장음표시 사용
201쪽
purgatio: elapsa autem una aut altera hora incalescere coepit aegrotus, ita ut, pulsu eX- citato, tandem in uberrimum sudorem colliquesceret. Atque in hoc, quantum ego
conj ectura assequi possum, praecipue Consistit egregia illa in D sentericis affectibus virtus, quam sibi prae aliis vomendi instrumentis Ilecacoanha Vendicat. Igitur a Brassiensibus f praesentissimum habetur contra
Dixi, sib initiis maxime febrium vomitionem esse tentandam. Neque in contrariam partem testis citandus est Hippocrates, licet circa decimum quartum diem evacuatione hac morbum solvi dixerit. Nam mulier
haec, a septimo, febre plane libera fuit,
tresque ita dies integre egerat: undecimo autem, rigore correpta est, quem excepit aestus intensior: ita ut haec febris ex intermittentium genere fuisse videatur, quae qui dem continuae, ut saepe fieri solet, successerat. Adeoque novo huic morbo, circa principia, finem attulit Vomitio quae qui dem ad extinguendas febres intermittentes
202쪽
ecum fritiis adhibetur , etiam & ad
continuas valet, si morbus nondum invete
Atque hie sane in febribus acutis facere
Oportet; neque tamen ideo in morbis omnibus, qui febrem habent conjunctam, ex periri convenit. Quid enim de iis cense dum est, qui in Pleuritiae v. g. contra Ceppraeceptum , Vomitoris, eaque valentissima, praescribunt 8 Quasi unquam vehemens illa lateris contentio, quae inter Vomendum ori-mr, morbum levareti Imo augeat necesse est. Nam eo remedii genere intempest Eadhibito, quae in pleuram aut pulmones de fluxerat materia, altins multo impingitur, vasaque obsimit pertinacius. Quid de iis etiam, qui, variolis fere jam ad maturitatem perductis, Vomentia praecipiunt Cum nulla prorsus medicina humores potentius aVertat, quam quae vomitum ciet: cujus sane in revellendo vis ex hoc satis intelligitur, quod scilicet emarum dolores, atque Oedemata sis pius expugnet, aliis frustra diuque tentatis revellentibus. Hanc itaque ob causam,
203쪽
qui de curandi ratione accuratissime scripserunt Authores, instante jam Cris, Vomitoria plane prohibent: utpote quae, revelgendi vim cum habeant, isti levationis viae, quam, magistra optima medendi, natura molitur, proculdubio officiant. Immo Viri Artis G, Vicae peritissimi, hoc sibi ut perpetuum proponunt; Ubicunque tumor aliquis ad suppurationem inclinaverit, ibi non modo a Vomitoriis, sed ab omnibus cujuscunque generis evam tibus .esse abstinendum. Quare, Variolis jam maturescentibus, nisi quid a suffocatione sit periculi, & ratione ipsa, dc universa scientium voce damnatur Homitio: quam lmen nonnullis eo usque placuisse vidimus, ut, sub ipso fere mortis articulo, hoc .perquam sa' miliariter usi sint remedio. bi i. G oz
204쪽
De Excreatione purulan a : De Pleuritide item, 2 Peripuere
monia. SPuta quidem multa ejecit Pγthion lib.
3. I. in quo tamen morbus ita parum excreatione aliqua materiae solutus est , ut non nisi suppuratione coorta tandem de
cesserit. Solus est: Anaxion lib. 3. sect. 2. 8.cui hac via obtigit integra morbi liberatio. Sane memorabilis est: Historia, quam& saepius retractat Galenus, & quanto cum judicio eam persecutus est: Hippocrates, ostendit; dicitq; varias hic commistas esse notas, quae non sunt perpetuae, ideoq; nomen morbi a scriptore reticeri: quem ipse tamen Galenus pro germana Pleuritide agnoscit. De qua quidem pauca distinctius proferam, quia huic argumento ab authoribus parum es e satisfactum video. Pleuritis
205쪽
Pleuritis adeo Vera a Pleurae in fiammatione oritur : siquidem intra parietes hujusce membranae duplex enim est in Arteriolae multae a ramo intercostali deductae effunduntur, quae, leVi saepe de causa nimium distentae, obstrui solent, inflammationemque pariunt. Legitima Pleuritidis signa, quibus ea ab alio quovis morbo distinguitur, sunt quatuor, dolor lateris vehemens atque pungens, spirand. Hi cultas, febris, & Pu suum durities; quod quidem ultimum inter proprietatis notas malim reponere, quam, cum Galeno, Tussim. Cujus sane sententiam uti saepius data opera aspernari & respuere, hominis esset valde arrogantis , ita in omnibus sequi velle, superstitiosi est. Neque enim Authores, in medicina facienda, sed Rationis momenta quaerenda sunt. R serii Reformati Editor, Joh. Manesum secutus squi, repugnante omni medicorum schola, serratum Pulsum in Hemeis ' so lum, non in Pleuriticis agnoscit) hanc pulsus duritiem omnino explodit,s tanquam rem in Pleurit de nunquam, nedum in alio
ii Ball. Bald. Epist. pag. 22.
206쪽
quocunque morbi genere, observatam. Sed, praeterquam quod scriptores prope universi Pulsus duritiem lateris dolori familiarissimam esse tradunt, usus ipse satis testatur eam perpetuo adesse, ubi paulo vehementius non huic modo membranae, sed caeteris etiam, cerebri praesertim, insederit insammatio. Et certe hujusce Pulsus, si ad sensum pro-Vocamus, tam facilis atque expedita est distinctio, quam aut Validi, aut celeris, aut pleni. Quod si 'partium membranacearum naturam propius contemplari libeat, duritatis hujus rationem protinus assequemur. Siquidem membranae omnes simi Elasticae, ideoq: a vi externa diversimode vel constringi, vel explicari solent. Hinc pelles animaliam
tam mortuorum quam viventium, sese in arctum retrahunt, si calor aliquo modo accesserit: idque in omnibus corporibus, quae secti & resilire queunt, perpetuum ost, ut, siqua eorum portio aut porrectior, aut con stractior fiat, caeterae omnes pariter de statu
pristino declinent. Serici quippe'aut Chalybis filum, Funis, vel Chorda musica, siquam
in altera extremitate vim plassa fuerit, in
207쪽
altera Vibrabit: quae quidem omnia per totam aequaliter longitudinem aut intendi, aut remitti videmus. Siquam itidem membranae partem Vehementius pervelli & contrahi contigerit,. quod reliquum est una conspirat, & modo plane simili asscitur. Totius adeo corporis membranae mutuum inter se invicem habent commercium, ab iisque propagantur omnes Artoriarum tunicae. In flammatione igitur oborta, Pleura irritatur admodum & constringitur, eandemque rigiditatis speciem in Arurias derivat: atque haec quidem A se iurum contractio, qua
minus flexibiles, fiunt, digitoque segnius cedunt, duritatis sensum effciet. Uti nulla legitima Pleuritis sne his, quas modoriretuli , notis potest cons stere ; ita
multae aliae affectibus, quos vocamus Pleurit eos, saepius adhaerescere solent: quae tamen ad alium morbum, huicque in multis dissimilem, Peri eumoniam nimirum, pe tinent. Illud jure aliquis mirabitur, tam confusam atq; implicatam esse utrius hujus morbi descriptionem, & a Veteritas 3c a Recentioribus traditam. Vereres quidem eos
inter se distingui scribunt, sed easdem utrique
208쪽
que notas assignant: idque facile animadvertere licet, quod, quae apud illos de Pleti-ritidis charactere leguntur, ad Pleuritidem quidem referenda sint, sed cum Peripneu- moiuia conjunctam. Etenim Perapneumonia simplex atque incomitata in eorum scriptis occurrit ; de Pleuritide vero, quae Peripeumoniam non habuerit adjunctam, nisi semel apud Hippocratem , nihil usquam legimus. Recentiorum plerique vix ullum inter hos morbos discrimen ponunt, gradu tantum dissimiles esse volunt: nonnulli etiam ad Pleuram tantillum attendunt, ut in Pleuritide nullas ei partes concedant. Hinc adeo manavit χmnis haec obscuritas: scilicet cum Pleura ita asscitur, ut in abscessum veniat, pulmones,uti loco prox imi, ita &, si fabricam spectes, tenerrimi, labem facile arripiunt, Pleu- aeque adhaerescunt: ita cum Perapneumonia Pleuritidi stipervenerit, describitur tamen
morbus, tanquam mera esset Pleuritis. Hocq;
perspicuum faciunt ii, qui mali hujus decursim scriptis explicant. Fatendum est frequenter accidere, ut pulmones una laborent :
209쪽
sed id utique in Pleuritide minime perpetuum est. Quod ut melius intelligi queat, haud alienum erit partium, quae in his morbis assici solent, situm naturamque perpendere: quippe in hac re eam nobis
lucem impertiet Analome, ut in alterutro morbo tum signorum causas, tum medendi rationes clarius investigare possimus. Peripneumonia itaque uno omnium consensu nihil aliud est, quam pulmonum inflammatio : hanc a Pleuritiae secretam atque liberam operae pretium erit eli plorare,
ut, quae sui indicia vi suapte proferat, videamus. Pulmonibus obstructis atq; inflammatione quadam correptis fieri non potest, quin primum morbi impetum sustineant Bronchiorum vascula: quibus sapra modum turgentibus, interior Asperae Arteriae tunica ita comprimitur & vellicatur, ut musculis inde contractis, ac spiritu per los rejecto, Tuffim provocet. Hoc onere oppressis pulmo nibus, quidam gravitatis atque molestiae sensus suboritur, &, aere tum intromisso tum expulso citius, turbatior fit & magis festinata respiratio: ita ut, cum calor, quem parit inflammatio, naturali intensiox
210쪽
st, spiritus etiam, dum emittitur, incalescere videatur. Et hic quidem in spirando fer-VOr, tanquam perennis & constans Per p-neumoniae nota apud Hippocratem proponitur : etiam sola est, quae non communiter& Pleuritissi conveniat, quemadmodum morbum hunc & ab illo & a veteribus cunctis descriptum accepimus. Cum itaque diutius invaluerit obstructio, quid factu facilius est, quam ut Vasorum aliquot, quae agitari plurimum interque se collidi diximus, rumpantur Θ Quorum tunicis dehiscentibus
profluet suo tempore Vel tenuis humor, vellantes, Vel pus, prout ulcerum ratio exigit. Ad hunc modum materia intra membranas Bronchiales accumulata, qua natura iter ostendit, excreatione tandem egeritur. Igitur quando haec simul cum acuta febre concursant, viz. T P, pulmonum Gravitas , Spiritus calidFor, Purisque rejectio, propria & minime ementientia sunt Perip-neum orirae indicia. Quorum quidem postr mum non morbum modo indicat, sed de plerumque solvit l, quippe ex Peripneumonicis pauci, nisi subvenerit pectoris purga