장음표시 사용
211쪽
hi enim fide, quae charitate instam matur, in altari mentis suae spiria tuales Deo hostias immolant: quo in genere bonae omnes,& honestae actiones, quas ad Dei gloria reserunt, numerandae sunt. Quare Am. i. in Apocalypsi ita legimus: Christus lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo,&ficit nos regnum, d sacerdotes Deo,&patri suo. In quam sententiam ab apostolorum Principe dictum est: ipsi tamqualapides uiuisa peraedificamini domus spirituales, sacerdotium sanctum, osseretes spirituales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Chri sit,ia. ii stum. Et Apostolus nos hortatur, ut exhibeamus corpora nostra hostiam uiuentem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequiu.n strum. David item multo ante dixerat: Sacrificiu Deo spiritus contribulatus ; cor contritum, & humiliatum Deus non delpicies.Quae omnia ad interius sacerdotium spectare, facile intelligitur. Externuuero sacerdotium, non omnium fidelium multitudini, sed certis hominibus conuenit, qui legitima manuum impositione, solemnibusque sanctae Eccleuae caerimoniis instituti,&Deo consecrati, ad aliquod proprium, sacrumque ministerium adscribuntur. Hoc sacerdotii discrimen in ueteri etiam lege obseruari potest. nam de interiori Dauidem locutum esse, paulo ante demonstratum est. Extemni uero, nemo ignorare potest, quam multa Dominus Moisi,& Aaroni precepta dederit. Praeterca, urtiuersam leuiticam tribum ministerio templi adscripsit, ac lege cauit, ne quis ex alia tribu in eam sun,.ris, Lis Gonem se inserre auderen quare Ozias Rex lepra a Domino percusses,quod Merdotale munus usurpasset, arrogantiae, & sacrilegij sui grauissimas poenas dedit. Quia igitur eandem sacerdotii distinctionem in lege euangelica licet animaduertere, docendi erunt fideles, nunc de sacerdotio externo agi, quod certis hominibus attributuni est. Hoc enim latum modo ad ordinis sacramentu pertinet. Sacerdotis igitur munus est, Deo sacrificium secere, ecclesiastica secramenta administrare,quemadmodum ex consecrationis ritibus perspicitur. Nam Episcopus cum aliquem sacerdotem instituit, primum quidem anus ei, una cum omnibus iacerdotibus, qui adsunt,imponit: d inde stolam humeris componens, eam ante pectus in crucis formam componit: quo quidem declaratur, secerdotem uirtute indui ex alto, qua posui crucem Christi domini, &iugum suaue diuinae legis perserre, eamque non uerbis solum, sed uitae sinistis snae,&hon stissime actae exemplo tradere. Postea manus secro oleo inugit: tum uero calicem cum uino, & patenam cum hostia tradit, dicens: Accupe potestatem offerendi ucrificium Deo, Missasque celebrandi tam pro uiuis,
212쪽
pro uiuis, quam pro defunctis. Quibus caerimoniis, & uerbis inter pres, ac mediator Dei, & hominu constituitur: quae praecipua face dotis funissio existimanda est. Ad extremum uero, manibus iterum eius capiti impositis; Accipe, inquit, spiritum sanctum: quorum remiseris peccata, remittutur eis; &quorum retinueris, r-ntasiant; eique ccelestem illam, quam Dominus discipulis suis dedit, peccata retinendi, ac remittendi potestatem tribuit. Haec uero sunt sacerdotalis ordinis propria, &praecipua munera: qui tametsi unus est, uarios tamen dignitatis, & potestatis gradus habet. Primus est eorum, Jui sacerdotes simpliciter uocantur: quorum functiones hactenus eclaratae sunt. Secundus est Episcoporii, qui singulis episcopalibus praepositi sunt , ut non solum ceteros eccletiae ministros, sed ndelem Populum regant, & eorum taluti summa cum uigilatia, &cura pro-1piciat. Quare in sacris litteris Pastores ovium saepe appellatur: qu rum munus, &ossicium Paulus descripsit, ut in Apostolorum Achis legimus, in ea cocione, quam ad Ephesius habuit. Itemque a Petro, apostolorum Principe, diuina quaedam episcopalis ministerii regula 'tradita est: ad quam si Episcopi actiones suas dirigere studeant, dubitandum non erit, quin Pastores boni & sint,& habeantur.Sed iidem Episcopi & Potifices dicuntur, accepto ab ethnicis nomine, qui Principes sacerdotia, Pontifices appellare cosueuerunt.Tertius gradus est Archiepiscoporii, qui pluribus Episcopis praesunt: qui Metropolitani etiam uocatur, quod illarum urbium antistites sint, quae tamquamatres habeatur illius prouinciae quare superiorem, qua Episcopi,iocum,& ampliore potestate habent, tametsi ab Episcopis ordinatione nihil disserunt. In quarto gradu Patriarchae collocatur, idest primi, supremiq. Patres. Olim in uniuersa Ecclesia, praeter summum Romanum Pontiquatuor tatum Patriarchae numerabantur,neq. Omnes tamen dignitate pares. nam Constatinopolitanus, etsi ad eum post omnes alios hic honos delatus est, tamen ob imperii maiestate istiorem locum obtinuit. Proximus est Alexadrinus, cuius ecclesiam Marcus euagelista iussu Principis apostolorum findauit. Tertius Antiochenus, ubi Petrus sede primo locauit. Extremum gradu habet Hieroselymitanus, qua ecclesiam Iacobus, stater Domini, rexit. Praeter hos omnes, catholica Ecclesia Romanum Ponti Max.que in Ephesina Synodo Cyrillus Alexadrinus Archiepiscopum, totius orbis terrarum patrem, & Patriarcham appellat, semper uenerata est. cum enim in Petri apostolorum Principis cathedra sedeat, in qua usq. ad uitae fine
sedisse constat, senunum in eo dignitatis gradum, & iurisdictionis T ampli-
213쪽
amplitudinem non quidem ullis Synodicis, aut alijs humanis conastitutionibus, sed diuinitus datam agnoscit. mobrem omnium fidelium, de Episcoporum, ceterorumque antistitum, quocumque illi munere, S: potestate praediti sint, pater, ac moderator uniuersali Ecclesiae, ut Petri successor, Christique domini uerus, & legitimus Vicarius prasidet. Ex his itaque Pastores docebunt, &quae sint e clesiasticorum ordinum, ac graduum praecipua munera, & iunctiones ,& quis huius sacramenti minister sit. constat enim, ad Episse pumeam administrationem pertinere: quod etia sanctarum litter runa auctoritate, certissima traditione, omni u Patrum testimonio, Conciliorum decretis, sanctae Ecclesiae usu,& cossietudine ficile erit comprobare. Quamuis autem nonnullis Abbatibus permissum sit, ut minores, & non sacros ordines interdit administrent: tamen hoc proprium Episcopi mu nus esse nemo dubitat, cui uni ex omnibus, praeterea nemini, licet reliquis ordinibus, qui maiores,& sacri dicuntur, initiari. Nam Subdiaconos, Diaconos, & Sacerdotes, unus tantum Episcopus ordinat: Episcopi ex apostoloru traditione, quae perpetuo in Ecclesia custodita est, a tribus Episcopis consecrantur. Sequitur nunc, ut explicetur, quinam ad hoc sacramentum, inprimisque ad sacerdotalem ordinem apti sunt,&quae in eis potiss- inum requiratur. Ex hoc enim dissicile no erit statuere, quid in alijs ordinibus dadis, pro cuiusq. ossicio,& dignitate obseruare oporteat. Maximam autem in hoc sacramento cautionem adhibedam esse, ita colligitur, quod cetera gratiam ad illorum sanctificatione, & usum tribuunt, a quibus percipiuntur: at uero qui sacris initiantur, ob ea rem caelestis gratiae participes fiunt, ut eorum ministerio, Ecclesiae, atque adeo omnium hominum saluti consulatur. Ex quo factum eo se intelligimus, ut statis tantummodo diebus, quibus etiam solsinnia ieiunia ex uetustissimo catholicae Ecclesiae more indicuntur, ordinationes fiant: ut scilicet fidelis populus eiusmodi sacrarum rerum ministros piis, & sanctis precationibus a Deo impetret, qui ad tanti ministerii potestatem recte,& cum Ecclesita utilitate gerendam aptiores esse uideantur. Primum itaque in eo, qui sacerdos creandus est, uitae, & morum integritas comendetur magnopere Opo
tet ; non solu quia, si alicuius mortiferi peccati coscius se initiari curet, uel etia patiatur, nouo se, & maximo scelere obstringit ; sed etia, quia uirtutis, & innocentiae lume aliis praeferre debet. Ea de re quid Apostolus Tito,& Timotheo praecipiat, Pastoribus declarandu erit:&simul illud docendum, ea corporis uitia, quae in ueteri lege ex Domini .
214쪽
Do inini praescriptione aliquem ab altaris ministerio excludebant, in euangelica lege ad animae uitia praecipue trans serenda esse. Quare sanctam illam con suetudine in Ecclesia seruari animaduertimus, ut qui sacris initiandi sunt, prius paenitentiae sacrariaento conscientiam purgare diligenter studeant. Praeterea in facerdote non solum ea cognitio requireda est, quae ad sacram ctorum usum, & tractatio nem pertinet; sed etiam sacrarum litterarum scientia ita instructum
esse oportet, ut populo Christianae fidei mysteria, & diuinae legis praecepta tradere, ad uirtutem, & pietatem incitarc , a uitiis reuocare fideles possit. Sacerdotis cnim duo sunt munera: quorum altersi est, ut sacramenta rite conficiat, & administret: alterum, ut populum fidei suae com missum, iis robus, & institutis, quae ad salutem necesi seria sunt, erudiat. Malachias enim ita testatur: Labia sacerdotiscu-uodient scientiam, & legem rcquirent ex ore eius: quia angelus Domini exercituum est. Vtigistr in horuni altero, si mediocri cogni- i , tione sit ornatus, praestare, quod debet, possit; alterum certe non
uulgarem , sed exquisitam potius doctrinam desiderat: quamuis
aeque ab omnibus sacerdotibus semina reconditariun rerum scientia non exigatur, sed quae ad fit scepti ossicii, ministerii sumstio
nem unicuique satis esse possit. Pueris autem, &sariosis, uel amentibus, quod usu rationis carent, hoc sacramentum dandum non est: quamuis, si iis quoque adiministraretur, sacrameti characterem in eorum animam imprimi, certo credendum sit. Qui uero aetatis annus in singulis ordinibus sit expectandus, ex sacri Tridetini Con- Traian. SP. cilii decretis ficile erit cognoscere. Excipiuntur etiam serui: neque
enim diuino cultui dedicari debet, quino suis iuris, sed in alterius potestate est: viri praeterea sanguinum, & homicidae, quia ecclesia- .stica lege repelluntur, atque irregulares sunt: spurii quoque, &ii omnes, qui ex legitimis nuptiis non sunt procreati. Decet enim, ut qui ris addicuntur, nihil in se habeant, quo ab aliis merito contemni, ac despici posse uideantur. Ad extremum etiam admitti non debent, qui aliquo insigni corporis uitio deformes, aut man- , ci sunt: ea enim foeditas,& debilitatio tum offensionem habet, tum
uero sacramentorum administrationem impediat, necesse est. Sed iam his rebus cimositis, superest, ut Pastores doceant, qui ne prolari, sint huius sacramenti effectus. Constat uero, quamuis ordinis sa- suram tuorcramentum, ut antea dictum est, maxime ad Ecclesiae utilitatem,
α pulchritudinem spectet, tamen in eius quoque anima , qui sacris initiantur , sanctificationis gratiam esticere ; qua idoneus,
215쪽
habilisque ad recte munus suunt fungendum, sacramentaque administranda reddatur: quemadmodum etiam baptismi gratia quilibet ad alia sacramenta percipienda aptus reicitur. Aliam quoque gratii hoc sacramento tribui perspicuum est, praecipuam uidelicet potest tent, quae ad sanctissimum Eucharistiae sacramentum refertur, in s cerdote quidem plenam, & perfecta, ut qui Domini nostri corpus,&sanguinem unus potest conficere, in aliis uero inferiorum ordianum ministris maiorem, minoremue, quo quisque ministerio suo magis, minusue ad altaris sacramenta accedit. Atque haec etiam character spiritualis dicitur; quod qui sacris imbuti sunt, interiori quadam nota, animae imprella, ab aliis fidelibus distinguantur, ac diuino cultui mancipentur. ad quam Apostolus uidetur spectasse, cumis i. . ad Timotheum est: Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
. adrim. i. Et alibi: Admoneo te, ut resistites gratiam Dei, quae est in te, perimpositionem manuum mearum. Haec de ordinis sacramento satis dicta sint . potiora enim tantum rerum capita Pastoribus tradere
professi sumus, ut illis fidelis populi docendi, & in Christiana piet
te erudiendi argumenta suppeditarent.
vourAM Pastoribus beata &perfecta Christiani populi uita proposita esse debet, iis quidem maxime optandum esset, quod Apostolus se cupere ad Corinthios scribebat
.iacmν. his uerbis: Volo omnes homines esse sicut me ipsem: nimirum, ut omnes continentiae uirtutem sectarentur: nihil enim beatius in hac uita fidelibus potest contingere, quam ut animus, nulla mundi cura distractus, sedataque, &restincta omni carnis libidine, in uno pietatis studio, & caelestium rerum cogitatione conquiescat. Sedicis. . quoniam, ut idem Apostolus testatur, unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius uero sic; & matrimonia masnis, & diuinis bonis ornatum est, ita ut intes alia catholicae E Dis.1. clesiae sacramenta uere,& profrie numeretur; ac Dominus nuptiarum celebritatem praesentia rua honestarit: satis apparet, eius d ctrinam tradendam esse; cum praesertim liceat animaduertere, tum sanctum Paulum, tum apostolorum Principem, quaenon solum ad dignitatem, sed etiam ad ossicia matrimonii pertinebat, pluribus A locis
216쪽
locis accurate scripta reliquisse. Diuino enim spiritu amsi optime intelligebant, quanta, & quam multa commoda ad Christianam societatem peruenire possent, si fideles matrimonii sanctitatem cognitam haberent, de inuiolatam seruarent; contra uero, ea ignorata,
uel neglecta, plurimas, maximasque calamitates, &detrimenta in Ecclesiam importari. Primum itaque matrimoni j natura, &ui se plicanda est. nam cum uitia saepe honesti similitudinem gerant ;c uere oportet, ne fideles, filia matrimonii specie decepti, turpitudine,& laeseriis libidinibus animam commaculent: cuius rei declarandae causa, a nominis significatione ordiendum est. Matrimonium ab eo dicitur, quod femina iccirco maxime nub re debet, ut mater fiat si uel quia prolem concipere, parere, educare, matris munus est. Coniugium quoque a coniungendo appellatur; quod legitima mulier cum uiro quasi uno iugo adstringatur. Praet rea nuptiae, quia, ut inquit sanctus Ambrosus, pudoris gratia puellae se oonuberent: quo etiam declarari uidebatur, uiris obedientes, subiectasque esse oportere. Ita uero ex communi theologorum sententia definitur: Matrimonium est uiri, & mulieris maritalis colunctio inter legitimas personas, indiuiduam uitae consuetudinem retinens. cuius definitionis partes ut planius intelligantur, docendum est, quamuis haec omnia in perino matrimonio in sint, consensus uidelicet interior, pactio externa, uerbis expressa, obligatio, & uinculum, quod ex ea pactione essicitur, & coniugum copulatio, qua matrimonium conrum matur; nihil horum tamen matrimoni j vim& rationem proprie habere, nisi obligationem illam, & nexum, quieoniunctionis uocabulo significatus est. Additur uero, Maritalis, quoniam alia pactionum genera, quibus uiri, & mulieres obligantur, ut sibi mutuam operam praestent, uel pretii, uel alterius rei in se, prorsus aliena sint a matrimonii ratione. Sequitur deinde, Inter legitimas personas: quoniam qui a nuptiarum coniunctione logibus omnino exclusi runt, ij matrimonium inire non possunt; neque, si ineant, ratum est. exempli enim gratia: qui intra quartum gradum propinquitate coniuncti sint, puerque ante decimum quartum annum, aut puella ante duodecimum, quae aetas legibus constituta est, ad matrimonii iusta se dera ineunda apti esse non possunt. Quod uero extremo loco positum est, indiuiduam uitae consuetudinem retinens; indiffosubilis uinculi naturam declarat, quo uir,&uxor colligantur. Exijs igitur patet, matrimoni j naturam,&rationem in uinculo illo consistere. Nam quod aliae claris-
217쪽
simorum roruin definitiones hoc uidentur consensiti tribuere; ut, cum dicunt, coniugium esse consensum maris,& seminari hoc ita accipiendum est, consensum ipsuin matrimonii causam essectri .e .m . cemeta: quod Patres in Concilio Florentino docuerunt. etenim obligatio, & nexus oriri non potest, nisi ex consensu, dc pactione sed illud maxime necessarium est, ut consenses uerbis, quae prae vens tempus significant, exprimatur . neque enim matrimonium est simplex donatio, sed mut pactio : atque ita fit, ut consensus alterius tantum , ad matrimonium coniungendum satis esse non possit, sed duorum inter se mutuum esse oporteat . atqui ad declarar dum mutuum animi consensum uerbis opus esse, perspicuum est. Si enim ex interiori tantum consensu sine aliqua externa signisc tione matrimonium constare posset, illud citam sequi uideretur,
ut, cum duo, qui disiunctissimis & maxime diuersis in locis essent,
ad nuptias consentirent, antequam alter alteri uoluntatem suam uel litteris, uel nunciis declarasset, ueri,&stabilis matrimonii lege coniungerentur: quod tamen a ratione, & sanctae Ecclesiae consu tudine,&decretis alienum est. Recte autem dicitur oportere, ut consensus uerbis exprimatur, quae praesentis temporis lignificationem habeant. nam, quae futurum tempus indicant, matrimonium
non coniungunt, sed spondent. deinde, quae iatura sunt, nondum esse perspicuum est: quae uero non sunt, parum, uel nihil firmi, aut stabilis habere existimandum est. Quare nondum connubii ius in eam mulierem quisqualia habet, quam se in matrimonium ducturuesse pollicetur; neque statim ab eo impletum est, quod se iacturum promisit. tametsi fidem praestare debet: quod si non ficiat, uiolatae
fidei reus esse covincitur. At uero qui matrimonii isdere alteri tu gitur, quamuis postea paeniteat, tamen, quod fictum est, mutare, irritumue, & infostum reddere no potest . Cum itaque coniugii ota
ligatio nuda promissio non sit, sed eiusmodi abalienatio, qua re ipsa uir mulieri,& uicissim mulier uiro corporis sui potestatem tradit; iccirco necesse est, uerbis, quae praesens tempus designant, matrimonium contrahi: quorum uerborum uis, postquam etiam enunciata sint, permanet, uirumque, & uxorem indissolubili uinculo constrictos tenet. sed uerborum loco tum nutus, & signa, quae intimum cosensum aperte indicent, satis ad matrimonium esse possunt: tum ipsa etiam taciturnitas, cum puella propter uerecundiam no r
spodet, sed pro ea paretes loquuntur. Ex iis igitur Parochi fidelibus tradent, matrimonii naturam, & uim in uinculo, & obligatione
218쪽
stam esse; ac praeter consensum, eo, quo dictum est, modo e tres.sum, ut uerum matrimonium existat, concubitum necessario non requiri. nam & primos parentes ante peccatum, quo tempore nulla inter eos carnis copula intercesserat, ut Patres rellantur, uero matri.
monio iunctos fuisse plane constat. bare a sanctis Patribus dictum cst, matrimonium non concubitu, sed consensu existere: quod etsi a sancto Ambroso in libro de Virginibus repetitum legimus. Iam uero, hisce explicatis, illud docendum crit, matrimonium duplicem rationem habere. Nam uel ut naturalis coniunctio, con. iugium enim non ab hominibus inuentum, scd a naturaὶ uel ut sacramentum, cuius uis naturalium rerum condicionem superat, considerandum est. ac quoniam gratia naturam perficit neque prius
quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale in rei
ordo postulat, ut de matrimonio, ut natura constat, & ad naturae officium pertinet, prius agendum sit: tum uero, quae illi, ut sacramentum est, conueniunt, explananda erunt. In primis itaque docendi
sunt fideles, matrimonium a Deo institutum esse. scriptum est enim in Genesi: Masculum,& feminam creauit eos, benedixitque illis Deus, &ait Crescite, & multiplicamini: &, Non est bonum homunem esse solum, Sciamus ei adiutorium simile sibi. Ac Paulo post: Adae uero non inueniebatur adiutor similis eius: immisit ergo dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis et iis, S repleuit carnem pro ea,&aedificauit dominus Deus costain, quam tulerat de Adam, in muliere, & adduxit eam ad Ada; dixitque Adam; Hoc nunc os ex ossibus meis, & caro de carne meae haec uocabitur virago, quoniam de uiro sumpta est . quamobrem relinquet homo patrem suum, & matrem, &adhaerebit uxori suae ;& erunt duo in carne una. Quae, ipso Domino auctore apud sanctu Matthaeum,ostedunt matrimoniu diuinitus institutum esse. Neque uero Deus matrimonium tantummodo instituit, uerum, ut sancta Tridentina Synodus declarat, perpetuum etiam, & indissolubilein nodum ei addidit: siquidem Saluator ait; Quod Deus coniunxit, homo non separet. Quamuis enim matrimonio, quatenus naturae est ossicium, conueniat, ut distatui non possit; tamen id maxime fi
quatenus est sacramentum . qua ex re etiam in omnibus, quae naturae lege eius propria sunt, summam perfectione consequitur. tamen&prolis educandae studio,&alijs matrimonij bonis repugnat, ut
eius uinculum di lubile sit. Quod uero a Domino dictum est: Crescite, & multiplicamini ; id eo spectat, ut, cuius rei causa matrui: T monium
219쪽
moni uni institutum erat, declaret, non ut singulis hominibus ne. cessitatem imponat. nunc enim, aucto iam humano genere, non solum ulla lex uxorem ducere aliquem non cogit, sed potius uirginitas summopere comendatur, & unicuique in sacris litteris suadetur, ut quae matrimonii statu praestantior sit, maiorem'. in se persectio-
Mob.is. nem, sanctitatem contineat: Dominus enim Saluator nosteritat .ad Cor. 7. docuit; Qui potest capere, capiat: & Apostolus est; de Virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam mi 1ericordiam consecutus, ut sim fidelis. Matii, a Sed quibus de causis uir,& mulier coniungi debeant, explicananuibus μα- dum est. Prima igitur est, haec ipsa diuersi sexus naturae instinctu ex M secietas, mutui auxilii spe conciliata; ut alter alterius ope adiutus, uitae incommoda sicilius ferre, & senectutis imbecillitatem sit stentare queat. Altera est procreationis appetitus, non tam quidem ob eam re, ut bonorum, & diuitiarum heredes relinquantur, quam ut uerae fidei, & religionis cultores educentur: quod quidem in xime sanctis illis Patriarchis, cum uxores ducerent, propositum sitisse, ex sacris litteris satis apparet . quare Ailselus, cum Tobiam admoneret, quo pacto mali daemonis uim posset repellere; ostendam, inquit, tibi, qui sunt, quibus praeualere potest daauonium. ij naque, qui coiugium ita suscipiunt, ut Deum a se, & a sua mente excludant,&siae libidini ita vacent, sicut equus, de mulus, quibus non est intellectus, habet potestatem daemonium seper eos. Deinde sabiectu Accipies uirginem cum timore Domini, amore filiorum magis,
quam libidine ductus; ut in semine Abrahae benedictionem in filiis
consequaris. Atque una etiam haec causa fuit, cur Deus ab initio matrimonium instituerit . quare fit, ut illorum sit scelus grauissimum, qui matrimonio iuncti, medicamentis uel conceptum impediunt, uel partum abigunt. haec enim homicidarum impia conspiratio existimanda est. Tertia est, quae post primi parentis lapsum ad alias causas accessit; cum propter iustitiae, in qua homo conditus erat, amissionem, appetitus rectae rationi repugnare coepit; ut scilicet, qui sibi imbecillitatis suae conscius est, nec carnis pugnam uult ferre, matrii incor.'. monii remedio ad uitanda libidinis peccata utatur. de quo ita Apostolus scribit: Propter Arnicationem unusquisque suam uxorem habeat,& unaquaeque suum uirum habeat. Ac paulo post,cum docuis.set, interdum orationis causa a matrimonii debito abstinedum esse, subiecit: Et iterum reuertimini in id ipsum, ne tentet uos Satanas. - propter incontinentiam uestram. Hae igitur sunt cauta, quarum
220쪽
aliquam sibi proponere quisque debet, qui pie, & religiose, ut sanctorum filios decet, nuptias uelit contrahere. mod si ad eas causas alia ctiam accedant, quibus homines induisti, matrimonium ineat, 'atque inlaabendo uxoris delectu, hanc illi praeponant, ut heredis relinquendi desiderium, diuitiae, serinae, generis splendor, morum similitudo huiusmodi sane rationes damnandae non sunt, cum matrimonii sanctitati no repugnent. neque enim in sacris litteris Iacob Patriarcha reprehenditur, quod Racnelem, eius pulchritudine ill coi., y ctus, Liae praetulerit. Haec de matrimonio, ut naturalis coniunctio
est, docenda erunt: ut autem sacramentum est, explicare oportebit, eius naturam multo praestantiorem esse, & omnino ad altiorem finem referri. Quemadmodu enim matrimonium, ut naturalis coniunctio, ad propagadum humanum genus ab initio institutum est: ita deinde ut populus ad ueri Dei, & Sahiatoris nostri Christi cultu, & religionem procrearetur, atque educaretur, sacramenti dignitas illi tributa est. Cum enim Christus dominus uellet arctissimae illius necessitudinis, quae ei cum Ecclesia intercedit, suaeque erga nos immensae charitatis certum aliquod signum dare, tanti mysterii diuinitatem hac potissimum maris, & seminae sancta coniunctione d clarauit. quod quidem aptissime factum esse, intelligi ex eo potest, quod ex omnibus humanis necessitatibus nulla inter se homines magis, quam matrimonii uinculum constringit; maximaque inter se uir, & uxor charitate, dc beneuolentia deuincti sunt. atque icci co fit, ut frequenter sacrae litterae nuptiarum similitudine diuinam hane Christi,& Ecclesiae copulatione nobis ante oculos proponant. Iam uero, matrimonium sacramentum esse, Ecclesia, Apostoli Matrimis auctoritate confirmata, certum, d exploratum semper habuit: ita enim ad Ephesios scribit: Viri debent diligere uxores suas, ut com tale Hegis pota sua. .i suam uxorem diligit, se ipsum diligit. nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit, &Quet eam, sicut &Christus Ecclesiam: quia inebra sumus corporis eius, de carne eius,& de ossibus eius. Propter hoc relinquet homo patrem, & matrem suam, & adhaerebit uxori suae & erunt duo in carne una. Sacramentum hoc in num est; ego autem dico in Christo, & in Ecclesia. Nam quod inquit, Sacrametum hoc magnum est; nemini dubium esse debet ad matrimonium referendum esse: quod scilicet uiri, &mulieris coniunctio, cuius Deus auctor est, sanctissimi illius ii incu 'li, quo Christus dominus cum Ecclesia coniungitur, sacram&um, idest sacrum signum sit. Atque hanc esse eorum uerborum propria,