Catechismus, ex decreto Concilij Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

tendum est, sacerdotem in ea administratione, quemadmodum et

in alijs sacramentis sit, Christi domini nostri, & fan Ecclesiae, ehis

sponsae, personam sustinere. Explicandae etiam sunt accuratius utilia vates, quas ex hoc sacramento capimus: ut, si nihil aliud fideles ad eius usum possit allicere, ipsa saltem utilitate ducantur: cum ita con iparatum sit, ut omnia sere nostris commodis metiamur. Docebunt igitur Pastores, hoc sacramento gratiam tribui, quae peccata, &inprimis quidem leuiora, &, ut communi nomine appellantur, uenialia, remittin exitiales enim culpae, paenitentiae sacramento tollui tur . Neque enim hoc sacramentum primario loco ad grauiorum criminum remissionem institutum est, sed baptismus tantum, de paenitentia uisi hoc efiiciunt. Altera est sacrae unctionis utilitas, quod animam a langore,& infirmitate, quam ex peccatis contraxit, oca ceteris omnibus peccati reliquijs liberat. Tempus autem huic cur tioni opportunissimum existimandum est, cum graui morbo afflictamur, ac uitae periculum impendet. Etenim homini natura insitu

est, ut nihil in rius humanis aeque, ac mortem, pertimescat. auget autem magnopere hunc timorem praeteritorum scelerum memoria; cum praesertim grauissima conscientiae nostrae accusatio nos urgeat:. ut enim scriptum est: Venient in cogitationem peccatorum suorum

timidi, & traducent illos ex aduerso iniquitates ipsorum. Deinde illa cura, & cogitatio uehementer angit, quod paulo post stare oportea ante tribunal Dei, a quo de nobis iustissima pro eo, ac meriti fierimus, sententia ferenda sit. Mawautem euenit, ut fideles hoc terrore perculsi, se miris modis exagitari sentiant. Nihil autem ad momtis tranquillitatem magis conducit, quam si tristitiam abi j ciamus,& laeto animo Domini aduentum expectem iis paratique simus, de liositum nostrum, quandocunque illud a nobis repetere uoluerit ibenter reddere. Vt igitur hac sollicitudine fidelium mentes liber tur, animusque pio, & sancto gaudio repleatur, extremae unctionis

sacramentum efficit. Praeterea, aliud etiam, quod merito omnium maximum uideri potest, ex eo consequimur. nam etsi humani generis hostis, quoad uiuimus, numquam desinit de interitu, & exitio

nostro comtare: nullo tamen tempore, ut nos omnino perdat, ac,

si fieri postit, spem nobis diuinae misericordiae eripiat, uehementius

omnes ncruos contendit, quam cum supremum uitae diem appropinquare animaduerterit. .amobrem hdelibus arma, & uires hoc sacramento subministrantur, quibus aduersarii vim, & impetu fiangere, & illi sortiter repugnare possint. Alleuatur enim, & erigitur

aegri

202쪽

Ad Parocho

. . a L

animus diuinae bonitatis spe; eaque confirmatus morbi incommoda omnia seri leuius, ac ipsis Daemonis calcaneo insidiantis arti ficium, S calliditatem iacilius eludit. Accedit postremo, siquidem profutura sit, etiam corporis ianitas. Q d si a groti hoc tempore cam minus conseqtiuntur, id quidem non sacramenti uitio, sed ob eam potius causana evenire credendum est, quod eoru magna pars, uel qui sacro oleo perunguntur, uel a quibus administiatur, fides infirmior est. testatur enim Euangelista, Dominum apud suos multas uirtutes non secisse propter incredulitatem illorum. Quam qua etiam recte dici potest, Christiana religionem, ex quo estius laquam radices e t in animis hominum, minus iam huiusnodi miraculo' rum adminiculis indigere, quam olim nascentis Ecclestae initio ii cessaria esse uiderentur. Sed tamen hoc loco fides magnopere excitanda erit. Vtcum que enim quod ad ςorporis ualetudinem attinet, Dei consilio&uoluntate ceciderit, certa spe niti fideles debent, se huius olei uirtute spiritualem sanitatem consecuturos esse; suturumque, ut, si eos uita decedere contingat, praeclarae illius uocis fructum percipiant, quo scriptum est ; Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Haec de extremae unctionis secramento breuiter

quidem dicta sunt: uerti ira, si haec ipsi rerum capita a Pastoribus larius , & ea, qua decet, diligentia explanata erunt ; du bitandum non est, quin fideles ex haς doctrina mari nu pietatis fiuctum percipiat.

DE ORDINIs s ACRAMENTO.

I Q Is aliorum sacramentorum naturam, & rationem

S diligenter considerarit, iacile per iciet, ca omnia ab ordinis sacraimento ita pendere, ut i ne illo partim confici, &administrari nullo modo queant: partim se lemni caeriinonia, o religioso quodam ritu,accultu carere uideantur. Quare necesse est, ut Pastores institutam sacramentorum doctrinam persequentes, eo diligentius de ordinis etiam sacramento sibi Uendum arbitrentur. Proderit autem maxime haec explicatio primum quidem illis ipsis, deinde aliis, qui ecclesiasticae uitae rationem ingresti sunt, postreinuetiam fideli populo; ipsis, quod, dum in huius argumenti tractatione uersantur, ad eam gratiam excitandam, quam hoc sacramento adepti sunt, magis commouentur ; aliis, qui in sortem Domini uocati sunt, partim ut eodem pietatis studio alliciantur, partim uero, ut earum rerum cognitionem percipiant, quibus instructi uiam sibi

203쪽

Catechis haus

ad ulteriores gradus ficilius munire possint. Reliquis autemsdstibus primum quidem ut intelligant, quo honore digni sint Ecclesiae min istri; deinde, quoniam saepe contingit, ut multi adsint, uel qui spe liberos suos ad nuc infantes Ecclesiae ministerio destinarint; uel qui sua sponte&uoluntate illud uitae genus sequi uelint; quos

certe ignorare minime aequumest, quae praecipue ad hanc rationem pertinent. Primum itaque fidelibus tradendum est, quanta sit huius instituti, si stiminum eius gradum, hoccst sacerdotium spectemus, nobilitas,& excellentia. Nam cum Episcopi,& sacerdotes tamquam Dei interpretes, dc internuncii quidam sint, qui eius nomine diuinam legem, α uitae praecepta homines edocent, & ipsius Dei peri nam in terris gerunt; perspicuum est, eam esse illorum stinctionem, qua nulla maior excogitati possit. quare merito non solum angeli, sed Dii etiam, quod Dei immortalis uina, & numen apud nos te

ncant, appellantur. Quamuis autem omni tempore summam dignitatem obtinuerint, tamen noui testamenti sacerdotes cet somnibus honore longe antecellunt. Potestas enim tum corpus, de

sanguinem Domini nostri conficiendi, &osterendi, tum peccata remittendi, quae illis collata est, humanam quoque rationem,atque intelligentiam superat; nedum ei aliquid par,&simile in terris inueniri queat. Deinde uero, quemadmodum Saluator nostera Patre, apostoli autem,ac discipuli in uniuersum mundum a Christo domi no misti sunt; ita quotidie sacerdotes eadem, qua illi, potestate praediti ad consimmationein sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi mittuntur. Huius igitur tanti officii onus nemini temere imponendum est sed iis tantum, qui illud uitae sanctitate, doctrina, nde, prudentia sustinere possint. Nec uessi qui Lquam lamat sibi honorem, sed qui uocatur a Deo tamquam Aaron. Vocari autem a Deo dicuntur, qui a legitimis Ecclesiae ministris ii cantur. Nam qui in hoc ministerium se ipsos arroganter inserunt.

atque in trudunt, de his Dominum intellexisse docendum est, cum inquit: Non mittebam Prophetas, & ipsi currebant. quo quidem hominum genere nihil intaicius,ac inuerius, nihil Ecclesiae Dei calamitosus esse potest. Sed quoniam in omni actione suscipienda magnopere reseri, quem sibi quisque finem constituat, optimo enim fine Vsito, re cie omnia consequunturὶ de hoc in primis, qui sacris initiari u lunt, admonendi sunt, ut nihil sibi tanto munere indignum propo nant. qui quidem locus eo diligentius tractandus erit, quo grauius

204쪽

hoc tempore ea in re peccare fideles solent. Alii enim eo consilio ad hanc uiuendi rationem se conuertunt, ut, quae ad uictum, uesti- Itumque necessaria sunt, parent, ita ut, praeter quaestum, nihil aliud in sacerdotio,quemadmodum uulgo ceteri omnes in quo uis serdidi artificii genere, spectare uideantur. Quamuis enim, ex Apostoli sententia, natura,&diuina lex iubeat, ut qui altari seruit, ex altari uiuat: tamen, quaestus, &lucri causa ad altare accedere, maximum sacrilegium est. Alios honorum cupiditas, & ambitio ad sacerdot lem ordinem ducit. Alii uero, ut diuitiis assiuant, initiari uolunt. cuius quidem rei illud argumento est, quod, nisi opulentum aliquod ecclesiasticum beneficium iis deferatur, nullam sacri ordinis

cogitatione habent hi uero sunt, quos Saluator noster mercenarios Din. io.

appellan & quos Ezechiel dicebat, semet ipsos, & non oves pascere. quorum turpitudo,& improbitas non solum sacerdotali ordini magnas tenebras offudit, ita ut iam nihil sere a fideli populo haberi possit contemptius,&abicimus; verum etiam efficit, ut ipsi nihil amplius ex sacerdotio consequantur, quam Iudas ex apostolatu mune . . in

re; quod illi sempiternum exitium attulit. Illi autem ostio in Ecclesiam introire merito dicuntur, qui a Deo legitime uocati ecclesiastia iica munera eius unius rei causa suscipiunt, ut Dei honori inserviant. Neque tamen hoc ita accipiendum est, quas eadem lex aeque omnibus non sit imposita. Homines enim ob eam rem conditi sunt, ut Deum colant. quod praecipue fideles, qui baptismi gratiam conis cuti sunt, ex toto corde, ex tota anima, &ex totis uiribus praestare debent. Verum qui ordinis sacramento initiari uolunt, hoc sibi proponant opus es ut non istum Dei gloriam in omnibus rebus quorant uod quidem cum omnibus, tum maxime fidelibus commit- ne esse const4t; sed etiam ut alicui certo ecclesiae ministario addicti, est a. in sanctitate, & iustitia illi serviant. Nam ut in exercitu pΠanes quidem milites imperatoris legibus parent, sed inter eos tamen alius centurio, alius praesectus est, alii alia munera obeunt: ita, quamuis omnes fideles pietatem,& innocentiam sinari omni studio debear, quibus rebus maxime Deus colitur, eos tamen, qui ordinis sacramento sunt initiati, praecipua quatitam munera,& tunctiones in e clesia exequi oportet. nam & sacra pro se ipsis, & pro omni populo ficiunt; & diuinae legis uim tradunt; ad eamque prompto, & alacri nanimo seruandam fideles hortantur,&instituunt; & Christi domi- ni sacramenta,quibus omnis gratia impertitur,&augetur, adminia strant; ut uno uerbo complectamur, a reliquo populo segregari

s 3 in

205쪽

De duplici

potestate e clesiastisa orduus et iurisiactnms.

198 Catechissimus

in omnium longe maximo,& praestantissimo ministerio se exercenti His igitur explicatis, accedent Parochi ad ea tradenda quaepti pria huius sacramenti sunt, ut intelligant fideles, qui in ecclesiasticum ordinem cooptari uolunt, ad quodnam offici j genus uocetur, quataque ipsi Ecclesiae, eiusque ministiis potestas diuinitus tributa sit. Ea autem duplex est, ordinis, & iurisdictionis. Ordinis potestis ad uerum Christi domini corpus in sacrosancta Eucharistia resertur. Iurisdictionis uero potestas tota in Christi corpore mystico uers tur . ad ea enim spectat, Christianum populum gubernare, & moderari, & ad aeternam, caelestemque beatitudinem dirigere. Verum ordinis potestas non solum consecrandae Eucharistiae vim, & potest tein continet: sed ad eam accipiendam hominum animos praeparat,& idoneos reddit, ceteraque omnia complectitur, quae ad Euch ristiam quouis modo reserti possunt. Eius uero plura ex sacris litteris testimonia afferri possitnt, sed illa praeclara,&grauissima sunt, quae apud sanctos Ioannem, & Matthaeum leguntur: inquit enim Dominus: Sicut misit me Pater, & ego mitto uos: accipite spiritu sanctu: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis 1, & quoria retinueritis, reicia sunt. Et: Amen dico vobis: quaecuque alligaueritis super terram, erunt ligata & in caelo; & quaecumque solueritis super terram, eriit soluta &Ἀn caelo. Quae quidem loca a Pastoribus ex sanctorum Patrum doctrina,&auctoritate explanata, maximum ueritati lumeasserre poterunt. Haec autem potestas plurimum illi praestat, quae in naturae lege certis hominibus, qui res sacras curarent, tributa est. Nam & illa aetas, quae scriptam legem antecessit, suum sacerdotium, siamque potestatem spiritualem habuerit, necessse est, cum lege habuisse satis constet. Haec duo enim ita coniuncta esse testatur Ap stolus, ut, corum altero tras lato, simul etiam alterum transserri nocesse sit. Cum igitur naturali instinctii homines agnoscerent, Deum colendum esse; conseques erat, ut in quavis republica aliqui sacromim, & diuini cultus procurationi praeficerentur, quorum potestas aliquo modo spiritualis diceretur. Eadem etiam potestate populus Israeliticus non caruit: quae tametsi dignitate superior filii, quam illa, qua in lege naturae sacerdotes praediti erant, longe tame inferior, quam legis euangelicae spiritualis potestas, existimada est. haec enim caelestis est, omnemque angelorum etiam uirtutem superat, neque a sacerdotio Mosaico, sed a Christo domino, qui non secundu A ron sacerdos fuit, sed secundum ordinem Melchisedech ortum habet. Is enim, qui summa potestate gratiam tribuendi,& peccata remittcndi

206쪽

Ad Parochos. 799

remittendi praeditus sitit, hac potestatem quavis uirtute definitam, α sacramentis adstrictam, Ecclesiae suae reliquit. Quare ad cani exercendam certi ministri instituti sunt, & solemni religione consecrati: quae quidem consecratio ordinis sacramentum, uel sacra ordinatio uocatur. Placuit autem sanctis Pactibus hoc uocabulo uti, quod i tissimam significationem habet, ut dignitatem & excellentiam munistrorum Dei indicarent. enim ordo, si propriam eius vim,¬ionem accipiamus, dispositio superiorum, &inferiorum rerum, quae inter se ita aptae sunt, ut una ad alteram referatur. Cum itaque in hoc ministerio multi sint gradus, & uariae functiones; omnia ii ro certa ratione distributa sint, & collocata; recte, & commode o dinis nomen ei impositum uidetur. Quod autem inter cetera Ecclesiae sacramenta sacra ordinatio numeranda sit; sancta Tridentina Synodus ratione illa, quae saepius repetita est, comprobauit. nam cum sacramentum sit rei sacrae sgnum; id uero, quod hac consecratione extrinsecus fit, gratiam de potestatem signincet, quae illi tribuitur, qui consecratur; omnino sequi perspicuum est, ordine uere ac proprie sacramentum dicendum est e. quare Episcopus ei calicem cum uino, α aqua, & patenam cum pane porrigens, qui sacerdos ordinatur, inquit: Accipe potestatem osseredi sacrificium &α quibus ue bis semper docuit Ecclesia, dura materia exhibetur, potestatem consecradae Eucharistiae, charactere animo impresso, traui, cui gratia adiuncta sit, ad illud munus rite, & legitime obeundum . quod Ap stolus his uerbis declarat: Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te, per impositionem manuum mearum: non enim dedit nobis Deus spiritu timoris, sed uirtutis,& diicistionis,& 1bbrietatis. Iam uero, ut sacraeSynodi uerbis utamur, cum diuina res sit tan ii sacerdoti j administratio; consentaneum filii, quo dignius, & maiori cum ueneratione exerceri posset, ut in ecclesiae ordinatissima dispositione plures essent,&diuersi ministrorum ordines, qui facem dotio ex ossicio deseruirent: atque hi quidem ita distributi, ut qui iam clericali tonsura insignities lent, per minores ad maiores ascen derent. Docendum igitur erit, hosce omnes ordines scptenario numero contineri, semperque ita a catholica Ecclesia traditum esse, quorum nomina haec sunt, Ostiarius, Lector, Exorcista, Acolytus, Subdiaconus, Diaconus, Sacerdos. Hunc autem ministrorum numerum recte ita definitum esse, probari potest propter ea ministeria, quae ad sacrosaninum missae sacrificium,&Eucharistiam uel confit

puedunt instituta, 4 neces lari aciendiam, uel administrandam, cuius causa p

- habet sist

207쪽

Catechismus

necessaria uidentur. Ex his alii maiores, qui etiam sacri dicuntur,alii minores sunt. Maiores, uel sacri, sunt,Ordo Sacerdotalis, Diacon tus,&Subdiaconatus: ad minores referuntur Acolyti, Exorcistae, Lectores, Ostiarii; de quorum singulis pauca dicenda sunt,uth beant Parochi, unde eos potissitium invituant, quos nouerint alia quo ordine initiandos esse. Incipiendum est autem a prima tons r quam quidem, docere oportet, quandam praeparationem esse ad ordines accipiendos. Vt enim homines ad baptismum exorcismis; ad matrimonium sponsalibus praeparari solent: ita, cum, tonsoc

si illo, Deo dedicantur, tamquam aditus ad ordinis sacramentum il- is aperituri declaratur enim,qualis esse debeat, qui sacris imbui cupit . Nam Clerici nomen, quod ei tunc primu imponitur, ab eo deductum est, quod Dominum sortem, & hereditarem suam habere incipiat, ueluti qui in Hebraeorum populo, diuino cultui mancipati

erant: quibus uetuit Dominus aliquam agrorum partem in terra promissionis distribui, cum inquit: Ego pars, &hereditas tuae. Acquamuis id omnibus fidelibus cominianest, praecipua tamen rati ne iis conueniat necesse est, qui se Dei ministerio consecrarunt.

Tondetur uero capilli ad coronae speciem, & similitudinem, quam perpetuo conseruare oportet: & ut quisque in altiori deinceps ordinis gradu collocatur; sic eius orbis serma latior circumscribi debet. quod quidem ex apostolorum traditione acceptum esse, d cet Ecclesia, cum de huiusmodi tondendi more sancti Dionysus Areopagita,Augustinus,Hieronymus, uetustissimi,&grauissimi Patres, meminerint. Primum autem omnium, scrunt, apostolorum Principem eam consuetudinem induxisse ad memoria coronae,quae

iv ex spinis contexta Saluatoris nostri capiti siti imposita ; ut, quod imi ij ad Christi ignominiam, & cruciatum excogitarunt, eo apostoli . ad decus,& gloriam uterenturi, simulq; significarent, curandum esse a ministris Ecclesitae, ut omnibus in rebus Christi domini nostri speciem,& figuram gerant. Quamquam nonnulli asserant,hac nota rogiam dignitatem declarari, quae iis maxime, qui in sortem Domini uocati sunt,uidetur conuenire. Quod enim Petrus apostolus fidelii.Petix. populo tribuiti, Vos genus electu,regale sacerdotium, gens sancta; peculiari quadam, S magis propria ratione ad ecclesiasticos ministros pertinere facile intelli imus . etsi non desunt, qui uel persectioris uitae prosessionem a Clericis susceptam circuli figura, quae omnium persectissima est, significari existiment, uel externarum rerum contemptionem , animique ab omnibus humanis curis uacuitatem declarari

208쪽

declarari putent; quod capilli, superuacaneum quiddam in corpore, tondeantur. Post primam Tonsuram ad Ostiarii ordinem primus gradus fieri consueuit. Eius munus est, templi claues, S ianuam custodire, Maditu templi arcere eos, quibus ingredi interdictu erat. Ad sanctum etia Missae sacrificium assiliebat, curaturus ne quis propius , quam par esset, ad sacram aram accederct, & sacerdotem rem diuinam facientem interpellaret. Alia etiam ministeria illi comitii iasa erant; ut ex ritibus, quae ad eius cosecrationem adhibentur, perspici potes L Nam Episcopus claues ex altari acceptas ei tradens, que Ostiarium uult instituere, Sic age, inquit, quasi redditurus Deo rationem pro iis rebus, quae his clauibus recluduntur. Magnam autem in antiqua Ecclesia huius ordinis dignitatem fuisse, ex eo intelligitur, quod his temporibus in Ecclesia seruari animaduertimus. Nam Thesaurarii ossicium, qui erat idem sacrarii custos, quod ad

Ostiarios pertinebat, inter honestiores ecclesiae filii stiones etia nuchabetur. Secundus ordinis gradus est Lectoris munus. Ad eum pertinet, in ecclesia ueteris, & noui testamenti libros clara uoce, & distincte recitare, praeserti in uero eos, qui inter nocturnam psalm

diam legi solent. Eius quoque partes erant, prima religionis Christianae rudimenta fidelibus tradere. Episcopus itaque praesente populo,in eius ordinatione librum, quo descripta sunt, quae ad hanc 1 inctionem attinent, illi tradens, inquit; Accipe, & esto uerbi Dei relator, habiturus, si fideliter, & utiliter impleueris ossicium tuum, partem cum iis, qui uerbum Dei bene ministrarunt ab initio. Tertius est ordo Exorcistarum, quibus potestas data est nomen Domini inuocandi in eos, qui ab immundis spiritibus obsidentur. Quare Episcopus, cum eos instituit, librum, in quo exorcismi continetur,

eis porrigit, usus ea formula uerborum: Accipe, & commenda mea moriae, &habe potestatem imponendi manus super energumenos, siue baptizatos, siue catechumenos. Acolytoru quartus est gradus,& ultimus eorum omnium, qui minores, & non sacri appalantur. Eorum munuseshministios maiores Subdiaconos, & Diaconos in altaris ministerio assectari, eisque operam dare. Praeterea lumina deferunt, dc asseruant, cum Mistae sacrificium celebratur, praecipue uero, cum euangelium legitur: ex quo & ceroserarii alio nomine uocati sunt. cum itaque ordinantur, hic ritus ab Episcopo seruari consueuit. Primum quidem, postquam eos officii sui diligetuet admonuit, lumina eorum singulis tradit in hunc modum: Accipe ce- rosesarium cum cereo, & scias te ad accendenda ecclesiae luminaria mancipari

209쪽

am Catechissimus

inacipari in nomine Domini Deinde item urceolos uacuos, quibus aqua&uinum in fictificio ministratur: Accipe urcet eos ad sumeredum uinum, & aquam in Eucharistiam sanguinis Christi in nomine Domini. A minoribus ordinibus, ijsdemque non sacris, de quibus hactenus dictum est,ad maiores,& sacros legitimus aditus, &ascensus patet. In eorum primo gradu Subdiaconus collocatur: cuius munus est, ut nomen ipsum declarat, Diacono ad altare inseruire. sacra enim lintea, uasa, panem, & uinum, ad sacrificii usum necensaria, parare debeti nunc Episcopo, dc sacerdoti aquam praebet, cum manus in Missae sacrificio abluunt. Epistolam etiam, quae olim a Diacono in Milla recitabatur, Subdiaconus legit, ac tamquam testis ad sacrum assistit, prohibetque ne sacerdos sacra faciens a quopiam perturbari possit. Haec autem, quae ad Subdiaconi ministerium spectant, ex solemnibus caerimoniis, quae in illius consecratione adni-bentur, licet cognoscere. Primum enim Discopus legem perpetuae continentiae huic ordini impositam esse admonet, edicitque neminem in Subdiaconorum ordinem cooptandum csse, cui ultro

hanc legem accipere non sit propositum: deinde, post solemne lutaniarum precationem, quae Subdiaconi munera,&fiinctiones sint, enumerat, atque exponit. His peractis, eorum singuli,qui ordinantur, ab Episcopo quidem calicem, dc sacram patenam accipiunt, ab Archidiacono uero, ut intelligatur Subdiaconum Diaconi ossicio subseruire, urceolos, uino de aqua plenos, una cum lebete, dc linteolo, quo manus absterguntur,dicete Episcopo : Videte, cuiusmodi ministerium uobis traditur: ideo uos admoneo, ut ita uos exhibe tis, ut Deo placere possitis. Adduntur praeterea aliae preces. Ad extremum , cum Episcopus sacris uestibus subdiaconum ornauit, ad quarum singulas propria uerba, de caerimoniae adhibentur, tradit cicpistolarum librum, ac dicit: Accipe librum epistolarum, de habe potestatem legendi eas in ecclesia sancti Dei tam pro uiuis, quam

pro defianistis. Secundum autem sacrorum ordinum gradum Diaconus obtinet: cuius ministerium latius patet, sanctiusque semper habitum est. Ad eum enim pertinet, Epi opum perpetuo sequi, concionantem custodire, eique, I sacerdoti sacra facienti, uel alia sacramenta adininistranti praesto esse, dein Missae sacri scio euangelisi legere. Olim uero fidelium animos saepius excitabat, ut sacra attenderent. sanguinem etiam Domini ministrabat . in quibus ecclesiis ea consuetudo crat, ut fideles Eucharistiam sub utraque specie su-mcrent. Diacono praeterea ecclesiasticorum bonorum dispensatio commissa

210쪽

Ad Parochos. ari

coinmissi erat, ut unicuique necessaria ad uictum subministraret. Ad Diaconum etiam attinet, tamquam Episcopi oculum, pervcstigare, quinam in urbe pie, & religiose, quiue secus uitam traducat: qui ad sacrificium, & concionem statis temporibus conueniat, qui rursus non conueniant: usicum de omnibus Episcopum certiorem fecerit, ille uel priuatim unumquemque hortari, admonere, uel palam corrigere,&obiurgare possit, utile magis profecturum esse intellexerit. Catechumenorum etia nomina recitare dcbet, & cos, qui ordinis sacramento initiandi sunt , ante Episcopum statuere. Licet ei praeterea, si absit Episcopus & sacerdos, euangeliu explanare, non tamen e superiori loco, ut intelligatur hoc eius proprium munus non esse. Quanta uero diligentia adhibenda sit, ne quis eo munere indignus ad hunc ordinis gradum ascendat, Apostolus osten- dit, cum ad Timotheum Diaconi mores, uirtutem ,& integritatem exposuit. Hoc idem satis etiam declarant ritus,& solemnes caerimoniae,quibus ab Episcopo consecratur. Pluribus enim de sanctioribus precibus ad Diaconi, quam ad Subdiaconi ordinationem utitur Episcopus, & alia addit sacrarum uestium ornamenta. Praeterea, manus .ei imponiu quod quidem ab apostolis iactitatum esse legimus, cum primos Diaconos instituerunt. Deniquc euangelioru librum ei tr dit his uerbis: Accipe potestatem legendi euagelium in ecclesia Deiram pro uiuis, quam pro defunctis, in nomine Domini Tertius,

Omniumque sacrorum ordinum summus gradus est sacerdotium: qui uero illo praediti sunt, eos ueteres Patres duobus nominibus uocire solent . interdum enim presbyteros appellant, quod graece seniores signiscar, non solum propter aetatis maturitatem, quae huic ordini maxime necessaria est: sed multo magis propter morum grauitatem, doctrinam, & prudcntiam. ut enim scriptum est , Sciam Sap. ctus uenerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata cani autem sunt sensus hominis, &aetas senectutis uita immaculata. Interdum uero sacerdotes uocant, tum quia Deo consecrati sunt,tum quia ad eos pertinet sacramenta administrare, sacra que res, & diuinas tractare. Sed quoniam duplex sacerdotium in sacris litteris describitur,alterum intcrius,alterum externum; utrumque distinguendum est; ut, de quo hoc loco intelligatur, a Pastoribus explicari possit. Quod igitur ad interius sacerdotium attinet, omnes fideles, postquam salutari aqua abluti sunt, sacerdotes dicu-tur, praecipue uero iusti, qui spiritum Dei habent,&divin. ae gratiae beneficio Iesu Christi, summi sacerdotis, uiua membra effecti sunt hi enim

SEARCH

MENU NAVIGATION