Hippocratous Epidemiôn to prôton kai to triton / Hippocratis de Morbis popularibus, Liber primus et tertius

발행: 1717년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

191쪽

x runt citra aegroti periculum. Athletici prae aliis & acerbius affecti sunt, dc perempti citius : caeteri fere lenta morte sublati. Nonnulli, cum cessasse penitus videretur febris, dies quatuor vel quinque, sine dolore aut aegrotatione, licet imbecilli, jacuerunt:

deinde distentionibus nervorum repente O

bortis, brevi expirabant. Atque hoc quidem, neglectis Vescatoriis, i praesertim obtigit.

Convalescentibus aliquando sapervenit ventris fluxus, qui tamen perraro, nisi torminibus intervenientibus, mortem attulit. Alias, vires perquam aegerrime redierunt,

praecipue pituitoses quibus etiam diutius incubuit morbus..In perpaucis Parotides, aut abscessus circa Inguen orti morbum sol-Verunt , quod sane, quantum advertere licebat, unicum erat morbi remedium, quod

natura subministravit: sed ne hoc quidem, nisi Maouantibus parcius adhibitis, accidere solebat. Hujusmodi febre correptus est D. Poo in nave Barseur Praefecti vicarius, cui D. Cooper Chirurgus pro Pharmacopaeo fuit. I. Die

192쪽

1. Die questus est, de artuum doloribus, de Hlu, & capitis gravitate. Pulsus velox δc validus; nulla alvi dejectio. Itaq; sanguis ex brachio missus est ad Ixii.

a. Doloribus aliquatenus mitigatis, caetera fere eadem. Accessit & nausea. Quare vesperi datum est Homitorium , a quo non modo alvus dejecta est, sed de capitis, levamen est subsecutum calorisque remissio. 3. Nox inquieta. Ventriculus melius se habuit. Sub noctem vehementer inc, lescebat. Pulsus celer, dc ivaequalis . In facie rubor maximns, & ita capite dΩlor

Sitis intensa. Adbibitum est Nuchae Vein

catorium. Temperatis medicamentis usis

est, 1 calidioribus prorsus abstinuit. . Manet pulsus paulo paeatit.. Sed post meridiem recrudescebant omnia. Re dii capitis molestia, aliquando & delirabat Urina pallidior, nec quicquam in ea sebsedit. Applicata sunt Vescatoria ampla utrique brachi

F. Per noctem multa corporis jactatio. Mane sere eadem. Pulsu Valens, Velin, duriusculus. Itaque cum frustra fuerint

scatoria, missus est sanguis ex Jugulari runde

193쪽

unde caput mmime recreatum est, mensque sibi constitit. AEstus remissior, siti utcunque permanente. Ita stre ad horas sedecim agebat. 6. Post mediam noctem iterum delirabat, aliena multa locutus. Febris, nulla interposita remissione, admodum ingravescebat. Injectus est O er, & admotum capiti raso Vescatorium. 7. Eadem omnia. Nulla delirandi intermissio. In manibus insiper tendines sib-siliebant. Spiratio nonnihil dissicilis. Ashibebatur alterum Enema. 8. Calor vehementius eXcanduit. Major etiam tendinum subsultus. Lingua aliquando hauit. Scintillabant oculi. Urina haud male colorata, nihil tamen depo-stit. Aptabantur utrique femori Asca

toras.

9. Nihil omnino intellexit. Lecti fimbrias

diduxit, & floccos vellicabat, cum antea in tra verba despuerat. Per vices aliquando singultu correptus est. 1 o. Quia omnia, etiam Vescatoriis toties adhibitis, in pejus ruere visa sunt, &quia Pulsus adhuc satis valenter se habuit, F iterum

194쪽

iterum ex Pugulari eductes sunt singuiniuJxii. A quo quidem tempore statim fere

cessavit delirium, & caetera signa paulatins in melius mutata sunt, ita ut ex toto tandem, secuta sit integritas,

Haec, quae de Vmis Pugularibus dicta sunt, ad Arteriis Temporalis sectionem perinde,& quidem propius, spectant. Hac quippe

aperta, proΡter eum quo sanguis effunditur impetum, si modo pleno flumine exiliat, expeditissima omnium fit Revulso. Arterias fatis frequenter secuerunt medici Veteres ;consuetudinemque eam ita apud M pilos

inualuisse scribit A iam', ut has illi haud

rarius quam Venas scinderent. Caetenim haec sectio, ut seliciter cedat, nonnihil dis.fieultatis habet ; etiam aliquando cum periculo fit: quare nolou in hoc argumento longus esse, praesertim cum minime futurum videtur, ut nostri usquam homines huic medicinae generi assuescant.

COMMEM

195쪽

J 3 3COMMENTARIUS III

Dei Adonibus.

Nonnullos, sudore primum perfusos,

dein febre liberatos memorat Hippocrates, sive sudor ille revera morbum finiebat, si e potius sub fine morbi obortus est, quod lib. I, 6, 7. lib a. sesst. 2, 7, II, 12, Conti gisse constat. In quibus quidem aegrotis erumpente magis sanguine, quam sudoris viterminari videtur febris. Etenim sudor perpetuo apud Hippocratem, quantum ego percipio, non ut curandi instrumentum, sed tantum ut praesagii nota proponitur. Igitur Ille in libris, qui germani habentur, remedii, quod sudores provocet, nusquam meminit : etiam in iis, qui Hippocaeali falso sunt ascripti, semel tantum facta est hujus, qui medicamentis perficitur, sudoris mentio. Author quippe libri fecundi Epiri-miorum ' hoc imperat: at qua demum medendi via sudores ciet ρ Cubantem scilicet Hagulis prudenter operit, deinde farinam

r Sub fine

F r coctam

196쪽

coctam vinumque meracum exhibet. Neq.

etiam haec dari suadet, nisi in illis febribus, quae a lassitudine, aut simili quapiam causa

proveniunt, quales fere sint quae Vocantun Diaris. Adeo parum in usa apud veteres fuit i tro sumpta ad sudores eliciendos medicina, ut de ea verbum aliquod ne quidem apud Latinum Hippocratem reperias. Siquid ergo adversim has febres auxilii attulerint sudores, . id omne a natura profectum esse videtur. In quibus forte materia superans facilius percutim dissipari poterat, vel propter caeli temperationem, Vel propter bonos aegrota lium mores, quos neque desidia, neq; luxuria Viti merat. Certe, ut nunc est hominum vita, frustra vel a natura, vel ab arte hanc morbi solvendi viam expectamus: δd siqua acerbior inciderit febris, vere mihi videor esse affrmaturus, rarissime per sudores solos ad integritatem Veniri. Sed tamen ab Arabum usque temporibus coepit in immensum serpere remediorum sudores moventium varietas: ut vix ulla sit febris, adversus quam vel Chynicorum aliquis, vel Anicula paulo cimosior, nulla morbi habi

197쪽

ta ratione, singulare Antidotum non adinvenerit. Hinc consuetudo illa ad nos etiam defluxit, ut febricitantes Cardiacis maxime, utpote jucundam curationem promittentibus, uterentur. Ita facile voluptatis

causa in errorem incidimus ; qui nusquam periculosior est, quam ubi de salute agitur. Hanc medendi institutionem, ut nimium in calidioribus remediis positam, jure repudiat Λ denhamus: quae tamen ex hodierna medicina non videtur penitus, uti debuit, exulasse. Quid enim hac curandi ratione

assequuntur medici, nisi ut calidissima quaeq; exhibendo, sudoresque affatim provocando, rapidior fiat sanguinis circuitus, quod & f tentur ipsi: undo, febre paulatim invalesicente, & cerebrum tandem occupante, dei,

ria nervorumq; distentiones, si non accersi, saltem haud arceri videmus. Idque constanter experiuntur ii, qui in febribus acutis nihil nisi Serpentariae radicem, Salemque de Co u Ceret mo expressum, & similia, amantingerere. Idem accidere solet, ubi in febrisbus remittentibus Corticem Peruvjanum importunius adhiberi contigerit : cujus hunc fere exitum percipiunt medentes, ud quae

anteac

198쪽

antea paululum subsederat febris, jam, nulla

interposita mora, vehementiuS excandescat. Sed in hoc rerum statu quid demum consilii capiunt 3 'Scilicet metu exterriti, inque maxima inconstantia versati, ultro citroque se agere necesse habent, & continuo aut ad Vomitorio, aut ad Sanguiris missionem, aut ad VesCantia, tanquam ad extrema remedia, confugiunt. Hunc adeo fructum habet praepostera haec medendi ratio, ut, unde incipere debuerint, ibi morbo jam consistente desinant; & ea salutis praesidia

alieno tempore frustra saepius tentent, quae Attis periti inter initia valetudinis magno cubantium commodo praecipiunt. Est & alia huic diversa insania, quam insaniunt nonnulli, quorum in Actaeis posita est omnis curatio; quiq; spem nullam nisi in Aceto, aut Pomorum agrestium sacco collocant: quasi quia nefas sit aegrotum comburere, ideo protinus frigore enecare oporteat. Nollem haec, quae hactenus dicta sint, ita accipi, quasi nulla in febribus curandis remedia, quae sidores eliciant, si1aderem. Etenim quae mediae materiae sint, & temperata habentur, multo cum emolumento adhiberi

199쪽

& posse, & debere haud inscior. Ista, de

quibus anina dictum est, cum utrinque a mediocritate nimium absint, tanquam plane perniciosa, ex medentis supellectile penitus rejicienda sunt: his etiam, quae blandiora sint, si iis solis rem totam committimus, parum tuto creditur. Sin praeces serint Evacuantia, & febri melius suc- eurrunt, & si1dores evocant expeditius. Quod & de Opiatis verissimum est: quibus quidem nulla est medicina ad aperienda cutis spiracula effcacior.

COMMENTARIUS IV.

De Comitione.

UNica est apud Hippocratem Historia

lib. I. I 3 . in qua, ubi praecesserat μ- misi'Imribus solvi dicitur. Quod quidem

observatum, in communem medendi usum traxerunt artis nostrae principes. Neq; enim ullum est remedium sub initiis febrium aeque salutare saepenumero.& necessarium est,t sirqRaadu, quod plerumque fit, vel nausea,sves

Ventriculi

200쪽

ventriculi graVitas, vel etiam capitis dolor invaserit. Quod medicinae genus & apud vetustissimos Graecos haud infrequens fuit, &Celsi temporibus Romae perquam familiare.

Hac quippe evacuandi ratione non modo primae purgantur Viae,crudaeq; materiae redundantia compescitur; sed cum viscera musculique corporis Vehementiore motu agitentur, ipsaeque medicamenti particulae in sanguinem se1e insinuent, ita demum resolvuntur humores, ut liberior sit intra vasa tenuia circuitus, &, siquid superfluum sit percuticulares meatus diffuat. Igitur in hac Historia, po ct vomitum excitatum, sedores multos consecutos esse testatur Hippo

crates.

Ita medicamenti, quo Vomitus cietur, interior est quaedam actio: quae nusquam

alias se manifestius prodit, quam in celebri illa radice, Ipecacoanha. Hujus sane vis in attenuandis humoribus eximia est . cui& fidem facit summa herbae amaritudo, &vividus ille, qui apparatu Gγmico elicitur, Sal. Equidem hanc radicem non parca manu adhibitam esse comperi, cum nulla fere vel per os, vel per alvum sequeretur purgatio:

SEARCH

MENU NAVIGATION