Hippocratous Epidemiôn to prôton kai to triton / Hippocratis de Morbis popularibus, Liber primus et tertius

발행: 1717년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

251쪽

Historia haec a me paulo latius atque

prolixius deducta est, eo tantum animi consilio, ut, quia neque eX consuetudine es set,, neque communi medicorum sententiae

congrueret hoc purgandi institutum, quid hoc tandem Valeat efficere, aut quid inde boni expectare conveniat, Lector ex hac explicatione distinctius facta internoscere possit. Quod quidem medicinae genus ita parum usu esse receptum fateor, ut minime mireris plerosque huic admodum adversari. Liberum cuique suum sit judicium: nec dum bito quin ii, a quibus dissenseram, habeantea argumentorum pondera, quibus sententiam suam tueantur. Sua illis placuit opinio; mihi fortasse nimium mea. Siquid liberius sit dictum, id non contradicendi, sed veritatis in re tam gravi aperiendae studio dictum putetur. Fortasse magis acriter animo meo hac in re obsecutus sum, tum quod de huius medicinae commoditate mini persuasi mum esset, tum quod juvenem illum Nobilem, uti par erat, coluerim dc dilexerim maxime. Sed huic, unde nihil nunc praeter maerorem luctumque duci potest, argumento supersedeamus. I ' NUt

252쪽

Ut itaq; eo, unde defluxit, redeat oratio ι mihi saepius usii venit, ut in hoc Variola. rum statu, ubi pustulis exarescentibus Fuia nihilo secius invaluerit, ad purgantia Confugerem. Quae ita periculo vacare, ita commode adhiberi posse expertus sum, ut multorum vitas ab hac maxime medendi via conservatas esse haud absurde Aixerim. Quo autem medicinae hujusce instituendae& tempus & ratio melius dignosci queant, liceat hanc ex multis historiam, eamque, ut mihi videtur, satis singularem eXcerpere. Historia Secunda.... .. Bro ne, Domini Bam Uri Baroneni, qui jam ex Variose convaluerat, famulus in eundem morbum incidit. Jan. 6. IIIo Pustulae sese circum tempora extulerunt 2 quae deinde, pro more morbi progressae, non modo faciem,omnem, i sed & artus -- dique & pectus ingenti copia occupabant. Erant autem & mole exiguae, & confluentesi quoad caetera, non mali moris.

253쪽

Jan. 9. De faucium tumore, & deglutiendi dissicultate querebatur: quibus, He-Moatorio applicato, levatus est. Ad duode timom diem sine ulla gravi molestia fatis commode pervenit; pridie, G2ande subdita, alvum bis dejecerat. Jam exaruerant omnes pustular: ex facie tumor decessit, etiam in manibus aliquantulum resedit. Duodecimo autem die ex quoier erant, squi est 1 denham, derimus quartus, quique apud eum, in cruriore genere η, ut periculosus maxime notates 'febris vehementer exarsit, cum pulsit celeri & depresso P cutis quasi flamma admota excanduit : subsiliebant tendines accedebant delirium, & spirandidissicultas. Nox proxime elapsa somnum nullum attulerat. in hoc discrimen adducta, sanguinem mitti Jubet 48denhamusii; neque, priusquam is missus fuerit, alvum ut lo modo duci m concedit. Sed ea mode-xatio, quam is stemus avidetin γshaud semper est amissi ad n figitur, licet xxnamnali quandos secare plurimumi osit,mtamen ab

nes N et hac

254쪽

hac regula mihi discedendum putavi, tum quia ex Pulsu sanguinem haudquaquam mitti oportere judicabam, tum quia tapealias percepi vires ex alvo leniter subducti minus quam ex misso sanguine imminui etiam & neglecta sanguinis missione, hanc purgandi rationem feliciter posse teneri. Quamobrem die decimo tertio, Januarii scilicet decimo octavo, cepit Extract. Rurii gr. xvi. in M. Paeon. C. soluta. Unde a vus quater liquida, mucosa, & grmeolentia demist. Illico invaluit Pupus i delirium tamen, & convulsiones perstiterunt. Ve-

heri, brachiis apposita sunt Vescatoria; &haustu somnifero usus est, cui & in noctes

proximas assuevit. Jan. 19. Mane idem in Omnibus Tenor, quanquam humores effusissime eduxerant

Hesicantia: hora decima cepit Electuarii Lenitio, Sss in Aqua Lactis solutam : unde

alvus bis mota levamento fuit. Vesperi tamen cum febreaexacerbescebant omnia.

Igitur utrique semori ut adhiberentur Vescatoria, jussi. Noctu alvus sexies fudit prioribus similia. Jan.

255쪽

Jan. 2 o. Mane, Pulfus valens magis &sedatus ; cerebrum aliqua ex parte levatum, non prorsus liberum. Tremores persta bant. Medicinam ex Fracastorii Confectione maxime compositam, quae neque fluentem alvum nimis reprimeret, neque Vires ultra modum alteri pateretur, mane & vesperi ad diem unum & alterum praescripsi. Ho die tamen his desedit. Noctu venter octies solutUS. Jan. a1..Pulsus fere in ordinem adductus, caetera item in melius ibant. Hodie quater fluxit alvus. Jan. 22. Febris, Cum reliquo malorum

agmine, decessit. AEger quotidie vires sibi instaurari sensit, quanquam per tres hinc secutos dies alvus saepius descenderit, utandemque integre convaluit. Id in hac historia maxime notari debet, quod quatridui spatio, dum & febris plurimum saeviret,& vires vehementer essent affictae, alvum fere tricies dejecerat ; unde tamen nunquam ne quidem languescere sibi vi ius est. ti: Et mi

256쪽

Ex hoc lino licet exemplo discere, quam opportune febri huic putridae occurrant

purgantia: quamque nullo fundamento due tantur Canones illi, ut vocantur, ab Amthore nupero positi, η Cathari cum nen

Π pe, saltem violentius, nullatentis exhibem dum est b, priusquam sppetitu re temperis integis Aestitutis constet Oenenum foras pe- nifus expulsum esse, ne gpiritibus labefm ctatis Oenenum intus cohibitum ossum ou tem, 'percuthar , Me grandem ali-6 quem morbosum affectum anducat. Mu ta sane frequenter incommoda Variolis sit perviniunt, multa ill e in Missoriis recenset: d ut libere dicam quod sentio, magna mihi eorum Pars videtur accidisse hac potissimum de caussi, quoa non saris mature

facta siletit purgiatio. Saltem' in duiatis iis Historiis ', in quibus scribit, morbo sese '

2d ' penitus

257쪽

penitus insinuasse, antequam exhiberetur Cathanicum e neque extingui potuisse, si id non fuisset exhibitum. sed sit sane ille, sicut fuit, huic purgandi modo infensissimus ; sive quod ei ob insolentiam rei ipsa medendi ratio haud arriserit, sive ii sorte, qui hac usi sunt, minus placuerint: noscam eo, usque dum Gue m istud aggrotus

occiderit, ne expectemus.

Quaecunque tamen sit: de his quae dicta sint legentium opinio, gratiam apud eoβme esse consecuturum satis scio, si saperhac re Virorum in arte Medica illustrium sententias patefecero. Quod igitur hujus argumenti reliquum est, ex eorum doctis

smis, quibus me cohonestare dignati sim Epistolis petaxus. Amicissimo

258쪽

Amicissimo Viro,

Ratias tibi ago Vir Charissime, quod singularem Variolarum consuentium

mecum communicaveris Historiam ; utque melius constet, quam plane Tecum sentio, de citharticorum usu ac necessitate, in se cundaria, quae istius morbi declinationem comitatur, Febre, mitto ad Te aegri cujusdam, qui meae curae commissus est, Casum; cujus conditio sub morbi finem, eadem pene erat ac illius a Te memorati: quin &morbus ipse, cum in altero stadio satis levis, in altero esset gravissimus, notatu videbatur haud indignus. Apr. 9. JuVenem annorum 13 occupavit illa Variolarum species, quas Cohaerentes nominat Mortonus: Invasit etiam delirium,

quod ad diem usque Apr. ir perstitit, etsi

259쪽

Apr. 18, nono scilicet die, a Variolarum eruptione, primo mane sabsedit faciei intumescentia; pustulae crusta prorsus obdu- sunt, & pene extra periculum Collocari videbatur, aeger. Tempore autem pomeridiano ex improviso ingruebant tremores,& per omnes fere artus spasmi: praecipue vero convellebantur cervicis, & capitis mus culi. Suppressus fuit omnino P tyalismos;

detumuerunt manus, Vehemens etiam super

venit Febris, cum pulsu inaequaliter citato, & delirio frequenter recurrente. Exhibitus est hac nocte Bolus Cardiacus cum Pulapio; applicata etiam subter axillas Vesicataria. Apr. 19. Mane aliquantulum remiserunt spasmi, Febris autem hactenus permansit. Habita put sus ratione, sanguinem Vix tuto detrahendum judicavi; itaque ut aliqua saltem fieret Evacuatio, suppositorium prae scripsi, quo semel tantum, sed larga fatis copia, subducta fuit alvus ; unde se plurimum refici confessus est juvenis. Vesperi repetita sunt medicamenta Cardiaca, dc Haustus Paregoricus. Ad mediam noctem satis placide dormivit, tremoribus & spasmis prorsus immunis;

O qui

260쪽

qui tamen proximo mane circiter horam tertiam, cum magno impetu denuo re dierunt. Apr. 2 o. Pleraeque ex facie deciderunt squammae; omnes fere per truncum corpo

ris exsiccatae sunt pustulae ; quae per manus& brachia dispergebantur, flaccidae erant &prope exaridaei Febris interim haudquaquam remisit. Cum itaq compertum esset, quod, priori nocte, multo melius post sedem se habuerit aegrotus, Enema hodie injiciendum d crevi, quod alvum aliquanto magis subduceret,quam suppostorium pridie praescriptum. Rejecto Enemate, iterum exhibitus est Bolus Cai Hacus cum Pulapio: & ob hanc profecto causam in cardiacis assumendis persistendum esse censui, quoniam ex eorum usu modici perpetuo elicerentur sudores, unde ad aliquod temporis spatium sublati sunt motus Convulsivi, etsi Febris neutiquam decesserit, nisi post evacuationes per alvum factas. Enematis usum tres satis largae insecutae sunt dejectiones, sine minimo virium dispendio, dehinc etiam evanuit delirium, Febrisque remisit, vel potius ex toto quieviti

SEARCH

MENU NAVIGATION