장음표시 사용
71쪽
ita ut, quicumque uere sancti sunt, extra hanc Ecclesiam esse non possint. Patet igitur, Ecclesiam csse sanctam, ac sanctam quidem: quoniam corpus est Christi, a quo sanctificatur, cuiusque sanguine abluitur. Tertia proprietas Ecclesiae ea est, ut Catholica, nempe uniuersalis, uocetur: quae appellatio uere illi tributa est: quoniam, ut te statur sanctus Augustinus, Asolis ortu usque ad occasum unius fidei splendore diffunditur. Neque enim, quod humanis robus'. aut
. haereticorum conuentibus, unius tantum regni terminis, aut uno
hominum genere Ecclesia definita est: uerum omnes homines, siue
illi barbari sint, siue Scythae, siue serui, siue liberi, siue masculi, siue
y a. r. feminae, charitatis sinu complectitur. Quare scriptum est: Redemisti nos Deo in singuine tuo ex omni tribu, & lingua, &populo, Mnatione, & secisti nos Deo nostro regnum. De Ecclesia dicit David: M Postula a me, & dabo tibi gentes hereditatem tuam, & possessionem ius β. tuam terminos terrae. Item: Memor ero Raab, & Babylonis scientium me. &: Homo natus cst inca. Praeterea omnes fideles, qui ab Adam in hunc usque diem fuerunt, quiue futuri sunt, quaindiu mundus extabit, ueram fidem profitentes,ad candem Ecclesiam per- Ad Eph. a. tinent, quae seper fundamento apostolorum fundata est, ac prophetarum, qui omnes in illo lapide angulari Christo, qui fecit utraque unum, & pacem iis, qui prope, & ijs, qui longe, annunclauit, constituti sunt,&s indati .. Vniuersalis etiam ob eam causam dicitur, quod omnes, qui salutem aeternam consequi cupiunt, eam tenere,& amplecti debeant, non secus ac qui arcam, ne diluuio perirent, ingressi sunt. Eeclesia iu- Haec igitur ueluti certissima regula tradenda est, qua uera,&filia Ecclesia iudicetur: sed ex origine etiam,quam reuelata gratia ab ap iis,mia rega stolis ducit, Ecclesiae ueritatem agnoscimus: siquidem eius doctriana ueritas est, non reccns, neque nunc primum orta, sed ab apost lis iam olim tradita,&in omnem orbem terrarum disseminata. ex
quo fit, ut nemo dubitare possit, impias haereticorum uoces longe a uerae Ecclesiae fide abesse, cum doctrinae Ecclesiae, quae ab apostolis ad hanc diem praedicata eshiauersentur. Q ut omnes intelligerent, quaenam esset Ecclesia catholica, Patres in Symbolo illud diuinitus addiderunt, Apos TOLICAM . Etenim spiritus sanctus, qui Ecclesiae praesidet, eam non per aliud genus ministrorum , ruam per apostolicum', gubernat. Qui spiritus primum quiem apostolis tributus est, deinde uero summa Dei benignit te semper in Ecclesia mansit. Sed quemadmodum haec una
72쪽
Ecclesia errare non potest in fidei, ac morum disciplina tradenda, cum a spiritu sancto gubernetur: ita ceteras omnes, quae sibi Ecclesiae nomen arrogant, ut quae Diaboli spiritu ducantur, in doctrinae,& morum perniciosissimis erroribus uersari necesse est. Sed quoniamagnam uim habent figurae ueteris testamenti ad excitandos fideliuanimos, reuocandamque rerum pulcherrimarum memoriam, cuius
rei potissimum causa apostoli his usi sunt; illam quoque doctrinae
partem , quae masnas utilitates habet, Parochi non praetermittent. In his autem illustrem significationem habet arca Noe: quae ob eam rem tantum diuino iussu constructa est, ut nullus dubitandi locus relinquatur, quin Ecclesiam ipsam significet; quam Deus sic constituit, ut, quicumque per baptismum illam ingrederentur, ab omni mortis aeternae periculo tuti esse possent 1, qui uero extra illam essent, quemadmodum ijs euenit, qui in arcam recepti non sunt, suis sceleribus obruerentur. Alia figura est, magna illa ciuitas Hierusalem, cuius nomine scripturae saepius sanctam Ecclesiam significant. Nimirum in illa solum offerre Deo sacrificia licebat: quia in sola etia Dei
Ecclesia, neque cxtra eam usquam, uerus cultus, uerumque sacrificium reperitur, quod Deo placere ullo modo possit. Iam, illud etiaextremo loco de Ecclesia docendum erit, quanam ratione nos credere Ecclesiam, ad articulos fidei pertineat. nam etsi quiuis ratione, &sensibus percipit, Ecclesiam , id est hominum conuentum in terris esse, qui Christo domino addicti, & consecrati sunt, neque ad eam
rem animo concipiendam fide opus esse uideatur; cum nec Iudaei, nec Turcae quidem de eo dubitent: tamen illa mysteria, quae in sancta Dei Ecclesia confineri partim declaratum est, partim in sacramento ordinis explicabitur, mens fide tantummodo illustrata, non ullis rationibus cohuicta, intelligere potest. Cum igitur hic articulus non minus, quam ceteri, sntelligentiae nostrae ficultatem, & uires superet; iure optimo confitemur, nos Ecclesiae ortum, munera, & dignitatem non humana ratione cognoscere, sed fidei oculis intueri. Neque enim aut homines huius Ecclesiae auctores filerunt, sed Deus
ipse immortalis, qui eam super firmissimam petram aedificauit, teste Propheta: Ipse sendauit eam altissimus: quam ob causam hereditas Dei, & Dei populus appellatur. Nec potestas, quam accepit, humana est, sed aluino munere tributa. Quare quemadmodum naturae uiribus comparari non potest: ita etiam fide solum intelligimus, in Ecclesia claues regni caelorum esse, eique potestatem peccata remi tendi, excommunicandi, uerumque Clitisti corpus consecrandi G . 3 traditam.
73쪽
m M . 3, traditam: deinde ciues, qui in ea morantur, non habere bicciuitatε permancntem, sed iuturam inquirere. Vnam igitur Ecclesiam sis.ctam , & catholicam esse , neccssario cresciuium est . tres cnitri Trinitatis personas, Patrem, S Filium, & Spiritum sanctum, ita crodimus, ut in cas fidem nostram collocemus. Nunc autem, mutata di cendi forma, sanctam, & non in sanctam Ecclesiam, credere profitemur; ut, hac etiam diuersa loquendi ratione, Deus omnium incchora creatis rebus distinguatur, praeclaraque illa omnia, quae in Ecclesia collata sunt, beneficia, diuinae bonitati accepta referamus.
. sANCTORUM COMMUNIONEM. Cum sanctiis Iovianes euan-
- gelista de diuinis mysteriis ad fideles scriberet, cur eos in illis erudi x.I. . I rct, hanc rationem attulit: Vt & uos, inquit, societatem habeatis nobiscum, S: secietas nostra sit cum patre, & cum filio eius Iesu Chri sto. Haec societas in communione sanctorum sita est, de qua in hoc articulo sermo habetur. utinam uero inco explicando Ecclesiarum praesides, Pauli, & aliorum apostolorum diligentiam imitarentur. . est enim non solum quaedam superioris articuli intcrpretatio, doctrinaque uberrimorum fructuum, scd etiam, quis usus mysteriorueste debeat, quae Symbolo continentur, declarat. Omnia enim eius rei causa pervestiganda sunt, ac percipienda, ut in hanc tam amplam,& beatam societatem sanctorum admittamur, admissique constan--c tissime perseueremus, cum gaudio gratias agentes Deo patri,qui di 'gnos nos fecit in partem sortis sesictorum in lumine. In primis ira tiit fideles docendi sunt, hunc articulum esse illius, qui de una sancta Ecclesia catholica antea positus est, ueluti cxplicationem quandam. unitas enim spiritus, a quo illa regitur, ei scit, ut, quidquid incam collatum cst,co Inmune sit. omnium cnim sacramentorii fi ctus ad uniuersos fideles pertinet: quibus sacram eistis, ueluti sacris uinculis, Christo connectuntur, & copulantur: & maxime omnia baptismo, quo, tamquam ianua, in Ecclesiam ingredimur. Hac autem lanctorum communione, sacramentorum communionem intelligi debere, Patres in symbolo significant illis uerbis: Confiteor unum baptisma. Baptismum uero in primis Eucliaristia, & deinceps
cetera sacram&a consequuntur. nam etsi hoc nomen omnibus sacra . mentis conuenit, cum Deo nos coniungant, illiusque participes, cuius gratiam recipimus, essiciant , magis tamen proprium est eucha risbae, quae hanccsscit communionem. Sed alia etiam communio in Ecclesia cogitanda est. Quaecumque enim pie, sancteque ab uno su-itatis r. ia. scipiuntur, ea ad Omnes pertinent, ut illas prosint, charitate, quae
74쪽
iton quaerit, quae suasunt, incitur. Id uero cum S. Ambrosj testimo s. ---nio coinprobatur, qui locum illum pulnai explanans, Particeps ego sum omnium itinentium te, ita inquit: Sicut membrum particeps esse dicimus totius corporis, sic coniunctum omnibusti inentibus
Deum. s line Christus cam nobis orandi serinam praescripsit, ut dii tcerentus; Panem nostrum,non meum ,ac reliqua eius neris, non M t.
nobis tantum, sed omnium saluti,&commodis prospicientes. At uero haec bonorumcbmmunicatio, membrorum humani corporis aptissima sit militudine in sacris litteris tapc demonstratur . nam in i hcorpore multa sunt membra: sed e si multa sunt, unum tamen cor-i x. pus constituunt, in quo singula proprio, non autem omnia eodem munere funguntur. Nec uero omnia eandem dignitatem habent, aut aeque utiles, & dccoras ianctiones exequuntur: nullique tuum,ised totius corporis commodum, atque utilitas proposita eli. Omnia deinde tam apta inter se, & connexa sunt; ut, si unum aliquod dolore afficitur; cetera item naturae gnatione,&consensu doleant: si contra bene affectum cst, communis sit omnibus ille iucunditatis
sensus. Atque haec eadem in Ecclesia licet contemplari: in qua etsi
diuersa sunt membra, nempe uariarnariones, Iud. aeorum, GCntium, ,
liberi, de serui, pauperes, & divites, cum tamen baptismo initiantur, unum corpus cum ris sunt,cuius ille caput est. Unicuique . . a praeterea in hac Ecclesiae suum munus assignatum est . ut enim alii in ea apostoli, alii doctores, omnes uero public. e utilitatis causa sunt constituti: ita aliorum est, praeesse, ac docere; aliorum item parere,& subiectos esse. At uero tot, tantisque muneribus, ac bonis diuinitus collatis illi stuuntur, qui in charitate uitam Christianam degunt, uistique, & chari Deo sunt. Membra uero mortua, nimirum homines sceleribus obstricti, dea Dei gratia alienati, hoc quidein bono
non priuantur, ut huius corporis inebra esse desinant; sed cum sint mortua, fi uehum spiritualem, qui ad iustos, & pios homines peruenit, non percipiunt . tame si, cum in Ecclesia sint, ad amissam gratiam, uitamque recuperandam ab iis adiuuantur, qui spiritu uiuur,& eos Hictus capiunt, tuorum expertes esse dubitari n5 potest, qui omnino ab Ecclesia sunt praecisi. Nec uero tantum communia suntra dona, quae homines charos Deo, actustos reddunt, sed gratiae etiagratis datae, in quibus numerantur scientia, prophetia, donum lin- . , guarum, ac miraculorum, & cetera huius generis: quae dona malis, etiam hominibus, non priuatae, sed publicae utilitatis causa, ad aedificandam Ecclesiam conceduntur . nam sanitatis gratia, non illius
75쪽
qui ea praeditus est, sed aegroti curandi causa tributa est.Ac nihil tandem a uere Christiano homine possidetur, quod sibi cum ceteris
omnibus commune esse non existimare debeat. quare ad subleuadam indigentium miseriam prompti, ac parati dine debent . nam qui huiusmodi bonis ornatus est, si uiderit natrem suum egere, nec illi subuenerit, is Dei charitatem non habere plane conuincitur. cum ita se habeant ; satis constat, eos, qui in hac sancta communione sunt, quadam selicitate pessivi, & uere illud dicere posse: Quam
dilecta tabernacula tua Domine uirium: concupiscit, &deficit anima mea in atria Domini: de beati,qui habitat in domo tua Domine.
REM IssIONEM PECCATORUM. Nemo est, qui cum uideat,
hunc articulum de remissione peccatorum, in ceteris fidei articulis numeratum esse, dubitare possit, eo non lum diuinum aliquod mysterium, sed etiam ad salutem comParandam maxime necestariucontineri. nam antea declaratum est, sine certa eorum fide, quae in
Symbolo credcnda proponuntur, nemini ad Christianam pietatem aditum patere. Verum It id, quod per se omnibus notum esse debet, aliquo etiam testimonio confirmandum uideatur, satis illud erit, quod saluator noster paulo ante astensiam in caelum de ea re testatus est, cum distipulis sensu aperuit, ut intelligerent scripturas: Oportebat, inquit, Christum pati, & resurgere a mortuis tertia diri & praedicari in nomine eius paenitentiam, & remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma. Quae uerba si Parocluanimaduerterint, ficile intelligent, cum cetera, quae ad religionem fiertinent, fidelibus tradenda sint, tum uero praecipue huius articui diligenter explicandi magnam eis a Domino necessitatem impositam esse. Munus igitur Parochi erit, quod ad hunc locum attinet, docere, non solum peccatorum remissionem in catholica Ecclesiau 3 3. reperiri; de qua Esaias praedixerat: Populus qui habitabit in ea, auseretur ab eo iniquitas: sed etiam potestatem peccata remittendi in ea
esse: qua si rite, & secundum leges a Christo domino praescriptas sacerdotes utantur, uere peccata remitti, & condonari credencium est.
Haec autem uenia, cum primum fidem profitentes sacro baptisino abluimur,adeo cumulate nobis datur, ut nihil aut culpae delendum, siue ea origine contracta, siue quid propria uoluntate omissum, uel , . comissum sit, aut poenae persetuendum relinquatur. Verum per baptismi gratiam nemo tamen ab omni naturae infirmitate liberatur: quin potius, cum unicuique aduersiis concupiscentiae motus, quae nos ad peccata incitare non desinit, pugnandust,uix ullum repcrias,
76쪽
qui uel tam acriter resistit, uel tam uigilanter salutem suam tueatur, ut omnes plagas uitaresossit. Cum igitur necesse fuerit, in Ecclesiapotestatem esse peccata remittendi, alia etia ratione,qua baptismi sacramento, claues regni caelorum illi concreditae sunt, quibus pos lint unicuique paenitenti, eti1 si usque ad extremum uitae diem peccasset, delicta condonari. Clarissima huius rei testimonia in sacris litteris habemus: nam apud sanctum Matthaeum Dominus ita ad Petrum loquitur: Tibi dabo cla- Mat. 16.ues regni caelorum: & quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum & in caelis: & quodcumque solueris super terram, erit solutum & in caelis. Item: Quaecumque alligaueritis super terram, erunt a. ligata & in caelo: & quaecumque solueritis super terram, erunt soluta &in caelo. Deinde sanetus Ioianes testatur Dominum, cum insus fasset apostolis,dixisse: Accipite spiritum sanctum: quorum remis
ritis peccata, remittuntur cis :& quorum retinueritis, retenta sunt.
Neque uero existimandum est, hanc potestatem certis quibusdam peccatorum seneribus definitam esse . nullum enim tam nefarium ficinus uel admitti, uel cogitari potest, cuius remittendi potestate sancta Ecclesia non habeat. quemadmodum etiam nemo adeo improbus,& scelestus fuerit, quem si erratorum suorum uere paeniteat, certa ei ueniae spes proposita esse non debeat. Sed neque haec eadem potestas ita circumscribitur, ut pr. aefinito solum aliquo tempore ea uti liceat. nam quacumque hora peccator ad sanitatem redire uoluerit, rei j ciendum non esse docuit ualuator noster, cum Principi apo- Mat. is. stolorum interroganti quoties peccatoribus ignoscendum esset,an
septies, respondit, Non septies, scd usque septuagies septies. Verum . si ministros diuinae huius potestatis spectemus, ea minus late patere
uidebitur. Dominus enim non omnibus, sed Episcopis tantum, &sacerdotibus tam sancti muneris potestatem dedit. Idem etiam censendum erit, quod ad rationem eius potestatis exercendae pertinet. nam per sacramenta solum, si eorum serina seruetur, peccata remitti pollunt: aliter uero nullum ius a peccatis soluendi Ecclesiae datuest. ex quo sequitur, tum sacerd0tes, tum sacramenta ad peccata cω donanda ueluti instrumenta ualere: quibus Christus dominus auctor ipse, & largitor salutis remissionem peccatorum, & iustitiam in nobis essicit. Ut autem fideles caeleste hoc munus, quod singulari in nos Dei misericordia Ecclesiae donatum est, magis suspiciant, atque ad eius usum, & tractationem ardentiori pietatis studio accedant, conabitur Parochus huius gratiae dignitatem, & amplitudinem dem
77쪽
strare. ea autem ex hoc potissimum perspicitur, si, cuius uirtutis stpeccata remittere, & homines ex iniustis iustos reddere, diligenter expositum fuerit. Constat enim infinita,&immensa Dei ui hoc es
fici, quam eandem in excitandis mortuis, & in mundi creatione necessariam esse credimus. Quod si etiam, ut Augustini sententia confirmatur, maius opus existimandum est, aliquem ex impio pium ficere, quam caelum, & terram ex nihilo creare, cum ipsa creatio non nisi ex infinita uirtute fossit existere: consequens est, ut multo ma-Neccatorum remissio infinitae potestati tribuendast. Quare u nas esse priscorum patrum uoces agnoscimus, quibus confitentur , ab uno Deo peccata hominibus condonari, neque ad alium auctorem, quam ad summam eius bonitatem, & potentiam, tam mirificum opus reserendum esse. Ego sum, inquit ipse Dominus per Prophetam,ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas. Nam seclcru remittendorum eadem ratio uidetur esse , quam in pecunia debita seruare oportet. Quemadmodum igitur a nemine, nisi a creditore, pscunia, quae debetur, remitti potest: ita, cum uni Deo peccatis o
stricti simus, squidem quotidie oramus, Dimitte nobis debita nostra) perspicuum est, a nemine, praeter illum, debita nobis condonari poste. Hoc uero admirabile, &diuinum munus, antequam Deus homo fieret, nulli creatae naturae impertitum est. Primus omnium
Christus saluator noster, ut homo, cum idem uerus Deus esset, hoc munus a caelesti patre traditum accepit. Vt sciatis, inquit, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico: surge, tolle grabatum tuum, de uade in domum tuam. Cum igitur homo factus esset, ut hominibus hanc peccatorum ueniam largiretur, priusquam in caelum ascederet, ut i si ad dexteram Dei in perpetuum sederet, eam potestatem Episcopis, & presbyteris in Ecclesia concessit: quamquam, ut antea docuimus, Christias sua auctoritate, ceteri, ut eius ministri, peccata dimittunt. QSamobrem si, quae infinita uirtute effecta sunt, maxime admirari,& suspicere debemus: satis intelligimus, pretiosissimum hoc munus esse , quod Christi domini benignitate Ecclesiae donatum est. sed ipsa etiam ratio, qua Deus, clementissimus pater, mundi peccata delere constituit, animos fidelium ad huius beneficij magnitudinem cotemplandam umhementer excitabit: sanguine enim unigeniti filii sui scelera nostra
expiari uoluit, ut poenam, quam nos pro peccatis commeruimus,
ultro ille persolueret, iustusque pro iniustis damnaretur, innocens
pro reis morte acerbissima ceretur. Qwecum animo cogitabia
78쪽
mus, nos non corruptibilibus auro, argento redemptos esse, sed
pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, S incontaminati; ficile statuemus,nihil nobis salubrius contingere potuisse hac remittendi peccata potesttit quae inexplicabilem Dei prouidentiam, summamque erga nos charitatem ostendit. Ex hac autem cogitatione
maximus fluctus ad omnes perueniat, necesse est. nam qui Deum mortali aliquo peccato ossendit, quidquid meritorum ex Christi morte, & cruce consecutus est,statim amittit,& omnino paradisi aditu,quem prius interclusum saluator noster passione sua omnibus patefecit, prohibetur. Quod quidem cum in mentem uenit, secere nopossumus, quin humanae miseriae consideratio uehementer sollicitos nos habeat. Verum si animum ad hanc admirabilem potestatem referamus, quae Ecclesiae diuinitus tributa est;& huius articuli fide confirmati, oolarum unicuique ficultatem credamus, ut postit diuina ope adiutus in pristinum dignitatis statum restitui: tunc uero cogimur summo gaudio ,&laetitia exultare,&immortales Deo grarias agere. Ac profecto, si grata, & iucunda medicamenta uideri solent, quae nobis medicorum arte,& industria, cum graui aliquo morbo laboramus, parantur: quanto iucundiora esse debent ea rem
dia, quae Dei sapientia ad animorum curationem, atque adeo ad uitam reparandam instituit Z cum praesertim non quidem dubiam salutis spem, ut medicinae illae, quae corporibus adhiDentur, sed certissimam iis, qui sanari cupiunt, salutem afferant. Erunt igitur sdeles hortandi, postquam tam ampli ,in praeclari muneris dignitatem cognouerint, ut illud etiam studeant ad suum commodum religiose conuertere. Vix enim fieri potest, ut qui re
utili, & necessaria non utatur, eam contemnere no existimetur; praesertim uero cum Dominus hanc potestatem remittendi peccata ea re tradiderit Ecclesae, ut omnes hoc salutari remedio uteretur. nam
quemadmodum nemo sine baptismo expiari potest: ita, quicumque baptismi gratiam, mortiferis sceleribus amissam, recuperare uoluerit, ad aliud expiationis genus, nimirum paenitentiae sacramentum, confugiat necesse est. Uerum hoc loco admonendi sunt fideles, ne, tam ampla ueniae ficultate proposita, quam etiam nullius temporis teminino definiri declarauimus, uel ad peccandum Aciliores, uel ad resipiscenduin tardiores reddantur. in altero enim cum iniuriosi,&contunieliosi in hanc diuinam potestatem manifeste deprehendar tur, indigni sunt, quibus Deus misericordiain suam impertiatur: in altero uero magnopere uerendum esh ne morte praeoccupati, flustra
79쪽
iis Tim. I. camis re*rrectio exempli, scriptura et testimoniis comprobaetur
peccatorum remissionem confessi fuerint, quam tarditate, &procraitinatione merito amiserunt. CARNIS RESvRRECTIONE M. Magnam huius articuli uim esse ad fidei nostrae ueritatem stabiliendam id maxime ostendit, quod diuinis litteris non solum credendus fidelibus proponitur, sed multis etiam rationibus confirmatur. Quod quidem cum in alijs Symboli articulis uix fieri uideamus, intelligi potest, hoc ueluti firmissimo fundamento salutis nostrae spem nixam esse . nam, ut Apostolus ratiocinatur: Si mortuorum resurrectio non est, neque Christus resurrexit: quod si Christus no resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est & fides uestra. In eo igitur explicando Parochus non minus operae, & stud ij ponet, quam in eo euertendo multorum impietas laborarit. magnas enim & praeclaras utilitates ex ea cognitione ad fidelium fructum redundare,paulo post demonstrabitur. Sed hoc in f rimis attendere oportebit, resurrectionem hominum in hoc articuo, carnis res,rrectionem appellari. quod quidem sine causa fustum non est. nam docere uoluerunt apostoli id, quod necessario ponendum est, anima esse immortalem. quare ne quis forte eam simul cum corpore interijsse, utrumque uero in uitam reuocari existimaret, cuanimam plurimis sacrarum litterarum locis immortalem esse plane constet, ob eam rem carnis tantum suscitandae mentio in articulo fieti est .& quamquam saepe etiam in sacris scripturis caro integrum hominem, ut est apud Esaiam, Omnis caro senum ; &apud sanctu Ioannem, Et uerbum caro fustum est; significet: hoc tamen loco carnis uox corpus declarat: ut duarum partium, animae&corporis, quibus homo constat, alteram tantum, nempe corpus, corrumpi, & in puluerem terrae, ex qua compactum est, redire, animam uero inco ruptam manere intelligamus. At uero cum nemo, nisi mortuus seerit, ad uitam reuocetur, anima proprie non dicitur resurgere. Ca
nis quoque mentio facta est, illius naeresis consitandae causa, quae, uiuo Apostolo, Hymenaei, & Phileti fuit, qui asserebant, cum de r surrectione in scripturis sacris ageretur, non de corporea, sed de spirituali, qua a morte peccati ad uitam innocentem resurgitur, accupiendum esse. Itaque his uerbis planum fit, cum errorem tolli, & ueram corporis resurrectionem confirmari. Verum Parochi partes erunt, hanc ueritatem illustrare exemplis ueteri, nouoque testamento,& ex omni ecclesiastica historia depromptis . alij enim ab Helia, & Heliseo in ueteri testamento: alij, praeter eos, quos Christus dominus a morte excitauit, a sinetis apostolis,
80쪽
stolis, aliisque permultis ad uitam reuocati sunt: quae resurrectio
multorum huius articuli doctrinam cofirmat. ut enim plures a morte excitatos credimus: ita uniuersos ad uitam reuocatum iri credendum est . quin etia praecipuus fructus, quem nos ex huiusmodi miraculis capere debemus,ille est, ut summam fidem huic articulo tribuamus. Sunt multa testimonia, quae Parochis, qui in sacris litteris mediocriter uersati sunt, facile occurrent. Illustriora uero loca sunt inueteri quidem testamento, quae leguntur apud Iob, cum est, se in carne sua conspecturum Deum suum: & apud Danielem de ijs, qui in
puluere terrae dormiu nt, alios in uitam aeterna, alios in opprobrium sempiternum euigilaturos: in nouo autem testa inento, quae sanctus
Matthaeus refert de disputatione,quam Dominus cum Sadducaeis habuit: praeterea , quae euangelisbe narrant de extremo iudicio. Atque huc etiam referenda sunt, quae Apostolus ad Corinthios,& ad Thessalonicenses scribens, accurata oratione disseruit. Sed quamuis hoc fide certissimum sit, multum tamen proderit, uel exemplis, uel rationibus ostendere, id, quod fides credendum proponit, a natura, aut ab humanae mentis intelligentia non abhorrere. Itaque Apostolus quaerenti quo modo resurgerent mortui, sic respondit: Insipiens tu quod seminas, non uiuificabitur, nisi prius moriatur: & quod seminas, non corpus,quod futurum est, seminas, sed nudum granum, utputa tritici, aut alicuius ceterorum: Deus autem dat illi corpus scut uult. & paulo post inquit: Seminatur iis corruptione, surget in incorruptione. Ad eam similitudinem multas praeterea adiungi pos se, sanctus Gregorius ostendit: Lux enim,inquit, quotidie quasi moriendo oculis subtrahitur, &rursus quassi resurgendo reuocatur:&arbusta uiriditatem amittunt, dc rursus quasi resurgendo reparantur:& semina putrescendo moriuntur, & rursum germinando resurguti Rationes illae praeterea, quae ab ecclesiasticis scriptoribus asseruntur, satis ad eam rem probandam accommodatae uideri possunt. Ac primum quidem, cum animae immortales sint, & tamquam pars hominis ad humana corpora naturalem propensionem habeant, eas a corporibus seiunctas perpetuo manere, praeter naturam existimandum est. Quoniam uero, quod naturae aduersatur, ac uiolentum est, diu turnum esse non poteth consentaneum fore uidetur, ut denuo cum corporibus iungantur: ex quo etiam sequitur, ut corporum resurrectio futura sit. quo quidem argumentandi genere saluator noster usus est uidetur, cum aduersus I ducaeos disputans, ex animaru immortalitate corporum resurrectionem conclusit. Deinde cum malis