장음표시 사용
221쪽
sidendi mingendiq; cupiditas, stranguria, id lor juxta inguen & circa glandem permolestus, praecipue post extremam mictionem gravissimus, in Perinaeo ad Vesicae cervicem pondus: atque haec Omnia & nova, & repentina. Urina primum difficilis, atque intercisa ; deinde mox magno cum impetu& sonitu quodam, quasi ventus aliquis erumperet, excreta: iniqua quidem color inerat naturalis, nihil tamen subsedit. Dolor aut resupinato, aut inclinato, aut etiam cum distenderetur vesica, levior. Atque hae inter mingendum molestiae ad vitae usq- finem perdurabant. Accessit interdum sitis. Hoc sere modo ad medium Novembrem traxit: quo tempore, dolores statim exacerbescere sensit, siquid paulo calidius lia
se at : per biduum vomitu omnia rejecit cruciari sibi intestina, & abdomen vehementius tendi querebatur. Nov,-I8. Inter metendum dolor acerrimus ; febris cum siti satis acuta : quae tamen, die tertio 'elapso, aliquantulum remi' serunt. Arenulae aliquot asperae, quae magnitudine caput asiculae aequabant, ejectae,
Color urinae saturatior: in qua subsedit plu-
222쪽
rimum muci glutinosi & subflavi, sanguine hinc inde, aliquando etiam carunculis ramentisve respersi: qui quidem a pure minimum aberat, nisi quod neque tenax admodum esset, neque male olens. Cum Urina saepe ejusmodi flatus proruperunt, ut aeger quendam quasi crepitum reddere vi
Nov. 2 6. Reeruduit dolor ; obortus est rigor; horrore totum corpus intremuit.
Pulsus celer, & depressus; lingua arida. rina sanguine plurimum tincta; quam quidem non nisi in lecto cubans excernere potuit.
Dec. 3. Dolorum requies ; seu potius sensus obtusior. Caput quippe tentari coepit. Febris, singulis diebus vesperi ingravescere sueta, tandem sere prorsus elanguit. Spiritus paulo difficilior. Urina mordax, planeque mali odoris: pus ea largitate pro fluens, ut urinae copiam prope excesserit. Huic malorum moli paulatim accessit senseum stupor. Ita in hoc Viro ille animi motus, quo nihil celerius aut acutius esse poterat, Veterno tandem obtorpuit. Quis autem non jure beatum illum dixerit, vel
223쪽
quod vitam doloris expers tamdiu produxit, vel quod, cum diutius haud sine dolore vivendum esset, vivere desiit 3 Aperto cadavere, Urinae iter accuratius pervestigatum est. Nam ad sectionem ita animo parati accessimus, quasi qui Calculum essemus inventuri. Sed neque in vesica, neque in ureteribus, neque in renibus ipsis, ullum omnino sabuli, nedum Calculi apparuit vestigium. Dum ulterius viscera
scrutamur, Colon ita pertinaciter vescae adhaerescere animadversum est, ut ne cultro
quidem facile dividi posset. Quaque in
parte adhaerescebat, in conspectum venit Diametri quasi sesquiuncialis ulcus rotundum, quod non modo Coli ipsius tunicas penitus absumpserat, sed etiam vesicae membranam extimam perederat. Hinc via per tunicam vesicae mediam sve musculosam perforata est, quae pennam anserinam reci peret re unde continuo pus ab ulcere intra vesicam defluxit,1,aditusque patuit, quo in Urinae ductum ab intestinis commigrarent flatus; de quibus quidem, dum Viveret, aegrotum somniasse perperam credidimus. Satis
224쪽
Satis jam credo intellexit Lector, signa
hic omnia praecessisse, quae Calculo in vesica sito propria habentur. De quo ne dubitare possemus, maximo sane erat argumento, quod ea se ita clare prodidissent. Sed nos demum erroris coarguit, magister in morborum causis eruendis optimus, culter Anatomicus. Igitur in hujusmodi re, ubi inciderit Calculi suspicio, nisi is inter explorandum Chirurgi manu deprehendatur, de eo non ita fidenter pronunciare convenit. Neque enim erubescendum est, si haud semper nobis liceat, qua ratione morbos aut gignat aut abigat natura, sispicari: saltem honestius est nos aliquid nescire nos confiteri, quam tandem in opinione ficta
atque vana convictos turpiter erubescere.
Saepenumero mihi de his ipsis signis cogitanti non ita obscura videtur ratio, quemadmodum ea, etiam sine Calculo, pus sa- apte Vi producere potuisset. Nam satis mihi videor intelligere, cur pus, interiorem
vesicae membranulam stimulans, tot tragoedias excitarit: cur eadem de causa meiendi ac desidendi cupiditatem, cur dolorem,
etiam ad extrema glandis, commoverit: cur urinae
225쪽
urinae ardorem stillicidiumque, aut circa ve-seae angustias subsistens, aut urethram deinde transfluens, invexerit. In hoc unice haereo, unde nimirum fieri potuit, ut tantilla puris eluxio alicujus ponderis sensiam, eumque haud mediocrem, exciverit: nam aderat circa Pubem gravitas continua, qualis Calculo premente sentiri solet. In quamcunque partem hoc argumentum Verso, fateor memet mihi parum satisfacere ;quod igitur viris in hoc scientiae genere exercitatioribus discutiendum relinquo, iis, siqua in re tam recondita rationum momenta proferre Voluerint, gratiam habi
226쪽
De Hur tione: Quam vim M beat in febre putrida, qua Viriolis confimentibus superdonis, Inque cap tis Erysipelate.
tatione valetudinem esse restitutam constat.
De quo quidem auxilio ita multa in sipitas miorum libris habet Hippocrates, ut ri,anc omnium frequentissimam fuisse animadvertat, quam natura in Morbis hisce liberandis molita est, viam. Idem &, qui deinde secuti sunt medicinae magistri, multiplici experimento comprobant: neque hic quidem subsistens Fernelius', febrem continuam aut sudore, aut sanguinis profluvio, aut abscessu denique solvi posse pernegat, una inte- rim alvi spontanea Aolutione tuto ac per
227쪽
xx secte judicari proκuntiat. Ea quippe Aquitu sua po es putridam febris mu-
ςς textam perfecta jam concoctione appara- ς iam prorsus excludere, atque viseera N majores venas sordida illuvie obsessas, ei- ira Obium , naturae jacturam N ossen- sionem, expedire.
Itaque naturae consuetudinem institutumque imitatus, ipse aliquando Hippocrates
eandem in acutis febribus curandi viam tentavit: cui & ex Recentioribus nonnullos ne
que infrequenter neque infeliciter institisse video. Sane siquid in his casibus praesidii a purgatione petendum sit, Recentiores eam satis tuto instituere posse videntur, &quidem melius Antiquis: hi quippe remedia in hoc genere non nisi acria maximeq; valentia sequebantur ; iis jamdudum in usum suppetunt, quae lenissima fimi, quaeque
medentis arbitrio facilius obsequuntur. Sunt sane ejusmodi febres, quae purgan tia commode recipiant; sint etiam, quae omnino desiderent. Tamen, cum locus iste longe lateque pateat, haec medendi ratio tam multas habet cautiones, ut neque ullae de ea satis accuratae ab Authoribus tra-K r dantur
228쪽
dantur regulae, neque, nisi laboris ac judicii plurimum accesserit, tradi possint. Nam & perito ita suam in hac re sententiam persequi, ne erret, haudquaquam facile : scriptis vero ita aperire, ut alii in errorem non incidant,'dissicillimum. Itaque medentibus, ut hanc usia atque eXercitatione consequi possint intelligendi prudentiam, relinquendum. Hoc solummodo mihi nunc oneris suscipio, ut certum aliquod febrium genus designem, in quo potissimum valitura sit Catharticae medicinae virtus. Ita cum simplicissima sit quaestio minimeque involuta, magis expedita erit eorum, quae dicenda sunt, explicatio. Atque ex febribus quidem nullam aliam aeque purgationi Opportunam reperio, ac eam, quae Variolas consuentes, maturitate pustularum aut uigente aut jam inclinata, semper excipit. Ea quippe febris uti omnium maxime putrida est, & periculi plena, ita prae caeteris curationem hanc aptius recipit. Morbus cum sit ille notissimus atq; apud omnes pervulgatus, hoc eum in loco describere stipervacuum plane videtur : ea tantum attingam, quae ad hanc medendi viam
229쪽
viam propius spectant. Quam qua demum ratione, quoque potissimum tempore sectari oporteat, eX propriis cujusque aegroti historiis dilucidius patebit, quam si ea fuerit generatim atque universe explicata : hoc ut
facerem, eo magis adductus sum, quod in novo argumento id expectent lectores, id jure quodam desiderent. His igitur ut satisfaciam, enitar. rasoria Prima. Vir illustri loco natus, aetate florens &viribus, Febr. 3. I O', Variolis correptus est: quae quidem, dum erumperent, atrocissimum dorso dolorem intulerunt. Medici,
qui inter initia affuerant, Venam secari, Vomitoriumque adhiberi imperabant. Febr. 6. Per totum undique corpus, per
inde ac faciem, multitudine ingenti effusae sint pustulae, exiles, depressae, confluentes ;in genis quasi pelliculae speciem praebentes: alias item, post primum in erumpendo im
petum, lente admodum evocatae. Diaeta
usu. est tenui & temperata : Fracastoriii Confectio, aqua vel Cerasorum, vel Lactis soluta,
230쪽
sellata, maxime pro medicina fuit. Som num quippe perdissiciliter capiebat : atque
hoc non ex aegrotatione modo, sed ex naturali temperie profectum : ita ut, eum non ita pridem sebticula tentatus Genuae decum beret, per septem fere continuos dies somnum vix viderit. Sputam ad triduum, utcunq; mediocris,
satis tamen feliciter processit; deinde est toto intercidit. Ex qua quidem re pessimum praesagium cepi: quanquam aliis aliter visum est, qui hanc in Variolis sputorum profluentiam ex natutae, nescio qua, mal Odie proficisci credunt. Certe, utut maligna sit, in hoc morbo, ubi confluxerint mariolae, feris necessaria habetur. ὁ - ῶηhamm, qui Var olas exquisitissime omnium descripsit, non nisi unum se vidisse perhibet, cui in hoc confluentium genere
sputa non prodiissent: ' in quibus quidem
pro Ufre fluentibus aegroti salutem requJ Verti, ae in eo, quod aut facies rite intumesceret; 'nut pustulae maturitatem haberent suam, judicavit. Febr. 9. Pustulae circa mentum sere ni grae evaserunt: quaeque in genis confluxe