Catechismus, ex decreto Concilij Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

284 . Catechismus

morbus. Cum enim pectauum, quod inferendo selso crimine aut proximi simae, dc existimationi ontrectando, commissum sit, non remittatur, nisi calumniator ei, quem criminatus fuerit, satisficiat iniuriarum; id autem difficile fiat ab hominibu primo, ut antea mo nuim us, pudore, oc inani quada dignitatis opinione deterritis: qui in eo peccato sit, huncabdictum este aeternis inferorum poenis, duabitare non possumu&. neque enim quisquam speret, se calumniaru,

uel obuectationis ueniam consequi posse, nisi prius ei satisficiat, de cuius dignitate, & fima, aut publice in iudicio, aut et in priuatis.&familiaribus congressibus aliquid detraxerit. Praeterea, latissime patet hoc detrimonium, & in ceteros dissiinditur, qua uanitate, Minendacio fides,ac ueritas tolluntur,arctissim uincula societatis hamanae: quibus sublatis, sequitur summa uitae confusio, ut homines nihil a daemonibus differre uideantur. Docebit porro, uitadam esse loquacitatem Parochus: cuius uitatione, & reliqua peccata fugium tur, & est magna cautio mendaciit a quo uitio loquaces sibi haud ficile Merare possunt. Postremo iis illum errorem eripiet Parochus,

qui se in uanitate orationis excusant, de mendacium, prudentium exemplo defendunt: quorum esse aiunt, mentiri in tempore. Dicet Masm.1. id, quod uerissimum est, prudentiam carnis, mortem esse. Hori

bitur auditores, ut in dissicultatibus, & angustiis Deo confidant, neque ad artificium mentiendi confugiant. nam illi, qui utuntur perfugio, ficile declarant, se sua magis niti prudentia, quam in Des prouidentia spem ponere. Qui caulam sui mendacii conlesunt in eos, a quibus sunt mendacio decepti, hi docendi sunt, non licere hominibus se ipsos ulcisci, neque malum malo compeiandum esse,ia a . . , sed potius uincendum in bono malum: quod si etiam fis esset, hanc referre gratiani, nemini tamen utile, se suo ulcisci detrimento; esse autem id grauissimum detrimentum, quod mendacio dicendo Mcimus. Iis, qui afferunt humanae naturae imbecillitatem, & fiagili-

tatem, tradendum erit hoc ossicii praeceptum, ut diuinum auxilium implorent, nec infirmitati humanitatis obtemperent. Qui consu tudinem opponunt, admonendi sunt, si mentiri assueverunt, uedent operam, ut contrariam consuetudinem capiant uere loquedi, praesertim cum, qui usu,& consuetudine peccant, grauius delinquant, quam ceteri. Et quoniam non desunt, qui se tegant excus tione ceterorum hominum, quos passim mentiri, & peierare c5tetadunt ; hac ratione illi ab ea opinione deducendi sunt, non esse imitandos malos, sed reprehendendos, & corrigendos: cum autem ipsi

mentimur,

292쪽

Ad Parochos. a

mentimur, minus auctoritatis inreprehensione,&correctione alterius nostratu habere orationem. Alios scita defendentes, quod uera dicendo, saepe incomodo sint affecti, sic refellent sacerdotes, esse illam accusationem, non desensionem; cum sit ossicium Christiani hominis, quamuis potius ficere iacturam, quam mentiri. Restant duo genera eorum, qui se in mendacio excusent:alteri, qui dicant, se ioci causa mentiri ; alteri se idem ficere utilitatis gratia,quippe qui bene nec emerent, nec uenderent, nisi mendacium adhiberent. utro . a suo errore Parochi avertere debebunt. Ac superiores quidem illos a uitio abducent, & docendo quantum so in genere pec candi consuetudinem augeat usus mentiendi, & illud inculcando . omnis otiosi uerbi reddendam esse rationem. Proximos autem hos Matth.ia acerbius etiam obiurgabunt ; quorum in excusetione grauior insit illorum ipsorum accusatio, qui praeseserant, se minime illis Dei uerbis fidem, & auctoritatem tribuere; Quaerite primum regnum Dei, α iustitiam eius, & haec omnia adiicientur uobis.

In his duobus praeceptis, quae postremo loco tradita sunt, illud inprimis sciendum est, rationem fere costitui, qua cetera praecepta scruentur. Nam quod his uerbis praescriptum est, eo spectat, ut, si quis studet superiora legis iussa seruare, hoc maxime iaciat, ne concupiscat: quoniam qui non concupiscet, suis contentus, aliena non appetet, aliorum commodis gaudebit, Deo immortali gloria tribueti gratias eidem maximas aget, Sabbathu colet, id est quiete perpetua Iruetur, maioresque uenerabitur: neminem denique neque re, neque uerbis, neque ullo alio modo laedet. Nam stirps , ac semen malorum omnium est praua concupiscentia; qua qui incensi sunt, praecipites feruntur in omne flagitiorum, & scelerum genus. His animaduersis,&Parochus in iis, quae sequuntur, tradendis diligentior,& fideles ad audiendum erunt attentiores. Sed quamquam naec duo praecepta coniunxerimus, propterea quod, cum non dissimile sit e rum argumentum, eandem docendi uiam habent, Parochus tamen& cohortando, & monendo poterit communiter, uel separatim, ut

commodius sibi uidebitur, ea tractare: sin autem Decalogi interpretandi munus susceperit, dem5strabit, quae sit horum duorum praeceptorum dissimilitudo,quidue una cupiscentia ab altera disserat , quam

293쪽

286 Catechismus

iniam disseretiam libro quaestionum in Exodum D. Augustinus de clarat. Nam ex iis altera solum spectat, quid utile sit, quid stultus sum: alteri propositae sunt libidines, &uoluptates. Si quis igitur fiandum, aut domum concupiscit, is lucrum potius, & quod utile est,

consectatur, quam uoluptatem: si uero aliena uxorem appetit, non utilitatis, sed uoluptatis cupiditate ardet. Verum horum pr. ecepto rum duplex fuit necessitas, altera, ut sexti, septimique praecepti sentetia explicaretur . nam cisi quodam naturae lumine intellectum es halienae uxoris potiundae cupiditatem prohiberi, vetito adulterio; nam si concupis creticeret, fas item cssct potiri: tamen plerique ex Iudaeis, peccato obcaecati, in eam opinionem adduci non poterant,

ut crederent, id a Deo prohibitum esse: immo uero, lata, & cognita hac Dei lege, multi, qui se legis esse interpretes profitebantur, in eo errore uersati sunt: id quod animaduertere licet ex illo Domini semMob.f. mone apud sanctum Matthaeum; Audistis, quia dictum est antiquis; Non moechaberis: ego autem dico vobis:&quae sequuntur. Altera est horum praeceptorum necessitas, quod aliqua distincte, explic teque uetantur, quae sexto, & septimo explicate non prohibeb. itur.

nam, exempli causa, septimum praeceptum prohibuit, ne quis iniuste concupiscat aliena, aut eripere conciti r. hoc alitem uetat, ne ullo

modo quis concupiscat, etsi iure, legeque assequi id postit, ex cuius adeptione proximo damnum importari uideat. Sed illud in primis, ante quam ad praecepti explicatione ueniamus, fideles docedi erunt, nos hac lege no ad id solum institui, ut cupiditates nostras cohibe mus : sed etiam Dei erga nos pictatem, quae immensa est, cognoscamus. nam cum superioribus legis praeceptis nos quibusdam quasi praesidiis munisset, ne quis nos ipsos, aut nostra uiolaret; hoc adiuncto praecepto, illud maxime prouidere uoluit, ne appetitionibus nostris nos ipsi laederemus: quod ficile futurum fuit, si omnia cupere, atque optare liberu nobis, atque integrum esset. hac igitur non concupiscedi lege praescripta, illud a Deo prouisum est, ut cupiditatum aculei, quibus ad perniciosa quaeque incitari solemus, huius legis ui

quodammodo excussi, nos minus urgeant; maiusque propterea te

poris spatium nos molesta illa cupiditatum sollicitudine liberati, ad ea praestanda pietatis,&religionis ossicia habeamus, quae ipsi Deo multa, maximaque debemus. Neque id solum haec lex nos docet, uerum etiam illud ostendit, legem Dei eiusmodi esse, quae non exoternis solum munerum functionibus, sed etiam intimo animi sensu seruanda sit : hocque inter diuinas, & humanas leges interest, quod hae rebus

294쪽

haerebus tantum externis colentae sitiat; illae uero, quonia animum i

Deus intuetur, ipsius animi puram , sinceramque cassitatem, atque integritatem requirunti Est igitur cliuina lex, quasi speculum quot dam, in quo naturae nostrae uitiaintuemur. quamo em dixit Ap stolus; Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret; Non concupi sces. cum enim concupiscentia, idin peccati fomes, qui ex peccato originem habuit, perpetuo nobis infixus inhaereat; ex hoc agnosci, mus, in peccato nos cit quapropter supplices ad euconsumarus, a

qui solus potest peccati sordes cluere. yiabent auteli singu laptae

cepta illud cum ceteris commune,iu partim aliquid uetent, parum

iubeant. Quod ad prohibendi uim attinet; ne quis forte arbitreturi concupiscentiam illam, quae uitiis caret, aliquo modo uitium esse,

ut concupiscere spiritum aduersus carnem, uel petereiultificatio. ad GA.r.

nes Dei in omni tempore, id quod David se inmopere cupiebat; Parochus doceat, quae concupiscentia illa sit, quam nutu legis praescripto sugere oporteat. Quare sciendum est,concupiscentiam esse commotionem quandam, ac uim animi, qua impulli homines,' quas nohabent, res iucundas appetunt. & quemadmodum reliqui animi no Oi.' Istri motus non perpetuo mali stant: ita haec concupiscendi uis non semper in uitio est ponenda. neque enim propterea malum est, si cibum, aut si potum appetimust, aut cum fligemus, si calescere ; aut contra, cum calemus, si frigescere cupimu . & quide recta haec concupiscendi uis, Deo auctore, nobis a natura insita est: sed primorum sarentum nostrorum peccato iactum est, utillana urae fines transi' - ens, usqueadeo deprauata sit, ut ad ea concupiscenda saepe incit tur, quae spiritui, ac rationi repugnant. Quin etiam haec uis, si moderata est, suisque finibus continetur, cepe etiam no mediocres utilitates praebet. nam illud primum esscit, ut assiduis precibus Deum oremus, supplicesque ab eo petamus, quae maxime cupimus. Oratio enim cupiditatis nostrae interpres est. quod si recta haec cocupisce di uis abesset, non tam uitae preces essent in Ecclesia Dei. Issicit praeterea, ut chariora sint nobis Dei munera: quo enim uehemetiori ali cuius rei cupiditate flagramus, eo chariorilla nobis res est, atque iu- .cundior, cum eam adepti sumus: tum uero delectatio ipta quam ex re concupita sentimus,ficit, ut maiore pietate gratias Deo agamus. itaque, si concupiscere aliquando licet, fiteamur necesse est, non omnem concupiscendi uim prohibitam esse. & quamquam DPau- MRU.7.lus concupiscentiam peccatum esse dixit; id in eam tamen sententia

accipiendum est, in quam Moyses locutus est, cuius ille testimonisii. assert

295쪽

188 Catechismus .

Exini xo. affert id, quod ipsius Apostoli oratio declarat . nam illam ramis cod ii Ad G .i. cupiscentiam uocat in epistola ad Galatast. Spiritu , inquit, ambula te, & desideria carnis non perficietis. Naturalis igitur illa cupiditatis uis, & moderata, quae fines suos non egreditur, non uetatur, mulatoque minus spiritalis illa re Te mentis cupiditas, qua ad corum apia petitionem incitamur, quae carni repugnanti ad hanc ipsam enim sasq.ε. c litterae nos adhortantur: Concupiscite sermones lucos S; Transite ad me omnes, qui concupistitis me . Itaque hoc interdicto non ipsa cocupiscendi uis, qua tum ad bonum, tum ad malum uti licet, sed usus prauae cupiditatis, quae carnis concupiscentia, & peccati Q-mes uocatur, ac, si animi assensionem adiun&m habeat, scin per in uitiis numeranda est, omnino prohibetura Ergo ea tantum concupiscendi libido vetita est, quam carnis concupiscentiam uocat Apo si. illi scilicet concupiscendi motus, qui nullum rationis moduhabent, neque finibus a Deo constitutis continentur. Haec cupidulas damnata est uel quia malum appetit, ueluti adulteria, ebriciat est

homicidia, &aliaesul modi nefaria scelera, de quibus ita Apostolus,

xvi comio Non simus, inquit, concupiscentes malorum, quemadmodum αilli concupierunt ; uel quia, etsi res natura sua malae non sitiar, caua tamen aliunde extat, quare illas concupiscere netis siti quo in gens re sunt ea, quae ne possideamus, Deus, aut Ecclesia prohibet: non enim ea nobis appetere licet, quae possidere omnino nefas sit, qualia 'olim in ueteri lege fuerunt, aurum,&argetum, ex quibus idola conmute. . flata erant, quae, Dominus in Deuteronomio uetuit, ne quis concupiiceret. Ob eam praeterea causain haec cupiditas uitiosa prohibetur, quoniam, quae appetuntur, aliena sunt, ut domus, seruus, anacilla, ager, uxor, bos, asinus, & alia mul ta; quae cum aliena si ni, ea concupiscere uetat diuina lex. rerumque ciusmodi cupiditas nefaria est, & in peccatis grauissimis numeratur, cum illis concupiscendis animi praebetur assensus. na tum peccatum natura existit, cum post

malarum cupiditatum impulsem animus rebus prauis delectatur, atque his uel assentitur, uel non repugnat: id quod D. Iacobus, cum Imb. r. peccati originem,& progressionem ostendit,illis uerbis docet ;Vnusquisque tentatura concupi cntia sua abstractus, &illectus: deinde

concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum uero, cum consummatum se erit, generat mortem. Cum igitur lege ita caueatur; Non concupisces; haec uerba ad eum sensum referuntur, ut nostras cupiditates a rebus alienis cohibeamus. alienarum enim rorum cupiditatis sitis immensa est, atque infinκω, neque umquam satiatur,

296쪽

Ad Parochos. - 2

satiatur, ut scriptum est, Avarus non implebitur pecunia: de quo ita Olis Lest apud Isaiam: Vae, qui coniungitis domum ad domum & agrum II .s. agro copulatis. sed cx ungularum uocuna explicatione facilius intelligetur huius peccati foeditas, & magnitudo. Quare Parochus doc bit, domus uocabulo non locum modo, quem incolimus, sed uniuersam hereditatem significari, ut ex diuinorum scriptorum usu, cosuetudineque cognoscitur. In Exodo scriptum est; obstetricibus a Domino domus esse aedificatas. sententia eo spectat, ut illarum se

cultates ab eo auctas esse, atque amplificatas interpretemur. Ex hac igitur interpretatione animaduertimus, hac praecepti lege uetitum nobis esse, ne diuitias avide expetamus, neque alienis opibus, potentiae, nobilitati inuideamus, sed statu nostro, qualisqualis ille sit, siue

humilis, siue excelsus, contenti simus. alienae deinde gloriae appetiationem uetita esse, intelligere debemus . nam hoc item ad domum pertinet. Quod uero sequitur, Nec bouem, no asinum ; id ostendit non solum, quae magna sunt, ut domus, nobilitas, & gloria, ea cum aliena sint, concupiscere nobis non licere, sed etiam parua, qualia illa sint, siue animata, siue inanimata. Sequitur deinceps Neque ser .uum. quod intelligendum est tam de captiuis, quam de reliquo genere seruorum; quos, ut cetera alterius bona, concia piscere non debemus. liberos uero homines, qui uoluntate seruiunt, uel mercede .

conducti, uel amore, obseruantiaque impulsi, nullo modo neque uerbis, neque spe, neque pollicitationibus, neque praemiis quis corrumpere, aut sollicitare debet, ut eos deserant, quibus se ipsi sponte addixerunt ; immo uero, si ante id tempus, quo se in illorum famu- ilatu fi repromiserant, ab illis recesserint, huius praecepti auctorit te admonendi sunt, ut ad eos ipsos omnino reuertantur. Quod autem in praecepto mentio fit proximi, id eo pertinet, ut hominum uitium demonstretur, qui uicinos agros, aut proximas domos, aut aliam rem eiusmodi, quae secum continens sit, appetere solent. Vicinitas enim, quae in parte amicitiae ponitur, ab amore ad odium cupiditatis uitio traducitur. Hoc uero praeceptum ij minime uiolant, qui res, quas proximi uenales habent, emere deilliscupiunt, aut iusto pretio emunt. ij enim non modo proximum non laedunt, sed ualde adiuuant, cum ei pecunia maiori commodo, usuique futura sit, quam res illae, quas ipse uenditat. Hanc de re aliena non concupiscenda legem altera sequitur, quae prohibet, ne alienam concupi-icamus uxorem. qua lege cocupiscendi libido non ea quidem latuin

prohibiti censetur, qua adulter alterius uxorem appetit, sed etiam, CC qua

297쪽

a9 o Catechismus

qua assectus aliquis alterius uxorem in matrimonium ducere comis piscit. eo enim tempore, cum repudii permittebatur libellus, illud iacile euenire poterat, ut quae ab uno repudiata esset, eam alter uxore acciperetiat laoc Dominus uetuit; ne aut mariti ad uxores relinquendas sollicitaretur; aut uxores maritis difficiles se, ac morosas ita praeberent, ut eam ob causam quaedam quasi necessitas uiris imponeretur illas repudiadi. nunc uero grauius cst peccatum, cum mulierem, . etiamsi a uiro repudiata sit, alteri in matrimonium ducerensi liceat, nisi marito mortuo. itaque qui alterius uxorem concupiscet, sicile ex una in aliam incidet cupiditatem: aut enim illius uirum mori, aut

adulterium admittere cupiet. atque hoc idem de ijs mulieribus dictitur, quae alteri desponsatae sunt. neque enim has item concupiscere licet, cum ij, qui haec pacta rescindere student, uiolet sanctissimum fidei foedus. & quemadmodum, quae alteri nupta est, ea concupiscere omnino netis est: sic, 'uae ad Dei cultum, religionemque est consecrata, nullo pacto licet illam uxorem appetere. Si uero quis mulis rem , quae nupta est, cum ea innuptam esse opinetur, uxore sibi dari concupiscit, neque, si in matrimonium alii collocatam intelligeret, eam nuptam sibi dari cuperet, id quod Pharaoni,& Abimelech cottigisse legimus,qui Saram in matrimonio habere concupierunt, cum Gemia. am eam minime nupta, Abrahaeq. sororem, n5 uxore arbitrarentur; ille certe, qui eo animo est, eiusmodi praecepti legem uiolare no uidetur. Rem GaD Sed ut Parochus remedia patefaciat, quae ad tollendum hoc cupiuersus nox ditatis uitium accomodata sunt, explicare altera praecepti rationem im consistit, ut, si diuitiae affluant, cor no apponamus,

easque pietatis, de diuinarum rerum studio abi jcere parati sinus, in subleuadas pauperum miserias libenter pecunia erogemus; si d sint sicut tes, egestatem aequo,&hilari animo seramus.&quidem si rebus nostris dandis liberalitate utemur, rerum alienaru cupidita tes restinguemus. De paupertatis autem laudibus, diuitiamq. despicietis,in lacris litteris,& aeud sanctos Patres ficile erit Parocho multa colligere,& fideli populo tradere. Hac item lege praecipitur, ut a denti studio, summat cupiditate optemus id potissimum effici, non quod nos cocupiscimus, sed quod Deus uult, quemadmodum Do-MMib. s. mini oratione exponitur. Voluntas autem Dei in eo maxime est, ut

nos singulari quoda modo sancti essiciamur animuque nostru sinceru, atque ab omni labe puru,integrum q. coseruemus,& exerceamus nos in ijs mentis,ac spiritus ossiciis, quae corporis repugnat sensibus iboruq. edomitis appetitionibus, ratione, ac spiritu duce, P tu uita cursum

298쪽

Ad Parochos. ab I

cursum teneamus; quiue praeterea sensus materia cupiditatibus nostris, libidini q. praebent,eoru uim maxime reprimamus.Sed ad hunc cupiditatum ardorem restinguendum,plurimum etia hoc potest, si, quae incomoda ex illis accidui,ea nobis ob oculos proponamus.primum uero illud incomodum est, quod,quonia ciusmodi cupiditatibus paremus, in anima nostra regnat summa peccati uis, ac potestas. quamobrem monuit Apostolus; No regnet peccatum in uestro mor ad Ram.6.

tali corpore,ut obediatis cocupiscentiis eius. Na quemadmodum, sit cupiditatibus resistimus, peccati uires cocident: ita, si iisdem succu-bimus, Dominum a regno suo expellimus, & in eius locum peccatu introducimus. Alterum pr. aeterea inc5modum est,quod ab hac concupiscendi ui, ueluti sente quod omnia peccata manant, ut D. Iacobus docet. D.item Ioannes; omne, inquit, quod est in mundo, cocu- piscentia carnis est,& cocupiscentia oculorum,& superbia uitae. Tet 'tium in modum in eo est, quonia rectum animi iudicium his cupiditatibus obscuratur.homines.n.iis cupiditatum tenebris obcaecati. honesti,& praeclara putat omnia, quae rumq. ipsi cocupiscunt. Opprimitur praeterea cocupiscendi ui uerbum Dei quod in animis nostri a magno illo agricola Deo insitum est. sic. n. apud D. Marcum scri- Mar. ptum est: Alii sunt, qui in spinis seminatur: hi sunt, qui uerbum audiunt,&aerumnae saeculi, & deceptio diuitiarum,& circa reliquat cupiscentiae introeuntes, suffocat uerbum,& sinefiuctu essicitur. Iauero,qui prae ceteris hoc cupiditatis uitio laborat, quosque propterea Parochus ad colendum noc praeceptum diligentius cohortari debet,illi sunt,qui lusionibus no honestis delectatur, aut qui ludis im moderate abutuntur: mercatore'. item, qui rerum penuria, anno. naeque caritatem expetunt, atque id aegre ferunt, ut alii praeter ipse sint,qui uendant,aut emat,quo carius uendere,aut uilius emere ipsi . nupossint: qua in re item peccat, qui alios Nere cupiunt, ut aut uedendo,aut emendo ipsi lucrentur.Peccant etia milites,qui bellum expetunt,ut surari ipus liceat: medici item, qui morbos desiderant: iure- .Econsulti,qui causarum, litium q. vim, copiam Fconcupiscunt: artifices, qui quaestus auidi,omnium, quae ad uiebri cultum', Pς6 t , tinent,penuriam exoptant, ut inde plurimum lucri luctant. bin0ς

praeterea genere grauiter ii peccant, qui alienae laudi gloriaeque quidi, atque appetentes sunt, non sine aliqua semaestolus obtrea,tione, idque praesertim, si, qui illam appetunt, ignaui, nulliusquς pretii homines sunt: fama enim,& gloria, uirtutis, atque industri

non ignauiae, aut inertiae, praenuum est. . l

299쪽

29 a Catechismus

DE ORATIONE.

IN or C Io,&munere Pastorali cumprimis necetaria est ad salutem fidelis populi, praeceptio Christianae precationis; cuius vim, ac rationem multos necesse est ignorare, nisi pia, &fideli Pastoris diligentia tradita sit. Quamobrem praecipua Parochi cura uersari

debet in eo, ut pij auditores intelligant, quid a Deo, & quo modo

orandum sit. Omnes autem necessariae precationis numeros contunet diuina illa formula, quam Christus dominus apostolis, & per illos , eorumque succe res, omnibus deinceps, qui Christianam religionem sinciperent, notam esse uoluit. cuius uerba, atque sententias sic animo ac memoria comprehendere oportet, ut in promptu habeamus. Vt autem in hac orandi ratione luppeditet Parochis mcultas instituendi fideles auditores, quae magis opportuna uisa sensi hic proposuimus, sumpta ab iis scriptoribus, quorum eo in genere doctrina, & copia maxime laudatur: nam reliqua, si opus fuerit,P stores ex eisdem sentibus haurire poterunt.

Primum igitur docendum est, quam sit oratio necessaria: cuius praeceptum non selum cosilii causa traditum est, sed etiam necessarii iussi uim habet . quod a Christo domino declaratum est illis uerbis ; cir8. Oportet semper orare. Hanc orandi necessitatem ipsa, etiam illo Dominicae precationis quas prooemio, ostendit Ecclesia ε, Praecentis solutaribus moniti, & diuina institutione sermati, audemus dicere. Itaque cum esset necessaria precatio Christianis hominibus, & illud Lacti. a discipulis ipse rogatus esset; Domine doce nos orare; praescripsit eis orandi Armam Dei Filius, & spem attulit impetrationis. eorum, quae postularent: & ipse documentum fuit precationis, qua non solum utebatur assidue, sed etiam in ea pernoctabat . cuius dein-

inde ossicii, iis, qui se ad Iesu Christi fidem contulissent, apost

t. .a. Ii praecepta tradere non destiterunt. nam sancti & Petrus , de Ioannes, de ea diligentissime pios admonent: α eius rationis memor Apostolus pluribus locis Christianos hortatur ad salutarem oransenecessitatem. Praeterea, tam multis indigemus bonis,& comodis, ad animum,& corpus tuendum necessariis, ut ad precatione coniugere oporteat,tamqua ad unam omnium optima, dcindigetiae nostrae 'terpretem, & conciliatricem eorum, quibus egemus. Nana, cu nihil l cuique

300쪽

.cuique debeat Deus, reliquum pro sto est, ut quae nobis opus sunt

ab eo precibus expetamus ti quas preces tamquam instrumentum necessarium nobis dedit ad id,quod optaremus,consequendu: prae sertim, cum quaedam esse constet, quae nisi eius adiumento non luceat impetrare. Habent enim sacrae preces praestantem illam uirtute, qua maxime daemones eiiciuntur. Est enim quoddam daemonioru Minb.i .

senus, quod non elicitur nisi ieiunio, & oratione. Quare magnam sibi adimunt facultatem singularium donorum, qui hanc consuetusdinem, exercitationemque non adhibent, pie ac diligenter orandi petitione enim non solum honesta, sed etiam assidua opus est ad impetrandum , quod concupisca . Nam, ut inquit S.Hieronymus,scriptum est,Omni petenti datur. ergo si tibi non datur, ob id no datur, Luci i s. quia non petis: petitexrgo accipietis.

. I.

Habet autem haec necessitas iucundissimam utilitatem, quaestu- ctus ex se edit uberrimos, quorum copiam sument Pastores a sacris siriptoribus, cum opus erit illos impertire fideli populo. nos ex ea copia aliquot elegimus, quos huic tempori acconrodatos duximus. Primus autem fructus, quem inde capimus, est is, quod orates Deo honorem habemus; siquidem est quoddam religionis argumetum oratio, quae in diuinis litteris thymiamathi comparatur: Dirigatur P i o. enim, inquit Propheta, oratio mea, sicut incensum in cospectu tuo. Quare nos hac ratione Deo subiectos esse profitemur, quem bono rum omnium auctorem agnoscimus,&praedicamus in quem solu ' . 1 spectamus, quod unum incolumitatis , salutisque praesidium atque perfugium habemus . Huius fiuctus illis etiam uerbis admonemur; Inuoca me in die tribulationis, erua te, & honorificabis me. Sequiis dat. 9.tur sevistus amplissimus, &iucudissimus orationis, cum a Deo pre ces audiuntur: est enim ex S. Augustini sententia, caeli clauis oratio. s. igust. Nam ascendit, inquit precatio,&descendit Dei miseratio: licet al- Uta sit terra, altum caelum, audit tamen Deus hominis linguam. ius orandi muneris tanta uis est, tanta utilitas, utra recet testium donorum amplitudinem consequamur. Nam & impetramus nobis, ait ducem,&adiutorem adhibeat spiritum sanctum,&fidei assequir ., ii mur conseruationem , α incolumitatem, & uitationem poenarum, α diuinu patrocinium in tentationibus,& ex Diabolo uictoria. omnino inest i pleratione singularis gaudii cumulus. Quamobre sic t

quebatur Dominus V Petite, & accipietis, ut gaudiuucstrusit plenu. D .Iε.

SEARCH

MENU NAVIGATION