentaneum, nobisque utilissimum fuit, eiusmodi sacramentum institui, cuius ut, & essicientia Christi sanguis ad nos defluens, peccata post baptismum admisia elueret, atque ita reconciliationis beneficiuilli uni Saluatori nostro acceptum referreirofiteremur. Quod uero paenitentia sacramentum sit, Pastores ita lacile ostendent: ut enim baptismus sacramentum est, quia peccata omnia, ac praesertim quod origine contractum fuit, delet: cadem ratione pin umo posci nitentia, quae peccata omnia post baptismum uoluntate, uel acti ne suscepta, tollit, uere, & proprie sacramentum dicendum cst. De inde, quod caput est, cum illa, quae extrinsecus tum a paenitente, tum a sacerdote fiunt, declarent ea, quae interius ei iciuntur in anima; quis neget, paenitentiam uera, & propria sacramenti ratione praeditam esse Θ siquidem sacramentum sacrae rei signum est: peccator autem, quem paenitet, rerum,&uerborum notis plane exprimit, se animum a peccati turpitudine abduxisse; ireque ex iis, quae a sacerdote geruntur,&dicuntur, misericordiam Dei, peccata ipsa remittentis, ficile cognoscimus. Quamquam hoc aperte indicant illa Saluatoris uerba: Tibi dabo claues regni caelorum ;& quodcumque Moh. is solueris super terram, erit se lutum & in caelis. Absolutio enim, s.cerdotis uerbis enunciata, remissionem illam peccatorum signat, quam in anima ellicit. Neque uero solum fideles docendi sunt, paenitentiam innumero sacramentorum habendam esse, sed eorum etiam, quae iterari possunt. QDrenti enim Petro, num septies ii nia peccati danda esset, Dominus respondit: Non dico tini usque

septies, sed usque septuagies septies. Quare si cum eiusmodi hominibus agendum sit, qui summae Dei bonitati, &clementiae dissidere

uideantur; confirmandus erit illorum animus, atque ad spem diu nae gratiae erigendus. Quod quidem facile consequentur tum huius loci, & aliorum traistatione, qui in sacris litteris permulti occurrct: tum uero ijs rationibus, & argumetis, quae ex sanctorii Chrysostomt s.cbrrss.

SEARCH

MENU NAVIGATION