Catechismus, ex decreto Concilij Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

244 Catechismus

ex eo percipitur, quod eo diligenter colendo, ad reliqua legis tuta

seruanda ficilius adducentur. Cum enim inter cetera, quae diebus festis praestare debent, necesse habeant, uerbi Dei audiendi causa, ad ecclesiam conuenire; cum edocti fuerint diuinas iustificationes, illud etiam consequentur, ut ex toto corde custodiant legem Domini. quamobrem saepissime sabbathi celebritas, cultusque praecipitur in sacris litteris, ut in Exodo, Leuitico, Deuteronomio, apud Isaiam, Hieremiam item, & Ezechielem prophetas uidere licct: quia bus omnibus in locis hoc de sabbathi cultu traditum cstpr. aeceptu. Monendi uero, Sc hortandi sunt Principes, & magistratus, ut in iis maxime, quae ad hunc cultum Dei retinendum, atque augendum pertinent, ecclesiae Praesides auctoritate sua iuuent, iubeantque populum , sacerdotum praeceptis obtemperare. Quod autem ad huius praecepti explanationem attinet, danda opera est, ut fideles doceantur , quibus rebus hoc praeceptum cum ceteris conueniat, qui busue disserat ab eis. hoc enim pacto causam ille, rationemque cognoscet, quare non sabbathum, sed diem Dominicum colamus, Ianctumque habeamus. Certa igitur illa differentia uidetur, quod reliqua Decalogi praecepta naturalia sunt, & perpetua, neque mutari ulla ratione possunt. quo fictum est, ut, quamuis lex Mossabrogata sit, omnia tamen praecepta, quae duabus tabulis continetitur, populus Christianus seruet. quod ideo fit, ton quia Moses ita iusserit, sed quod naturae conueniunt; cuius ui homines ad illa se uanda impelluntur. Hoc autem de sabbathi cultu praeceptum, si

statutum tempus spectatur, non fixum ,&constans est, sed muta bile; neque ad mores, sed ad caerimonias pertinet; neque naturale, quoniam non a natura ad id docti, aut instituti sumus, ut illo die potius, quam alio externum cultum Deo tribuamus: sed ex eo tempore quo populus Israeliticus a Pharaonis est seruitute liberatus, diem sabbathi ciduit. Tempus autem, quo sabbathi cultus tollem diis erat, illud idem est, quo ceteri Hebraici cultus, caerimoniaeque

antiquandae erant, morte scilicet Christi . nam cum illae caerimoniae sint quasi adumbratae im. agines lucis, & ueritatis; illud utique necesse erat, ut lucis acueritatis, quae Iesus Christus est, aduentu re moueretur. qua de rς sanctus Paulus ad Galatas ita scripsit, cum Mosaici ritus cultores reprehenderet; Dies obseruatis,& menses,& tein pora, & annos: timeo uos, ne serte sine causa laborauerim in uobis.

in quam etiam sententia scripsit ad Colosscnses, Et haec desisseretia.

252쪽

Conuenit autem hoc praeceptum cum reliquis, non ritu, & caerimoniis, sed quia aliquid nabet, quod ad mores naturaeque ius attineat nam Dei cultus, ac religio, quae hoc praecepto exprimitu r, a naturae iure existit; cum illud natura comparatum sit, ut aliquot horas intiis, quae ad Dei cultum pertinent, uersemur . cuius rci argumento est, quod apud omnes nationes, statas quasdam serias, eas ite publicas fuisse cernimus, quae sacris rebus, ac diuinis obeundis Erant consecratae. est enim naturale homini, ut is certum quoddam tempus necessariis rerum fianctionibus det, ueluti corporis quieti, δε- mno, & aliis eiusmodi rebus. & quemadmodum corpori, ita eadem naturae ratione factum est, ut menti aliquid etiam temporis conce deret, quo in Dei contemplatione sese reficeret . atque ita cum ali qua temporis pars esse debeat, quo res diuinae coluntur, cultusque Deo debitus tribuatur, hoc lane ad morum praecepta pertiri et 'quam ob causam apostoli ex illis septem diebus cum, qui primus est, ad diuinum cultum consecrare statuerunt, quem Dominicum diem dixere. nam & sanctus Ioannes in Apocalypsi, Dominici illai meminit:&Apostolus per una sabbathi, quae est dies Dominicus, ut sanctus Chrysostomus interpretatur, collectas fieri iubet: ut intelligamus, iam tum in Ecclesia diem Dominicum sanctum habutum esse. Iam uero, ut sciant fideles, quid eo die agere, a quibusue actionibus abstinere debeant; non alienum est, ut Parochus t tum praeceptum, quod in quattuor partes recte distribui potest, ad uerbum diligenter interpretetur. Itaque primum generatim proponat, quid iis uerbis praeteribatur, MEMENTO, v T DIEM sβB-. BATHI SANCTI pICE s. ob eam uero causam initio praecepti uesbum illud, Memento, apposite additum est, quod huius diei cultus ad caerimonias pertineat. Qua de re populus admonendus esse uidebatur, cuin naturae lex, etu aliquo tempore Deum religioni ritu colendum esse doceat, hoc tamen, quo potissimum die fieri deberet, non praescripsit. Praeterea fideles docendi sant, ex iis irem

bis modum & rationem colligi posse qua in tota hebdomada optiω sacere coveniat, ita scilicet, ut dic festum semper spectemus. quo die cum actionum,&operum nostrorum Deo quali reddessa r iiij sit: eiusmodi opera essiciamus, necesse est, quae neque Dei iudicio repudientur, neque nobis, ut scriptum est, in singultuni sivit, & in seru-

putu cordis. Postremo id docemuΠ, quod certe animaduertere de mus, no delaturas scilicet occasiones, quamobre nos huius pr. cce

253쪽

246 Catechissimus

uel spectaculorum, ludorumque studio ; quibus plerumque ab huius diei sanisto, religiosoque cultu abducimur. Seci iam ad id ueni mus, quod sabbathi significatione demonstratur. sabbathu, hebraucum nome, si latine interpretaris, cessatio dicitur. sabbathletare pro pterea cessare, & requiescere latino uocabulo appellatur. qua signi ncatione sectu est, ut sabbathi nomine dies septimus diceretur, qu cis., . niam, absoluta, persectiq. mundi uniuersitate, Deus ab omni opore, quod fecerat, requieuit: ita huc diem in Exodo Dominus uocat.

Postea uero non solum septimus hic dies, sed ob eius dignitatem ip sa etiam hebdomada eo nomine appellata est. in quem sensum pha -. R. risaeus apud sanctum Luci dixit: Ieiuno bis in sabbato. Atque hoc quide de sabbathi significatione. Sanctificatio autem sabbathi sacris in litteris cessatio est, quaesta corporis laboribus, & a negotiis, ut aperte ostendunt haec, quae sequuntur, praecepti uerba, NON OPE RABEIO S. nsque uero id solum significat, saliter enim satis fuisseo Muny. dicere in Deuteronomio: Obserua diem sabbathiὶ sed cum in eodo

loco addatur, v T sANCTI riCgs svM, hoc uerbo ostenditur,sabbathi diem religiosum esse, diuinisque actionibus, & sanetis rerum ossiciis cosecratum. Itaque diem sabbathi tum plene & perfecte celabramus, cum pietatis & religionis ossicia Deo praestamus: hocque plane sabbathum est, quod Istias delicatum appellat: quoniam festi dies sunt ueluti deliciae Domini, & piorum hominum. Quare si r ligioso huic sanehoq. sabbathi cultui, misericordiae adiungutur opcra, certe maxima sunt,&multa praemia, quae eodem capite nobis ιβ. s s. proponuntur. Itaque uerus ac proprius huius praecepti sensus eo spectat, ut homo & animo, & corpore in eam curam incumbat, ut st tuto aliquo tempore, a negotijs, corporisque laboribus feriatus , Deum pie colat, ac ueneretur. Altera uero praecepti parte demon stratur, diem septimum Dei cultui diuinitus dicatum esse .:nam ita

scriptum est: Ax DIEBvs OPERABERIs, ET FAUEs OMNIA OPERA TUA: SEPTIMO AUTEM DIE SABBATIIvM DOMINI De I TvI E T. quae uertami

cam sententiam referuntur, ut sabbathum Domino cosecratum in terpretemur, eique eo die religionis ossicia tribuamus, septimiunt

diem intelligamus signum esse quietis Domini, Hiς uero dies diui no cultui dicatus est: quia ludi populo minus exhediebat habere facultatem temporis arbitratu suo deligendi, ne forte Aegyptiorum sacra imitaretur. Itaque e septem diebus, ultimus ad Deum colen dum delectus est: quae quidem res elena mysterii est. Quare Domi. Ea . 1ο. nus in Exodo,dc apud Ezechiseni signum uociitzVidete itaque no e inquisi

254쪽

inquit, ut sabbathum meu custodiatis: quia signum est inter me & EMLat. uos in generationibus uestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. Itaque signum fuit, quod indicabat homines Deo se de dicare oportere, sanctosque eidem praebere, cum diem etiam uideamus ei dicatum esse: siquidem ille dies sanctus est, quod tum praeci pue sanctitatem & religionem homines colere debeant . Deinde sisnum est,& quasi monumentum conditae huius ad miradae uniuer . sitatis. Signum praeterea fuit Israelitaru memoriae traditum, quo admoniti, te Dei auxilio adurissimo Aegyptiacae seruitutis iugo solutos ac liberatos esse meminissent: id quod Dominus ostedit illis uerbis: Memento, quod & ipse seruieris in Aegypto, & eduxerit te in- Deuter. s. de dominus Deus tuus in manu serti, & brachio extento: iccirco praecepit tibi, ut obseruares diem sabbathi. Est simum item tu in spiritualis, tu in caelestis sabbati. Spirituale autem sabbatum in sancta quadam &mystica quiere consistit, nimirum, cu uetus homo Christo consepultus, ad uitam renouatur, atque in iis actionibus, quae Christianae pietati conueniunt, studiose se exercet. debet enim, qui

aliquando erant tenebrae, nunc autem lux in Domino sunt, ut lilii MED. s. lucis ambulare in omni bonitate, iustitia,&ueritate, neque commmunicare operibus inli uctuosis tenebraru . Caeleste uero labbathuest, ut ait D.Cyrillus, eum locu Apostoli tractans: Relinquitur crgo s. 1 irre.

sabbathismus populo Dei; ὶ illa uita, in qua omnibus bonis cu Chiisto uiuentes fiuemur, peccato radicitus extirpato, secundum illud; Non erit ibi leo, nec praua bestia illuc ascendo, sed erit ibi uia pura, I9. 3s.&uia sancta uocabitur: omnia enim bona in uisione Dei mens sanctorum adipiscitur. Quare fideles hortandi erunt his uerbis, & .i Pastore incitandi: Festinemu ingredi in illam requiem. Praeter diem Mueb. septimum habebat popul ps Iudaeus alios etiam festos, & sacros dies diuina lege constitutos, quibus maximorum bςneficiorum me in ria renouaretur. Placuit autem Ecclesiae Dei, ut diei sabbathi cultus, id celebritas in Dominicum transferretur diem . nam ut eo die pri inum lux orbi terrarum illuxit: sic Redemptoris nostri, qui ad uita .r: . . aeternam nobis aditum patefecit, resurrectione, quae eo die fuit, e tonebris ad lucem uita nostra reuocata est, unde ἐκ Dominicum diem

Apostoli dici uoluerunt. Solemnem praeterea hunc diem esse incaucris litteris animaduertimus, quod eo die mundi creatib initium habuit, quod spiritus sanctus apostolis datus sit. Alios autem dies secitas ab Ecclesiae initio,&consequentibus deinde temporibus apostoli, dc sancti Patres nostri instituerunt, ut pie de sancte Dei benefi-

255쪽

248 . Catechismus .

ciorum memoriam coleremus. Inter eos autem celeberrimi habenatur illi dies, qui ob redemptionis nostrae mysteria religioni cosecrati sunt, deinde qui sanctissimae Virgini matri, tum uero apostolis, ae martyribus, ceterisque sanctis cum Christo regnantibus dicantur: in quorum uictoria Dei bonitas & potetia laudatur, ipsis debiti honores tribuuntur, atque ad eorum imitationem fidelis populus in citatur. Et quoniam ad hoc pr. aeceptum serua dum, magnam uim calpsitus pars habet, quae illis uerbis expressa cst; Sex diebus operabo. ris; septimus aute dies sabbathum Dei est: Parochus debet illa par tem diligenter explicare. Etenim ex his uerbis colligi potest, fideles hortandos esse, ne otiosi &desides uitam traducant: sed potius apo ras Φ stolicae uocis memores, negotium suum quisque agat, &Operetur manibus suis, sicut ab eo praeceptum fuerat. Praeterea hoc piaecepto illud Dominus iubet, ut sex ipsis diebus opera nostra esliciamus, no aliquid eorum, quae aliis hebdomadae diebus fieri, agi u eoi orteat, in diem festum reliciatur, atque ita animus a rerum diuinarum cura, studioque auocetur. Tertia deinde praecepti pars explicada est, quae quoda modo describit, qua ratione sabbathi die colere debeamus ;praecipue autem explicat, quid i llo die facere prohibemur. quare inquit Dominus 1, Non secies omne opus in eo tu, & filius tuus, & filia tua, seruus tuus 5 ancilla tua, iumentum tuum, &aduena, qui est intra portas tuas.Quibus uerbis ad id primum instituimur, ut, quae cumque diuinum cultum impedire possunt, omnino vitemus: mcile enim perspici praceli, Omne seruilis ciperis genus prohiberi, non quidem ea re, quod sua natura aut turpe, aut malum sit. sed quo niam mentem nostram a diuino cultu, qui finis praecepti est, abstrahit. quo magis peccata a fidelibus uitanda sunt, quae non selum animum a divinarum rerum studio auocant, sed nos a Dei amore prorsus seiungunt. Non tamen eae actiones, neque ea opera uetantur quae ad diuinum cultum attinent, etiam si seruilia sint .uraltare intastruere, templa, alicuius sesti diei causa, ornare, & reliqua huius ge- Ir. neris. ideoque a Domino dictu est; Sacerdotes in templo sabbathis uiolare, &sine crimine esse. Sed neque earum rerum opera, hac lege, prohiberi existimandum est, quorum iactura ficiendast si die fecisto praetermittantur, quemadmodum sacris etiam Carionibus permissum est. Multa alia Dominus in euangelio sessis diebus fieri pota se declarauit, quae ficile Parochus apud sanctos Mattia um 6 Ioan nem obseruabit. sed ut nulla res praetermitteretur, cuius actibne hic,

sebbathi cultus impediretur, fita est Iumeuntemio. quo inimalia

genere

256쪽

Ad Parochos. 249

enere impediuntur homines, quo minus sabbathum diem colant rii enim die sabbathi alicui operis actioni iunicii usus destinatur, no cessaria est etiam ad id hominis opera, qui iumentum agat. itaque solum per se opus secere non potest, sed homine, qui illud molitur,

adiuuat. eo autem die nemini opus iacere licet. ergo neque iumeniatis, quorum opera ad id homines ututur. Itaque huius praecepti lex eo etiam spectat, ut, si iumentoru laboribus homines parcere Deus uult, eo certe magis ipsi cauere debeat, ne inhumani sint in eos, quo rum opera, atque indultria ututur. Neque uero Parochus illud p

termittere debet, ut diligenter doceat, quibus in operibus, atque adtionibus Christiani homines diebus sestis exercere se debeat. libeuero eiusmodi sunt, ut ad Dei templum accedamus, eoque loco sincera, piaque animi attentione secrosanctae Misae sacrificio intersi mus: diuina Ecclesiae sicininenta, quae ad salutem nostram instituta sunt, ad animae uulnerum curationem crebro adhibeamus. nihil uero est, quod opportunius aut melius Christianis hominibus fieri possit, quam sit peccata sua iacerdotibus saepe cofiteantur. ad quam rem perliciendam, poterit Parochus populum adhortari, senapta huius proband. ae rei ratione, & copia ex iis, quae de paenitetiae secramento suo loco tradita, ac praecepta sunt. Neque solum ad hoc sacramentum populum excitabit: sed sedulo etiam atque etia ad illud adhortabitur, ut acroianehum Eucharistiae sacrametum crebro percipiat. Attente praeterea, diligenterque sacra concio fidelibus audi edaeae nihil enim minus serendum est, neque tam prosecto indignum,qua

Christi uerba contemnere, aut negligenter audire. Exercitatio item,

atque studium fidelium in precibus, diuinisque laudibus stequens

esse debet, praecipuaq. eluciem cura, ut quae ad Christianae uitae ii stitutionem pertinent, ea diligenter addiscat, seduloque se exerceat in iis officijs, quae pietatem continent, pauperibus, & egenis eleemosynam tribuendo, aegros homines uisitando, maerentes, quique dolore afflicti iacent, pie consolando. nam ut est apud tinctum Iacobum: Religio munda & immaculata apud Deum &Patrem, haec Iare

est, uilitare pupillos, & uiduas in tribulatione eorum. Ex his, quae dicta sunt, facile erit colligere, quae contra huius pr. aecepti regulam

committuntur. Parochi uero omcium in eo item esse debet, ut certos quosdam locos in promptu habeat, unde rationes, atque argumenta sumat, quibus populo illud maxime persuadeatur, ut huius praecepti legem summo studio, accurata'. diligentia seruet, ad hoc

plurimum ualet, ut populus scilicet intelligat, ac plane perspiciat,

257쪽

2SO. Catechismus

quam iustum, & rationi cosentaneum sit, nos certos quosdam dies habere, quos totos diuino cultui tribuamus, Dominu inq. nostrsi, a quo summa & inn umerabilia benescia accepimus, agnoscamus ι- colamus, & ueneremur. si enim iussisset nos quotidie sibi religionis cultum tribuere, nonne pro suis erga nos beneficiis, quae maxima &infinita sunt, omnis opera danda esset, ut prompto, alacrique anuino, eius dicto audientes essemusὶ Nunc uero, paucis ad eius cultum institutis diebus, non est cur nos negligetes, atque dissiciles in eius

ossieli nnctione simus, quod sine grauissima culpa praetermittere non possiimus. Demonstret deinde Parochus, quanta huius praecepti uirtus sit, cum ij, qui illud recte seruauerint, in conspectu Dei esse, cum eoque coli oqui uideantur . nam & precibus faciendis Dei

maiestatem contemplamur, & cum eo colloquimur: &concion toribus audiendis, Dei uocem accipimus; quae ad aures nostras eorum opera peruenit, qui de rebus diuinis pie, sancteque concionantur. tum in altaris sacrificio praesentem Christum dominum adoramus. & his quidem bonis illi maxime fi uuntur, qui hoc praeceptum seruant diligenter: qui uero hanc legem omnino negligunt, ii, cum Deo, & Ecclesiae non obediant, neque eius praeceptum audiant, de Dei, & sanctarum legu hostes sunt: quod animaduerti potest ex eo, quod praeceptum hoc eiusmodi est , ut nullo labore seruari queat. Cum enim Deus non labores nobis imponat, quos uel dissicillimos eius causa suscipere deberemus, sed quietos illis diebus festis a terr nis curis liberos esse iubeat, magnae temeritatis indicium est, huius praecepti legem recusare. exemplo labbis esse debent supplicia, quae de illis Deus sumpsit, qui illud uiolarunt, ut ex libro Numerorum licet intelligere. Ne igitur in hanc Dei offensionem incidamus, operaepretium crit, saepe illud uerbum, MEMENTO, cogitatione repetere , magnasque illas utilitates, & commoda sibi anteoculos proponere, quae ex festorum dierum cultu percipi supra declaratum est;&multa ista ad id genus pertinentia, quae bonus & diligens Pastor, ut occasionis ratio postulabit, copiose, lateque persequi poterit.

HONORA PATREM TvVM, ET MATREM TvAM, UT SIS LONGAEvvs SUPER TERRAM, QPAM DOMINvS DEUS Tvvs DABIT TIBI

Cum in superioribus praeceptis summa sit uis, de dignitas; merito , quae nunc persequimur, quia maxime necessaria sunt, proxima locum obtinent. nam illa finem, qui Deus est, continuo spectant rhaec nos ad proximi charitatem erudiunt. etsi longius progressi, ad

258쪽

Ad Parochos. ait

Deum, idest illud extremum, cuius gratia proximum ipsum diligimus, perducunt. Quamobrem Christus dominus praecepta illa duo de diligendo Deo & proximo similia inter se esse dixit. Hic autem to Maetb. .cus, dici uix totest, quantas habeat utilitates; cum & suos studius se Mar. 11. Tat, uberes illos quidem, ac praestantes; & fit tamquam signum, ex quo primi praecepti obedientia, & cultus elucet. Qui non diligit,

inquit D. Ioannes, fratrem suum, quem uidet, Deum, quem non

uidet, quo modo potest diligere 3 Ad eundem modum, si parentes,

quos secundum Deum diligere debemus, non ueneramur, & colliamus ; cum nobis in conspectu sere semper sin tr Deo, summo pareti, di optimo, qui nullum sub aspectum cadit, quem honorem, quem i. cultum tribuemus t ex quo perspicuum est, utraque praecepta inter se congruere. Huius autem praecepti usus latissime patet . nam prae- 'ter eos, qui nos genuerunt, multi praeterea sunt, quos in parentum loco colere debemus, uel potestatis, uel dignitatis, uel utilitatis, uel praestantis alicuius muneris, Mossicii nomine . Parentum praeterea, maiorumque omnium laborem Icuati cum enim id in primis curet. ut, quos habent in sua potestate, ii recte, 6 diuinae legi conuenienter uiuant, erit haec cura perfacilis, si biones intelligant, Deo aucto- re, & monitore, summum honorem parentibus tribui oportere.

quod ut praestare possimus, necesse est, nosse quandam dis retiatu, quae est inter praecepta primae&secundae tabulae. Ergo haec primum

a Parocho sunt explicanda: idque in primis moneat, diuina Decalm id praecepta nisse in duabus tabulis incisa: in quarum altera, quemadmodum a sinistis Patribus accepimus, tria illa cotinebantur, quae iam sunt expόsita: reliqua uero in alteram tabulam erant inclusa. atque haec nobis perapposita fuit descriptio, ut praeceptorum ratio

nein ordo ipse distingueret. nam quidquid in sacris litteris diuina lege iubetur, aut uetatur, id duorum generum oritur ex altero. aut .

enim erga Deum, aut erga homines cliaritas in omni officio spectatur. Et quidem charitatem in Deum superiora tria praecepta docet: quod uero ad hominum coniunctionem & societatem pertinet, id relio uis septem praeceptis continetur. Quocirca non sine causa eius.

mocli est Lm distinctio, ut alia ad priorem, alia ad alteram tabulam praecepta referantur . nam superioribus tribus praeceptis, de quibus dictum est, quasi subiecta materies, quam tractent, est Deus, idest summum bonum. ceteris uero proximi bonum, illis summus, his proximus amor est propositus. illa finem, haec autem ea, quae ad fine ' 'referuntur, spectat. Praeterea Eliaritas Dei ex ipso pendet. Deus enim

259쪽

Catechismus

Deuter. ε

per se non alterius rei causa summe diligendus est: charitas auteni proximi a charitate Dei ortum habet, atque adeaumquam ad certam regulam dirigenda est. nam si parentes caros habemus, si dominis paremus, si dignitate antecedentes reueremur ; id ea re maximeta tendum est, quod eoru procreator est Deus, eosque aliis praeesse uoluit, quorum opera ceteros homines regit, ac tuetur: qui cum

nobis auctor sit, ut eiusmodi personas uereamur, iccirco id praestare debemus, quia a Deo hoc ipso honore dignantur: ex quo fit, ut ii nor, quem parentibus habemus, Deo potius, quam hominibus, haberi uideatu r. sic enim apud saninum Matthaeum est, cum de o seruantia insuperiores agitur: Qui recipit uos, me recipit. &Apostolus in epistola ad Ephesos, seruos instituens Serui, inquit, ou dite dominis carnalibus cum timore,& tremore, in simplicitate cordis uestri, sicut Christo, non ad oculum seruientes, quasi homini, bus placentes, sed ut serui Christi. Accedit,quod Deo nullus honor: nulla pietas, nullus cultus satis digne tribuitur: in quem amor a ri infinite potest: proptereaque nostra erga illum charitas in dies fiat

ardentior, necesse est. Quem eius iussu ex toto corde, ex tota anima, ex omnibus uiribus amare debemus. At charitas, qua proximu complectimur, suis finibus circumscribitur: iubet enim Dominus proximos diligere, sicut nos ipsos. quod si quis hos fines egressiis si

rit, ita ut parem Deo & proximis amorem tribuat, is maximum se ius admittit. Si quis uenit ad me, inquit Dominus, & non odit patrem suum, & matrem, & uxorem, & filios, & fratres, & sorores, adhuc autem animam suam, non potest meus esse discipulus. in qua sententiam item dictum est; Sine ut mortui sepeliant mortuos suos; cum quidam primum humare patrem uellet, postea Christu sequi. cuius rei dilucidior illa apud sanctu Matthaeum explicatio est: Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus. Nec tainen ulla dubitatio est, quin parentes uehementer amandi, obse uandique sint ; sed ad pietatem in primis necessarium est, Deo, qui Γ arens, & effector est omnium, praecipuum honorem, & cultum triui: ideoque mortales parentes amari, ut ad caeleste sempiternuini patrem tota amori suis reseratur. quod si interdum parentum iussa Dei praeceptis repugnent 1, no dubium est, quin liberi, parentum cupiditati, Dei uoluntatem anteferre debeant, diuinae illius sententiae memores ; Obedire oportet Deo magis, quam hominibus. Quibus rebus expositis, Parochus uerbasraecepti interpretabutur, atque illud primunt; Honorare; quidui: est enim, de simio honorifice

260쪽

Ad Parochos.

honorifice sentire, &, quae illius sunt, maximi putare omnia. Huic

autem honori haec omnia coniuncta sunt, amor, obseruantia, obedientia,&cultus. Scit autem in lege posita est honoris vox, non amoris, aut metus,etiati valde amandi, ac metuendi parentes sint. etenim qui amat, non semperia seruat, dc ueneratur: qui metuit, non seinper diligit: 'Me vero aliquis exanimo honorat, item amat, vi uereturi. H cuin Parochus explicarit, tum Uet de patribus,

inique sint ij , qui uocentur hoc nomine . nam eiu de iis praecipuς patribus lex loquitur, ex quibus generati sumus: tamen ad alio quoque pertinet hoc nomen, quos etiam c5plecti lex uidetur, que mamodum ex pluribus diuinae scupturpe locis iacile colligimus. P a ter illosi igitur, qui nos nocrearunt, patrum genera item alia simi inlacris litteris, quod antea attigimus, quibus singulis su3I4 honor dςrhetur. ac primu Ecclesiae praesides, & Pastores, α Sacerdotes, patreqdicuntur, quemadmodum ex Apostolo conmit, qui ad Corinthjos ricor. e scribens, Non, inquit Hat confundam tuos, lure scribo, sed ut silio meos charissimos moni. nam si decem millia paedagogor dbabca tis in Christo, sed non multos patres: nam in Claristo Iesu per euan-mbum ego uos genur Et in Ecclesiastico scriptum est; , Laudemia

viros gloriosos,&parentes nosti os in generatione se . Deinde ii, , . quibus aut imperium, aut magistratus, aut potestas comissa esl, qui . te . rempublicam gubernant, patres appellantur. Sic N a n a famuli

.pater uocabatur araeterea, patres eos dici inus, quorus' procuratio- . , in s.

mi, fidei, probiore; sapientiaeque abii commendantur: isasmodi sunt tutores, &curatores, paedagogi, inagistri, QDIςkli m, si Eliseum filii prophetarum patrem uocabant. Posirpi0o patres diulcimus senes, dc aetate conseisios quos etiam uerstri debemus. Atquς hoc in Parochi praeceptis maximum sit, ut doceyt patresi, cuiuscuil, sint generis, pi erum uero eos, ex quibus nati sumus,n nobis hor. norandos: de quibus diuina lex pro uς loquitur. iu't enim ii mortalis Dei quasi quasdam simulacra: in iisque ortus nostri imagunem intuemur: ab iis uita nobis dat est:iij3 Deus usus est, uti n0bi animum, mentemque impertiret: abiis ad sacramenta deducti, a religionem, ad humanum cultum, ciuilemque instituti, admorum integritatem ti sanctitatem eruditi sumus. Doceat uero Parochus,

merito nomen, MATRIS, in hoc praecepto expressum , ut eius beneficia, dc merita erga nos consideremus, quanta cura, α sollicitq-dine nos in utero gesserit, quanto cu labore ac dolore pepererit, Meducarit. Porro ita obseruandi parentes sunt, ut, que eis tribuimus, Z honor

SEARCH

MENU NAVIGATION