Hippocratous Epidemiôn to prôton kai to triton / Hippocratis de Morbis popularibus, Liber primus et tertius

발행: 1717년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

211쪽

Nihilominus ab omnium sere artatum scriptoribus, Tussis atque Apulorum Excreano inter signa, quibus secernitur Pleuritis,

recensentur. Interdum sane est, ubi Pleuritin comitetur Tussis, cui tamen ex naturae necessitate nulla est cum ea cognatio:

pulmones quippe & Pleurae & Costis saepius

adhaesisse compertum est, minime interim accedente nusse etiam ab Emmemate, in quo materia undiquaque diluens pulmonum superficiem continuo premit, haud raro abest Tuffis. Quam tamen a Perisneumonia abesse non posse satis docet Anatome:& cuicunque harum structura partium vel mediocriter cognita sit, is intelligat necesse est, quam parum in purgando pectore valeat sola lateris inflammatio, nisi & idem simulsit in pulmonibus vitium, sive, quod eodem redit, nisi adsit Peripneumonia. Ita ut hoc

malo laborantes Pleuripneumonicos recte dixerit ν Riolanus. Hoc nimirum dc ratio,& historia medica confirmant: nam multa Pleuriticorum cadavera secta sunt, in quibus Pleura quidem corrupta, ' Pulmo ad-

y Anthropolog. de Pulmone. η Bonet. sepulch. Vesting. Obs. 36. Bald. Bald. s. m. Prosp. Mart. in Hipp. 7O.

212쪽

huc integer repertus est: etiam ubi Heu

ritide aegrotum periisse scribitur, pulmones nunquam intactos fuisse discimus, siquando& Tussis 3c sputorum Fluxio praecesserint

Itaque optandum esset, ut, quemadmodum haec fanorum, ita & illa morbidorum corporum accurata inspectio apud nos in consuetudinem veniret: etenim res minime controversa est, lucem esse omnem ab arte

atomica petendam, qua Medicus morborum plurimorum & proprias sedes eruere possit, & signa legitima internoscere. Quam ob causam factum esse arbitror, ut Celsis elegantissimam illam humani corporis S descriptionem curandi praeceptis inseruerit: utque, eadem Vestigia persecutus, breve quod dam de partium structura commentariolum morborum Historiis praemiserit Aretaeus . Legitur apud A Dodonaeum Historia Peripneumoniae popularis, quae tunc temporis, ViZ. annis 11 17 & 1161 grassata est, in qua comites perpetui aderant Tussis, Puri creat o Atque is quidem ad extremum

213쪽

narratiunculam sitam sic claudit, quod sic, licet morbum hunc non Pleuritidem, Aeae Peripneumoniam fuisse,Qmortuorum corporum di sectiones coram ostenderint. Et hoc utiq; intelligi velle Videtur, medicorum esse de eo, tanquam Pleuritico affectu, judicium. Hac TUO Expuitionis'; ratione habita, uti alii veterum multi, ita Herophilus squo nemo in scientia vel Anatomica vel Mediaca, si Galeno credimus, exercitatior fuit)Pleurii dis sedem in pulmonibus stam esse contendit.. Argumentum ipsum, Cael o Aureliano interprete, sic deducitur. me Deia ς hiso etiam Tussicula Agnum es ex ante- .cedentibus consequens morbum rarum pulmonis, esudati corporis liquoris Ae Cannae gutturis . gula etiam extusF ta de pulmone venire manifestum est, qui nesue venis neque arteriis neque h is contiguus vel admistus et e lateri videatur, ut ser ipsum latere accepta ex- cludi posse credamus ' Et ea sane est hujus argumenti Vis, ut, quae ipse Gebus contra disputat, nugatoria plane sint atque in

firma,

e Lib. a. c. 16.

214쪽

firma. Fatendum est quidem Herophilum Pleuritidis vocabulo abusam fuisse, qui tamen de tussiendi sputandique ratione rectissime sensit: in ea enim erat opinione, Cum in tota pulmonum substantia vitium sit, oriri L Peripneumoniam; cum in parte tantum, Pleurit n. Hunc de Pleuritide errorem renΟVavit ante duo fere secula Alexander Petronius,& a pulmonibus tumentibus urgentibusque Pleuram malum omne derivari voluit ι membranas scilicet negavit inflammari posse, ideoque ita parum concessit auxilii aliquid in sanguinis detractione situm esse, ut eam in Pleurit de tractanda contumaciter repudiaret. Qua quidem in re eo usque processit hominis authoritas dicam an Confidentia, ut Romae Sectam condiderit: exemplo prope inaudito, ut, opinionem non

absurdam modo sed jam pridem relictam

reVocando, Inventoris gloriam adeptus sit. Explicata ad hunc modum morbi utriusq;

historia, facile apparet, quam male Pleuritidi ascribitur, tanquam proprietatis nota,

Puris

215쪽

Puris Excrearior quamque inepte atque inaniter operam naVent ii, qui vias, quibus haec Pleurae materia per pulmones defera tur, eXcogitant. Quorum alii eam a pulmonum tunicis imbibi, alii in sanguinem resorberi putant: & quo melius sibi constet fabula, vasa huic fungendo officio perquam ingeniose assignant, aut venam scilicet Azγ-gon, aut Vertebrales, etiam & Bronchiales

Arterias, prout fert acumen hominum conjecturam modo huc, modo illuc ducentium. Atque huic fundamento maxime nititur,

quae a scriptoribus medicis praecipituricurandi Ratio, tam in simplici, quam in ea, quae Peripneumoniae conjungitur, Pleuritide, ubi omnis fere, quam adhiberi Volunt, medicina ad sputa elicienda dirigitur: cum tamen in simplici Pleurit de saepenumero nihil coeat, quod expui debeat ; neque, si debeat,ssine Peripneumoniae interventu, sursiam evocari possit. Adeo qui in ista Pleuritidis

specie hanc tantummodo medendi viam sequitur, haud sane intelligo, cur non idem& in pedum inflammatione sputum moventia praescribat. FrequenS

216쪽

Frequens est hujusmodi Pleuritis, quae etiam & a Spuria, ut vocatur, facile distingui potest : haec aliquando in suppura

tionem abit ι & materiae vis vel in v acuum Thoracis sinum effunditur, vel aliquando etiam, citra tussim ullam purgationemve pectoris, aut per alvum, aut per Vesicam abducitur. Idem & nonnunquam accidit, ubi parcior fuerit per sputa materiae rejectio. Exemplo est Pγthion, qui exorto post quadragesimum diem circa sedem abscessu,

ita ut Puris plurimum cum Urina eluxerit, ad sanitatem pervenit. Sunt etiam Pleuritides, quibus nulla supervenit suppuratio,

quas cum Ttis sicca junctas describit sive

ε Hippocrates sive quis alius, & proinde a-1, das & sne sputo appellat. Hasque Veras esse Pleuritides argumento est, quod cum lateris dolore Febris etiam inoaserit. Igitur eas venaesectione saepius, medicamentisque discutientibus curari tradit. Hinc Aretaeus, qui inter Graecos, ab Hippocratis laude propius abest, tum quod eleganter admo' dum, lingua Ionica, scripserit, tum quod a se

pleraque

217쪽

pleraque depromens, alienis vestigiis minime institerit, Venam primo die aperiri j bet. Neque dubium est, in hac Anaxionis aegrotatione, eandem medendi viam ab Hippocrate fuisse institutam, & in principio quidem morbi, cum nondum octavum diem attigerat, neque adhuc sputorum ulla fuerat maturitas. Ego quidem hac ipsa, quae proxime elapsa est, hyeme, Pleuriticis interfui non paucis, quibus nulla suerit puris expuendi significatio : qui tamen om nes, Vena ter aut amplius secta, admotissique finescatoris, ad sanitatem pervenerunt. Et in hoc rerum statu non dubitans dixerim, fleos omnia, quaeque ad sputum excitandam idonea habentur, per se ipsa, parum proficere.

Sunt fortasse, qui haec, quae paulo sibii lius de his affectibus disceptata sunt, non

ita multum ad curandi artem conferre eX-

istiment. Quorum tamen pace dixerim ad rem medicam plurimum interesse, ut certa nobis sit, tum de nota morbi propria, tum de sede, cognitio. His quippe repertis, me dendi facultatem felicius reperiemus. Ιgitur qui Pleuritidis naturam bene perspectam 1 habet,

218쪽

habet, facile sentiet, quam praesens inter initia sit a vena secta auxilium: hinc quippe ita pendet omnis aegrotantium salus, ut, si ab hoc medicinae genere discesseris, aliud frustra quaeras. Hanc in Pleuritiae tractanda viam tenuit 1 denhamus, sanguinemque liberrime detraxit, de remediis, quaeisputa extruderent, parum solicitus. Eandem hanc viam nunquam deseret, cui corporis morbique ratio explorata sit: quae quam accurate a medico intelligi debeat, hac ipsa in re Petroniam isti insigne documentum reliquerunt. Nam ii, quia morbi sedem ignoraverint, neque ad Pleuram omnino pertinere putarint, ideo ne sanguinem quidem mittendum censuerunt. Ita opinionem falsam in re, ut videri potest, levissima magni errores consequuntur: & haec praesertim circa morbos commenta id habent periculi, ut eorum artifices, cum mederi volunt, vehementer peccent, & cum Petronianis sola, quae in medendo valitura

sunt, praesidia aut negligant, aut plane rejiciant. Qui quidem quanquam optima petere Videantur, non voluntate quidem, sed cursus errore falluntur.

219쪽

SIngularis est: illa Pγthionis historia, in

principio tertii descripta: in qua demum abscessus circa Sedem subortus, Cum per Urinae itinera puris plurimum effuderat, integrum sebri finem attulit. Qui notulas, quae his Historiis subscriptae leguntur, assin-xit, hanc morbi liberationem Urina copiosus ensae tribuit: id quidem perperam ι

neque enim ad urinae quantitatem, sed ad qualitatem potius, utpote quae fuerit pur lenta, Pγthionis sanitas referri debet. Neque leve est quod Hippocrates his in libris saepius observat, Urinam, quoties materigilla purulenta per vesicam abducta est,icΠm dissicultate & dolore reddi consuesse, ita ut

Stranguria laboraverit aegrotus. Cujus rei rationem erit alias opportunior exponendi

220쪽

Morbos abscessu solvi satis vulgare est, qui frequentissime quidem febribus & variolis supervenit, maxime circa aures atque inguina. Nonnunquam & toto corpore dissus a excrescunt tubercula, quae in Pus alia quando resolvuntur. At haec circa Urinae

meatus suppuratio haud ita admodum frequens est, nisi in Calculosis: saltem quae se icitantibus falutem praebuit, in medicorum monumentis perraro legitur. Mihi si, ne semel videre contigit, quod huic Hippocratis exemplo plane respondeat: ita tamen ut hoc intersit; quod, utcunq; abscessu tacto paulatim decesserat febris, aegrotus tamen sanitati minime restitutus sit. Cujus quidem aegrotationis Historiam, quia similem neque in libris unquam invenerim, neque auditione acceperim, hoe in loco perscribere haud putavi alienum.

Vir & ingenio peracri, & stadio flagranti,& doctrina eximia, & memoria singulari excellens, anno aetatis sexagesimo tertio, circa Autumni initium, valetudinem amisit. Urge bant nempe viscerum dolor, flatus, & quasi quaedam convulso: languescebat admodum stomachus. Post autem aliquanto aderat de

sidendi

SEARCH

MENU NAVIGATION