Catechismus, ex decreto Concilij Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

3o4 Catechismus

fidelem populum, quaesit optima ratio bene petendi,&priuatim, ac publice orari. quae praecepta Christianae.orationis tradita sunt ex η Christi domini disciplina. Est igitur orandum in spiritu, & ueritate. nam caelestis pater tales quaerit, qui adorent eum in spiritu ,& ueritate. Orat autem eo modo, qui intimum, ac flagrans animi studium adhibet. a qua spirituali precandi ratione uocalem non excludimus: uerumtamen principatum iure tribuendum ducimus illi, quae a uehementi animo proficiscitur, obsecrationi: quam Deus, cui patent occultae hominum cogitationes, audit, etiam si non ore proferatur. Audiuit Annae, eius, quae filii mater Samuelis, intimas preces , de quaillud legimus, stentem orasse, & tantum labia mouentem. Or Wal. 1 f. uit hoc modo David: inquit enim: Tibi dixit cor meum, exquisiuit te ficies mea. Huiusmodi exempla in diuinis libris passim legentibus occurrunt. Habet autem uocalis oratio propriam utilitatem, dc necessitatem: nam incendit animi studium,&religionem oran iis inflammat. quod ad Probam scripsit sanctus Augustinus hoc modo: Nonnumquam uerbis 8d aliis signis adaugenaum desiderium sanctum, nos ipsi acrius excitamus. Cogimur interdum uehementi animi cupiditate, & pietate, uerbis efferre sententiam . nam exultate animo laetitia, par etiam est, linguam exultare. & uero decet nos C

mulatum illud sacrificium facere M animae, & corporis. quem Apostolorum orandi morem filisse, ex Actis, & ex Apostolo multis locis cognoscimus. Sed quoniam dias di precandi ratio est, priuata & pa v blica, priuatae orationis pronuciatione utimur, ut intimum studiu, Bc pietatem adiuuet; in publica, quae ad incitandam fidelis populi religionem instituta est, certis, statisque temporibus linguae ossicio supersederi nullo modo potest. Hanc uero spiritu orandi consueti dinem, propria Christianorum hominum, infideles minime coluc. de quibus ita licet Christum dominum loquentem audire; orantes nolite multum loqui sicut ethnici ficiunt; putant enim, quod in multiloquio suo exaudiantur. nolite ergo assimilari eis; scit enim

pater uester quid opus sit uobis, antequam petatis eum. Cum autem prohibeat loquacitatem; longas tamen preces, quae a uehetarenti, ac diuturno animi studio proficiscantur, tantum abest, ut rei j-ciat, ut etiam suo exemplo nos ad eam rationem cohortetur, qui nozuc. 6. modo noctes in precatione consumpsit, sed ter cundem sermonem Maikis. repetij t. Tantum igitur statuendum est, inani uerborum sono intini me exorari Deum. Nec uero ex animo orat hypocritae, a quorum nos consuetudine deterret ristus dominus in hanc sententiam. l l l Cum

312쪽

Cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis, & Matth ε in angulis platearum stantes, orare, ut uideantur ab hominibus. amen dico uobis, receperunt merccdem suam. Tu autem cum oraueris, intra in cubiculum tuum, &, clauso ostio, ora patrem tuum

in abscondito & pater tuus, qui uidet in abscondito, reddet tibi. Cubiculum, quod hoc loco dicitur, ad cor hominis reserri potest, quod non satis est ingredi, sed praeterea occludi oportet, ne quid itarii pat, uel influat in animas extrinsecus, quo precationis integritas uiolari possit. tum enim caelestis pater, qui omnium mentes, & occultas cogitationes maxime perspicit, orantis postulationi concedit. Requirit praeterea oratio assiduitatem: quae quantam uim habeat, iudicis illius exemplo, Dei filius ostendit: qui cum nec timeret Deu, ris.is. nec hominem reuereretur, uictus assiduitate, ac diligentia uiduae, eius postulationi concesta. Itaque assidue Deo preces.faciendae sunt; nec imitandi illi, qui semel, aut iterum orantes, nisi quod petunt, impetrarint, in oratione desitigantur . nulla enim huius

olscii lassitudo esse debet: quod nos Christi domini, & Apostoli

docet auctoritas. quod si interdum uoluntas in eo defecerit, precibus a Deo petamus perseuerandi uim . Vult etiam Dei filius orationem nostram ad patrem suo nomine peruenire: quae eius meri to, & gratia deprecatoris id pondus assequitur, ut a caelesti patre audiatur: est enim eius illa uox apud sanctum Ioannem; Amen amen Dis.1ε.

dico uobis, si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit uobis

usque modo non petistis quidquam in nomine meoi petite, & a cipietis, ut gaudium uestrum si plenum. & iterum; Quodcum- Iovii. . rue petieritis patrem in nomine meo, hoc ficiam. Imitemur a ens sanctorum hominum studium, quod in orando adhibebant .

Gratiarum autem actionem cum precatione iungamus, apostolorum exemplo; qui hanc cosuetudinem perpetuo seruauerunt: 'uzadmodum apud Apostolum licet uidere. Ieiunium uero, & cle mosynam ad orationem adhibeamus. Ieiunium quidem certem xime est cum oratione sociatum . nam qui cibo, & potu sent otiusti, horum mens oppressa est sic, ut neque Deum intueri, neque,

quid sibi uelit oratio, cogitare possint. Sequitur eleemosyna,qua: magnam & ipsa cum oratione societate habet. Quis enim, cui facul tas sit benigne ficiendi ei, qui aliena misericordia uiuat, nec opitulertur proximo,& fratri suo,se charitate praeditu dicere audeatὶ aut quo ore is, qui expers sit charitatis, Dei auxilium implorabitὶ nisi tu pe cati ueniam precatur, simul &a Deo suppliciter postulat charitate.

D D 3 Quare

313쪽

Catechismus

Quare diuinitus est, ut saluti hominum triplici hoc remedio subueniretur. cum enim peccando uel offendamus Dcum, uel proaximos violemus, uel nos ipsos laedamus; sacris precibus placatum reddimus Deum; eleemosyna redimimus hominum offensiones; ieiunio proprias uitae sordes eluimus. et quamquam singula prosint ad omnium scelerugenera, tamen proprie singulis ijs peccatis, quae diximus, apposita, dc accommodata sunt.

PATER NOSTER QUI ES IN CAELIS.

vM haec sermula Christianae precationis a Iesu Christo tra C dita, eam habeat viam; si ante qua ad preces, postu latio

nesi ueniamus, certis uerbis loco prooemij nobis utendum sit, quibus pie ad Deum accedetes, fidentius etia id ficere possimus; Parochi ossicium est, illa distincte, dilucideque declarare, ut alacrior pius populus ad preces adeat, seque cum patre Deo acturuintelligat. Prooemium aute, si spectes uerba, breuissimum est; si res aestimes, grauissimum, mysteriorumq. plenissimum. Ac prima qui dem uox, qua Dei iussu, &institutione utimur in hac precatione , est pArast. nam etsi Saluator noster diuinam hanc orationem praerexere potuit aliquo uerbo, quod plus maiestatis haberet, excpli cauasi Creatoris, aut Domini; tamen haec omisit, quae timore simul n bis asserre possent ε, illud autem adhibuit, quod oratibus, & aliquid a Deo petentibus, amorem, fiduciamque conciliat. quid enim iucundius est patris nominet quod indulgetiam senat, & charitatem. quibus autem rationibus patris nomen Deo conueniat, suppedita . bit ficultas docendi fidelem populum, ex locis creationis, gu Derna tionis, ac redemptionis . nam cum Deus hominem creaverit ad imaginem suam, nec illam ceteris animantibus impertiuerit, ex hoc singulari munere, quo homine ornauit, iure omnium hominum, nec fidelium modo, sed etiam infidelium, Pater in diuinis scripturis agapellatur. A gubernatione uero sumere poterit argumentum, quod prospiciendo,&consulendo utilitati hominum, praecipuo quodam curae,&prouidentiae modo nobis praestat patriam charitatem. Sed ut in huius explicatione argumenti paternam Dei de hominibus caram melius agnoscat, de custodia angelorum, in quoru tutela sunt homines, aliquid dicendum uidetur. Est enim Dei prouidentia da. tum hoc negotium angelis, ut custodiant humanum genus, singualisque hominibus praesto sint, ne grauius aliquod detrimentum

c. - accipiant.

314쪽

Ad Parochos. 3O

accipiant. nam ut paretes, si infesta, & periculosa uia filijs iter ficiendum sit, custodes adhibent, & periculorum adiutores: sic caelestis Parens in hoc itinere, quo ad caelestem patriam contendimus, singullis nobis praeposuit angelos, quorum ope, ac diligentia tecti, sertim

paratos ab hostibus laqueos uitaremus, &factos in nos horribilem impetus repeller aus; iisque ducibus rectum iter teneremus ; ne obiectus aliquis error a fallaci aduersario, nos deuia posset deduce- - est re, quae ducit in caelum. muero habeat utilitatem haec de hominibus Dei cura, ac prouidentia singularis, cuius munus, Madministratio mandata est angelis, quorum inter Deum, & homines in

dia est, & interiecta natura; patet exemplis, quorum copiam suppoditant diuinae litterae, quae testantur saepe Dei benignitate fictu esse ut inspectatibus hominibus angeli mirabiles res reicerent; quibus.

moneremur innumerabilia eius generis, quae sub oculos non cade rent, a custodibus nostrae salutis angelis emci utiliter, ac salutariter . . .. JRaphael angelus, Tobiae comes, &duxitineris diuinitus adiunctus, Tob 1 6. illum duxit, &reduxit incolumem . cui&adiumento filii ne abim mani pisce deuoraretur, &, quanta esset in eius piscis iecore, sele, corde uis, demonstrauit. Ille daemonium expulit, eiusque impedita recolligata potestate, ne Tobiae noceret, effecit. Ille uerum,& legiti- Tob.ε. mum matrimonii ius,&usum adolescentem edocuit. Ille Tobiae pa Tob.i,. tri oculis capto lumina restituit. Angelus item ille, Principis apost , lorum liberator, uberem praebebit materiam ad erudiendum pium gregem de admirabili fiuctu curae, custodiaeque angelorum, cum '

demonstrabunt Parochi angelum carceris tenebras illustrantem, MPetrum tacto eius latere e somno excitantem, soluentem cathenas i. dirumpentem uincula, monentem ut surgeret, seque sumptis cali gis, & reliquo uestitu sequeretur; cum docebunt ab codem angeia .l. lo Petrum per custodias linere eductum e carcere, & aperta deniquci ianua in tuto collocatum. Huius generis exemplorum, quemadmcidum diximus, referta est sanctarum litterarum historia; quibus in telligimus quanta sit uis beneficioru , qvie colari in homines Deus. angelis interpretibus, & internunciis, nec solum certa aliqua,& riuata de remissis, sed a primo ortu, nostrae curae praepositis,&in ingulorum hominum salutis praesidio collocatis. Hanc doctrinaci

diligentiam illa utilitas consequetur, ut audientium mentes erigantur, & ad agnoscendam, ac uenerandam Dei paternam de se curam,

ac prouidentiam excitentur. Commendabit autem hoc loco Paro- - rchus, in primisque praedicabit diuitias benignitatis Dei erga genus. . t a. v. DD 4 humanum;

315쪽

3o8 Catechismus

humanum; quem cum a primo parente nostri generis, & peccari, utque ad hanc diem offenderimus flagitiis, ac sceleribus innumerabilibus , retinet tame in nos charitatem, neque praecipuam illam de nobis curam deponit. Quem si quis existimat hominum obliuisci, amens est, & in Deum iacit indignissimam contum cliam. Irascitur Israeli Deus propter eius gentis blasphemiam, quae se arbitrabaturristi ν. caelesti ope desertam ess e. fitcnim in Exod. Tentaverunt Dominii,

s. dicentes; Est ne Deus in nobis, an nonὶ Et apud Erechielem, succenset eidem populo Deus, quod dixerat; non uidet Dominus nos, d reliquit Dominus terram. Ergo fideles his auctoritatibus a nefaria illa opinione deterrendi sunt, fieri posse, ut Deum capiat hominum oblivio. In wm sententiam audire licet, conquerentem de Deo apud Isaiam Ilraeliticum populum : contraque, Deum stultam eius querimoniam benigna similitudine refelletem. Est enim ibi; Dixit hae s. Syon, Dereliquit me Dominus; &.Dominus oblitus est mei . cui Deus, nil inquid obliuisci potest mulier infantem suum, ut non mi-- sereatur filio uteri sui Zetsi illa oblita se erit, esto tamen non obliuiscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te. Quibus locis quamquaid liquido confirmatur, tamen, ut penitus fideli populo persuadeatur, nullum posse tempus accidere, quo deponat Deus nominumi memoriam, quo eis non tribuat patriae charitatis ossicia; Parochi reclarissimo primorum hominum exemplo coprobabunt: quos post neglectum, uiolatumque Dei iussum . cum acerbius accusatos, &horribili illa sententia codem natos audis; Maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes ex ea cunctis diebus uitae tuae, spinas, &tribulos germinabit tibi, & comedes herbas terrae. Cum uides e paradiso expulsos, α, ut omnis reditus.spes adimeretur, cum in aditu sema. paradisi collocatum legis Cherubin flammeum tenentem, & uers tilem gladium, cum ab ulciscente suam iniuriam Deo illos intimis,& externis molestiis conflictatos intelligis an non actum de homune putes t an non credas non modo diuino illum auxilio nudatum, sed etiam cuiuis iniuriae propos tum Θ Verumtamen in tantis diuinae irae &ultionis indiciis oborta est lux quaedam Dei in eos charitatis: cm 3 Fecit enim, inquit, dominus Deus Adae, & uxori eius tunicas pelliceas, Sinduit eos: quod maximum filii argumentum, hominibus nullo umquam tempore deiturum Deum. Huius etiam sententiae

uim non exhauriri Dei amorem ulla hominu iniuria, David, expres-Nil.=s. sit illis uerbis; Numquid continebit Deus in ira sua misericordias Abitata a. sitas i Hanc Abacuch Deum affatus exmsuit, du inquit ;Cum iratus fueris

316쪽

Ad Parochos. SO'

fueris misericordiae recordaberis. Hanc sic Michaeas aperuit ; Quis Mith.ν. Deus similis tui 3 qui ausers iniquitatem, & transseta peccatum resim quiarum hereditatis tuae: non immittet ultra furorem suum, quoniam uolens misericordiam est. Omnino res ita se habet, cum maxi- . me perditos nos,& Dei praesidio spoliatos arbitramur, tum maxime, pro immensa sua bonitate, nos quaerit; ex curat Deus; sustinet enim in ira gladium iustitiae, nec cessat effudere inexhaustos misericordiae eo: thesauros. Magnam igitur uim habent ad declarandam praecipuam Dei rationem in amando, tuendoque hominum genere creatio,&gubernatio. Sed tamen illud opusredimendi hominem sic eminςp .ir. - . inter duo superiora, ut beneficcntissimus Deus, parensque noste summam in nos benignitatem tertio hocbeneficio cumulatam illu .r i astrarit. re tradet spiritualibus filiis Parochus, Lassidue eorum auribusinculcabit hanc praestantissimam Dei ergatios charitatent, ut intelligant se, qui redempti sint, admirabilem in modum Dei filios euasisse: dedit enim, inquit Ioannes, eis potestatem: filios Dei

fieri, & ex Deo nati sunta Quam ob cautam baptisinu quod primuredemptionispignus &mon linentum habemus, fisamentum r generationis dicitur: inde enim nascimur Dei filii; nam inquit ipse Iovii. . Dominus, Quod natum est ex spiritu, spiritus est: &,oportet uos nati, sci denuo. Item Petrus apostolus, Renuino ex semine corruptibili,

sed incorruptibili, per uerbum Dei uiui . hluius podere redemptiΩ-nis,Aspiritum sanctum: accepimus, Δ Dei graua dignati lumus. Quo munere Dei filij adoptamur, quemadmodu ad Romanos stripsit apostolus Paulus; Non accepistis spiritum seruitutis iterum in ad O . g. timore, sed accepistis spiritum adoptionissitorii; in quo clamas pus Abba Pater. Cuius vim, & essociam adoptionis: ex lauat sanctus Ioannes ad hunc modum; Videte qualem charitassi dedit nobis p ter, ut filii Dei nominemur, & simus o His expositis, admonedus ςst 'fidelis populus, quid ipse uicissim de Mamantissimo patri Deo, di

intelligadquem amorem, ac pietatem, quam obedientiam, ac rationem creatori, gubernatori, ac redemptori praestam, qua seeὼμ fiducia illum inuocare oporteat. Sed ad erudiendrini initiam, ditigendamque sententiae peruersitatem eorum, si qui tantummodo secundas res, & prosperum uitae cussum argumento esse existimant, .r A Deum conseruare nobis amorem suum, rebus autem aduersis, di calamitatibus,cum Deo exercemur,id esse signum hostilis in nos antismi, & prorsus abalienatae a nobis diuisae uoluntatis, demonstro- dum erit, cu tangit nos manus Domini; minimela hos'iliter sacete r h.

. Dominum,

317쪽

Catechismus

Dominum, uerum percutiendo sanare, & plagam a Deo ueniet esse medicinam. Castigat enim peccantes, ut ea disciplina meliores faciat, or praesenti animaduersione redimat ab exitio sempiterno. Nam uisitat quide in uirga iniquitates nostras, & in uerberious peccata nostTa, misericordiam autem suam non aufert a nobis. Quare monendi sunt fideles, ut in eiusmodi casti satione patriam Dei cli ritatem agnoscant, &illud apud patientis tum Iob in memoria de in ore habeant: Ipse uulnerat, S: medetur: percutit, & manus eius

sanabunt: ut illud usurpent, quod sub persona Israelitici populi scripsit Hieremias ;Castigasti me, & cruditus sum, quasi iuuenculus indomitus ; conuerte me, & conuertar, quia tu dominus Deus meus.

Vt Tobiae exemplum sibi proponant, qui cum in illa plaga caecitatis paternam Dei manum caedentem sensisset, exclamauit: Benedico te domine Deus Israel, quia tu castigasti me, &tu salvasti me. In quo maxime cauend um est fidelibus, ne, etiam si quovis in comodo affecti, quavis calamitate afflicta sint, Deum id ignorare existiment: ait enim ipse: Capillus de capite uestro no peribit.immo uero se ipsi illo diuini oraculi se Iulo con selentur , quod in Apocalypsi dictum est; Ego, quos amo, arguo, dccastigo . Conquiescant in Apostoli cohortatione ad Hebraeos; Fili mi noli negligere disciplinam Domini, noque fatigeris, dum ab eo argueris: quem e m ὸiligit Dominus, castigat; flagellat autem onuiem filium, quem recipit: quod si extra disciplinam estis, adulterinlinis, de non filii. patres quidem carnis

nostrae eruditores habuimus, & reuerebamur eos ti non multo in gis obtemperabimus patri spirituum. dc uiuemus 3N O s T E R. Cum patrem inuocamus singulu& nostru appellamus, docemur, ex dono, ac iure diuinae adoptionis consequi necessario, ut fratres sint fideles omnes, & intes se fraterne amare debeant: Omnes, enim inquit, uos fratres estis 1, unus est enim pater uester, qui in

caelis est. Quare etiam in epistolis, fideles omnes, apostoli fratres appellant. Ex quo item conncitur illa consecutio necessaria, ut eadem adoptione Dei non solum inter se fideles uniuersi fraterna necessitudine coniungantur, sed quia homo est unigenitus Dei filius, fratres etiam eius & nominentur,&sint. nam in epistola adHebraeos, cude filio Dei loqueretur, scripsit Apostolus ;Non confunditur fiatrescos uocare, dicens, Nunciabo nomen tuum fratribus meis. quod talo ante David de Christo domino praedixerat. Ipse uero etia chriastus sic apud Euangelistam loquitur ad mulieres , Ite, nunciate se

tribus meis, ut eant in Galila , ibi me uidebunt. Quod tum ab eo dictum

318쪽

Ad Parochos.

dictum esse constat, cum iam excitatus a mortuis imimortalitatu cssedeonsecutus, ne quis existimet fraternam hanc cognationem, eius id turrectione, & in caelum ascensu dissolutam esse. Tantum enim a est, ut hanc coniunctionem, & charitateni Christi resurreetio diremerit, ut ex illa maiestatis, &gloriae sede, tum, cu de omnibus omnis mei noriae hominibus iudicabit, fidelium minimos ab eo, fratrunomine, arpellados acceperimus. Qui autem fieri potest, ut Christi fratres no imius, cuius coheredes dicimuri Est enim primogenitus ipse, constitutus heres uniuerso ruori nos uero secundo loco geniti, coheredes eius, pro modo caelesti um donorum, pro ratione charitatis, qua praebuerimus nos ministros,&coadiutores spiritus sancti; quo auctore ad uirtutem, salutaresque actiones impellimur, & in. cendimur, ut eius freti gratia in certamen salutis fortiter descendamus; quo sapienter, constanterque consecto, decursoque huius ui tae spatio, iustum coronae praemium capimus a caelesti parente, om'nibus, qui eundem cursum tenuerint , constitutum. Non enim, ut ait Apostolus, iniustus est Deus, ut obliviscatur operis nostri, & db Iectionis. Quam uero hanc ex animo uoce N O s TE R'proferre debeamus, S.Chrysestomi sententia declaratur, qui Deum inquit libenter Christianum audire non istum pro se, sed pro altero deprecantem ;quod pro se orare naturae est, pro altero gratiae; pro senecessitas cingit, pro altero fraterna charitas hortatur. quibus illa subiunxit: Iubcundior est Deo, quam charitas staterna commendat, quam ea, qua necessitate pronunciat. In hac tanta materia salutaris 'rationis, monere, & hortari debet Parochus omnes, omnis aetatis, generis, ordianis, ut communis huius fiaternae necessitudinis memores, comiter,& staterne se gerant, neque se aliis alii praeferant insolentius. Nam&si in Ecclesia Dei diuersi sunt ossiciorum gradus et tame illa uarietas graduum, & munerum fiaternae necessitudinis contulictionem mi nime tollit. Quemadmodum in hominis corpore uarius usus,& diuersa functio membrorum nihil agit, quamobrem haec uel illa corporis pars membri munus, & nonae amittat. Propope iiDi eum, qui regia ut potestate: anis igitur, si fidelis est, iternina est omnium, qui Christianae fidei communione continenturi Maxime: quid ita quia non est Deus alius is, ex quo diuites,& reges nati sunt, ab eo. a quo Puperes, oc qui in regum potestate sunt, extiterunt, sed unus

Deus,&parens,&dominus omnium. Itaque una spiritualis ortus omnium nobilitas, una dignitas, unus splendor generis; cum Om-nta ex eodem spiritu, ex eodem fidei sacramento nati simus filii Dei.&eiusdem

319쪽

3ia Catechismissi

& eiusdem hereditatis coheredes. Nec uero alium Christum Deviiii habent copiosi, & potentes homines, alium tenuiores, Ninfimi; non aliis sacramentis sunt initiati, nec aliam hereditatem regni cm- ,σ- lestis expetiuint. Fratres sumus omnes,&, ut inquit Apostolus ad Ephesios, membra sumus corporis Christi, de carne eius, aede ossi--Gal. a bus eius. Quod ide in epistola ad Galatas significat Apostolus: Omnes filii Dei estis per fidem in Christo Iesu: quicumque enim in Chri

baptietati estis, Christum induistis': non in Iudaeus, neque Graeccus, non est seruus, neque liber, non est masculus, neque femina: omnes enim uos unum estis in Christo Iesu. Haec aute accurate uem sandares est Pastoribus animarum,&scienter illis in hac sententia commorandum: est cnim accommodatus locus non minus ad confirmandos, & excitandos inopes, & abiectos homines, quam ad coercendam, deprimendamque arrogantiam locupletum, atque potentium . Cui hominum incommodo uti mederetur, urgebat Ap ε stolus fraternam hanc charitatem, Sinculcabat fidelium auribus. Cum igitur has Deo preces funums es, Cliri ibane memineris te tamquam filium ad patrem Deum accedereo itaque cum precationem

ditis, & illud, Pater noster, pronuncia , cogita, quem in locum te summa Dei benignitas extulerit, qui no ut seruum ad dominum adire inuitum, ac timidum, sed ut ad patrem filium uoluntarium, securumque confugere tesserit. Qua in memoria, & cogitatione, quo uicillim studio,&pietate tibi orandumst, considera: danda enim est tibi opera, te ut talem praebeas, qualem esse decet Dei situ, idest ut oratio, &actiones tuae no indignae sint diuino genere, quo te dignari uoluit beneficentissimus Deus. Ad hanc ossicii rationem --,. nos Apostolus cohortatur, cu ait: Estote ergo imitatores Dei, sicut

siti charissimi: iutuere de nobis dici possit, quod ipse Apostolus scrit..dras. . psit adThessalonicenses ; Omnes uos filii lucis estis, & filii Dei.

Q VI ES IN CAELI s. Costat inter omnes, qui recte de Deo sentiunt, ubique locorum, & gentium esse Deum . quod non ita inteuligendum est, quasi ipse disibutus in partes, una parte locum unu,

alia alium occupet, ac tueatur . nam Deus spiritus est, omnis expers

diuisionis. Quis enim audeat Deum, tamquam in uestigio positum, Hieriar. loci alicuius finibus circumscribere,cum ipse de sedicat; Numquid non caelum & terram ego impleo ξ Quod rursum sic accipi edum est,

Deum caelum, ac terram, quaeque caelo, ac terra comprehensa sunt,

ut sua, ac uirtute complecti, non autem ipsum ullo loco contineri. adest enim rebus omnibus Deus, uel creans ipsis, uelcbnseruans

creatas,

320쪽

Ad Parochos. US

creatas 1, nulla regione, nullis finibus uel cictuscriptu uel ita definiatus, quo minus & naturi. & potestatem suam pri ens ubique constituat. quod beatus David expressi illis uerbis; Sias dero in tu, tu τ .ia . illic es. Verum etsi praesens visit Deus in locis re rebus omnibus,nullis, ut diximus, terminis definitus, tame in aluinis scripturis sepedicitur habere domiciliu suu in caelo. quod ut eo iactu videmus, quod caeli, quos suspicimus,sunt nobilissima naudi pars,ijdemque manent incorrupti, praestantes ut, magnitudine, ac pulchritudine ceteris corporibus,certisq. ac stabilibus motibus praediti. ergo ut excitaret hominum animos Deus ad contemplandi infinitam sua potestatem,ac maiestate, quae nimi me elucet in opere caelorii, se in diuinis scripturis habitare testatur in caelis; sepe etia,quod res est, lectarat, nullam esse mundi part quae non praesenti Dei natura, & potestate coprehensi sit. Quamqua in hac cogitatione fideles non solii communis omniuparentis imagine sibi proponent scis etiam in caelo regnantis Dei; ut

oraturi meminerint, mentem, animumq. esse resereaum ad caelum;

quatumq. spes, ac fiduciae asseri dis patris nome, tantu Christianae humilitatis, ac pietatis adiungat piaes s illa natura, ac diuina maiestas patris nostri, qui est in caelis. .ae uerba praefini ut etiam orantibus, quid petendum sit: Omnis enim postulatio nostra, tuae ad huius uitae uiam, ac necessitatem pertineat, nisi cum caelestibus sit coniuncta bonis, & ad illum finem dirigatur, inanis est, & indigna Christiano.Quare monebiit pios auditores Parochi de hac ratione precationis,&admonitionem illa Apostoli auctoritate taprobabunt, Si consim ices sis. rexistis cum Christo, quae sursim sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Des sedens; quae stirsum sunt sapite, non quae sirper terram.

Quid a Deo petendit, quoue ordine id agedum sit, magister ipsi ac dominus omniti docuit, &imperauit. nam cu studij, & desiderii

nostri nucia sit, & interpres oratio, tum recte, & ratione petimus, cupostulationum ordo sequiturordine rerum expetendarum. Monet aute nos uera charitas, totum ut animum,ac studium conferamus in

Deum: qui quonia solus est in se ipso summum bonii, iure est praecipuo quod ac singulari amore dilige ius. Nec uero ex animo,& unice potest amari Deus, nisi rebus ac naturis omnibus estis honor, α gloria praeponatur. bona enim,& nostia,& aliena,& omnino omnia quaecumq. boni uocabulo nominantur, ab illo profecta simmo ipsi no cedunt. Qwe ut ordine procederet orati Saluatorretitione hanc de summo bono princim & caput costituit petitionii reliquamini,do a nos,priusqua ea,quae nobis,aut proximo cuiq. opus tali

E E postulemus,

SEARCH

MENU NAVIGATION