Catechismus, ex decreto Concilij Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

am Catechismus

Aegyptum descenderent, uerum praemisit, cuius prudentia & illi,& Aegypti j fame liberarentur. In Aegypto uero ea illos benignit

te complexus est, ut, repugnante, Sincumbente ad illorum perniciem Pnaraone, mirum in modum augerentur: & cum ualde afflugerentur, ac tamquam serui durissime tractarentur; ducem Molem excitauit, qui eos in manu potenti educeret. huius praeciaeue liberationis, initio legis meminit Dominus his uerbis: Ego sum dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo seruitutis. Ex his uero illud maxime Parocho animaduertendum est, unam ex uniuersis nationibus a Deo delectam esse, quam populum uocaret suum, & cui se cognoscendum,& colendum praeberet; non quod ceteras iustitia, aut numero uinceret, quemadmodum Hebraeos monet Deus; sed quod ipsi Deo sic placuit; potius ut gentem exiguam, & inopem augeret, & locupletaret, quo cius potentia, &bonitas notior apud omnes esset,&illustrior. Cum igitur ea esset illorum hominum condicio, ijs conglutinatus est,& hos amauit; ita

ut, cum esset Dominus caeli, & terrae, non confunderetur uocari Deus eorum, quo ceteras gentes ad aemulationem prouocaret, usi

perspecta Israelitarii felicitate, omnes homines ad ueri Dei cultum sese conserrent: quemadmodum etiam Paulus testatur, se, gentium se licitate proposita,&uera Dei cognitione, qua eas instruxerat, ad aemulationem carnem suam prouocare. Deinde fideles docebit, Deum Hebraeos patres diu peregrinari passum esse, posteros etiam durissima seruitute premi, diuexarique permisisse, ob eam rem, uti doceretur, amicos Dei fieri, non nisi mundi inimicos, ac perc-srinos in terris , itaque in Dei familiaritatem sicilius recipi, si nihil omnino nobis sit commune cum mundo: tum uero , ut ad Dei cultum translati intelligeremus, quanto feliciores demum sint ij, qui Deo, quam qui mundo seruiunt: cuius rei nos scriptura commonet: inquit enim ; Ueruntamen seruient ei, ut sciant distantiam seruitutis meae,& seruitutis rcgni terrarum. Praeterea, exilicabit, post amplius quadringentis annis Deum promissa praestitis te, ut ille populus side, ac spe aleretur. Alumnos enim suos Deus a se perpetuo pendere uult, atque in eius bonitate omnem spem suam collocare; ut in primi praecepti explanatione dicetur. Postremo, locum, ac tempus notabit, quibus hanc legem Populus Israel a Deo accepit; nempe, postquam ed uetus ex Aesypto in desertum uenit; ut beneficii recentis memoria allectus,&loci asperitate, in quo uersabatur, deterritus, ad accipiendam legem aptior redderetur: homines enim

232쪽

Ad Parochos. Ni

ijs maxime deuinciuntur, quorum beneficentia experti sunt ; atque ad Dei praesidium confugiunt, cum se omni spe humana destitutos esse agnoscunt. Ex quo licet intelligere, fideles ad complectendam caelestem doctrinam eo propensiores esse, quo se magis a mundi illecebris,& carnis uoluptatibus abstraxerint; sicut per Prophetam scriptum est; Quem docebit scientiam, & quem intelligere iaciet auditum Z ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Enitatur itaque Parochus, &, quantum potest, efficiat, ut fidelis populus haec uerba semiser in animo habeat; Ego sum dominus Deus tuus: ex quibus inteligent, legislatorem se creatorem habere, a quo & conditi sunt, &coseruantur: iureque illud usurpent; Ipse est dominus Deus noster;& nos populus pascuae eius, & oues manus eius. Quorum uerboruuehemens, & freques admonitio cam uim habebit, ut ad legem colendam fideles pr5ptiores reddantur,&a peccatis abstineant. Quod autem sequitur; Qui eduxi te de terra Aegypti, de domo seruitutis; etsi Iudaeis tantum uidetur conuenire, Aegyptiorum dominatu liberatis; tame, si interiorem salutis uniuersae rationem spectemus, multo magis ad Christianos homines pertinet; qui no ex Aegyptiaca seruitute, sed e peccati regione, & potestate tenebrarum a Deo crepti, atque in regnum filii dilectionis suae transsati sunt. cuius benencij magnitudinem intuens Hieremias praedixit illud; Ecce dies ueniet, dicit Dominus; & non dicetur ultra, Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti; sed uiuit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aquilonis, & de uniuersis terris, ad quas eieci eos, & r ducam eos in terram suam, quam dedi Patribus eorum. ccce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus,&piscabuntur eos: de

quae sequuntur. Pater cnim indulgetissimus per filium suum filios, qui erant dispersi, congregauit in unum; ut iam non ut serui, peccato, sed iustitiae, serviamus illi in sanctitate, de iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Quare fideles omnibus tentationibus tamquam clypeum opponent illud Apostoli; Qui mortui sumus peccato, quo modo adhuc uiuemus in illo 3 iam non sumus Kostri, sed eius, qui pro nobis mortuus est,& resurrexit. Ipse est dominus Deus noster, qui nos suo sanguine sibi acquisiuit; quo modo peccare poterimus in dominum Deum nostrum ipsumque iterum cruci affi- fero Ut igitur uere liberi, & ea quidem libertate, qua nos Christus iberauit, sicut exhibueramus membra nostra seruire iniustitiae, ita exhibeamus seruire iustitiae in sanctificationem.

233쪽

aa 6 Catechismus

Priorem in Decalogo locum obtinere, quae ad Deum pertinent, posteriorem uero, quae ad proximum, docebit Parochus: quia corum, quae proximo pr. aestamus, causa Deus est. tum enim ex Dei

pr. ccepto proximum diligimus, cum propter Deum diligimus: ea uero si int in priori tabula descripta. Secundo loco in uerbis iis, quae proposita sunt, duplex contineri praeceptum ostendet: quorum alterum iubendi, alterum prohibendi uim habet. Nam quod

dicitum, Non habebis Deos alienos coram me; eam habet sentetiam coniunctain, me uerum Deum coles, alienis Diis cultum non adhibebis. In priori autem continetur praeceptum fidei, spei,& charitatis . nam cum Deum dicimus, immobilem, incommutabilem, perpetuo cundem manentem, fidelem; recte sine ulla iniquitate comemur; ex quo cius oraculis assentientes, omnem ipsi fidem, & auctoritatem tribuamus, necesse est: qui uero omnipotentiam, clementiam, & ad bene faciendum ficilitatem, ac propensionem illius considerat, poterit ne spes omnes suas non in illo collocare 3 At si bonitatis, ac dilectionis ipsius effusas in nos diuitias contemple tur, illum nepoterit non amareὶ Hinc est illud prooemium, Lincilla conclusio, qua in praecipiendo, mandandoque in scriptura utitur Deus; Ego Dominus. Altera autem praecepti pars illa est; Non

habebis Deos alienos coram me. qua loquendi formula legislator usus est, non quod satis explicata non esset haec sententia affirmatione praecepti in hunc modum; Me unum Deum coles : si enim Deus est, unus est: sed propter caecitatem plurimorum, qui olim Deum uerum se colere profitebantur, multitudinem tamen deorum um nerabantur: cuiusmodi inter Hebraeos ipses permulti fuerunt, qui, ut Helias eis obiiciebat, in duas partes claudicabant: quod &Samaritae secerunt, qui Deum Israelis,& deos gentium colebant. His explicatis, addendum erit, hoc esse praeceptum omnium primum,& maximum, non ordine tantum ipso, sed ratione, dignitate, pr stantia. Debet enim obtinere Deus apud nos infinitis partibus maiorem, quam domini, quam regis, charitatem,& auctoritatem. Ipse nos creauit, idem gubernat: ab eo in utero matris nutriti, a

que inde in hanc luce educti sumus: ipse nobis ad uitam, uictum q. res suppeditat necessarias. Peccant autem in hoc praeceptum, qui fidem, spem,&charitatem non habent: quorum peccatum latio sime patet. Sunt enim in hoc numero, qui in haeresim labuntur; qui non credunt ea, quae sancta mater Ecclesia credenda proponit;

234쪽

Ad Parochos. 22J

qui somniis, auguriis, ceterisque uanisii inis rebus fidem habent, qui de sua salute spem abiiciunt, nec diuinae bonitati c5fidunt ; qui

diuitiis tantum, qui corporis ualetudine, ac uiribus nituntur. quae fistus ab iis explicata sunt, qui de uitiis & peccatis conscripserunt. Verum illud etiam in huius praecepti explicatione accurate docen- M tilia Odum est, uenerationem, &inuocationem sanctorum, angelorum, mermone

ac beatarum animarum, quae caelesti gloria perstuuntur, aut etiam corporum ipsorum, sanctorumque cinerum cultum, quem sein

per catholica Ecclesia adhibuit, huic imi non repugnare. Quis

enim adeo demens est, qui, edicente rege, ne se prorcge quisquam ogerat, aut regio cultu, atque honore assici patiatur, continuo putet nolle rcgem, suis ut magistratibus honos deferatur Etsi enim angelos Christiani adorare dicuntur exemplo sanctorum ueteris test menti, non eam illis uenerationem adhibent, quam Deo tribuunt. quod si legimus interdum angelos recusafle, ne se homines uener, , ,

rentur; eo secisse intelligendum est, quod sibi cum honorem haberi nolebant, qui soli Deo deberetur. Spiritus enim sanctus, qui ait r. mi Tim i. Soli Deo honor, & gloria; idem praecepit, ut honore parentes, &seniores assiceremus. Sancti praeterea uiri, qui Dcum unum colebant, reges tamen, ut est in diuinis litteris, adorabant, idest supplices uenerabantur. Quod si reges, per quos Deus mundum gubernat, tanto honore assiciuntur: angelicis spiritibus, quos Deus ministros suos esse uoluit ,& quorum opera no modo ad Ecclesiae suae, sed etiam ad reliquarum rerum gubernationem utitur, quorumque ope maximis tum animae, tum corporis periculis quotidie libera- emur, etiam si se nobis in conspectum non dent, tanto maiorem ii norem non habebimus, quanto bra illae mentes dignitate regibus

ipsis antecellant Θ Adde charitatem, qua nos diligusiqua ducti pro iis prouinciis, quibus praesunt, ut ex scriptura iacile intelligitur, preces D serio. fundunt: quod etiam praestare iis, quorum sent ipsi custodes, nedubitandu quidem est: nostras enim preces Deo osterunt,& lacrymas. Quamobre in Evangelio docuit Dominus, pusillos scandalizandos no e quod angeli eorum in caelis,semper uident ficiem Patris, qui in caelis est. Inuocandi itaque sunt; quod & perpetuo Deum intuentur, & patrocinium clutis nostrae sibi delatum, libentissime suscipiunt. Extant diuinae scripturae testimonia huius inuocationis. Iacob enim ab angelo, quicum luctatus fuerat, petit, ut sibi cra. i,. benedicat, immo etiam cogit : se enim non dimissorum illum profitetur, nisi benedictione accepta: ncque solum sibi ab eo tribui,

quem

235쪽

c. 7.

228 Catechismus

ruem intuebatur, sed ab eo etiam, quem minime uidebat, tum cumixit: Angelus, qui cruit me de cunis malis, benedicat pueris istis. Ex quibus etiam colligi poterit, tantum abesse, ut sanctis, qui in Domino dormierunt, honore assiciendis, atque inuocandis, Msacris eorum reliquiis, cineribusque uenerandis, Dei gloria minuatur; ut eo maxime augeatur, quo magis hominum spein excitat, confirmat,& ad sanctorum imitationem cohortatur. quod ossicium Niceno altero, & Gangrensi, ac Tridentino conciliis,& sanctorum patrum aue oritate comprobatur. Quo autem sit ad refutandos eos instructior Parochus, qui huic ueritati aduersantur, sanctos Hieronymum contra Vigilantium, & Damascenum potissimum legati ad quorum rationem, quod caput est, accedit consuetudo ab apostolis accepta,& in Ecclesia Dei perpetuo retenta, & conseruata. cuius rei quis firmius, aut clarius requirat argumentum ditiinae scripturae testimonio, quae sanctorum laudes celebrax admirabiliter 3 Eritant enim quorundam sanctorum diuina praeconia, quorum laudes cum sacris litteris celebrentur, quid est, quod illis singularein honorem non habeant homines 3 Et si ob eam causam magis ctiam colendi,&inuocandi sint, quod pro salute hominum preces assidue ticiunt, multaque eorum incrito, & gratia in nos Deus confert beneficia. Si enim gaudium est in caelo super uno peccatore pontentiam agente; non ne etiam caelestes ciues, paenitentes adiuu bunt Z non ne rogati peccatorum ueniam &impetrabunt, de conciliabunt nobis Dei gratiam 3 Quod si dicatur, ut a nonnullis dicitur, superuacaneum esse sinctorum patrocinium, quod Deus sine interprete precibus nostris occurrat: has impiorum uoces illa sancti Augustini ficile conuincunt, multa Deum no concedere, nisi mediatoris, ac deprecatoris opera,& ossicium accesserit. Quod illustribus Abimelec,&Iob amicorum confirmatur exemplis: quorum peccata non nisi Abraham, & Iob precibus condonauit. Si uero etia eratur, fieri inopia,&imbecillitate fidei, ut tinctos internuncios,

S patronos adhibeamus: quid ad illud respondebunt Centurionis exemplum, qui uel in singulari illo fidei praeconio, quod dominus

Deus impertiuit, seniores tamen Iudaeorum ad Saluatorem misit, ut laboranti puero tautem impetrarent .Quare si fatendum est, unum nobis mediatorem propositum Christum dominum, qui scilicet unus nos per singuinem Patri caelesti reconciliauit,& qui,aete na redemptione inuenta, semel in sancta ingressus, pro nobis in te pellare non cessat: ex eo tamen nullo modo simul potest,quo mi usad

236쪽

Ad Parochos. 229

ad sanctorum gratiam confugere liceat. Nam s propterea subsidiis

sanctorum uti non liceat, quod unum Patronum nabemus I g s v MChristum; numquam id commisisset Apostolus, ut se Deo tanto studio fratrum uiuetium precibus adiuuari uellet. Neque enim minus uiuorum preces, quam eorum, qui in caelis sunt, sanctorum deprecatio, Christi mediatoris gloriam, & dignitatem imminuerent. Sed cui fidem non faciant & honoris, qui sanctis debetur, & patrocinii, quod nostri suscipiunt, mirabiles esse haeres ad eorum sepulcra,&oculis, & manibus, membrisque omnibus captis, in pristinum statum restitutis, mortuis ad uita reuocatis, ex corporibus hominum

eiectis daemoniis 3 quae non audisse, ut multi, non legisse, ut plurimi grauissimi uiri, sed uidisse, testes locupletissimi sancti Ambrosus,&Augustinus litteris prodiderunt. Quid multa si uestes, sudaria, sium bra sanctorum, prius quam e uita migrarent, depulit morbos, uiresque restituit: quis tandem negare audeat, Deum per sacros cineres, ossa, ceterasque sanctorum reliquias eadem mirabiliter efficere 3 Declarauit id cadauer illud, quod sorte illatum insepulcrum Helisei, eius tacto corpore, subito reuixit. Quod uero sequitur; Non ficies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in caelo,& quae in terra deorsum, nec eoru, quae sunt in aquis sub terra; Non adorabis ea, neque coles: quidam hoc alterum praeceptum existimantes, duo postrema ipsa unius praecepti ui contineri uoluerui; ut sanctus Augustinus illa extrema Avidens, haec ipsa uerba ad primum praeceptum pertinere uoluit. quam sententiam, quia in Ecclesia celebris est, libenter sequimur. Etsi in promptu ratio est illa uerissima, consentaneum fuisse, praemium, &poenam cuiusque cum primo praecepto colungi. Nec uero quis existimet, omnino pingendi, fingendi, aut sculpendi artem hoc praecepto prohiberi. nam inscripturis, iussu Dei, limulacra, & imagines effectas legimus, Cherubim, serpentis aenei. superest igitur, ut imagines ob eam rem uetitas interpretemur, ne quid simulacris, quasi dijs, coledis, de uero Dei cultu detraheretur . Duplici aute potissimum ratione, quod ad hoc praeceptum attinet, Dei maiestatem uehementer laedi perspiculi est; altera, si idola, &imagines, tamquam Deus, colantur, aut credatur inesse aliqua in his diuinitas, uel uirtus, propter qua sint colendae,

uel quod ab eis sit aliquid petendum, uel quod fiducia in imagini bus sit fingenda, uelutio ' fiebat agentibus, quae in idolis spem

suam collocabant, quod passim sacrae litterae reprehendunt: altera, siquis conetur diuinitatis formam aliquo artificio effligere, quasi X corporeis

O . . . Retu,

237쪽

ηo Catechismus

corporeis oculis conspici, uel coloribus aut figuris exprimi posse. Quis enim Deum, ut inquit Damascenus, qui sub aspectum non cadit, qui corporis expers est, qui nullis terminis circumscribi, nec ulla figura describi queat, possit exprimere 3 quae res in altera Nicona Synodo uberius explicatur. Praeclare igitur Apostolus, eos mu---r. tasse Dei incorruptibilis gloriam in similitudinem uolucrum, quadrupedum , ac serpentuin, dixit. haec enim omnia tamquam Deum uenerabantur, cum illi harum rerum imagines ponerent: quocirca M. ai. Israclitae, qui ante uituli simulacrum clamabat dii sunt Dij tui Istae qui te eduxerunt de terra AEgypti; idololatrae sunt appellati, quia M. i. . mutarunt gloriam suam in similitudinem uituli comedetis fenum. Cum igitur Dominus deos alienos coli prohibuisset, ut penitus idololatriam tolleret, imaginem diuinitatis ex aere duci, aut alia quavis materia fieri prohibuit: quod Isaias declarans inquit: Cui simile m . ij. secistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei 3 Atque in hoc praecepto hanc sententiam contineri, praeter sanctorum Patrum scripta, qui eam, quemadmodum in septima Synodo expositum eli, sicii

neuter. q. terpretantur, illa etiam Deuteronomii uerba satis declarant, ubi Moses, populum auertere ab idololatria cum uellet, aiebat: Non

uidistis iliquam similitudinem in die, qua locutus est uobis Dominus in Horeb de medio ignis. Quod sapientissimus legislator ideo, dixit, ne quo errore ducti, diuinitatis imaginem singerent, Deoque

debitum honorem rei creatae tribuerent. Nemo tamen propterea

contra religionem , Deique legem , quidquam committi putet, cum sanctissimae Trinitatis aliqua persona quibusdam signis exprimitur, quae tam in ueteri, quam in nouo testimento apparu runt. Nemo enim tam rudis est, ut illa imagine diuinitatem re

dat exprimi; sed illis declarari doceat Pastor proprietates aliquas, aut actiones, quae Deo tribuuntur i, ueluti cum ex Daniele pin- nolit r. gitur antiquus dierum in throno sedere, ante quem libri aperti sunt, Dei aeternitas, & infinita sapientia significatur, qua omnes hominum & cogitationes , & actiones, ut de iis iudicium serat, intuetur. Angelis etiam, tum humana species, tum alae assinguntur ; ut intelligant fideles, quam propensi sint in humanum ge--u b. t. nus, & tamquam parati ad ministeria Domini exequenda: omnes enim administratorii spiritus sunt propter eos, qui heredita capiunt salutis . Columbae uero finies, &linguae tamquam ignis in euangelio , & Actis apostolorum , quas Spiritus sanctit . - . proprietares significent, multo notius est, quam ut oporteat pluridus

238쪽

ribus uerbis explicati . At uero cum Christus dominus , eius lite sanctis lima, & purissima Mater, ceteriq. omnes sancti, humana prinditi natura, humanam speciem gesserint, eorum imagines pingi, atque honorari, non modo hoc praecepto interdictum non filii, sed etiam sanctum, &grati animi certissimum argumentum semper habitum est: quod &apostolicorum temporum monumenta,& incumenicae Synodi,& tot sanctissimorum, doctissimorumque Patrum inter se consentientiym scripta confirmant. Non solum autem licere in ecclesia ina ines habere,& illis honorem, & cultum adhibere, ostendet Parochus, cum honos, qui eis exhibetur, reseratur ad prototypa, uerum etiam maximo fidelium bono ad hanc usque diem

fictum declarabit; ut ex Damasceni libro, quem de imaginibus edidit,&septima Synodo, quae est secunda Nicena, hiatelligitur. Veruruia sanctissimum quodque institutum hostis humani generis suis P iee. η.r. audibus, & sellacijs deprauare contendit; si quid forte populo hac

in re peccatum fuerit, Parochus, Tridentini Concilii decretum secutus, quoad eius fieri poterit, studebit corrigere. ac decretum quide Triti. cim ipsum, cum res tulerit, populo interpretabitur; tum rudes, &qui imaginum ipsarum institu*um ignorant, docebit, imagines facias ad utriusque testamenti cognoscenda historiam, atque eius memoriam identidem renouandam: qua rerum diuinaruna memoria cxcitati, ad colendum, atque amandum ipsum Deum uehementius in inflammemur: samnorum quoque imagines in templis potitas demonstrabit, ut&colantur, Mexemplo inoniij, ad corum uitam, ac mores nos ipsos confirmemus.

Duo sunt in extrema parte huius praecepti diligenter explicanda. Primum est, quod etsi ob summum scelus praeuaricationis primi praecepti, atque hominum ad id committendum propensionem, apte hoc loco poena proponitur, communis tamen est omnium appendix praeceptorum. Omnis enim lex ad praecepta seruanda limmines poena, & praemio inducit. Hinc illae tam frequentes in sacris litteris, & crebrae Dei promissiones. ut enim innumerabilia pene testamenti ueteris testimonia praetermittamus, in euangelio scriptum est: Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Et Maiki .X ι alibi

239쪽

Catechismus

alibi: Qui sicit uoluntatein patris inei, qui in caelis est, ipse intra-.bit in regnum caelorum . tum illud : Omnis arbor , quae non sicit fruilium bonum, excidetur , &in ignem mittetur. ci; Omnis, qui irascitur statri suo, reus erit iudicio . atque alibi: Si non dimiseritis hominibus, nec pater uester dimittet uobis peccata uestra. Alterum est , quod longe alia ratione persecti; alia o nates homines hanc appendicem docendi sunt. Persectis enim, qui spiritu Dei aguntur, eique prompto de alacri animo parent, instar est cuiusdam laetissimi nuncii, & magnum argumentum propensae in eos diuinae uot inlatis. agnoscunt enim siti amantis imi Dei cura, qui nunc praemiis, nunc poenis ad sui cultum, & uenerationem homines prope compellat. agnoscunt eius immensam in se beneuolentiam, qui sibi imperare, suaque opera ad diuini nominis gloriam uti uelit. neque solum agnoscui, sed magna spe sunt, illum, cum, quod uult, iubeat, etiam daturum uires, quibus legi ipsius parere possint. At carnalibus, qui nondum spiritu seruitutis hi, rati sunt, magisque metu poenarum,quam amore uirtutis abstinenti peccatis, eius appendicissensus grauis&acerbus est. Quamobrei sunt piis exhortationibus subleuandi, re, quo lex spectat, quasi manu deducendi. Parochus autem, uoties alicuius explicandi prae cepti occasio inciderit, eadem haec sini habeat proposita. Carnalibus perinde tamen, ac spiritualibus, tuo in primis quasi aculei sunt admouendi, qui ad legem obseruandam hac ipsa in appendice positi, homines maxime incitent.. Nam quod Deus f rtis dicitur , ideo diligentius es h explicandum, quo caro saepe, tu. e terroribus diuinae comminationis minus commouetur, uarias sibi ipsa ratio- nes singit, quibus iram Dei effugere, ac propositam poenam uitaro possit: cui autem certo persuasum est, Deum Artem esse, illud in

Nili, s. gni Dauidis usurpat; clao ibo a spiritu tuo, & quo a iacie tua si giam 3 Eadem quoque diuinis interdum dissis a promissis, tantas nostium uires esse credit, ut ad sustinendum minime parem sese esse existimet. At firma, & stabilis fides nihil titubans, cum diuina ui ac

et uirtute nitatur, homines contra recreat, atque confirmat: inquit

enim: Dominus illuminatio mea, & salus me quem timebo Alter uero aculeus, zelus ipse diuinus est. nonnumquam enim homines putant Deum humana non curare, ne illud quidem, legem ipsiusseruemus, an negligamus: ex quo sequitur magna uitae confusio. cum autem Deum Eclotem credimus, eius rei meditatio ficile nos iii officio continet. Zelus uero, qui Deo tribuitur, nullam animi

significat

240쪽

significat perturbationem, sed diuinum illum altiorem, & cliarita

tem, qua Deus nullam a se animam patitur impune fornicata. quo quot autem ab co sernicantur, perdit. Est itaque Zelus Dci, tra lud- br. 3 alissima eius, sincerissimaque iustitia, qua anima filiis opinionibus, 'prauisque cupiditatibus corrupta repudiatur, &a Dcic5iustio tam-iquam adultera rcmouetur. At vero zelum hunc Dei sumis limum, ac dulcissimum experimur, cum summa eius, atque incredibilis in

nos uoluntas zelo ipso denaonstratur nec enim aut amor ardention inter homines, aut maior, arctiorque coniunctio, quam eorum

qui coniugio copulati sunt, reperitur. Igitur quam rios ualde dilia gat, ostendit Deus, cuna crebro lse, uel sponso, uel marito coparans, Zelotem uocat. Quainobrem doceat Parochus, hoc loco sic diuini cultus, atque honoris cupidos homines este debere, ut Zelantes, po alius quam amantes, iure dici possint illius exemplo, qui de seipie.

Zelo, inquit,tclatus. sum pro domino Deo mercituum: imnao uero Christum ipsum imitentur, cuius illud est: Zelus domus tuae com NU. os. dit me. Est autem commis alionis explicanda sententia, no inultos peccatores passurum Deum, scae eos uci inquam parcntem castis' turtam, uesta luam iudicetia acrj te ac stucrcineos animaduersuru. .

Obiod alio in loco significas Moles, Et scies, inquit, quia dominus Deat. Deus tuusti se est Deus ytis, &fidelis custodiens panu, &miseria cordiam diligentibus sch&his, quescustodiui prieceptaesus,in mille

generationes, & reddens odientibus se statim. & Iosue; Non potN AC, ritis, inquit, seruire Domino: Deus enim sanctus, & fortis aemulator cst, nec ignόscet sceleribus uelitis, atque peccatis: si di iniseritis Dominii; & seruieritis diis alienis, couerint se & iget uos, atquest buertet. Doccndus autem populus est, cominationis poenam ad tertiam, quartamque impiorum, & facinorosorum generationem I ertinere; non quod posteriores maiorum scelerum poenas semperuant.sed licet illi, liberique eorum impune inlcrint, non omnis ta men eorum posteritas iram Dei, poenamquc uitabit: quod Iosiae Regi accidit: huic enim, propter singularem pietatem, cumpcpcrcisset

Deus, dedissetquc, ut in pace in sepulcrum maiorum suorum in- α Parad. 3 .serretur; ne uideret coissequentium temporum mala, quae propter Manasis aut impietatem . Iudae ,&Hicrusalem erant euentura, Coae tortuo, posteros eius est ultio Dei consecuta, sic, ut ne filiis quidem Iosiae pepercerit. inia autem ratione haec legis uerba sententiae illi, quae et lapud Prophetam, non adiicrsentur; Anima, quae Eaeth. is. peccauerit, ipsa morietur; sancti Gregorii auctoritas, cum reliquis. X 3 omnibus

SEARCH

MENU NAVIGATION