Catechismus, ex decreto Concilij Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

Catechismus

honor ex amore, atque intimo animi sensu depromptus videat lcluibus hoc officium debetur maxime, dum erga nos sint ita affecti, nullum ut laborem, nulla contentionem, nulla pericula nostra causa refugiant, nihilque illis accidere possit iucundius, quam ut filiis . U. r. Charos se esse sentiant, quos maxime diligui. Ioseph cum in Aegrito honore & amplitudine regi esset proximus, patrem, qui in Aegyptii

uenerat, honorifice excepit: δέ Salomon matri aduenieti assurrexit, eamque ueneratus, regio in solio ad dexteram collocauit. Ali pro terea sunt honoris officia, quae in parentes conferri debent. nam costum etiam honoramus, cum a Deo suppliciter petimus, ut eisdem bene de seliciter omnia eueniant, ut in maxima gratia.& honore sint apud homines, ut ipsi Deo ac sanctis, qui in caesis sunt , comisiξd tissimi sint. Item parentes honoramus, cum nostras rationes ad cota arbitrium, uoluntatemque conserimus. cuius rei suasor Salomon, P Audi, inquit, fili mi disciplinam patris tui, & ne dimittas legem Iliatris tuae, ut addaturgratia capiti tuo, & torques collo tuo . cuiuiso Eph. s. di sunt etia D. Pauli cohortationes: Hiij obedite parentibus uestris in Domino: hoc enim iustum est. Item: Filii obeditigarentibus per - ω s 3 omnia: hoc enim placitum est in Domino. de sanctissimorum hominum exemplis coiirmatur: etenim Isaac, cum a patre ad sacrificium Η. -3s, uinciretur, modoste ac sine recusato paruit: dc Rechabitae,n patris consilio umquam discreparent, uino se in perpetuu abstimi runt. Item, parentes honoramus, cum eorum recte ficta, more'. imitamur. iis enim plurimum tribuere videmur, quorum esse uolamusquamsimillimi. Item, parentes honoramus, quorum consita non modo exquirimus, uerum etiam sequimur. Item, quibus su uenimus ea impertientes, quae uictus, cultusque desiderat: quod Christi testimonio comprobatur, qui phariseorum impietatem r' Matth.rs. darguens; Quare & uos, ait, trasgredimini mandatum Dei propthi traditionem uestram: nam Deus dixit, Honora patrem, & matrem α; Qui maledixerit patri, uel matri, morte moriatur, uos autem dicitis ; Quicumque dixerit patri, uel matri, munus odcumque est ex me, tibi proderit, & non honorificabit patrem tuum, aut matre suam: de irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem uestra. Et honoris quidem ossicia parentibus tribuere semper debemus, sed tum maxime, cum periculose aegrotant; danda enim opera est, ne

quid praetermittant, quod uel ad peccatorum consessionem attinet. uel in reliqua sacramenta, quae a Christianis hominibus percipi d bet , su mors appropinquat, idque nobis curae sit, ut pii, religiosq. homines

262쪽

homilies eos crebro interui sint, qui ueli habecillos confirment, &consilio iuuent, uel optime animatos ad spe erigant immortalitatis ;vi, cum mentem arcbus humanis excitarint, totam coniiciant in Deum. sic fiet, ut fidei, spei, & charitatis beatissimo comitatu ac religionis praesidio muniti, mortem non modo non pertimescedam, cum neces laria sit, sed, cum aditum ad aeternitatem cxpediat, etiam appetendam censeant. Postremo uel mortuis parentibus honor tribuitur , si iis simus iacimus , si exequias cohonestamus; si honorem sepulturae impertimus ; si iusta S: sacrificia anniuersaria curamus; si, quae ab iis legata sent, diligenter persoluimus. Honorandi autem

uini non modo ii, ex quibus nati sumus, uerum etia alii, qui patres appellantur, ut Episcopi, & sacerdotes, ut reges, ut principes, ut magistratus, ut tutores, ut curatores, ut magistri, ut paedagogi, ut senes,& ceteri elusinodi: digni enim sunt, qui ex charitate, ex obedientia, ex ope nostra fiuctus percipiant, sed alius alio magis. De Episcopis, Saliis pastoribus ita scriptu est. mi bene praesunt presbyteri, duri I. aplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo, & doctrina. Iam uero, quanti erga Apostolum amoris documenta Gala- γ ετ . s. taedederivati quibus is praeclarum illud beneuolentiae testimonium tribuit; Testimoniu enim perhibeo vobis: quia, si fieri posset, ocu los uestros cruissetis, dc dedissetis mihi. Quin etiam sacerdotibus ea suppeditanda sunt, quaei ad uitae usus necessarios requiruntuc. quare Apostolus; Q is, inquit, militat suis stipendiis umquam h i. r.s. Et in Ecclesiastico scriptu est; Honorifica sacerdotes, S propurga tacum brachiis; da illis partem Issicut madatum est tibi primitiarum, Eule. ...& purgationis. Illis etiam obtemperandum esse , docci Apostolus: Obedite, inquit, praepositis uestris &subiacete eis. ipsi enim pe uigilant, quasi rationem pro animabus uestris reddituri. quin potius a Christo domino praeceptum est, ut uel improbis Pastorious, obtemperemus, cum dicat; Super cathedram Moysi sederunt scrM M ub. 3. bae , & pharisei: omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, seri μου, & facite ; secundum opera uero eorum nolite ficere: dicundenim, & non seciunt. Idem de regibus, de principibus, de ma- . Si .gistratibus, S reliquis, quorum potestati laesi si mur,1 dicendum est. iis uero quod non oris , cultus , obseruiatiae geniis tribuendum si, Apostolus ad Romanos late explicat: pro quibus etiam, Ad Α-.i3 orandum esse monci, &diuus Petrus ;Subiecti, inquit, estote omῆ δni humanae creaturae propter Deum, siuers, quasi praecellenti, siue ducibus, tamquam ab eo missis. nam si quem eis cultum triri I . Z 2 buimus,

263쪽

zj6 Catechissimus

buimus, is ad Deum refertur: habet enim uenerationem hominum excellens dignitatis gradus, quia diuinae potestatis est instar: in quo etiam Dei prouidentiam ueneramur, qui publici muneris procurationem iis attribuit, qui b sque utitur, tamquam potestatis suae ministris. nec enim liominum improbitatem, aut nequitiam, si tales sunt magistratus, sed diuinam auctoritatem, quae in illis est, reueremur: ut, quod permirum fortasse uideatur, cauamuis in nos sint inimico, in sensoque animo, quamuis implacabiles, tamen non satis digna causa sit, cur eos non perossiciose obserus mus . nam & Dauidis magna in Saulem ossicia cxtiterunt, cum ei Wal.ii p. tamen esset offensior: quod innuit illis uerbis: Cum iis, qui oderunt pacem, era pacificus. At uero, si quid improbe, si quid inique

imperent, cum id non ex potestate, sed ex iniustitia, atque animi peruersitare agant, omnino non sunt audiendi. Vbi haec Parochus sigillatim exposuerit, deinceps consideret, quodnam praemium, quamque consentaneum ijs propositium sit, qui dii lino huic praec pio obediunt. nam in eo fructus est maximus, ut diu uiuant; pro-

. pterea quod digni sunt, qui beneficio quamdiutissime perfruatur,

cuius memoriam perpetuo conseruant. Cum igitur, qui parentes colunt, iis gratiam referant, a quibus lucis de uitae usuram habent, iure&merito uitam ad summam senectutem perducunt. Tum ad iungenda est diuinae promissionis illustris explanatio. neque enim solum sempiternae, ac beatae, sed huius tiam, qua in terris agimus, uitae usus promittitur. cuius sententiae interpres est D. Paullis, cum in- r. ram . quit: Pietas ad omnia utilis est,promissionem habens uitae, quae nucest, &fiaturae; Nec uero haec merces aut exigua est, aut c5temnenda,etia si sanctissimis uiris,ut Iob, ut Davidi, ut Paulo mors fuerit optabilis,&aerumnosiis ac miseris hominibus ui propagatio sit iniucu-dae nam illoru uerboru adiuncti O,QUAM DOMINvs DEvs Tvvs DABIT TIBI, no modo temporis diuturnitatem ad uiuendum, sed otium, quiete, incolumitate ad bene uiuendum pollicetur. iam in Doteronomio

Deut.1. non solum inquit : Vt logo uiuas tepore, sed illii d etiam addit; Vt beλεμ.ι. ne sit tibi: quod deinde L Apostolo repetitu est. Haec aute bona eis suppetere dicimus, quoru pietati Deus gratia referat: aliter enim diuini promissi fides&costantia non erit; cuminterduro', qui maiore pietatem parentibus praestiteriit, ijs uita breui, siti quibus id quide contingit, uel quod iis optime cosulitur, qui prius uita excediit, qua a uirtutis, &omcij religione discedant: rapius tur enim, ne malitia mutet intellectum eorum, aut nofictio decipiat animam illorum .i. uel

264쪽

uel quia, dum pernicies & rerum omnium perturbatio impendet,

e corporibus euocantur, ut communium temporum acerbitatem

evadant: A ficie enim malitiae, inquit Propheta, collectus csti ullus: Isa. ιν. quod fit, ne eorum aut uirtus, aut salus periclitetur, cum a mortalibus flagitiorum poenas repetit Deus: uel ne tristillimis temporibus ex propinquorum, amicorum q. calamitatibus acerbissimos luctus sentiant. Quare metuendum est maiorem in modum, cum uiris bonis immatura mors accidit: ac, quemadmodum iis, qui grati in phrentes sunt, officii merces & fructus est a Deo propositus: sic ingrati& impii filii grauissimis poenis reseruantum scriptum est enim; Qui

maleaixerit patri suo, uel matri, morte moriatur. Ei; Qui assi igit patrem, & fugit matrem, ignominiosus est,& infelix. Et; Qui maledi- τ ὰ ι . .cit patri suo, uel matri, extinguetur lucerna eius in mediis tenebris. φ-ssit; oculum, qui subsannat patrem,oc qui despicit partu matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, & comedant eum filii aquilae. Qui parentibus iniuriam intulerunt, multos fuisse legimus: in quia Prauer. 3 o. bus ulciscendis, Dei iracundia exarsit: non enim Dauidem is ultum

reliquit, sed sceleri debitas poenas dedit Absalon, quem ob eius scelus, tribus hastis transfixum punivit. De iis uero, qui sacerdotibus non obtemperant, scriptum est ;Qui superbierit, nolens obedire sa Drato tr. cerdotis imperio, qui eo tempore ministrat domino Deo tuo, ex decreto Sudicis morietur homo ille. Et queadmodum diuina lege sancitum est, ut parentibus filii honorem habeant, ut pareant, ut obsequantur: sic parentum propria ossicia sunt, atque munera, ut sanctissimis disciplinis, ac moribus filios imbuant, iisque optima dent uiuendi praecepta; ut ad religione instructi, de parati, Deum sancte, inuiolateque uenerentur. quod a parentibus Susannae iactum esse te Danistra. gimus. Itaque Sacerdos paretes commoneat, ut se liberis magistros praebeant uirtutis, aequitatis, cotinentiae, modestiae,&sanctitatis: triaq. praesertim declinent, in quibus saepe offendere c5sueuerunt primum, ne quid acerbius in liberos aut loquantur, aut statuant: quod Apostolus in epistola ad Colossenses ita praecipit: Patres, noli- Ad cotis ste ad indignationem prouocare filios uestros, ut non pusillo animo fiant. nam periculum est, ne si acto, abiectoq. animo sint, dum omnia timent. Quare illud praecipiat, ut nimiam seueritatem effugiat, .

malintque liberos corrigere, quam ulcisci: deinde, si qua culpa cta missa est, cum necessaria sit castigatio, de obiurgatio, ne quid liberis per indulgentiam dissolute remittant: saepe enim filii parentum nimia lenitate, & Ecilitate deprauantur: quamobrem a dis luta

265쪽

Gen. 9.

218 Catechismus

indulgentia deterreat exemplo Heli, summi sacerdotis; qui, quod in liberos indulgentior fuerat, maximo supplicio est affectus: postremo, ne, quod stedissimum est, in filiorum educatione ac doctrina, praepostera consilia incant. etenim permulti in hac una cogitatione curaque uersantur, ut opes, ut pecunias, ut lautum, Mamplum patrimonium liberis relinquant ; quos no ad religionem, non ad pietatem, non ad bonarum artium dilai plinam, sed ad auariatiam & ad rem familiarem augendam cohortantur; nec de filiorum existimatione,&salute sunt lolliciti, dummodo pecuniosi sint, deIerdiuites: quo quid dici, aut cogitari turpius potest Z ita fit, ut ad ilos non tam rerum copias, quam sua scelera, & flagitia transserant; quibus tandem non ad caelum seduces praebent, ted ad inferorum supplicia sempiterna. Sacerdos igitur optimis praeceptis parentes instituat eosque ad Tobiae exemplum ac similem uirtutem excitet 1, ut, cum filios ad Dei cultum, & sanctimoniam probe erudierint, ab iis etiam amoris,&obseruatiae,&obsequii uberrimos fiuctus capiat.

NON OCCIDES.

Magna illa, quae pacificis hominibus proposita est, felicitas, quoniam silii Dei uocabuntur, Pastores maxime commouere debet, ut praecepti huius disciplinam fidelibus diligenter, accurateque tradat. nam ad conciliandas hominum uoluntates nulla melior ratio iniri potest, quam si eiusmodi praecepti lex, recte explicata, ab omnibus ita, ut oportet, sancte seruetur: quoniam tum sperare licet, ut sui ma animi consensione coniuncti nomines cocordiam & pacem maxime colant. Sed quam necesse sit praeceptu hoc explicari, ex eo perspicitur, quod, immensa illa uniuersae terrae inundatione ficta. nocunum in primis est, quod Deus hominibus interdixit. Sanguinem, inquit, requiram animarum uestrarum de manu cunctarum besti rum, & de manu hominis. In euangelio clia, quae primum ueteres. leges a Domino explicatae sunt, in iis haec prima est, de qua apud S. Matthaeum ita scriptum est: Dictum est enim, Non occides: & reliqua , quae hac de re eo ipso loco deinceps commemorantur. Fideles praeterea attente, libenterque praeceptum hoc audire debet. si enim eius uis spectatur, ad uitam cuiusque tuendam ualet; quoniam iis uerbis 8, Non occides homicidium omnino interdictum est Itaque singuli homines tanta cum uoluptate animi illud accipere debent,iperinde ac si, ira Dei proposita, grauissimisque aliis poenis, nomin tim prohibitum sit, ne quis eorum laedatur . ergo ut praeceptum hoc audita

266쪽

Ad Parochos. 2J 9

auditu iucundu est: ita eius peccati cautio, quod praecepto prohibetur, iucuditatem habere debet. Cum aute huius legis uim Dominus explicaret, in eo duo contineri ostendit, alterum, ne occidamus, quod a nobis fieri uetitu cst; alterum, quod sicere iubemur, ut con- cordiamicitia, charitateq. inimicos complectamur, pacem habeamus cum omnibus, cuncta denique incommoda patienter seramus.

In eo autem, quod caedes prohibetur, illud primum docendum est, quae caedes sint eiusmodi, quae hac praecepti legeno uetentur . nam, bestias occidi, prohibitum n5 est: quoniam si illis vesci, a Deo hominibus est concessum; tis item est, illas occidi. qua de re ita sanctus Augustinus; Cum audimus, inquit, Non occides; non accipimus hoe dictu esse de fructetis; quia nullus est eis sensus; nec de irrationabilibus animalibus; quia nulla nobis ratione sectantur. Alterum permissum caedis genus est, quod ad eos magistratus pertinet, qui- laus data est necis potestas, qua, ex legum praescripto, Iudrcioque, in

sacinorosos homines animaduertunt, & innocetes defendunt. quo in munere dum iuste uersantur, non modo ij caedis nbn sunt rei, sed huic diuinae legi, qua caedes uetatur; maxime obediunt. Cum enim

legi huic finis is propositus sit, ut hominum uitae, salutique conis

latur, magistratuum item, qui legitimi sunt scelerum uindices, animaduersiones eodem spectant, ut, audacia, de iniuria suppliciis r pressa, tuta sit hominum vita. Quare David; In matutino, inquat, vitaio,. interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de ciuitate Domini omnes operantes iniquitatem. Qua ratione ne illi quidem

peccant, qui iusto bello, no cupiditate, aut crudelitate impulsi, sed lo publicae utilitatis studio, uitam hostibus adimunt. Sunt praei rea eiusmodi caedes, quae nominatim iussit Dei fiunt. Levi filii non

peccauerunt, qui una die tot millia hominum occiderunt. qua c. de facta, sic ad eos locutus est Moses: Consecrastis manus uestras his grad. i.

die Domino. Neque uero huius praecepti reus est, qui non sponte, neque meditato, sed fortuito hominem occidit . qua de re in Deuteronomii libro ita est: Qui percusserit proximum suum nesciens, &qui heri &nudius tertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur, sed abiisse cum eo simpliciter in siluam ad ligna caedenda, di in succillione lignorum securis fugerit manum, ferrum q. lapsum

de manubrio amicum eius percusserit, &occiderit. Hae caedes eiust modi sunt, quae quia non uoluntate, neque de industria in serutur, propterea non omnino in peccatis numerantur: quod S. Augustinitententia comprobatur. Ausit enim, inquit, ut ea, quae aut propter

Z 4 bonum,

267쪽

26o Cateclusinus

bonum, aut licitum ficimus, siquidem praeter nostram ubluntatem uidquam mali acciderit, nobis imputetur. In quo tamen duabus e causis peccari potest, altera, si quis in re iniusta occupatus, hominem occiderit. excpli causa: Si quis grauidam mulierem pugno, uel calce percuteret, ex quo abortus sequeretur, fuisset quidem illud

praeter percussoris uoluntatem, non tamen praeter culpam, cum illi non liceret ullo modo grauidam mulierem percutere. Altera, si, noomnibus circumspectis, negligenter,& incaute aliquem occiderit. qua etiam ratione, si quis salutis suae defendendae causa, omni adhi bita cautione, alterum interemerit, hac lege no teneri satis appareti Atque hae quidem, quas modo comemorauimus, caedes, sunt quae hoc legis praecepto non continentur, quibus exceptis, reliquae ς

nes prohinentur, siue homicidam quis spectet, siue qui occiditur, siue modos, quibus caedes fit. nam quod ad eos pertinet, qui caedeficiunt, nemo plane excipitur, non diuites, non potetes homines, non domini, non parentes: sed delectu omni, &discrimine remoto, Occidere uetitum est omnibus. Si uero ij spectamur, qui interficiuntur, ad omnes haec lex pertinet: nec quisquam est tam humilis de abiectae codicionis homo, quin legis huius ut defindatur. Neque uero se ipsum interficere cuipiam sis est; cum uitae suae nemo ita potestatem habeat, ut suo arbitratu mortem sibi consciscere liceat: ideoque legis huius uerbis non ita praescriptum est; Ne alium occiadas, sed simpliciter; Ne occidas . sin autem multiplice caedis ficiendae modum attendimus: nemo est, qui excipiatur. non solum enim

stis cuiqua manibus, aut serro, aut lapide, aut baculo, aut laqueo, aut ueneno, uitam homini eripere non licet, sed consilio, ope, auxilio, uel alia quacumque ratione id fieri prorsus uetitum est . in quo simina tarditas, stuporque Iudaeoru filii, qui crederent, se hoc praeceptum seruare, si manus tantum a caede abstinerent. sed homini

Christiano, qui, interprete Christo, didicit hanc legem spiritualein

esse, nempe quae non manus solum puras, sed animum etiam castu, sincerumque nos habere iubet, illud no sitis omnino est, quod illi satis cumulate se praestare arbitrabantur . nam, ne irasci quidem cui-Math. . quam licere, in euangelio traditum est, cum dicat Dominus: Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio: qui autem dixerit fratri suo, Racha, reus erit consilio: qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehennae ignis. Ex quibus uerbis perspicuum est, eum culpa non carere, qui statri succenseat, quamuis iram aniamo inclusem contineat: qui uero eius irae significationem aliquam dederit,

268쪽

Ad Parochos. 26 I

dederit, grauiter peccare, at multo grauius, qui non uereatur dure fratrem ac cre, &ei conuicium facere. & quidem hoc uerum est, si nulla sub ut irascendi causa. nam irae catila, quae a Dco, legibusq. coceditur, ea est, cum in eos animaduertimus, qui nostro imperio,

potestatique parent, si in eis sit culpa: Christiani enim hominis ira non a carnis sensibus, sed a spiritu sancto proficisci debet; cum nos r. ad Cy.ε. templa sanisti spiritus, in quibus Iesus Christus habitet, esse conu niat. Multa praeterea sunt a Domino tradita, quae ad perfectam huius legis rationem pertinent: qualia illa sunt, no resistere malo: sed δεμ Ar si quis te percusserit in dextram maxillam tuam, praebe illi & alterardi ei, qui uult tecum in iudicio cotendere, & tunicam tuam tollere, dimitte ei & pallium: & quicumque te angariaverit mille passus, uade cum illo alia duo. Ex his, quae iam commemorata sunt, animaduerti licet, qua procliues sint bomines ad ea peccata, quae hoc princepto uetita sunt, quamve multi reperiantur, qui si minus manu,'. animo saltem caedis scelus committunt. Et quoniam huic tam peri- .culoso morbo remedia in sacris litteris adhibita sunt, Parochi est officium, ea diligenter fidelibus tradere. praecipuum autem illud eth, . . ut intelligant, quam nesertum sit peccatum, hominis caedes: idque uel plurimis, maximisque sanctarum litterarum testimoniis perspici potet . usque enim adeo homicidium detestatur Deus in sanctis litteris, ut a bestiis, hominum caedis poenam se repetiturum dicat, ac cis. ω belluam, quae hominem laeserit, occidi iubeat. Neque aliam ob causam a sanguine hominem abhorrere uoluit, nisi ut omni ratione anetitia hominis caede & animum, & manus abstineret. sunt enim homicidae humani generis, atque adeo naturae hostes acerbissint, qui, quantum in eis est, uniuersum Dei opus euertunt, cum hominem tollant, cuius causa is omnia, quaecumque procreata sunt, se

fecisse testatur. immo uero in Genesi, cum prohibitum sit, homine occidi, quia illum Deus ad imaginem suam, &similitudine ni crea auit, insignem Dco iniuriam is facit, quasique.uiolentas illi manus afferre uidetur, qui eius imaginem e medio tollit. Hoc diuina animi cogitatione meditatus inuid, grauissime de sanguinariis hominibus conquestus est illis uerbis; Veloces pedes eorum ad effundendum Kal. 14.

sui in ein. neque simpliciter dixit, Occidunt, sed, Effundunt sanguinem: quae uerba, ad detestabilis illius sceleris amplificationem,

immanemque illorum crudelitatem ostendendam, protulit: utque

declararet in primis, qua praecipites illi diabolico quodam impulsu ad id ticinus terantur, dixit; Veloces pedes eorum. Iam uero, quae in hoc

269쪽

262 Catechismus

in hoc praecepto seruanda esse Christus dominus iubet, eo spectant;

ut pacem cum omnibus habeamus: inquit enim, cum hunc locum Martb.f. interpretaretur: Si offers munus tuu ad altare, de ibi recordatus su

ris , quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus

tuu ante altare, de uade prius reconciliari statri tuo, dc tunc ueniens offeres munus tuum; dc quae sequuntur. Quae ita a parocho explicabuntur, ut doceat, sine ulla exceptione omnes charitate cople stendos esse: ad quam in huius praecepti explicatione fideles, quam maxime poterit, incitabit: quod in eo proximi diligedi uirtus maxime

i. n. a. elucet. Cum enim odium hoc praecepto aperte vetetur, quonia qui statrem suum odit, homicida est; certe illud consequitur, ut amoris de charitatis praeceptu detur: cuque hac lege de charitate de amore praeceptum sit, tum omnium etiam illorum ossiciorum, atque actionum, quae charitatem ipsam consequi solent, praecepta tradun. .cori iri tuta Charitas patiens est inquit D. Paulus. patientia igitur nobis pr.L.M. xi. cipitur, in qua nos animas nostras possessuros esse Saluator docet.

Beneficentia deinde charitatis comes est, dc socia: quoniam charitas i. c., i a. benigna est. Benignitatis autem, atque beneficeti ae uirtus late patet, eiusque ossicium in iis rebus maxime uersatur, ut pauperibus suppeditemus res necessarias, cibum esurientibus, sitientibus potum d

mus, nudos uestiamus; de quo quisque opis nostrae magis indiget, eo in illum plus liberalitatis conferamus. haec beneficentiae, de bonitatis officia, quae per se sunt illustria, eo fiunt illustriora, si inimia

Mullis. cis praestentur: ait enim Saluator; Diligite inimicos uestros: benefacite iis, qui oderunt vos. quod etiam Apostolus monet illis uerbis: Roma ,. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitit, potu da illi: hoc enim ficiens, carbones ignis cogeres super caput eius: noli uinci a malo, sed uince in bono malum. Denique, si charitatis legem spectemus, quae benigna est; omnia, quaecumque ad mansuetudinem, lenit tem , aliasciue id generis uirtutes pertinet, ossicia colere, ea lege per scries intelligemus. At uero longe omnium praestim tissimum ossicium, quod charitatis plenissimum est, in quo maxime nos exercere conuenit, illud est, ut iniurias, quas accepimus, aequo animo remittamus, atque condonemus: quod ut plane essiciamus, saepe nos diuinae litterae, ut antea dictum est, monent, atque hortantur, cum non beatos solum eos dicant, qui ita prorsus ficiunt: sed erratorum etiam ueniam iisdem a Deo datam ais ent. qui uero hoc ipsum ficere negligunt, aut omnino recusent, illa non consequuntur. Sed

quonia ulciscendi libido hominu mentibus sere insita est, Parochus

maximam

270쪽

Ad Parochos. 26

maximam in eo diligentiam ponat, necesse est, ut iniuriarum obliuisci, easque remittere Christianum homine oportere, non doceat;

tum, sed penitus etiam fidelibus persuadeat. Cumq ue hac ipsa duro apud sacros scriptores multa fiat mentio, eos consulat ad reselle', dam illorum pertinaciam, qui in ulciscendi cupiditate, animo obstinato sunt, atque obfirmato. Argumenta in promptu habeat, quMilli Patres grauissima,&ad eam rem maxime accommodata pie ad Eibuerunt. Verum haec potissimum tria explicanda sunt. primuin est, ut, qui se iniuriam accepisse putat, ei maxime persuadeatur, ill uim detrimenti, aut iniuriae praecipuam causam non fuisse, quem ipse ulcisci cupit. Sid admirabilis ille Iob fecit, quia Sabaeis hominibus, a

Chaldaeis, &a daemone grauiter laesus, nulla tamen eorum habita ratione, ut uir rectus,&homo admodum pius, recte, pieque iis uerbis usus est: Dominus dedit, Dominus abstulit. Itaque patientissimi illius uiri oratione,&exeplo, Christiani homines sibi persuadean si . quod uerissimum est, omnia, quaecuque in hac uita patimur, a DO-mino, qui iustitiis omnis misericordiaeque pares est, & auctor, proficisci. Neque uero ille nos , quae cius est imitiensa benignitas, ut inimicos pu nit, sed uti filios corrigit, & castigat. Nec prosecto, si recte

animaduertimus, in hisee rebus homines aliud omnino sent, nisi

ministri, & quasi satellitos Dei. & quamquam homo potest male aliquem odisse, pessimeque illi cupere, tamen ei, nisi permissu Dei,

nocere nullo modo potest. Hac ratione adductus Ioseph, statrum cre r. impia cosilia sic David iniurias sibi a Semei illatas aequo animo tulit. Ad hane item rem illud argumenti genus ualde pertinet, quod - .. . .ctus Chrysostomus grauiter, atque crudite pertractauit, neminem scilicet, nisi a se ipso, laedi. nam qui se iniuriose tractatos esse opinantur, si rem recta secum uia reputent, comperient profecto, nullam se ab aliis iniuriam, aut damnum accepisse. etsi enim, quibus ipsi laeduntur, ea extrinsecus eueniunt; tamen se maxime ipsi offendunt, cum animum odio, cupiditate, inuidianetiri e contaminant. Alterum est, quod duo praecipua commoda complectitur, quae ad illos pertinent, qui pio erga Deum studio adducti, iniurias libenter remittunt. quorum primum illud est, quod aliena debita remittentibus promisit Deus sere, ut ipsi etiam peccatorum ueniam impetret. ex quo promissio, quam gratum illi sit hoc pietatis ossicium, ficile apparet. Alterum commodum est, quod nobilitatem quanda, & pem sectionem assequimur: quoniam, condonandis iniuriis, quodammodo Dei similes essicimur,qui solem suum oriri fictisuper bonos, Maiis.s.

SEARCH

MENU NAVIGATION